R.P. Roberti Bellarmini ... De indulgentiis, et Iubileo libri duo. Accedunt & alia eiusdem authoris aliquot opuscula ..

발행: 1600년

분량: 415페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ο Cap. XI L De Indulgentise. Lib. I.

Deo gratissimum adsequendum. Talis est exempli gratia, adsistentia illa prae foribus Basilicae S. Petri Romae, dum summus Pontifex sollemni ceremonia populo benedicit : illam enim adsistentiam prior opinio rem leuissimam&caussam minimam appellabat : talis enim est,si per se absolute consideretur. at eandem adsistentiam posterior opinio magnam caussam & iustam esse diceret, quoniam frequentia illa populi, eo tempore, medium est aptum, & utile ad protestationem fidei de capite Ecclesiae, atque ad honorem sedis Apostolicae,qui est finis illius indulgentiae. Obseruandum est TERTIO,

non eodem modo iudicandum esse de caussa indulgentiae, cum datur viri alicui particulari, &cumdatur in commune multis: nam cum datur uni particulari,oportet ut opus iniunctum illi soli, si proportionatum fini,

cuius gratia datur indulgentia:at cum datur in commune multis, non est necesse,ut opus singulorum, sed tantum ut opus omnium simul sit proportionatum fini, ataque hinc accidere potest, ut indulgentia maxima sitiustissima etiamsi opus iniunctum singulis videatur leve. Exempli caussa, si necesse sit aedificari Basilicam, vel xenodochium,& detur indulgentia, septem, vel decem annorunt , vel etiam plenaria conferentibus certam aurisiimmam: si respiciatur opus singulorum,non videbitur causis iusta, sed tamen si tota summa ab omnibus collata consideretur, iam erit iusta caussa, quia poterit ijs sumptibus aedificari Baslica vel xenodochium, quae aedificatio erit gratior Deo,&utilior Ecclesiae,quam pinnitentialis satisfactio, quae per indulgentiam relax tur. Obseruandum est QI ARTo, supra dictum es.se, plerunque in causta iusta duo continer finem,& media ad finem : quoniam aliquando solus finis satis esse videtur, sine ullis medijs, id est, sine aliquo opere iniuncto : quando videlicet finis non pendet ab aliquo opere, &per se sufficit ad indulgentiam iustam efficiendam. Sic olim ad petitionem martyrum ut supra ex Tertulliano,& Cypriano probauimus) dabantur in

dulgentia, sine aliquo opere iniuncto, quia iudicabat

82쪽

Cap. XII. De Indulgentis. IA I. yr

Ecclesiantis magnam caussam esse, petitionem martyrum, , ut videlicet homines ad martyrium accendere tur,cum viderent tanti fieri martyrum preces. Voca tur autem in his locis mari es , qui in carceribus inclusi,& iam aliquid passi fuerant ob consessionem fidei, &consummationem martyrii expectabant. Quo modo etiam in articulo mortis , hominibus bene meritis de Ecclesi dantur aliquando indulgentiae, neque opus vllum iniungitur;qui videtur caussa esse satis iusta, ipsa

necessitas extrema, coniuncta cum praecedentibuS meritis. Ita legitur Gregorius VII. indulgentias sine ullo iniuncto opere dedisse. lib. r. Epist. 3 . lib.2. Epist.6I Mlib. 6. Epist. 1s. Itaque sine opere iniuncto concedi potest aliquando indulgentia,fine caussa vero, eaque iusta, cirationabili, nunquam potest. Obseruandum est V LT I- M o, iustam quidem semper causinam requiri, sed non es.se subditorum iudicare,virum caussa fit iusta, velini sta:debent enim simpliciter existimare, iustam esse. Nuhilominus tamen sicut probandum non est, quod alia qui pro aelo, sed nimio fortasse, de indulgenti js quibus dam leuibus de caussis concessis obloquuntur, quod faciunt Ioan. Gerson intrare de absolutione sacrame

