장음표시 사용
261쪽
sensis inscribitur. No /Iρθ. prodi,t Francoorti novus libellus cum hoc risuis, Synodus Parisiensi . de imaginibus an. Christi DCCCXXIV. ex vetustissimo codice descripta, S nunc Σ-,rimum in lucem edita Hoc autem prasi ii a no,cum mihi is libellin ab amico ostensus esset, animari uerti continu nec vere S nodum esse, necfriptum luce δε- suum. Quare ne ortὸ inscriptio fallat incautos, opera Diium inefacturum existimavi, stibellum breuissime com futarem.
ΡRincipio igitur non esse Synodum ullam Parisien.
s em, quae hoc libello contineatur, argumento esse potest, quod nulla in eo conspiciantur Decreta, 'nulli Canones : nulla extet Episcoporum subscriptio, nulla synodi mentio.Sed & ipset bestiis aperte reda guit sui tituli vanitatem. Sic enim legimus pag. ia 6. μι
262쪽
Ac vi verborum istorum sententia intelligatur, totius libelli argumentum exponemus. Scripsit Michael Balbus Imperator Graecus ad Ludovicum Pium Imperatorem Lat inum,Epistolam bene longam,in qua,post alia multa, significavit Ecclesiam propter imagines Christici sanctorum in duas partes esse diuisam, cum alij ad randas , alij non adorandas esse contenderent .& simul peti jt,ut Ludovicus in Occidente operam daret, ut sublato superstitioso cultu imaginum,Ecclesia pacem &φ
Ludovicus his litteris acceptis, a summo Pontifice facultatem obtinuit conuocandi viros aliquot doctos, qui veterum Patrum testimonia de cultu imaginum diligenter colligerent. Quo facto scribi iussit Epistolam,
quam nomine Summi Pontificis,ipso consentiente Pontifice cui primum ostendenda erat, ad Michaelem Imperatorem dirigere cogitabat. Denique tum Epistolam
praedictam,tum aliam a se ad ipsum Pontificem,qui Eugenius dicebatur,proprio scriptam per duos Episcopos
Haec igitur quinque in libello nuper edito continentur; primum Epistola Michaelis Balbi ad Ludovicum Pium, Caroli Magni filium: secundo, collecta testimonia ex veteribus Patribus, quibus probatur, imagines, neque*rangendas est ut volebant Iconomachi, neque colendas,ut Synodus Nicaena II.statuerat: Tertio,Epistola Summi Pontificis nomine scripta a Francis Dodi ribus ad Michaelem Imperatorem,qua docetur, imagines neque iniuria afficiendas esse, neque etiam adorandas. Quarib,Epistola Ludovici Imperatoris ad EugeniuPontificem eius nominis secu 'dum, qua eum hortatur ad legationem in Graeciam mittendam,& Ecclesiam pacificandam.Quinto, Epistola eiusdem Ludovici ad His remiam,& Ionam Episcopos,quos Romam ad summum Pontificem mittit eosque instruit, quemadmodum prudenter cum Pontifice se gerere debeant,ut eum ad suam
Ex his promptum erit intelligere, fucum sacere um
263쪽
A pod. tali de cultu'iet. Cap.I. a sluiae eos, qui hunc libellum specioso nomine Synodi
Parisiensis ornare voluerunt; qui quidem caussam Iconomachorum iuuare, & Catholicae fidei detrimentum aliquod adferre conati sunt ; sed,Deo iuuante, mox efficiemus,ut oleum & operam se perdidisse , doleant.
