Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

nobis revelaverit id non futurum, nulla plane, vel minima est occasio

dubitandi.

Superest jam ut vobis gratias agam quod tam ossiciose & tam candide non modo eorum quae t psi sensistis , sed etiam eorum quae ab obtrectatoribus aut Atheis dici possent, monere me dignati sitis. Et si enim nulla videam ex iis quae proposuistisquae non jam ante in Meditationibus vel solvissem, vel exclusit sem. nam quantum ad ea quae de muscis a sole productis, de Canadensibus, de Ninivitis. de Turcis N similibus attulistis, non possunt venire in mentem iis qui viam 1 me monstratam sequoti, omnia quae a sensibus accepere aliquamdiu seponent, ut quid pura &incorrupta ratio dictet advertant, ideoque ipsa putabam jam satis a me fuisse exclusa) etsi, inquam, ita sit, judico tamen has vestras objectiones

valde ad meum institutum profuturas; vix enim ullos lectores exspecto qui tam accurate ad omnia quae scripsi velint attendere, ut cum ad finem pervenient, omnium praecedentium recordentur: & quicunque hoc non agent,facile in aliquas dubitationes incurrent, quibus postea vel videbunt in hac mea responsione esse satisfactum, vel saltem ex ea occasionem sument veritatem ulterius examinandi

Quantum denique ad consilium vestrum de meis rationibus more geometrico proponendis, ut unico velut intuitu a lectore percipi possint, operae pretium cst ut hic exponam quatenus jam illud sequutus sim, &quatenus deinceps sequendum putem. Duas res in modo scribendi geometrico distinguo, ordinem scilicet, de rationem demonstrandi. ordo in eo tantum consistit quod ea quae prima proponuntur, absque ulla sequentium ope debeant cognosci, & reliqua deinde omnia ita disponi ut ex praecedentibus solis demonstrentur. Atque prosccto hunc ordinem quam accuratissime in Meditationibus.meis sequi conatus sum di ejusque observatio fuit in causa cur de distinctione menti; 1 corpore non in secunda, sed demum in sexta Meditatione tractarim , atque alia

multa volens & sciens omiserim, quia plurium rerum explicationem requirebant.

Demonstrandi autem ratio duplex est , alia scilicet per analysim, alia per synthesim. Aminis veram viam ostendit per quam res methodice &tanquam a priori inventa est, adeo ut si lector illam sequi velit, atque ad omnia satis attendere, rem non minus persecte intelliget, suamque reddet, quam si ipsemet illam invenisset. Nihil autem habet quo lectorem minus attentum, aut repugnantem, ad credendum impellat; Nam si vel minimum

quid

102쪽

quid ex iis quae proponit non advertatur, ejus conclusionum necessitas non apparet, saepeque multa vix attingit, quia satis attendenti perspicua sunt, quae tamen praecipue sunt advertenda.

Synthesis e contra per viam oppolitam & tanquam a posteriori quaesitam seis saepe ipsa probatio sit in hac magis a priori quθm in illa) clare quidem id quod conciuium est demonstrat, utiturque longa definitionum , petitionum, axiomatum, theorematum, S problematum serie, in si quid ipsi ex consequcntibusncgetur, id in antecedentibus contineri statim ostendat, scque a lectore quam tu navis repugnante ac pertinaci aD sensionem extorqueat: sed non ut altera satisfacit, nec discere cupio tium animos explet, quia modum quo res fuit inventa, non docet.