Andreas Uega in Concilium Tridentinum, lib. II. cap. vlt. sc laudandus meriti, est Clemens VIII. Pontifex Maximus,qui nunc sedet, quod decretum Concilij Lateranensis sub Innocentio III. de moderandis indiscretis indulgent ijs,& decretum Concili j Tridentini, sessiis. de reuocandis indulgentijs, ad veterem, & probatam Ecclesiae consuetudinem executioni mandare studet. Veteres enim parcissimos fuisse in indulgentijs conferendis,notissimum est.siquidem Sergius II. ut citauimus cap 3. trium tantum annorum indulgentiam dedit,&Paschalis II. quadraginta solum dierum. Testatur quoque Innocentius III. cap.Cum ex eo,de poenitata remiae Apostolicam sedem solitam esse ordinariἡ

non extendere indulgentias ultra condonationem po

niteatiae vatur anai, vel quadraginta dierum, & iuxta

83쪽

ra C p. XI 1. De Indulgentiis. Lib. I. hoc Innocentij dictum Nicolaus IV. in indulgentiis V

rijs, quas concessit Ecclesia S Piaxedis, quae leguntur in introitu capellae S. Zenonis, nunquam excedit annum Vnum, vel dies quadraginta. Denique s Thomas in . d. et qu-1 ar.3. qu. 2.ad . scribit. vcnictitabus ad limina Ap stolorum ex regionibus vltra marinis dari indulgetiam quinque annorum : ex rcgionibus vltra montanis, trium annorum: ex alijs locis vicinioribus, unius anni duntaxat.

Ex his ad argumenta pro priore opinione facile r sponderi potest Ad i ird θιοd ρrvier eandem capsinn dentur

ivdulgentiae,moco maior s, inne 9 mineres , responderi potvst,

ad posse accidere duplici de caussa: aliquando enim datur indulgentia plano iv. quam pro magnitudine caussae dari posset,& hoc modo dat ur, pro eadem caussa, modo maior, modo minor indulgentia , & nunquam super tandulgentiae magnitudo magnitudinem causi , . Potest etiam fieri, ut idem opus bonum sit uno tempore ma gi proportionatum fini, cuius gratia datur indulgentia,& magis utile; vel nece is rium, quam alio tempore, ut vigente mago necesssitate, eadem eleemosyna plus conferet ad subsidium pati perii, quam si ea citarita annonae non vigeret : & imminente grauis limo periculo eadem oratio cum eodem ieiun i o,5 eleemosyna magis necessaria erit ad placandum Desum , quam si illud periculum non immineret. Ex quo sequitur, ut idem stopus bonum secundum se , sed ex accidente diuertar',&caussa reuera non si eadem, & ideo non sit mirum, sidentur variae indulgentiae pro illo opere , quod uno tempore maiorem caussam, alio tempore minorem onserti Ad aliud,quod pro eaussi leuissima dentur indulgentiae maximae,

iam supra responsum est, id fieri, quoniam caussa, quae est in se leui ssima,s attendatur labor, aut sumptus,aut aliquid eiusmodi, saepe maxima est, si consideretur pro

portio ad finem,ad quem obtinendum indulgentis pro

ponuntur.

Ad tertium illud,servalloceri in rospondemias , ve

84쪽

Cip. III. De Insistentiis. Lib. I. 3

plurimum nullum esse deceptionis periculum , quonianon existimamus indulgentias, a sede Apostolica, sine iusta causia dari; tamen sicut potest fieri, ut aliquando indulgentia non sortiatur effectum ob desectum eius, qui illim suscipit, vel ob desectiun auctoritatis in eo, qui illam concedit:ita non dcbet videri absurduin, saliquando idem accidat ob defcctum causis: christianus populus non ignorat ad fidem pertinere, iubd sit in Ecclcsa potestas indulgentias concedendi, uota autem quod in particulari non possit fieri, ut indulgentia, vel non sit rata,vel non prosit, & ideo sic accipiunt prudentes Chrismani Pontificias indulgentias, ut simul etiam sudeant dignos poenitentiae fructus serre, ac prq suis peccatis Domino satisfacere. Ad quartum de illo communi pronunciato, I g-