NAm ut ad Epistolam Michaelis, quae primam par
tem libelli occupat, veniamus: ea quidem plena videtur religiosi stud ij,ut si quis aliunde, quis iste Michael fuerit, ignoret, arbitretur eum unum ex optimis,de Christianissimis Principibus fuisse. Sed extant annales publici Ioannis Zonarae, Georgii Cedreni,& aliorum, qui res gestas Graecorum Princiapum litteris mandauerunt. Ex his cognoscere licet,Michaelem non solum cognomine, sed etiam re ipsa Balbum, virum fuisse impium & scelestissimum , quippo qui magis Hebraicae superstitioni, quam Christianae religioni addictus esset : qui Resurrectionem carnis pernegaret,& ob id Prophetas,& Apostolos, qui eam praedicauerant, irrideret : qui fornicationem licitam esse diceret, &sacrum coelibatum adeo contemneret, Vto monasterio sanctimonialem iam Deo sacram sibi coniugem deligeret : qui septimam Synodum Oecumenicam, atque ab Adriano Pontifice maximo approbatam respueret: qui sacras imagines nullo honore dignas arbitraretur: tui Iconomachis impense faueret, & Constantinum Copronymum Iconomachorum Principemsbi praeter caeteros imitandum proponeret: qui SanEuthimium,sanctumque Methodium, aliosque pios veritatis defensores vel exilio, vel carcere, vel morte
Hic igitur est ille Michael, qui ouinam pellem inditus, cum esset re vera Lupus rapax, quasi fidei GIo a
census nihil aliud optare se fingit, nisi Ecclesiae resor mationem & pacem, . sed quemadmodum in illa ipsa Epistola deplorat nece Leonis Imperatoris, cat proxi
264쪽
υb append.ad Isb. de Cultu Imag. Cap. II. me ipse successit, quem dicit ab improbis quibusdam
coniuratione facta misere necatum ; cum satis apertE constet ex auctoribus supra citatis, ipsum eundem Michaelem conspirationis Principem fuisse: sic etiam piὰ queri videtur, Ecclesiam ob dissensiones de cultu i in ginum esse diuisam ; cum ipse potissimum dissensionis, di diuisonis auctor esset,qui Synodum Generalem,quae dissensiones sustulerat, reiecisset, & Iconomachiam propagare studeret:& non contentus disiensionibus Orientalibus, in Occidente quoque disiensiones serere,ac propagare satageret. Quod verb in extrema Epistola Catholicos reprehendit quod vivificam crucem despiciant, quod imagines ut Deos quosdam adorent, quod eis sacrificia offerant,quod ab eis nescio quo artificio de sacro fonte suscipi,& sacram communionem percipere velint, denique quod alias id genus superstitiones vel ineptias in cultu sacrarum imaginum ostendant, merae calumniae, atque imposturae sunt. neque mirabitur eiusmodi mendacia Graecum Imperatorem in sua Epistola ad Latinos longe positos scribere potuisse, qui cogitare voluerit, quam crassa,& quam incredibilia mendacia nostri temporis haeretici de Catholicis in vicinis locis degentiabus fingant. Sed ex Concilio Nicaeno secundo vere legitimo, &Oecumenico,velit nolit Michael Balbus, illis ipsis temporibus celebrato, luce solis clarius effici potest,i illa esse commenta fraudesque haereticorum. Docuit enim Concilium illud, cui Catholici omnes assentiebantur. imaginibus sacris deberi quidem suam venerationem, sed non maiorem quam vivificae Cruci, neque illis ullo modo sacr ificandum esse,neq; eas cultu latriae, qui Deo est proprius,adorandas.Legatur synodus,& imposturae subito evanescent. Quae cum ita sint,vel Franci, qui Ludovico Imper tori a consilijs erunt, fidem habuerunt litteris Micha lis,vel non habuerunt.si fidem habuerunt, circumuenti sunt,atq; decepti: si fidem non habuer unt,abusi sunt
265쪽
litteris illis ad permovendum Summum Pontificem, ve maiorum suorum acta rescinderet, & synodum Nicael nam ab Hadriano approbatam improbaret ipse atque l. damnaret. Sed siue decepti fuerint, sue decipere voluerint, nihil attinebat istum vel errorem vel istud scelus ipso uorbi terrarum prodere,praesertim, cum non sine caussa maiores nostri libellos eiusmodi, qui nihil utilitatis, detrimenti autem plurimum adferre poterant, libenter delitescere passi sint.
