Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ae etiam quod hujus ideae realitas objectiva nec formaliter nec eminen. ter in nobis reperiatur, clarum fiet iis qui satis attendent, & diu mecum meditabuntur; neque enim id quod ab alterius cogitatione tantum pendet, possum ipsi oscitanti obtrudere. Ex his autem manifestissimὸ concluditur Deum existere. Sed pro iis quorum lumen naturale tam exiis guum est ut non videant primam esse notionem, quod omnis perfectio qua

est objectiνὸ in idea debeat esse realiter in aliqua rivi causa, palpabilius adhue idem demonstravi ex eo quod mens quae habet istam ideam, a se ipsa esse non possit; nec proinde video quid amplius desideretur ut manus detis. Non etiam urget quod sortὸ ideam quae mihi Deum repraesentat, ex

praeconceptis animi notιonibuι, libris, mutuis am/corum colloquiu, m. mnas ta mea νnente acceperim. Eodem enim modo procedet argumentum, si

quaeram de iis aIiis a quibus dicor illam accepisse, an ipsam habeant a se, an ab alio, ac si de me ipso quaererem I semperque illum a quo primum

profluxit Deum esse concludam. Quod vero hic admiscetis eam posse efformari ex praevia rerum corporiralium inspectione, non verisimilius mihi videtur quam si diceretis nullam nos audiendi habere facultatem, sed ex sola colorum visione in misnorum notitiam devenire: plus enim analogiae sive paritatis fingi potest inter coloros, &sonos, quam inter res corporeas & Deum. Cumque petitis ut quid addam quod ad ens incorporeum seu spirituale evehat, nihil possum melius quam vos ad secundam meam Meditationem remi tere, ut saltem aliquem ejus usum esse advertatis; Quid enim h1e una

aut altera periodo praestare possem si longiore ibi oratione ad id unum parata, & in quam non minus industriae quim in quicquam aliud quod unquam scripserim mihi videor contulisse, nihil effeci 3

Nec obstat quod in ea de mente humana tantum egerim, fateor enim ultro & libenter ideam quam habemus, exempli gratia, intellectus divini, non disserre ab illa quam habemus nostri intellectus, nisi tantum ut idea numeri infiniti differt ab idea quaternarii, aut binarii; atque idem esse desneulis Dei attributis quorum aliquod in nobis vestigium agnoscimus. Sed praeteream Deo intelligimus abistulam immensitatem, simplicitatem , unitatem omnia alia attributa complectentem, quae nullum planὸ exemplum habet, sed est, ut ante dixi, tanquam nora artificis operi μο impressa, ratione cujus agnoscimus, nihil eorum, quae particulatim ut in nobis ea percipimus, ita etiam in Deo propter desectum intellectus nostri consideramus, univoch illi & nobis convenire; atque etiam dignoscimus ex multis particularibus indefinitis quorum ideas habemus, ut cogniti

. nis

92쪽

AD SE CuNDAS OBIECTIONES. 73nis indefinitae, sive infinitae, item potentiae , numeri, longitudinis,&c. etiam infinitorum, quaedam in idea Dei formaliter contineri, ut cognitionem & potentiam, alia tantum eminenter, ut numerum, δc longitudinem; quod sane non fieret si idea ista nil ut aliud esset in nobis quam

figmentum. Neque etiam tam constanter ab omnibus eodem modo conciperetur:

Est enim notatu valde dignum quod omnes Μetaphysici in Dei attributis iis scilicet quae per solam humanam rationem cognosci possunt describendis unanimiter consentiant, adeo ut nulla sit res Physica,nulla sensibilis, nulla cujus ideam quam maxime crassam & palpabilem habeamus , de cvj us natura non major opinionum diversitas apud Philosophos

reperiatur.