tiae tanti m dialent,quantum sonant,respondemus, pronunci 'tu

illud verissimum esse, sed intelligi de indulgentia, cui

non desunt necessar iae conditiones,auctoritas in concedente charitas in suscipiente,& iustitia ac pietas in causa. Fuit autem celebris apud veteres Scholasticos quaestio illa an indulgentiae tantum valeant,quatum sonant, vel quantum ab Ecclesia prηdicantur λ propter nonnullos er rores. qui tunc vigebant, cum alij dicerent, indulgentias non valere nisi pro mensura deuotionis. alij tantum valere,quatum opus iniunctum ex se ad satisfaciei dum prodest:alij,tantum valere coram Ecclesia, non coram Deo.Qui errores a S.I homa alijsque veteribus com futati, extincti iam sunt. Ad postremum, o thesauro meritorum christi sanctorum, dicitur esse vera capsa indulgentiarum,respondemus; thesaurum meritorum Christi,& sanctornm, esse veram caussam cur indulgentiae concedi possint: sed praeter istam caussam requiri aliam , quae moueat ad dispensandum

thesaurum hoc tempore potiusquam alio, & nunc magis,nunc minus liberali r. non enim debent Pontifices relaxare poenitentialem satisfactionem,neque recurrere ad thesaurum,nisi quando iudicant id esse necessari vel utile ad gloriam Dei,& animarum salutem.

85쪽

ν. Cup. XIII. De Indulgentis. Lib. I.

CAPUT XIIIm di sest an sustipientis Indulgentia

IN eo, qui cupit reuera fructum ex indulgent ijs cap re, D v o requiri diximus;ut sit in statu gratiar,& veperficiat id, quod pro indulgentia fuerit iniunctum.

Et quidem exigi statum gratiae docent communiter Theologi in .dist ro.& ratio est apertissima, quoniam

indulgentia, cum remittat reatum poenae temporalis

relictum postremissionem culpae, sine dubio requirit, ut culpa sit iam remissa apper hoc tranflatus sit homo, per infusionem gratiar&charitatis, de statu peccati in

statum filiorum Dei. Praeterea, nulla ratio patitur, Ut poena remittatur ei, qui adhuc haeret in culpa, vel debitum illi condonetur nomine Dei, qui adhuc est auersus a Deo,&hostis, ac inimicus. Denique,nomen ipsum indulgentiar, ut initio diximus, sonat paternam facilit tem in filios, quae non debet esse communis cum seruis, maxime fugitivis,quales sunt omnes, qui, Deo deserto, Diabolum sequuntur.Pari ratione exigi, ut opus iniunctum perficiatur , conuenit inter omnes, ut patet ex s. Thoma in . dist.2o. qu. i. ar. v qu. 3. &ex alijs.Sed his positis tanqua certis & exploratis, multae supersunt quaestiones.PR I H A est,an requiratur status gratiae ,solum eo tempore, quo percipitur indulgentia; an etiam climperficiuntur opera iniuncta,vel etiam cum primum ii dulgentiae pronunciantur, aut earum litterae recipium

de Soto, lect.3. de indulg.& alij, contendunt non requiri statum gratiae,cum indulgentiae publicantur, vel litaterat indulgetiarum recipiuntur,nisi forte idem sit tempus publicationis & perceptionis, ut cum in sacello Pontificio dantur indulgentiae omnibus, qui diuinis os.ficiis in eo loco interfuerunt: tamen requiri statum gratiae, non se tum cum indulgentia percipitur, sed etiam cum perficitur opus iniunctum. Ratio huius sententiae

est, tum quia in ipsis litteris Pontificijs, ut plurimam

86쪽

Cap. XIII. De Insistentiis. Lib. I.