Hac sola Geometrae veteres in scriptis suis uti solebant, non quod aliam planc ignorarent, sed, quantum judico, quia ipsam tanti faciebant ut sibi solis tanquam arcanum quid reservarent. Ego vero solam Analysim, quae vera & optima via est ad docendum. in Meditationibus meis sum sequutus; sed quantum ad Synthesim , quae procul dubioea est, quam hic a me requiritis, etsi in rebus Geometricis aptissime post Analysim ponatur, non tamen ad has Metaphysicas tam commode potest applicari. Haae enim differentia est,quod primae notiones, quae ad res Geomctricas demonstrandas praesupponuntur, cum sensuum usu convenientes, facile a quibusti beat admittantur; ideoque nulla est ibi difficultas, nisi in consoquentiis rite deducendis; quod a quibuslibet etiam miniis attentis seri potest, modo tantum praecedentium recordentur: & propositionum minuta distinctio ad hoc est parata, ut facile citari, atque ita vel nolentibus in memoriam reduci possint. Contra vero in rebus Metaphysicis de nulla re magis laboriturqu)m deprimis notionibus clare & distincte percipiendis: Etsi enim ipsae ex natura sua non miniis notae, vel etiam notiores sint quam illae quae a Geometris considorantur, quia tamen iis multa repugnant sensuum praejudicia quibus ab ineunte aetate assuevimus, non nisi a valde attentis, & meditantibus, mentemque a rebus corporeis, quantum fieri potest a v cantibus persecte cognoscuntur; atque si solae ponerentur, sacilὸ acontradicendi cupidis.negari possent. Quae ratio fuit cur Meditationes potius, quam, ut Philosophi, Disputationes, vel, ut eometrae , Theoremata & Problemata scripserim , ut nempe hoc ipso testarer nullum mihi esse negotium nis cum iis qui mecum rem attentὸ considerare ac meditari non recusabunt: Etenim vel L 2 ex hoc Diqiliaco by Corale

103쪽

ex hoc ipso quod quis ad impugnandam veritatem se accingit, quoianum avocat se ipsum a rationibus quae illam persuadent considerandis . ut alias quae dissuadeant inveniat, minus redditur idoneus ad ipsam percipiendam. Forth vero h c aliquis objiciet nullas quidem rationesad contradicenis dum esse quaerendas, cum scitur veritatem sibi proponi; sed quamdiu de

hoc dubitatur , meritorationes omnes in utramque partem expendi, ut quae firmiores sint cognoscatur, atque me non aequum postulare si meax

pro veris admitti velim, antequam suerint perspectae, aliasque ipsis repugnantes considerari prohibeam. Quod jure quidem diceretur si quae ex iis, in quibus attentum& non repugnantem lectorem desidero, talia essent, ut illum possent avocare ab aliquibus aliis considerandis, in quibus vel minima esset spes plus veritatis quam in meis reperiendi; Sed cum inter illa quae propono, summa de omnibus dubitatio contineatur, nihilque magis commendem quam ut singula diligentissimὸ circumspiciantur, nihilque prorsus admittatur nisi quod tam clare & distincte fuerit perspectum ut non possimus ei non assentiri: Et E contra non alia sint a quibus lectorum animos cupio av

care, quam ea quae nunquam satis examinarunt, nec ab ulla firma rati

ne , sed 1 sensibus solis hauserunt, non puto quemquam credere posse in majori se errandi periculo futurum, si ea quae ipsi propono sola consideret , quam si ab his mentem revocet, & ad alia, quae ipsis aliquo modo, adversentur tenebrasque offundunt hoc est, ad praejudicia sensuum il

lam convertat.

Ideoque non modo merito singularem attentionem in Iectoribus meis

desidero, illumque scribendi modum prae caeteris elegi quo illam quam maxime esiciliari posse putavi, & ex quo mihi persuadeo lectores plus utilitatis esse percepturos quam ipsi met fini animadversuri; cum ξ contra ex modoscribendi synthetico plura sibi videri soleant didicisse quam revera didicerunt. Sed etiam aequum esse existimo ut illorum qui mecum meditari noluerint, anticipatisque suis opinionibus adhaerebunt, judi- eis quaede meis serent prorsus recusem, & tanquam nullius momenti

contemnam.