π TEnio nunc ad ea testimonia, quae pauci illi viri a
V Ludovico Imperatore vocati, ex veterum monu-
-mς xi collegi sie se dicunt, multis enim nomini
bus viri illi peccasse videntur, ac primum quidem ante collectionem satis audacter iudicium sibi de scriptis 8 Apostolicis desumpserunt. nec solum de Summo Poni tifice, sed etiam de Generali synodo a Pontifice approbata temere iudicarunt.In qua re longe superarunt peccatum auctoris illius,qui nomine Caroli Magni t ibrum edidit aduersus cultum sacrarum imaginum. Ille enim quod etiam Patres Cocliij Francosordiensis fecerunt Nicaenam Synodum secundam improbauit,quoniam em lebratam fuisse existimauit sine consensu Apostolicae Sedis. At consiliarij isti Ludovici Imparatoris, quorum scripta discutimus,fatentur Synodum pro cultu imaginum, id est, Nicaenam secundam ab Hadriano Summo Ponti fice coactam, & probatam, & tamen tum ipsam synodum,tum Epistolam eiusdem Hadriani ad Constantinum Imperatorem pro cultu imaginum , &rursum defensionem eiusdem synodi ab Hadriano ad Carolum
misiam examinare, dijudicare, reprehendere non V rentur. Haec enim sunt ipsorum verba pag. 3 . Primilis Epist tium minim Hadriani Papae, quam pridem pro imaginibu erigendis stantino Imperatori, er Helea e matri eius ad Grum depreca- senem se tram marinuariom direxit, ram nobis legi fecimu3, m
266쪽
quantum nostrae paruitati restiauit,sicut iaste reprehendit iras 1 qui imagines sandiorum temeraris ausa in illis partibus confringere Er ρ ritu abolere raesum remit: se indiscretὸ ηορθαν fecisse, ista quias perstillan ea, adorari in sese, pro qua etiam cs sa S nodum congregetri prκcepit. Et infra pag. et r.de defensione Nicaenet synodi ab Hadriano edita sic loquuntur. Per singula equa in ta
rum excHationem restondere quae voluit,non tamen quae docuit, cen
Ita nimirum iudicem suum, & totius Mundi iudic, re; pastorem omnium Christi ovium pascere; & Doctorem uniuersorum docero non erubuerunt, qua temeri tate nulla maior cogitari potest.
SEd sortasse noua aliqua,atque recondita testimonia repererunt,quibus freti resistere in faciem Apostolico Praesuli non reformidarunt. Imo verbia otissima & vulgaria, & quae nihil ad rem faciant sine ulla ratione,vel ordine collegerunt. Ac,ut exempli gratia pauca discutiamus: primum t stimonium sumunt ex libro sancti Augustini de haeresibus, ubi legimus Simonem Magum iussisse imaginem suam, & Helenae meretriculae suae a discipulis adorari. Atque hac esse dicunt primam originem adorandarum imaginum. Quasi verb,si de falso cultu agatur, non ante Simonis tempora , vituli aurei ab Hebraeis, &simul, chra hominum mortuorum a Gentilibus adorata fuerint. Sed Ecclesia Catholica non discit cultum rerum sacrarum ab hostibus suis.& si ex eo testimonio liceret colligere,non esse Christi, & sanctorum imagines venerandas, licebit eadem ratione colligere, ne ipsum quidem christum ullo honore dignum esse, proptereasquidem impium erat,simonis,& Helenae imagines colere,quod simon, & Helena indignissimi essent qui co
sed ridicula plane sunt,quae ex Epistola . eiusdem
i Ausust isti ad Dioscorum testimonia desucipserunt. R,
267쪽
dicula, inquam,si ad id, de quo agimus referantur. Quae namque s. Augustinus disputat de imaginibus,quae a corporibus defluentes in animum penetrant, ut per eas aliquid cernamus,vel cogitemus, ea proferunt isti ad probandum non esse Christi& sanctorum imagines depuctas vel sculptas, ullo modo colendas. Quae quam bene cohaereant cum praesenti disputatione , Iectoris esto
Quidλquod plurima testimonia, quae summus Ponti- sex Hadrianus in Epistola illa sua doctissima pro imaginibus posuit,isti rursum allegant, qui contra imagines pugnant.