exprimitur, indulgentias concedi ijs,qui vere poenitentes Ecclesiam visu auerint, aut tale, vel tale opus secerint: tum etiam, quia indulgetia non adquiritur, nisi per opera vitia, vere meritoria & satisfactoria, qualia non sunt, nisi ea, quae fiunt in statu gratiae. Alij tamen grauissimi auctores, ut Petrus Paludanus

f. s. in fine,& Antonius Cordubensis qu et vi de indulg. Malij contra sentiunt, non requiri statum gratiae, n i si cum ipsa indulgentia percipienda est. Ratio posterioris huius sententiae est, quia indulgentia non nititur nostra satisfactione, sed Christi, & i ded non videtur necessariu, ut opus iniunctii in sit opus vitium, & satisfactorium. Deinde, quia Bopi facius VIII. in extra uaganti, Antiquorum, dicit, se concedere indulgentiam iis,qui visit bunt Ecclesias, poenitentes & confessi, vel qui poenitebunt, & confitebuntur. Ex his sententijs prior sine dubio tutior est, ut S. Antoninus etiam notauit: est etiam certa, quando opus iniunctum in litteris Pontificijs expresse iubetur perfici in statu gratiae, ut cum in extrauaganti, Unigenitus, de poenit.&remiss. item inconstitutionibus de indictione Iubilei, Clementis VII. Iulii III. & Gregor ij XIII. expresse habetur, ut qui indulgentiam consequi volunt, vere poenitentes,&confessi, visitent Ecclesias,orent,&c. Denique, verior mihi esse videtur etiamsi in litteris Pontificijs id non exprimatur: quando opus iniunctuna tale est, ut non conferat ad

finem nisi fiat in statu gratiae, ut si finis indulgentiae sit, placare Deum Christiano populo, & ideo iniungantur

preces, ieiunia,eleemosynae,uisitationes Ecclesiarum,&similia : cum Deus non placetur per opera mortua,necessarium esse videtur, ut .opera illa fiant in statu gratiae,alioqui nihil conserunt ad finem,& proinde non est intentio concedentis, ut indulgentiam lucrentur, Oi in statu peccati illa opera faciunt. At posterior opinio v ra esse videtur , quando opus iniunctum utile est ad finem, pro quo datur indulgentia, etiamsi non fiat in sta

tu gratis. Vt exetapli gratia, si Eata indulgentiae sit aedi

87쪽

ys Cap. XIII. De Indulgentῆs. Lib. I.

ficatio Basilicae vel tubuentio pauperum, aut recuper

i o Hierosolymae, & propter illa dentur indulgentiae contribuentibus pecunias vel arma; quia non minus ad inem conducunt pecuniae it lae vel arma, si dentur ab homine peccatore quam a iusto; probabile est prodesse illa opera. etiamsi tacta sint in statu peccati, modo is qui ea fecit, sit in statu gratiae,quando re ipsa percipit indulgentia in.

ALTER A quaestio est,utrumno, solum requiratur 'status gratiae ad indulgentiam obtinendam, sed etiam carentia omnis culpae venialis 3 Sed facilis responsio est, si distinctione utamur:nam,vel quaestio est de tempore,. quo peificiuntur opera iniuncta: vel de tempore, quo percipitur fructus indulgentiae. Si de priore tempore quaestio sit, ruisus alia distinctione opus est; iam,vel peccarum veniale vitiat opus bonum iniunctum, ut si quis oret vel ieiunet ex vana gloria vel non vitiat, sed per a ei deus ei coniungitur , ut si quis,dum eleemosynam δε- cir,vel ecclesiam visitat, loquatur verbum aliquod otiosum. Quod si bonum opus non vitietur,certum est non impedi fructum indulgentiae.Si vero bonum opus viti tur, ita ut ipsum efficiatur veniale prccatum, tum sine

dubio im=editur fructus indulgentiae, si opus illud erat faciendum ad placadum Deum, vel satisfaciendum pro

peccatomo. enim per peccatum venio te placatur Deus, neque satis fit Deo. Et haec est sententia Hadriani in . tract.de indulgen.concl. .& Petri de Soto Lect.3. de i imdulg. quod si opus faciendum non erat ad placandum Deum, neque ad satisfaciendum, sed solam ad subuen tionem pauperum vel alium finem, qui potest obtineri, etiamsi opus non fiat in statu gratiae, tum non impeditur fructus indulgentiae,quamuis opus peccato veniali fuerit vitiatum.