Nec sinὸ possentnlli homines in ista idea Dei recte concipienda abere

rare, si tantum ad Naturam entis summe persecti vellent attenderer sed qui aliqua alia simul miscent, ex hoc ipso pugnantia loquuntur,& chimaericam Dei ideam Mngentes non immerito postea negant illum Deum, qui per talem ideam repraesentatur, existere. Ita hic cum loquimini de ente corporeo persectissimo, si nomen persectissimi absolute sumatis, ut sensus sit, rem corpoream esse ens in quo omnes persectiones reperiantur, pugnantia loquimini; quoniam ipsa natura corporis imperfectiones multas involvit, ut quod corpus sit divisbile in partes, quoa unaquaeque ejus pars non sit alia, & similes; est enim per se notum majorem persectionem esse non dividi quam dividi, &e. Si vero intelligatis duntaxat quod Persectissimum est in ratione corporis, hoc non est Deus. od additis de idea Angeli qua sumus imperfectiores, nempe non opus esse ut ipsa ab A ngelo in nobis effecta sit, sicile concedo, quia ipse in tertia Meditatione jam dixi illam ex ideis quas habemus Dei ct hominis componi posse. Neque hoc mihi ullo modo adversetur. Qui autem negant se habere ideam Dei, sed vice illius efformant aliquod idolum, S c. Nomen negant, & rem concedunt; neque enim ego istam ideam puto esse ejusdem naturae cum imaginibus rerum materialium in phantasia depictis, sed esse id tantum quod intellectu sive apprehendente, si ve judicante, sive ratiocinante percipimus; & contendo ex hoc solo quod attingam quomodolibet cogitatione sive intellectu persectionem aliquam quae supra me est, puta ex eo solo quod advertam inter numerandum me non posse ad maximum omnium numerorum do

nire, atque inde agnoscam esse aliquid in ratione numerandi quod vires meas excedit, necessario concludi, non quidem numerum infinitum K exist

93쪽

existere, ut neque etiam illum implicare, ut dicitis; sed me istam vim concipiendi majorem numerum esse cogitabilem quam a me unquam possit cogitari, non a meipso, sed ab aliquo alio ente me persectiore accepisse. Nec ad rem attinet si conceptus iste numeri indefiniti vocetur idea, vel non vocetur. Ut autem intelligatur quodnam si illud ens me persectius, an scilicet si ipse numerus infinitus, realiter existens, an vero aliquid aliud, consideranda sunt alia omnia, quae praeter vim dandi mihi istam ideam, in eodem a quo proficiscitur esse possunt, &ita invenietur solus Deus. Denique cum Deus dicitur esse incogitabilis, intelligitur de cogitatione ipsum adaequath comprehendente, non autem de illa inadaequata quae in

' nobis est, & quae sussicit ad cognoscendum ipsum existeret parumque interest quod idea unitatis omnium Dei persutionum eodem modo quo universalia Porphyrii efformari dicatur: quamvis prosectd in hoc plurimum differt, quod peculiarem quandam & positivam persectionem in Deo designet, unitas autem generita nihil addat reale singulorum individuorum naturiS.

TER Tio, ubi dixi nihil nos certo posse scire nisi prius Deum existere cognoscamus, expressis verbis testatus sum me non loqui nisi de scientia carum conclusionum, quarum memoria potest recurrere cum non amplius attendimus ad rationes ex quibus ipsia deduximae. Principiorum enim notitia non solet dialecticis scientia appellari. Cum autem advertimus nos esse res cogitantes,prima quaedam notio est quae ex nullo syllogismo concluditur; neque etiam cum quis dicit, ego cogito, ergo Amflve exiso, existentiam ex cogitatione per syllogismum deducit, sed tanquam rem per se notam simplici mentis intuitu agnoscit, ut patet ex eo quod si eam per syllogismum deduceret, novisse prius debuisset istam majorem, it udomne quod cogitat, effre existit, atqui prosectb ipsam potius discit ex eo quod apud se experiatur fieri non posse ut cogitet nisi existat. Ea enim

est natura nostrae mentis ut generales propositiones eX particularium cognitione efformet. bd autem si heus psit clare cognoscere trianguli tres angulos aqualesse duobus rectis, non nego , sed tantum istam ejus cognitionem non esse

veram scientiam assirmo, quia nulla cognitio, quae dubia reddi potest, videtur scientia appellanda; cumque ille supponatur esse atheus, non potest esse certus se non decipi in iis ipsis quae illi evidentissima videntur, ut satis ostensum est; & quamvis sorte dubium istud ipsi non occurrat, potest

