Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

9I OBIECTIONE s. quamur, metito dubitabimus an aliquid existat, nec-ne. Veritatem ergo hujus meditationi& agnoscimus. Sed quoniam de eadem inceristudine sensibilium disputavit Plato, & alii antiquorum Philosophorum &vulgo observatur dissicultas dignoscendi vigiliam ab insomniis, nolim excellentissimum auctorem novarum speculationum illa vetera publicare.

Dubitandi rationes quae hic a Philosopho admittuntur ut Verae non me nisi tanquam verisimiles fuere propositae: iisque usus sum, non ut pro novis venditarem, sed partim ut lectorum animos praepararem ad res intellectuales considerandas, illasque a corporeis distinguendas, ad quod omnino necessariae mihi videntur, partim ut ad ipsas in sequentibus Meditationibus responderem; & partim etiam utostenderem quam firmae sint veritates quas postea propono, quandoquidem ab istis Metaphysicis dubitationibus labefactari non potant. Itaque nullam ex earum recenissione laudem quaesivi; sed non puto me magis ipsas omittere potuisse, quammedicinae scriptor morbi descriptionem, cujus curandi methodum vult docere.

OBIECTIO II. Ad Meditationem secundam.

De Natura mentis humana. 'SUm res cogit/tis; rectὸ. Nam ex eo quod cogito, sive phantas a habeo; sive vigilans, sive somnians, colligitur quod sum cogitans; idem enim significant cogito, , sum cogitans. Ex eo quod iura cogitans, sequitur, Ego sum, quia id quod cogitat non est nihil. Sed ubi subj ungit, hoe

est , mens, animus, intellectin, rasio, oritur dubitatio. Non enim videtur recta argumentatio, dicere, ego sium cogitans, ergo sum cogit mro . neque, ego sum intelligens , ergo sum intellectin. Nam eodem modo possem dicere, sum ambulans, ergo sium ambulatio. Sumit ergo D. Cartesius idem esse

rem intelligentem, & intellectionem, quae est actus intelligentis; vel saltem idem Me rem intelligentem & intellectum, qui est potentia intelligentis. Omnes tamen Philosephi distinguunt subjectum a suis facultatibus, &aetibus, hoc est, a suis proprietatibus, & essentiis; aliud enim est ipsum ens, aliud est ejus sentia; potest ergo esse ut res cogitans sit subinjectum mentis, rationis, vel intellectus, ideoque corporeum aliquid ς cujus

112쪽

cujus contrarium sumitur, non probatur: est tamen haec illatio fundamentumconclusionis quam videtur velle D. C. stabilire. Ibidem , no νι me existere ἱ-q ro quislsim ego quem novi: certi uti me th: iussit praecise D ιι notitram non pentire ab iis qua existere nondum n. ri. Certissimum est notitiam hujus propositionis, Ego exi sto, pendere ab hac, ego cogito, ut recte ipse nos docuit: sed unde nobis est notitia hujus, uo cogito' certe non ab alio quam ab hoc, quod non possiimus concipere actum quemcumque sine subjecto suo, veluti saltare sitne saltante, sci- resime sciente, cogitare sine cogitante. Atque hinc videtur sequi rem cogitantem esse corporeum quid ; stib-jeeta enim omnium actuum videntur intelligi solummodo sub ratione corporea sive sub ratione materiae, ut ostendit ipse post in exemplo cerae, quae mutatis colore, duritie, figura, & caeteris actibus, intelligitur tamen semper eadem res, hoc est eadem materia tot mutationibus subjecta; non autem colligitur me cogitare per aliam cogitationem : quamvis enim aliquis cogitare potest se cogitasse, quae cogitatio nihil aliud est quam meminisseὶ tamen omnino est impossibile cogitare se cogitare, sicut.nec sciro se scire, esset enim interrogatio in sinita, unde scis te scire, test ire, te scire. Quoniam igitur notitia hujus propositionis, ego existo, pendet a notitia hujus ego coguo;& notitia hujus, ex eo quod non possimus separare cogitationem a materia cogitante, videtur inserendum potius rem cogitantem esse materialem quam immateriai cm.