Sed quia novi quam dissicile sit futurum etiam iis qui attendent, flev fitatem serio quaerent, totum corpus inditationum mearum intueri, &umul ipsarum singula membra dignostere; quae duo simul existimo esse ficienda, ut integer fructus ex iis capiatur, pauca quaedam Synthetico stilo hic subjungam, a quibus, ut spero, nonnihil juvabuntur, modo ta

104쪽

ΑD SEeu NDRs OBIECTIONE s. 8smen, si placet, advertant me nec tam multa hic quam in binditationibus completa velle, quia multo prolixior quam in ipsis esse deberem; nec etiam ea quae complectar accuratE esse explicaturum, partim ut brevitati studeam: & partim ne quis, haec sussicere existimans, ipsas Meditationes, ex quibus multo pius utilitatis percipi posse mihi persuadeo, negli

gentius examinet. ' γ - I. s.

sentiam is anima a corpore aestinctionem obantes ,. more Geometrico Amsita. εἰ

DEFINITIONE . '.

irati si nomine eomplector illud omne quod sie ire nobis est ut ejus immediatδ eonscii simus. Itω omnes voluntatis, intellectus, imaginationis & sensuunt operationes sunt e stationes. sed addidi modulὸ, ad excludenda ea quae ex iis consequuntur; ut motus voluntarius cogitationem quidem pro principio habet, sed ipse tamen non est cogitatio. II. Idoi nomine intelligo cujuslibet cogitationis formam illam, per . cujus immediatam perceptionem ipsius ejusdem cogitationis conscius sum i adeo ut nihil possim verbis exprimere intelligendoid quod dico, quin ex hoc ipso certum sit in meesse ideam ejus quod verbis illis signis-eatur. Atque ita non setas Imagines in phantasiadepictasideasvoco: imo ipsas hic nullo modo- voco ideas, quatenus sunt in phantasia c porea, hoc est in parte aliqua cerebri depictae, sedi tantum quatenus, mentem ipsam in illam cerebri partem conversam informant. . est IIII. Per reabtatem obiectivam im intelligo emitatem rei recit mratae per ideam , quatenus est in idea; eodemque modo dici potest persectio objectiva, vel artificiumiobjectivum. No. Nam quaecunque percipimus tanquam in idearum ἡμεις, ea stini in ipsis ideis objective. IV. Eadem dicuntur ecthmiasitιν in Hearum objectis, quando talia sunt in ipsis qualia illa percipimusi; θ emi enter, quando non quidem talia sunt, sed tanta, ut talium vicem supplerepossint.

L 3 V. Omnis

105쪽

V. Omnis res mi inest immediath, ut in subjecto, sive per quam existit aliquid quod percipimus, hoc est, aliqua proprietas, si ve qualitas, sive attributum, cujus realis idea in nobis est, vocatur Sub antra. Neque enim ipsius Substantiae praecise sumptae aliam habemus ideam quam quod sit res , in qua formaliter, vel cminenter existit illud aliquid quod percipimus, sive quod est objectivem aliqua ex nostris ideis; quia naturali lumine notum est nullum esse posse nihili reale attributum. i VI. Substantia, cui inest 4mmediate cogitatio, vocatur Mens: loquor autem hic de mente potius quam de anima, quoniam animae nomen est aequi vocum, S saepe pro re corporea usurpatur. VII. Substantia, quae est subjectum immediatum extensionis localis, S accidentium, quae ratensionem praesupponunt, ut figurae, situs, motus localis, &c. vocatur Corpus. An vero una & eadem substantia sit quae vocatur Mens, & Corpus, an duae diveriae, postea erit inquirendum.

VIII. Substantia, quam summe persectam esse intelligimus, & in qua nihil plane concipimus quod aliquem desectum, sive persectionis limitationem involvat, Dein Vocatur.