Quod verb dicunt, & nonnullis etiam testimoniis
probare nituntur,non essecosuetudinem, vel annorum numerum, aut quamlibet vetustatis auctoritatem pra
ferendam veritati:tunc recte diceretur, si probari pos set,cultum, quem Ecclesia Catholica imaginibus exhibet ex manifesto errore,non ex certa veritate descendere.Sed cum de re aliqua litigatur,multum valere consuetudinem, & venerandam esse antiquitatem, ne ipsi quiudem negare possunt, quorsum enim tantopere labor runt in euoluendis antiquitatis monumentis, si nullum probabile argumentum ex antiquitate peti potest λ non, ne vident,se hoc suo facto contra sua verba pugnareλ rere ipsa destruere,quod verbis astruere nitebantur λ Ce
te si liberet testimonia I.Augustini,s.Basilu, aliorum mveterum Patrum in medium adferre,quibus ipsi ex antia quitate,vel Ecclesiae consuetudine probant Ecclesiastuca dogmata,nullus finis esset. sed quod superat omnem admirationem, illud est, quod multa testimonia proserunt pro adoratione Crum Cis. &cum rationem reddere volunt, cur signum , vel rignum Crucis adorandum si, & imagines Christi non snt adorandae,dicunt eam esse causiam , quia Christus in Cruce suspensus fui non in imagine: & quia per Cru cem nos redemit,non per imaginem. Quod si refellere
voluero,timeo ne nimiae tarditatis,lectores,e istimare
268쪽
2 1 3 flvens. ad lib. de ciuiumQ. Cap. IIII.
in pariete et in tabella,vel in fronte, vel in aere pingimus,suspeii sessuit, neque etiam in ligneis illis crucibus,quae passim cernuntur,&adorantur in Ecclesjs ; sed in illa una Cruce,cuius ista nostra signa, quae pingimus, vel erigimus imagines sunt. Cum erg. liceat per aduersarios Crucis imaginem colere, cur imaginem Crucifixi colere non licebit 3 & si iure Crucis adoramus imaginem, quia per Crucem redempti sumus a Christo,qua caussa fingi potest, cur non iurecesi possit imago Christi,qui proprie nos redemit At, inquiunt, nihil manufactum colere fas est. quid igitur Lignum vel signum Crucis non est manufactum Codex Euangeliorum,& sacra vasa, quae horum opini ne veneranda sunt, quid sunt aliud, nisi opera manuum hum narum Et tamen verum est, nihil manu factum esse colendum eo genere cultus, quo Deus ipse qui omninb non est factus , sed omnium rerum factor colendus est. Quare poterant Collectores isti maximam partem testimoniorum quae attulerunt, omittere.; quoniam ijs nihil probatur aliud, nis solum Deum esse colendum evitulatriae sibi uni proprio, & non esse imagines ita adorandas,ut etiam sacrificia illis offerantur; quq neque
nos negamus, neque S. Nicaena Synodus negauit.
Ae,ut videas,Lector, quantas vires veritas habeat, ipsi quoque qui eam oppugnant, non rarb vel inuiti vel imprucientes eam tuentur. Id accidit Collectoribus no-sris. Nam inter alia testimonia colligunt etiam nonnulla,Vt probent imagines non esse frangendas, vel iniuria
anciendas. Sed in ijsdem testimoniis non habotur solum quod ipsi volunt, imagines videlicet non esse affieiendas iniuria,sed habetur etiam quod nolunt afficiendas honore,quod quidem isti Collectores aliquando vi
derunt,& textum audacter corruperunnaliquando non
viderunt, & testimonium contra se in ipso suo libello
imprudentes reliquerunt. Prioris rei egemplum habes pag.an ubi allegatur s.
Gregorius,qai in Epist.f. libri septimi ad Ianuariu reprehen.