Ubi dixi, Mes, mens, animus, intellectus, ratio, ctc. non intellexi per ista nomina solas facultates, sed res ficultate cogitandi praeditas, ut per duo priora vulgo intelligitur ab omnibus; & per duo posteriora frequen- tere hocque tam expresse, totque in locis explicui ut nullus videatur suis

Neque hic est paritas inter ambulationem, & cogitationem; quia ambulatio sumi tantum solet pro actione ipsa; cogitatio interdum pro acti ne, interdum pro iacultate, interdum pro re in qua est facultas. Nec dico iciem esse rem intestigentem & intellectionem, nec quidem rem intelligentem, R intellectum, si sumatur intellectus pro seculiate sed tantum quando sumitur pro re ipsa quae intelligit. Fateor autem ultro me ad rem, sive substantiam , quam volebam exuere omnibus iis quae ad ipsam non pertinent, significandam, umsuisse verbis quam maxime potui

113쪽

abstractis, ut contra hic Philosophus utitur vocibus quam maximὸ co cretis, nempebubiecti, ma=eria, ct corporis, ad istam rem cogitantem signia ficandam, ne patiatur ipsam a corpore divelli. Nec vereor ne cui videatur iste ejus modus plura simul conjungendi aptior ad veritatem inveniendam, quam meus, quo singula quammaximὶ possum distinguo. Sed omittamus verba, loquamur de re.

Potest, inquit, esse ut res cogitans fit corporeum aliquid', cujus contrarium sumitur, non probatur. Imo contrarium non assumpsi, nec ullo modo eo

usus sum pro sundamento, sed plane indeterminatum reliqui usque ad sextam Meditationem in qua probatur. Deinde recte dicit nos non posse concipere actum ullum finesubiecto seuo, ut cogitationem sine re cogitante, quia id quod cogitat non est nihili sed absque ulla ratione, & contra omnem loquendi usum, omnemque Logicam addit, hinc videris equi rem cogitantem esse corporeum quid: subjecta enim omnium actuum intelliguntur quidem sub ratione substantiae, vel etiam si lubet sub ratione materiae nempe Μetaphysicae τ non autem idcirco

sub ratione corporum.

Sed & Logici, & vulgo omnes, dicere solent substantias alias esse spis rituales, alias corporeas. Nec aliud probavi exemplo cerae, nisi tantum, colorem, duritiem, figuram, non pertinere ad rationem formalem ipsius cerae. Nec etiam de ratione formali mentis, nec quidem de ratione sor- mali corporis, ibi egi. Neque ad rem pertinet, quod hye Philo phus dicat unam eo tali nem non posse esse subjectim alterius cogitationis: quis enim unquam praeter ipsum hoc finxit ' sed ut rem ipsam paucis explicem, certum est cogitationem non posse esse sine re cogitante, nec omnino ullum actum sive ullum accidens sine substantia cui insit: Cum autem substantiam non immediatὸ per ipsam cognoscamus, sed per hoc tantum, quod sit subj ctum quorundam actuum, valde rationi consentaneum est, & usus jubet , ut illas substantias quas agnoscimus esse subjecta planὸ diversorum actuum, sive accidentium, diversis nominibus appellemus; atque ut pota ea utrum illa diversa nomina res diversis, vel unam & eandem significent, examinemus. Sunt autem actus quidam quin vocamus corporeos,

ut magnitudo, figura, motus, & alia omnia quae absque locali extensione cogitari non post tr atque substantiam, cui illa insunt, vocamus corpull, nec fingi potest alia esse substantia quae sit subjectum figurae, alia quae sit subjectum motus localis, &c. quia omnes illi actus conveniunt sub una communi ratione extensionis: sunt deinde alii actus, quos vocamus cogi