ω tamen

94쪽

tamen occurrere, si examinet, Vel ab alio proponatur, ncc unquam ab eo erit tutus, nis prius Deum agnoscat. Nec refert quod sorte existimet se habere demonstrationcs ad probandum nullum Deum esse: cum enim nullo modo sint verae, sempcr illi earum vitia ostendi potant; & cum hoc fici, ab opinione &jici tur. Quod sane non erit dissicile, si pro demonstrationibus luis id tantum

afferat quod hyc adjecistis , nempe in nrtum in omni genere persectionis excludere quodlibet aliud em , ctc. Nam primo si quaeratur unde sciat exclusionem istam aliorum omnium entium pertinere ad naturam infiniti, nihil habebit quod cum ratione respondeat, quia nec nomine ii .riti solet aliquid intelligi, quod existentiam rerum sinitarum excludat ; nec quicquam scire potest de Natura eius quod putat nihil esse, nullamque idcirco habere naturam, nisi quod in sola nominis significatione ab aliis recepta continetur. Deinde quid fieret in sinita potentia istius imaginarii infiniti , si nihil unquam creare posset' ac denique ex co quod in nobis nonnullam vim cogitandi advertamus, facile concipimus in aliquo alio vim etiam cogitandi esse posse, istamque majorem quam in nobis : sed quamvis hanc augeri putemus in infinitum, non timebimus idcirco ne nostra minor fiat. Idemque est de reliquis omnibus, quae Deo tribuuntur, etiam de potentia, modo nullam in nobis nisi Dei voluntati subditam supponamus, ac proinde ille plane infinitus absque ulla rerum creatarum exclusione potest intelligi. U A R T O , cum nego Deum mentiri, vel esse deceptorem, puto me cum omnibus Metaphysicis N Theologis qui unquam erunt aut fuerunt, consentire. Nec magis obstant quae in contrarium attulistis, quam si negasi sem Deum irasci, aliisve animi commotionibus esse obnoxium , & objiceretis loca Scripturie in quibus ei humani affectus tribuuntur. Omnibus enim est nota distinctio inter modos loquendi de Deo ad vulgi sensum accommodatos, & veritatem quidem aliquam, sed ut ad homines relatam , continentes, quibus Sacrae literae uti solent; atque alios magis nudam veritatem nec ad homines relatam exprimentes, quibus omnes inter philosophandum uti debent; & ego praecipue in Meditationibus meis debui uti, cum nequidem ibi adhuc ullos homines mihi notos esse supponerem , neque etiam meipsum ut constantem mente & corpore, sed ut mentem solam considerarem. Unde perspicuum est me ibi de mendacio quod vergis exprimitur non fuisse locutum, sed de interna tantum &sormali malitia quae in deceptione continetur.

Quamvis itaque id quod affertur de Propheta , adhuc quadraginta dies

95쪽

cr Ninire subrertetur, nequidem verbale fuerit mendacium , sed tantum comminatio, cujus eventus ex conditione pendebat; & cum dicitur Deum indarasse cor Pharaonis, vel quid simile, non intelligendum sit ipsum ideia secisse positive, sed tantum negative, gratiam scilicet efficacem Pharaoni ad se convertendum non largiendo: Nolim tamen reprehendere illos qui concedunt Deum per Prophetas verbale aliquod mendacium qualia sunt illa medicorum,quibus aegrotos decipiunt ut ipsos curent, hoc est in quo desit omnis malitia deceptionis) proferre posse. Quinimo etiam, quod majus est, ab ipso naturali instinctu, qui nobis a Deo tributus est, interdum nos realiter falli videmus, ut cum hydropicus sitit, tunc enim impellitur positivὸ ad potum a Natura, quae ipsi ad conservationem comporis a Deo est data, cum tamen haec natura illum saltat, quia potus est ipsi nociturus ; sed qua ratione id cum Dei bonitate vel veracitate non pugnet, in sexta meditatione explicui. In iis autem quae sic non possunt explicari, nempe in maxime claxis &aceuratis nostris judicite, quae si falsa essent, per nulla clariora, nec ope ullius alterius naturalis facultatis possent emendari, plane affirmo nos falli non posse. Cum enim Dcus sit summum ens, non potest non esse etiam summum bonum, & verum, atque idcirco repugnat ut quid ab eo sit