At si de posteriore tempore quaestio sitirespodendum erit,non impediri fructum indulgentiae, si quis eo te pore habeat vel committat veniale peccatum; nisi qum ad remusionem poenae debita: propter illam culpam

venialemmon enim dimittitur poena, nisi prius dimin

88쪽

Cap. XIII. De IndulgintPs. Lib. I. grsa suerit culpa. Nulla autem ratio eii,cur non possit percipi fructus indulgentiae, quoad renia isionem pinnae debitae propter alias culpas siue letales, sui vcma les ici in remis,s, etiamsi culpa aliqua venialis at hoc haereat in anima: nam peccatum vela: ale non impeuit statum gratiae,qui requiritur ad hoc, ut homo su capax indulget tiae. TERTIA quaestio est de confessione, quae ut pIuri mum requiritur rut pars operis iniurieti , an exigatur semper in re, an vero sufficiat in propos, Responso facilis est : nam quando in forma indulgi ratiae diserte ponatur ut qui eam lucrari cupiunt, confiteantur peccata s ua intra tot dies; tunc si edit L. o cx pitur consecso in re, quo mam ponitur in sorma indulgentiae,ut conditio quaedam sue ut pars operis iniuncti,& non solum ad hoc, ut homo transferatur de statu peccati ad statuni gratiae. Quando autem in sorma indulgentiae non ii iungitur cxpresse opus confessionis, sed simpliciter dicitur concedi indulgentiam vere pinnitentibus &confessis, tum non videtur requiri consciso, ut pars opem

iniuncti, sed solum ut homo sit in statu gratiae, & ideo siquis non habeat peccata letalia , non necessario confiteri tenebitur;&si habeat peccata letal ia, probabile est, sufficere illi contritionem, cum proposito confitendi: nam per haec adipiscetur satum gratiae ita docent Pali

danus in A. d. zo qu. .ar. .Siluester, Veib i indulgentia,nu. 2o.Panormitanus in cap. omnis Vtriusq; de poenit cirremis Felinus in serna de indulgent ijs. nii. i et ex ali). Tutius tamen & probabilius videtur, requira conscisonem in re,&non solum in voto.qsotiescunque dicitur, indulgentiam concedi poenitentibus &consessis, ut d cent s. Antoninus i. p. tit. ao ca. 3 Hadrianus in . sentent. trade indulg. Caietanus tract. as . de indulg. cap. Io.Nauarrus de Iubileo, notab.i8 nu. i.&Glosia in extrau gantem, Aniiquorum. de poenitare rem iss

Qv ARTA quaestio est, an percipiat indulgentiam, qui non perscit omnia opera iniuncta, sed aliqua tantum,ob inopiam vel morbum, vel alia iusta causia ii

89쪽

N C p. XIII. De Indulgentijs. Lib. I.

peditus. R E sPONSIO commun is est S. Thomae,Durandi δε aliorum in . d. io . non percipi indulgentiam,

nisi ab ijs,qui integre omnia opera iniunct i perficiunt:

concessio enim cond itionata non valet, nisi coditio impleatur. Atque in hanc quoque sententiam allegari s Iet dictum illud commune, indulgentiae tantum valent, quantum sonant; nam summi Pontifices, quando volunt