114쪽

tali νος, ut intelligere, velle, imaginari, sentire, &c. qui omnes sub ra tione communi cogitationis, sue perceptionis, sive conscientiae conveniunt: atque substantiam cui insunt, dicimus esse nem cogitantem, sive mentem, sive alio quovis nomine, modo ne ipsam cum iubstantia cor porea confundamus, quoniam actus cogitavi nullam cum actibus corporeis habent assinitatem, & cogitatio, quae est ipsarum ratio communis, toto genere differt ab extensione quae est ratio communis aliorum. Postquam vero duos distinctos conceptus istarum duarum substantiarum formavimus, sacile est ex dictis in sexta Meditatione cognoscere an una& eadem sint, an diversae.

OBIECTIO III. Quid erga est quod a mea cogitatione distiuuatur e quid, quod a me is se peparatum dici ροis 'Fortὸ respondebit aliquis huic quaestioni; a me cogitatione distinguor

ipse ego qui cogitor & a me, non separatam quidem, sed diversam esse meam cogitationem, eo modo, quo ut ante dictum est distinguitur saltatio a saltanter quod si D. C. ostenderit idem esse eum qui intelligit, &intellectum, recidemus in modum loquendi Scholasticum ; Intellectus intelligit, visus videt, voluntas vult, & per analogiam optimam, ambulatio, vel saltem facultas ambulandi, ambulabit. Quae omnia obscura, impropria , &perspicuitate solita Domini Des Cartes indignissima.

Non nego me, qui cogito, distingui a mea cogitatione ut rem a modo ; sed ubi quaero, quid ergo es quod a mea cogitatione distinguatur Z hoc in telligo de variis cogitandi modis ibi recensitis, non de mea substantiar &ubi addo , quid, quod a meipst separatum dici post y significo tantum illos omnes cogitandi modos mihi inesse; . nec video quid h1c dubii vel obstu

ritatis fingi possit. OBIECTIO IV. S erest igitur ut concedam, me ne imaginari quidem quid ' b c ura, sed

suu mente concipere. Disserentia magna est inter imaginari, hoc est, ideam aliquam habere,& mente concipere, hoe est ratiocinando colligere rem aliquam esse, vel

115쪽

96 OBIECTIONES

rem aliquam existere. Sed non explicuit nobis D. C. in quo disserunt. Veteres quoque Peripatetici docuerunt satis clare non percipi substantiam sensibus, sed colligi rationibus. Quid jam dicimus, si sortὶ ratiocinatio nihil aliud sit quam eopulatio

8 concatenatio nominum sive appellationum per verbum hoc est i unde colligimus ratione nihil omnino de Natura rerum, sed de earum appellationibus, nimirum utrum copulemus rerum nomina secundum pacta quae arbitrio nostro fecimus circa ipsarum significationes vel non. Si hoc sit, sicut esse potest, ratiocinatio dependebit a nominibus, nomina ab imaginatione, & imaginatio sorte, sicut sentio, ab organorum corpore rum motu, & sic mens nihil aliud erit praeterquam motus in partibus quibusdam corporis organici.

Disserentiam inter imaginationem S purae mentis conceptum hic e plicui , ut in exemplo enumerans quaenam sint in cera quae imaginamur,& quaenam quae sola mente concipimus; sed & alibi explicui quo pacto unam & eandem rem, puta pentagonum, aliter intelligamus, & aliter imaginemur: est autem in ratiocinatione copulatio non nominum, sed rerum nominibus significatarum ; mirorque alicui contrarium venire posse in mentem. Quis enimdubitat, quin Gallus & Germanus eadem plane iisdem de rebus possint ratiocinari, cum tamen verba concipiant plane diversa ' &nunquid Philosophus seipsum condemnat cum loquiatur de pactis quae arbitrio nostro secimus circa verborum significationes Si enim admittit aliquid verbis significari, quare non vult ratiocinationes

nostras esse de hoc aliquid quod significatur potius quam de solis verbis lΑc certe eodem jure quo concludit mentem esse motum, posset etiam

concludere terram esse coelum, vel quidquid aliud ipsi placuerit. OBIECYIO RAd Meditationem tertiam. D a D Ε o. Quadam ex hu scilicet cogitationibus humanio tan uamrerum imagines t. quibin selis proprie convenit idea nomen, ut cum hominem, vel Cinnieram, νει Calum, vel Angelum, vel Deum cogito.