IX. Cum quid dicimus in alicujus rei natura sive conceptu coni neri, idem est ac si diceremus id de ea re vcrum esse, sive de ipsa posse anfirmari. X. Duae substantiae realiter distingui dicuntur, cum unaquaeque ex ipsis absque alia potest existere. r

PEto primo ut lectores advertant quam debiles sint rationes ob quassensibus suis hactenus crediderunt, & quam incerta sint omniajudicia quae illis superstruxerunt: Idque tam diu & tam saepe apud se revolis vant, ut tandem consuetudinem acquirant non amplius ipsis nimium sidendi : hoc enim necessejudico ad certitudinem rerum Μetaphysicarum percipiendam. . SECuNDO, ut considerent mentem propriam, cunctaque eius attributa, de quibus deprehendent se dubitare non posse, quamvis omnia quaest sensibus suis unquam acceperunt, falsa esse supponant; nec prius illam considerare desistant, quam ipsam clare percipiendi, & rebus omnibus corporeis cognitu saciliorem credendi usum sibi compararint. TERTIO, ut propositiones per se notas, quas apud se invenient ,

quales sunt: si sed idem non post esse Fimui ct condy. Ω-i nihil nequeat se

106쪽

GEOMETRICO DIs POSITAE. Irrausa officiem ullius rei, de similes diligenter expendant, atque ita perspicuitatem intellactus sibi a natura inditam sed qu4m sensuum visa quam

maxime turbare solent & obscurare , puram atque ab ipsis liberaram exerceant. Hac enim ratione sequentium Axiomatum veritas ipsis facile innotescet. QD ARTO , ut examinent ideas naturarum , in quit multorum s. mul attributorum complexio continetur, qualis est natura reianguli, natura quadrati , vel alterius figurae Iatemque natur hinniis, natura Coraporis, di supra omnes natura Dei, sive emis summe persecti. Advertantque illa omnia quae in iis contineri percipimus, vere de ipsis posteassirmari. Ut quia in natura Trianguli continetur , ejus tres angulos aequales esse duobus rectis; & in natura Corporis sive rei extensiae continetur divisibilitas nullam enim rem extensam t/m exiguam concipio mus , quin illam saltem cogitatione dividere possimus in verum est dicere omnis Trianguli tres angulos aequales esse duobus rectis, & omne Compus esse divisibile.

Qui NTO, Ut diu multumque in natura Entis summe persecti contemplanda immorentur: & inter caetera considerent in aliarum quidem omnium naturarum ideis existentiam possibilςm, in Dei autom idea noni ossibilem tantum, sed omnino necessariam contineri. Ex hoc enim smo & absque ullo discursu cognoscent Deum existere; critque ipsis non minus per se notum, quam numerum binarium esse parem, vel ternarium imparem, de similia. Nonnulla enim quibusdam per se nota sunt, quae ab aliis nonnis per discursum intelligunturia SEXTO, ut perpendendo exempla omnia clarae & distinctae perceptionis , itemque obscurae, & confusae, quae in Meditationibus meis recensui, ea quae clare cognoscuntur ab obscuris distinguere assuescant; hoe enim facilius exemplis quam regulis addistitur; & puto me ibiomnia

hujus rei exempla ves explicuisse, vel saltem utcumque attigisse, . . SEPTINO denique, ut advertentes nutum se unquam in iis quae clare perceperunt falsitatem deprehendisse, nullamque e contra veritatem in obscuro tantum comprehensis, nisi casia, reperisse, considerent esse a ratione plane alienum propter sola sensuum praejudicia , vel propter hyp theta in quibus aliquid ignoti contineaturi, ea quae a puro intellectu clare& diiuncte percipiuntur in dubium rivocare. Ita enim sicile sequentia Αxiomata pro veris & indubitatis admittent. Quanquam sane pleraque ex iis potuissent melius explicari, & instar Theorematum potius quina tomatum proponi debuissent, si accuratior esse voluissem. . ΛXIO

107쪽

Sive Communes notIones.