quod positive tendat in falsem: atqui cum nihil reale in nobis esse possit quod non ab ipso sit datum, ut simul cum ejus existentia demonstratum est realem autem habeamus facultatem ad verum agnoscetidum, illudque a falso distinguendum, cui patet vel ex hoc solo quod nobis insint ideae falsi & veri) nisi haec facultas in verum tenderet, saltem cum ipsa recte utimur. hoc est cum nullis nisi clare & di stincte perceptis assentimur, nullus enim alius rectus ipsius usus fingi potest merito Deus ejus dator

pro deceptore haberetur. Atque ita videtis postquam Deum existere cognitum est, necesse esse

ut illum fingamus esse deceptorem , si ea quae clare & distincte percipimus , in dubium revocare velimus; & quia deceptor fingi non potest, illa

omnino pro veris & certis esse admittenda.

Sed quia hic adverto vos adhuc haerere in dubiis quae a me in prima Meditatione proposita, satis accurate in sequentibus putabam fuisse sublata, exponam hic iterum fundamentum cui omnis humana certitudo niti posse mihi videtur. . imprimis statim atque aliquid a nobis recte percipi putamus , sponte nobis persuademus illud csse verum. Haec autem persuasio si tam firma sit ut nullam unquam possimus habere causam dubitandi de eo quod n

96쪽

his ita persuademus, nihil est quod ulterius inquiramus, habemus omne quod cum ratione licet optare. Quid enim ad nos si sorte quis fingat illud ipsum, de cujus veritate tam firmiter sumus persuasi , Deo vel Ang lo salsum apparere, atque ideo absolute loquendo falsum esset quid curamus istam falsitatem absolutam , cum illam nullo mcdo credamus, nec vel minimum suspidemur; supponimus enim persuasionem tam firmam ut nullo modo tolli possit; quae proinde persuasio idem plane est quod persectissima certitudo i Sed dubitari potest an habeatur aliqua talis certitudo, sive firma & immutabilis persuasio. Et quidem perspicuum est illam non haberi de iis quae vel minimum obscure aut confuse perci pimus: haec enim qualiscumque obscuritas satis est cauta ut de ipsis dubitemus. Non habetur etiam de iis quae , quantumvis clard, solo sensupercipiuntur, quia saepe notavimus in sensu errorem posse reperiri, ut cum hydropicus sitit, vel cum ictericus nivem videt ut flavam: non enim minus clare & distinera illam sic videt, quam nos ut albam. Superess itaque ut si quae habeatur, sit tantum deiis quae clare ab intellectu percipiuntur.

Ex his autem quaedam sunt tam perspicua, simulque tam simplicia, ut nunquam possimus de iis cogitare, quin vera esse credamus; ut quod ego dum cogito, existam; quod ea quae semel facta sunt insecta esse non possint; & talia , de quibus manifestum est hanc certitudinem haberi. Non possumus enim de iis dubitare nisi de ipsis cogitemus; sed non possumus de iisdem cogitare quin simul credamus vera esse, ut assumptum est, ergo non possumus de iis dubitare, quin simul credamus vera esse, hoc est non possumus dubitare. Nec obstat quod saepe simus experti alios deceptos suisse in iis quae sole clarius se scire credebant: Neque enim unquam advertimus, Vel ab ullo adverti potest, id eontigisse iis qui claritatem suae perceptionis a solo intellectu petierunt, sed iis tantum qui vel a sensibus vel a falso aliquo praeiudicio ipsam desumpserunt. Nec obstat etiam si quis fingat illa Deo, vel Angelo apparere esse salsa, quia eVidentia nostrae perceptionis non permittet ut talia fingentem au

diamus

Alia sunr quae quidem etiam clarissime ab intellectu nostro percipiunxur , cum ad rationes ex quibus pendet ipsorum cognitio satis attendiamus, atque ideo tunc temporis non possumus de iis dubitare; sed quia istarum rationum possumus oblivisci, & interim recordari conclusionum ex ipsis deductarum, quaeritur an de his conclusionibus habeatur etiam