Cum hominem cogito, agnosco ideam, sive imaginem constitutam

ex Diuiligoo by Cooste

116쪽

ET RESPONSIONES TERTIAE. 9 ex figura, & colore, de qua possum dubitare, an sit hominis similitudo,

vel non. Similiter cum cogito coelum. Cum Chimaeram cogito, agnosco

ideam, sive imaginem, de qua possum dubitare, an sit similitudo alic jus animalis, non existentis, sed quod existere possit, vel extiterit alio

tempore, Vel non.

Caetertim cogitanti Angelum obversetur animo aliquando imago flammae, aliquando puelli sermosi alati, de qua certus mihi videor esse quod non habet similitudinem Angeli, neque ergo esse eam Angeli ideam , sed credens esse creaturas aliquas Deo ministrantes, invisibiles, &immateriales, rei creditae vel suppositae nomen imponimus Angelum, cum tamen idea, sub qua Angelum imaginor, sit composita ex id eis rerum visibilium. Eodem modo ad nomen venerandum Dei, nullam Dei habemus imaginem, sive ideam, ideoque prohibemur Deum sub imagine adorare, ne illum, qui in conceptibilis est, videamur nobis concipere. Videtur ergo nullam esse in nobis Dei ideam ; Sed sicut caecus natus; saepius igni admotus, & sentiens se calere, agnoscit esse aliquid, a quo calefustiis est; audiensque illud appellari ignem, concludit ignem existere, nec tamen qualis figurae aut coloris ignis sit cognoscit, vel ullam omnino ignis ideam, vel imaginem animo obversantem habet. Itaque homo cognoscens debere esse causam aliquam suarum imaginum , vel idearum, & causae illius aliam causam priorem, S sic continuo, deducitur tandem ad finem , sive suppositionem alicujus causae aeternae, quae quia nunquam coepit esse, causam se habere priorem non potest, necessario aliquid aeternum existere concludit; nec tamen id eam ullam habet, quam possit dicere esse ideam aeterni illius, sed rem creditam , vel agnitam nominat, sive appellat Deum.

Iam quoniam ex positione hac, quod habemus ideam Dei in anima nostra, procedit D. C. ad probationem hujus Theorematis, quod Deus id est, summe potens, sapiens, mundi creator) existat, oportuit illam ideam Dei melius explicare, & non modo inde deducere ipsius existentiam; sed

etiam mundi creationem.

Hic nomine ideae vult tantum intelligi imagines rerum materialium in

phantasia corporea depictas, quo posito facile illi est probare, nullam Angeli nec Dei propriam ideam esse posse; atqui ego passim ubique, ac praecipue hoc ipso in loco, ostendo me nomen ideae sumere pro omni eo

N quod

117쪽

0 8 . OBIECTIONES quod immediate a mente percipitur, adeo ut cum volo, & timeo, quia simul percipio me velle, & timere, ipsa volitio, & timor inter ideas a me numerentur, ususque sum hoc nomine, quiajam tritum erat 1 Philos phis ad sormas perceptionum mentis divinae significandas, quamvis nullam in Deophantasiam agnoscamus; & nullum aptius habebam. Satὶs autem puto me explicui sic id cam Dei pro iis qui ad meum sensum volunt attendere; sed pro iis qui mea verba malunt aliter quam ego intelligere, nunquam possem satis. Quod denique hic additur de mundi creatione, plane est a quaestione alienum.