1 stat. Hoc enim de ipso Deo quaeri potest, non quod indigeat ulla causa ut existat, sed quia ipsi ejus naturae immensitas est causa sive ratio propter quam nulla causa indiget ad existendum. II. Tempus praesens a proximὸ praecedenti non pendet, ideoque non

minor causa requiritur ad rem conservandam, quam ad ipsam primum producendam. III. Nulla res, nec ulla rei persectio actu existens potest habere nihil,sve rem non existentem, pro causa suae exi stentiae. IV. Quidquid est realitatis sive persectionis in aliqua re, est maliter vel eminenter in prima & adaequata ejus causa. V. Unde etiam sequitur realitatem objectivam idearum nostrarum reis quirere causam, in qua esdem ipsa realitas non tantum objective, sed sor maliter vel eminenter contineatur. Nolandumque hoc Axioma tam necessario esse admittendum, ut ab ipso uno omnium rerum tam sensibi

lium, quIm insens bilium cognitio dependeat: unde enim scimus,exempli causa, coelum existere 2 an quia illud videmus ' at ista visio mentem non attingit, nisi quatenus idea est, idea, inquam, menti ipsi inhaerens non autem imago in phantasia depictar Nec ob hanc ideam possumus judicare coelum existere ἰ nisi quia omnis idea causam suae realitatis o Aivae habere debet realiter existentem; quam causam judicamus esse ipsum coelum, & sic de caeteris. I. Sunt diversi gradus realitatis, sive entitatis. Nam substantia plus habet realitatis, quam accidens vel modus; & substantia infinita quam finita ; ideoque etiam plus est realitatis objectivae in idea substantiar, quam accidentis, & in idea substantiae infinitae, quam in idea finitae. VII. Rei cogitantis voluntas sertur, voluntariὶ quidem, & Iiberὸ, hoe enim est de essentia voluntatic sed nihilominus insallibiliter in bolium sibi clarε cognitum, ideoque si norit aliquas persectiones quibus careat, sibi statim ipsas dabit, si sint in sua potestate. VIII. Quod potest essicere id quod majus est, sive dissicilius, potest

etiam essicere id quod minus. IX. Majus est creare vel conservare substantiam, quam attributa sive proprietates substantiae; non autem majus est idem creare, quam conservare . ut jam dictum est. X. In

108쪽

GEOMETRICO DISPOSITAE. 89 X. In omnis rei idea sive conceptu continetur existentia, quia nitul Iossumus concipere nisi sub ratione existentis; nempe continetur exta entia possibilis sive contingens in conceptu rei limitatae; sed necessariadi perfecta in conceptu entis summὶ persecti.

Dei exsentia ex sola Vm natura consideratione cognostitur.

I Dem est dicere aliquid in rei alicujus natura, sive conceptu contineri, aedicere idipsum de ea re esse verum sperdes 9.) atqui existentia n cessaria in Dei conceptu continetur per axio. Io. ergo verum est de Deo dicere necessariam existentiam in eo esse, sive ipsum existere. Atque hie est syllogismus, de quo jam supra ad objectionem sextam: ejusque conclusio per se nota esse potest iis qui a praejudiciis sunt liberi, ut dictum est Postulato quinto; sed quia non facile est ad tantam perspicacitatem pervenire, aliis modis idem quaeremus.

PROPOSITIO II.

Dei exilentia exeo sto quod ejus ideast in nobis, apseriora demonstratur.

Rrilitas objectiva cujusibet ex nostris ideis requirit causiam in qua eadem ipsa realitam non tantum objectivλ, sed sermaliter, vel emi. nenter contineatur; per . so habemus autem ideam Dei perdes. 1.& 8.ὶ hujusque ideae realitas objectiva nec formaliter nec eminenter in nobis continetur per ax. 6.) nec in ullo alio praeterquam in ipso Deo potest contineri, perdes 8. ergo haec idea Dei, quae in nobis est, requi-xi:Deum pro causia, Deusque proinde existit sperax. 3.

PROPOSITIO III.

rei existentia demons tur etiam ex eo quod nox ipsi habemus ejus ideam existamuae.