percipi indulgentiam ab ijs,qui legitime impediti non

perficiunt omnia opera in iun cta, addere solent, ut confessirij commutent opera iniuncta in alia pia opera, vel disertis verbis explicant,obtineri indulgentiam ab ijs, qui inchoarunt opera iniuncta, & perficere non potve runt,ut habetur in extra uaganti, Unigenitus,&inalissimilibus, in quibus annus iubilei publicatur. V I NT A quaestio est; An requiraturalia dispositio in suscipiente indulgentias praeter stitum gratiar, & a Gimpletionem operum iniunctorum Nam Card. Caim tanus in tract. io qui est de suscipientibus indulgentias,qu. t. docet, requiri tertiam coditionem,ut videlicet, qui vult consequi indulgentias, habeat propositum satisfaciendi Deo proprijs laboribus, quoad poterit: ijs autem qui nolunt pro se ipsi satisfacere , cum possint, negat

prodesse indulgentias.ex quo etiam col l igit, paucos admodum reuera frui Pontificijs indulgenti js, ex tanto numero adeuntium Ecclesias,tempotibus stitionum, aliarumq; sina ilium indulgentiarum. Quae sententia utilis est,&pia, sed fortasse non vera ; praesertim cum sit contraria communi aliorum doctrinae, ut ipse etiam Cale tanus fatetur, nec enim legi ullum auctorem, qui Caie- tanum sequatur, praeter Bartholomarum Fumum iu summa, quae Armilla dicitur verbo, indulg. nu is. Nec video quemadmodum summi Pontifices non deciperent populos, si indulgentias cum ea coditione proponer vellent,quam nunquam explicarent.Neque argumenta Ca

tetani talia sunt, ut solui non possint, ille enim sic rationatur. Q i non vult satisfacere Deo per se, clim possit, indignus est cui applicetur aliena satisfactio: At non

inten*t Ecclesia conferre hoc beneficium indulgentia:

90쪽

Cap. XIII. De indulgentys. Lib. I. 'in indignos: igitur non prosunt iu dulgentiar ijs, qui no-

dunt per se satisfacere,cum possint. i ropositionem argumenti probat Caietanus his rationibus. Primo, quiano decet ab amico petere, ut pro te satisfaciat, cum ipse possit per se satisfacere. secundo, quia in Repub. bene instituta, non sunt dispensanda bona communia. pro liberandis illis ciuibus aere alieno, qui per se suum aes alienum dissoluere possunt.Tertio, quia in forma indulgentiae addi solet,'paenitentibin indulgentias tribui : non sunt autem vere poenitentes,qui recti sani facere fructus dignos poenitentiae. Quarto, quia dantur indulgentiae de iniunctis poenitent ijs a sacerdote. vel igitur, qui iniunctam poenitentiam accepit, id fecit animo eam perficiendi,&sic habemus quod volumus et vel animo sallendi, &indigni simus est, qui ex fallacia sua lucrum

reportet.R ES PON DE Μ Vs,eum qui non vult per se satisfacere cum possit, non esse indignum, sed tantum non dignum,cui aliena satisfactio applicetur . Ecclesia autem non intendit conferre hoc beneficium in indignos: sed bene potest velle conferre in non d ignos,quoniam indulgentia ex misericordia, & liberalitate da- ur, non ex iustitia& meritis. AD PRIMAM rationem respondemus,non fieri iniuriam amico, quia non petitur eius satisfactio ex iustitia sed ex gratia, & petitur satisfactio,quae non est ei necessaria, sed omnino superuacanea. A DSECvNDΑΜ respondeo,dispensatorem bonorum communium in Repub.bene instituta non dissolveresinae caussa ars alienum eorum ciuium, qui soluendo sunt per se:tamen possedari caussam . cur utile sie Reipublicae, ex communi aerario soluere dubita eorum,

qui per se illa soluere potuissent. AD TERTIAM respondeo,vere poenitentes dici eos, qui contritionem habent cum proposito satisfaciendi, nisi aliunde pro eis satisfiat. A D RV ARTAM respondeo, plerutique indulgentias dari de non iniunctis, ut supra probauimus,&eos qui indulgentias quaerunt, velle perficere poenitentiam iniunctam, sed nolle alium laborem sponte sumere pio reliqua pinna expianda,si possint per in

SEARCH

MENU NAVIGATION