OBIECTIO VI. A Lia veto cogitationes at 3 quasdam pratereasrmiti habent, ut cum

Pola, ιum timeo, cum Uymo, cum nego, semper quidem aliquam rem ut subjectum mea cogitatιonu apprehendo. Sed aliquid erιam amplius quam istius rei similitudinem cogitatione complector, o ex his alta Poluntates sive asse Ius, alia autem judicia appellantur.

Cum quis vult, vel timet, habet quidem imaginem rei quam timet, &actionis quam vult , sed quid amplius volens vel timens cogitatione complectitur non explicatur. Et si quidem timor sit cogitatio , non video quo modo potest esse alia, quam cogitatio rei quam quis timet. Quid enim est timor irruentis leonis aliud, quam idea irruentis leonis, & effectus quom talis idea generat in corde quo timens inducitur ad motum animalem illum , quem vocamus fugam' Jam motus hic fugae non est cogitatio ; quare remanet non esse in timore aliam cogitationem praeter illam quae consistit in similitudine rei : idem dici posset de voluntate. Praeterea affirmatio & negatio non sunt sine voce & appellationibus, ita ut animantia bruta non possint affirmare, neque negare, ne cogitatione quidem, ideoque neque judicare; attamen cogitatio similis potest esse in homine, &bestia. Nam cum assirmamus hominem currere, non habemus aliam cogitationem ab ea quam habet canis videns currentem Dominum suum : nihil igitur addit affirmatio vel negatio cogitationibus simplicibus, nisi sorte cogitationem quod nomina, ex quibus constat aia firmatio , sint nomina ejusdem rei in assirmante: quod non est complecti

cogitatione plus quam rei similitudinem, sed eandem similitudinem bis.

Per se notum est aliud esse videre leonem & simul illum timere, quam

118쪽

x T REspo N SION Es TERTI AE. systantum illum videre: item aliud esse videre hominem currentem, quam sibi ipsi assimare, se illum videre, quod fit sine voce. Nihilque hic animadverto quod egeat responsione. - OBIECTIO VII. S ero ut examinem, qua ratione ideam istam a Deo accepi: neque enim

illam sensibm hausit , nec unquam non expectanti mihi advenit , ut solent rerum sensibilium idea , cum ipsa res externis sensuum organu occurrunt , Peloccurrere νιdentur, nec etiam a me et icta est, nam nihil ab ea detrahere, nihil tib siveraddere plane psum, ac proinde puperest ut mihi sit innata, quemadmodum etiam mihi est innata idea mer ipsiuv. Si non detur Dei idea non autem probatur dari quemadmodum non dari videtur, tota haec collabitur disqui titio. Pi aeterea idea mei ipsus mihi oritur si corpus meum spectatur) ex visione; si anima. nulla omnino animae est idea, sed ratione colligimus esse aliquid internum corpori humano , quod ei motum impertit animalem, quo sentit,&movetur, atque hoc quidquid est, sine idea vocamus animam.

Si detur Dei idea sui manifestum est illam dari) tota haec collabitur Objectio; cumque additur non dari animae ideam , sed ratione colligi, idem est ac si diceretur non dari nus imaginem in phantasia depictam. sed dari tamen illud quod ego ideam vocavi.

. OBIECTIO VIII.

ALiam vero solis ideam, ex rationibus astroinomicis desium tam , hoc est, ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam. Solis idea unica uno tempore videtur esse, sive spectetur oculis, sive ratiocinatione intelligatur esse multoties major quam videtur; Nam haec altera non est idea solis , sed collectio per argumenta , ideam solis multoties sore majorem, si multo propius spectaretur. Verum diversis temporibus diversae possunt esse solis ideae, ut si uno tempore nudo oculo, alio tubo optico spectetur: sed rationes Astronomiae non reddunt ideam solis majorem, vel minorem, docent potius ideam sensibilem fallacem esse. N r RE- Diqitired by Corale