SI vim haberem me ipsum conservandi, tanto magis haberem etiam vim mihi dandi persectiones quae mihi desunt per ax. 8. & p. illae M enim

109쪽

enim sunt tantum attributa substantiae, ego autem sum substantia, sed non habeo vim mihi dandi istas persectiones, alioqui enim jam ipsias haberem per ax. ergo non habeo vim meipsum conservandi. Deinde, Non possum existere quin conserver quandiu existo, sive a me ipso, si quidem habeam istam vim, sive ab alio qui illam habet, sperax. I&Σ. atqui existo, & tamen non habeo vim meipsum conservandi, utjamjam probatum est, ergo ab alio conservor. Praeterea, ille a quo conservor, habet in se formaliter vel eminenter id omne quod in me est, sperax. . in me autem est perceptio multarum persectionum quae mihi desunt, sumulque ideae Dei, per def. et & 8. ergo est etiam in illo, a quo conseris vir, earumdem persectionum perceptio. Denique ille idem non potest habere perceptionem ullarum persectionum quae ipsi desint, sive quas in se non habeat sermaliter, vel eminenter, per ra. 7.) clim enim habeat vim me conservandi, ut jam dictum est, tanto magli haberet vim sibi ipsas dandi, si deessent, per ax. 8 & 9. habet autem perceptionem earum omnium quas mihi deesse, atque in solo Deo esse posse concipio, ut mox probatum est i ergo illas se aliter, vel eminenter in se habet, atque ita est Deus.

COROLLARIUM.

creavit Deus caelum se terram, o omnia gliae in eissunt: insuperque test e ere id omne quod claiapere pimus, prout i sum percipimus.

HAEc omnia clarὶ sequuntur ex praecedenti propositione; in ipsa enim Deum existere ex eo probatum est , quod debeat aliquis existere in quo se aliter vel eminenter sint omnes persectiones quarum idea aliqua est in nobis: est autem in nobis idea tantae alicujus potentiae, ut ab illo solo, in quo ipsa est, caelum & terra, &c. creata sint, & alia etiam omnia quae a me ut possibilia intelliguntur ab eodem fi ri possint: ergo simul cum Dei existentia haec etiam omnia de ipso probata sunt. PRO-

110쪽

Mens o tarpus realiter disinguuntur.

OUidquid clare percipimus, a Deo fieri potest, prout illud percipimus, per co l. praecedens sed clare percipimus mentem,hoc est, substantiam cogitantem, absque corpore, hoc est, absque substantia aliqua extensa per post. a. ς & vice versa corpus absque mente ut facile omnes concedunt t ergo saltem per divinam potentiam mens esse potest sine corpore, Sc corpus sine mente. Jam vero Substantiae quae esse possunt una absque alia realiter distinguuntur sper def. Io. : atqui mens & corpus sunt Substantiae per des. s. 6. & 7. , quae una absque alia esse possunt ut mox probatum est)t ergo mens & corpus realiter distinguuntur. Notandumque me hic usum esse divina potentia pro medio, non quod extraordinaria aliqua vi opus sit ad mentem a corpore separandam, sed quia cum de solo Deo in praecedentibus egerim, non aliud habui quo uti possem: nec resert a qua potentia duae res separentur, utipsas realiter distinctas esse cognoscamus.

Cum responsionibus Auctoris. Ad Meditationemprimam de iis qua in dubium revocaripossunt. BIECTIO PRIMA.

Atis constat ex iis quae dicta sunt in hae Μeditatione nullum esse κυτηυιον, quo somnia nostra a vigilia, & sensione vera dignoscantur; & propterea phantasmata quae vigilantes & sentientes habemus . non esse accidentia objectis exinternis inhaerentia; neque argumento esse talia objem externa omnino existere. Ideoquesi sensus nostros sine alia ratiocinatione ει Μ 1 quamur,

SEARCH

MENU NAVIGATION