K 3 firma

97쪽

1 8 RESPONSIO

firma & immutabilis persuasio, quamdiu recordamur ipsas ab evidentibus principiis fuisse deductas: haec enim recordatio supponi debet, ut dici . possint conclusiones: Et respondeo haberi quidem ab iis qui Deum sic norunt ut intelligant seri non posse quin facultas intelligendi ab eo ipsis data tendat in verum; Non autem haberi ab aliis; Hocque in fine quintae Μeditati is tam clare explicatum est, ut nihil hic addendum videatur. QUINTO, miror Vos negare voluntatem se exponere periculo, si conceptum intellectus sectetur minime clarum & distinctum; quid enim ipsam certam reddit, si clare non perceptum sit id quod sectaturi & quis unquam vel Philosophus, vel Theologus, vel tantum homo ratione utens non consessus est, eo minori in errandi periculo nos versari quo clari aliquid intelligimus, antequam ipsi assentiamur; atque illos peccare qui causa ignota judicium serunti Nullus autem conceptus dicitur obscurus, ves confusus, nisi quia in ipso aliquid continetur quod est

ignotum. δ

Nec proinde id quod objicitis de fide amplectenda majorem vim in me

habet quam in alios omnes qui unquam rationem humanam excoluerunt i nullamque prosect5 habet in ullos. Etsi enim fides dicatur esse de obscuris, non tamen illud propter quod ipsam amplectimur est obscurum, sed omni naturali luce illustrius. Quippe distinguendum est inter

materiam sive rem ipsam cui assentimur, & rationem sormalem quae movet voluntatem ad assentiendum. Nam in hac sola ratione perspicuitatem requirimus: Et quantum ad materiam, nemo unquam ni avit illam esse posse obscuram, imo ipsammet obscuritatem: Cum enim judico obscuritatem ex nostris conceptibus esse tollendam, ut absque ullo errandi periculo ipsis assentiri possimus,de hac ipsa obscuritate clarumjudicium formo. Deinde notandum est claritatem, sue perspicuitatem, a qua moveri potest nostra voluntas ad assentiendum, duplicem esse, aliam scilicet a lumine naturali, & aliam gratia divina. Jam vero etsi fides vulgo dicatur esse de obscuris, hoc tamen intelligitur tantum de re sive de materia circa quam versatur, non autem quZd ratio formalis propter quam rebus fidei assentimur sit obscura: Nam contra, haec ratio formalis consistit in lumine quodam interno,quo a Deo supernaturaliter illustrati confidimus ea quae credenda proponuntur ab ipse esse revelata, & fieri planc non posise ut ille mentiatur; quod omni naturae lumine certius cst: Et saepe etiam, propter lumen gratiae, evidentius. Nec sane Turcae, aliive infideles, ex eo peccant cum non amplectuntur religionem Christianam, quod rebus obscuris, ut obscurae sunt,nolint

98쪽

AD SE CuNDAs OBIECTIONES. 79 assentiri; sed vel ex eo quod divinae gratiae interius illos moventi repugnent , vel quod in aliis peccando se gratia reddant indignos. Atque audacter dico infidelem qui omni gratia supernaturali destitutus & planhignorans ea quae nos Christiani credimus a Deo esse revelata, ipsa tamen, quamvis sibi obscura, falsis aliquibus ratiociniis adductus amplecteretur, non ideo fore fidelem , sed potius in eo peccaturum , quod ratione sua non recte uteretur. Nec puto ullum orthodoxum Theologum aliter unquam de his sensisse. Nec etiam ii qui mea legent, putare poterunt me istud lumen supernaturale non agnovisse, cum valde expressis verbis in ipsa quarta Meditatione, in qua causam salsitatis investigavi, dixerim,

illud iniima cogitationis nostra disponere ad rotendam , nec tamen minuere ιι-

- bertatem.