269쪽
prehendit acriter nonnullos,qui Beatae Virginis imaginem, & Crucem dominicat' contumeliae caussa ad Iudaeorum Synagogam detulerunt: & mandat Ianuario ripiscopo, ut sublatam ex eo loco cum ea qua dignum est veneratione, imaginem, atque Crucem, in Ecclesiam referat. Hic boni Collectores nomen imaginis simpliciter deleverunt, vel omiserunt; ne videretur contra e rum dogma non solum Crux, sed etiam imago Beatae Virginis veneranda, nisi sorte librariorum errore nomen imaginis stomissum. Iam verb pag.9r.adscribunt haec verba ex Epistola Synodica Gregorij Papae : Nos non ob aliud nomen imagines facimus, tr adoramu , sed pro nobis in muto Verbo Dei. me. Audis ne Cod lector,vocabulum adoramus &tamen a se hoc testimonium prolatum est. Sed habemus clariora.
Paulld infra ponuntur haec verba ex lib. s. Basilii ad
Amphilochium de Spiritu sancto cap. I . Imaginis honor ad primamDrmam transit, ciEcce tibi rursus honorem imaginis. Sed ad clarissima veniamus. Paul Ibpbst adferuntur haec alia verba ex Epistolamiusdem Magni Basilij ad Imperatorem Iulianum : credo
in unum Dram patrem omnipotentem, Deum Patrem, Deum Altam, Deum Spiritumsanctum unum Denm,haec tria adoro Q glorifico. confor autem αγflij Incarnali distrensationem, Dei genitrirem, quae secundum carnem eum genuis,C. Maeriam; Susicipia vero Sanctos Aristoses,Prophetas, m Maerores, ad Deum deprecationem, quae peros vitiam mihi effit misericordissimam De . pro qua'Ruras imaginum raram honoro σε adora, sterialiter hoc iraditum est a Sanctis Apostolis,m non obibisse, sed in omnib- Eeclassi nostrarorum designari vel historias, c.Quid audiuimus p SBasilius Magnus ab aduersario aduocatur testis, & vere testis est omni exceptione maior. Is verb palam affirmat, se honorarem adorare Apostolorum,Prophetarum,de Martyrum imagines.Idque affirmat, dum fidei suae confessionem edit, ac de rebus non dubijs aut veri imilibus,
sed certissimis, & exploratis loquitur. Addit verb id ab Apostolis traditum, & ab omni Ecclesia susceptum,&
270쪽
obseruatum.Quid quiso responderi potest3Auctor gra- uisimus aperte loquitur,& eius testimonium ab adue sarijs profertur. Neque desunt alia testimqnia similia in eode libello, Athanasij. Germani, Leoniij,&alioru,quae imprudenter ab aduersarijs contra se,& pro nobis, hoc est, pro cultu sacrarum imaginum proferuntur.Sed ego breuitati studeo, neque libenter in his refellendis inediiijs tempus tero.
S equitur pars tertia,id est, Epistola Eugenii Papae ad
Michaelem, &Theophilum eius filium Imperatores, quam Epistolam ijdem Collectores scripssse videntur, neque enim Eugenius ullam talem Epistolam scripsit; sed ut susea diximus) scripta fuit, ut nomine Pontificis mitteretur, si ipse probaret. In qua re cogimur desiderare prudentiam Collectorum, qua enim fronte Romano Pontifici praescribere ausi sunt, quod ipsum scribere oporteret qua veris fiducia sperare potuerunt , Romanum Pontificem scripturum ad Graecum Imperatorem contraria ijs, quae praedecessores eius nocisemel scripserant Sed videamus,si placet, paullo diligentius,an Epist Ia illa summum Pontifice deceat. Omitto autem, quod in hoc libello Epistola illa caret principio, quod pe catum non primo auctori, sed ei qui nunc demum pos tot secula libellum hunc in lucem edidit, tribuendum videtur.Nihil etiam dico quod Epistola verbosa est admodum, obscura,barbara, imperita; detur enim hoc tempori:taceo denique, quod dum conatur tollere repugnantiam, quae in verbis s. Gregorij esse videbatur, t nto se magis inuoluit, quanto magis conatur euolum re sed tria quaedam tacitus praeterire non possum. Priamum enim facit hic Epistola Pontificem summum,adulatorem Imperatoris impudentissimum, dum ita loquitur , ο venerandi Modi Principes, umersa Jancta Dei,