Caeterum velim ut fila memineritis me circa ea quae licet amplecti voluntati, accuratissime distinxisse inter usum vitae, & contemplationem veritatis. Nam quod ad usum vitae attinet, tantum abest ut putem nullis nisi clarὶ perspectis esse assentiendum, quin e contra nequidem verisimilia puto esse semper exspectanda, sed inludum E multis plane ignotis unum' eligendum, nec minus firmiter tenendum, postquam electum est, quamdiu nullae rationes in contrarium haberi possunt, quam si ob rationes val- de perspicuas fuisset electum, ut in dissertatione de Μethodo pag. 1 6 explicui. Ubi autem agitur tantum de contemplatione Veritatis, quis ne- gavit unquam ab obscuris & non satis distincte perspectis assensionem esse cohibendam ἰ Quod autem de hac sola in Meditationibus meis egerim, tum res ipsa indicat, tum etiam expressis verbis ad finem primae declaravi, dicendo, me ibi plus a quo di eutia indulgere non pose, qua Oqκι- dem non rebus agendis sed cognoscendis tantum incumbebam. S E XT o, ubi reprehenditis conclusionem syllogismi a me facti, videmini ipsim et in ea aberrare; ad conclusionem enim quam Vultis, major propositio sic enunciari debuisset; quod clara inultig in pertinere ad alicu-1- rei naturam , id potest cum veritate irmari ad ejus naturam pertinere; Atque ita nihil in ipsa praeter inutilem tautologiam contineretur. Major autem mea fuit talis: Quod clare intelligimus perι inne ad alicuius rei naturam , id potes de ea re cum veritate Uirmari. Hoc est, si esse animal pertinet ad naturam hominis, potest affirmari hominem esse animat: Si habere tres angulos aequales duobus rectis pertinet ad naturam trianguli, potest assi mari triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis: Si existere pertinet aa naturam Dei, potest assirmari Deum existere, &c. Minor veronaec fuit 'st ui pertinet ad naturam Dei qu)d existat, ex quibus patet esse

conis

99쪽

concludendum ut conclusi; ergo potest de Deo cum veritate assirmari quod existat ε, Non autem ut vultis, Ergo cum νeritare possumin Q rmarι,

ad nataram Dei pertinere at exsat.

Itaque ad utendum exceptione quam subjungitis, neganda vobis suisset major, & dicendum; id quod clare intelligimus pertinere ad alicujus rei naturam, non ideo posse de ea re assirmari, nisi ejus rei natura sit possibilis, sive non repugnet. Sed videte quaeso quim parum valeat haec exceptio. ves enim, ut vulgo omnes, per possibili intelligitis illud omne quod

non repugnat humano conceptui; quo sensu manifestum est Dei naturam, prout ipsam descripsi, esse possibilem, quia nihil in ipsa supposui

nisi quod clare & distincte perciperemus debere ad illam pertinere, adeo ut conceptui repugnare non possit: vel certe fingitis aliquam aliam possibilitatem ex parte i psius obsecti, quae nisi cum praecedente conveniat, nunquam ab humano intellectu cognosci potest, ideoque non plus habet virium ad negandum Dei naturam, sive existentiam, quam ad reliqua omnia, quae ab hominibus cognoscuntur, evertenda. Pari enim jure quo negatur Dei naturam esse possibilem, quamvis nulla impossibilitas ex parte conceptus reperiatur, sed contra, omnia quae in isto naturη dixi- nae conceptu complectimur, ita inter se connexa sint, ut implicare nobis videatur aliquid ex iis ad Deum non pertinere, poterit etiam negari posisbile esse ut tres anguli trianguli sint aequales duobus rectis, vel ut ille qui actu cogitat, existat; & longe meliori jure negabitur ulla ex iis quae sensibus usurpamus, vera esse, atque ita omnis humana cognitio, sed absque

ulla ratione, tolletur. o

' Quantum ad argumentum quod eum meo consertis, hoc scilicet, si non implicet Deum existere, certum est illum existere, μου non implicat, ergo, oc. materialiter quidem est verum, sed Q aliter est sophisma, in majori enim verbum impluat respicit conceptum causae a qua Deus esse potest, in minori autem solum conceptum ipsius divinae existentiae& naturae, ut patet ex eo quod si negetur major, ita erit probanda: Si Deus nondum existit, implicat ut existat, quia nulla dari potest causa sussiciens ad illum producendum, sed non implicat illum existere, ut assiimptum est, ergo,&c. Si vero negetur minor sic erit dicendum, illud non implicat,in cujus sermali conceptu nihil ess quod involvat contradictionem, sed in sor- mali conceptu divinae existentiae vel naturae nihil est quod involvat contradictionem, ergo, &c. quae duo sunt valde diversa. Nam fieri potest ut nihil in aliqua re intelligatur quod impediat quominus ipsa possit existere, interimque aliquid intelligatur ex parte cause quod obstet quominus producatur. Etsi

100쪽

Etsi autem Deum inadaequale tantum, vel, si placet, inadaequatissime

concipiamus, hoc non impedit quominus certum sit ejus naturam esse possibilem, sive non implicare. Nec etiam quominus vereamrmare possimus nos satis clare ipsam investigasse, quantum scilicci susscit ad hoe cognoscendum,atque etiam ad cognoscendum eXistentiam necessariam ad eandem Dei naturam pertinere omnis enim implicantia sive impossibi litas in solo nostro conceptu ideas sibi mutuo adversantes male conjunia gente consistit, nec in ulla re extra intellectum posita esse potest,quia hoc ipso quod aliquid sit extra intellectum, manifestum est non implicare, sed esse possibile. Oritur autem in nostris conceptibus implicantia ex eo tantum quod sint obscuri,&confusi , nec ulla unquam in claris & distinctis esse potest. Ac proinde satis est quod ea pauca quae de Deo percipimus, clare & distincte intelligamus, etsi nullo modo adaequa te; & quod

inter caetera advertamus necessariam existentiam in hoc nostro ejus conceptu quantumvis in adaequato contineri; ut assirmemus nos sitis clare investigasse ejus naturam, atque ipsam non implicare.

SEPTIΜo, cur de immortalitate animae nihil scripserim, jam dixi in Synops mearum Meditationum; Quod ejus ab omni corpore distinctionem satis probaverim supra ostendi. Quod vero additis ex directione animae a corpore non sequi diu immortalitatem ; quia nihilominus dici potes illum a Deo talis natura factam esse ut eius duratio bmul cum duratione rite corporea finiatur, fateor a me refelli non posse. Neque enim tantum mihi assumo ut quicquam de iis quae a libera Dei voluntate dependent, humanae rationis vi determinare aggrediar. Docet naturalis cognitio mentem a corpore esse diversam, ipsamque esse substantiam; corpus autem humanum, quatenus a reliquis corporibus differt, ex sola membrorum configuratione, aliisque ejusmodi accidentibus constare; ac denique mortem corporis a sola aliqua divisione, aut figurae mutatione pendere: nullumque habemus argumentum nec exemplum quod persuadeat mortem, sive an-

nihilationem substantiae, qualis est mens, sequi debere ex tam levi causa, qualis est figurae mutatio, quae nihil aliud est quam modus, & quidem

non modus mentis, sed corporis a mente realiter distineti: nec quidem etiam habemus ullum argumentum, vel exemplum quod persuadeat aliquam substantiam posse interire; quod susscit ut concludamus mentem,

quantum ex naturali philosophia cognosci potest, eseimmortalem. Sed si de absoluta Dei potestate quaeratur, an serte decreverit ut humanae animae iisdem temporibus esse desinant quibus corpora quae illis adjunxit destruuntur; solius est Dei respondere. Cumque jam ipse L nobis

SEARCH

MENU NAVIGATION