119쪽

Ioo OBIECTIONES

Hic quoque quod dicitur non esse idea solis, & tamen describitur, est id ipsum quod ego ideam voco. OBIECTIO IX. Nam procul di bio illa idea, qua substantiam mihi exhibent, malin aliquid

sunt, atque, ut ita loquar, plus realitatu obiecti ra in se continent, quam illa qua tantum modos , sive accidentia represientant. Et rursus illa per quam summum aliquem Deum, aternum, inlinitum , Ommsitum, omnipotentem, rerumque omnium qua prater ipsum sunt, creatorem intelligo, pluι profectὲ re alι- tatis obiecti ra in se habet, quam ille per quia finita siubstantia exhibentur. Notavi saepius ante, neque Dei neque animae dari ullam ideam; addo jam neque substantiae; substantia enim ut quae est materia subjecta accidentibus & mutationibus sola ratiocinatione evincitur, nec tamen concipitur , aut ideam ullam nobis exhibet; hoc si verum sit, quomodo dici potest ideas, quae substantias mihi exhibent, majus aliquid esse, &plus habere realitatis objectivae, quam illas quae mihi exhibent accidentia Zpraeterea consideret denuo D. C. quid velit dicere plus realitatis ἶ an realitas suscipit magis & minus 3 vel si putat unam rem alia magis esse rem; consideret quomodo hoc possit captui nostro cum tanta perspicuitate explicari , quanta exigitur in omni demonstratione, & quanta ipse alias usus est.

Notavi saepius me nominare ideam idipsum quod ratione evincitur, ut& alia quae quolibet modo percipiuntur. Satisque explicui quomodo reais litas suscipiat plus & minus: ita nempe ut substantia sit magis res quam modus: atque si dentur qualitates reales, vel substantiae incompletae, sunt magis res quam modi,sed minus quam substantiae completae: ac denique si detur substantia infinita, & independens, est magis res quam finita, &dependens. Haecque omnia per se sunt notissima.

OBIECTIO X. Iraque sola restat idea Dei, in qua confiderandum est, an aliquid fit quod a me

ipse non potuerit proficisci: Dei nomine intelligo substantiam quandam in iram, ιndependenIem, summe ιntelligentem, summepotcotem, o a qua tum ego

120쪽

ET REsPONSIONES TERTIAE. Io Iipse, tum aliud omne, si quid aliud exstat, est creatum. Qua satie omnia talia sunt, ut quo diligentius attendo, tanto min.s a me sola prosilla esse videamur,

ideoque ex antedictis Deum necessariὸ existere efomladendum.

Considerans attributa Dei, ut Dei ideam inde habeamus, & ut videamus an in illa aliquid sit quod a nobis ipsis non potuerit prosuisti, invenio, ni fallor, neque a nobis prosi isti quae ad nomen Dei cogitamus, neque esse necessarium ut proficiscantur aliunde quam ab objectis externis. nam Dei nomine intelligo siubstantiam, hoc est intelligo Deum existere , non por ideam, sed per ratiocinationem) infinitam hoc est, quod non possum concipere, neque imaginari terminos ejus , sive partes extremas, quin adhuc possim imaginari ulteriores ; ex quo sequitur ad nomen infiniti non oriri ideam infinitatis divinae, sed meorum ipsius finium, sive limitum: In pendentem, hoc est, non concipio causam ex qua Deus

oriatur.

Ex quo patet me aliam ideam ad nomen independentis non habere praeter memoriam mearum idearum incipientium diverss temporibus, ideoque dependentium.

Quapropter dicere Deum esse independentem nihil aliud est, quam dicere Deum esse ex earum rerum numero, quarum non imaginor originem;

sicut dicere Deum esse infinitam, idem est ac si dicamus eum esse in num ro earum rerum , quarum non concipimus fines. Et sic omnis idea Dei excluditur: qualis enim est idea sine origine & terminis 'Summe intelligentem: quaero hic per quam ideam D. C. intelligit intellectionem Dei si me potentem: . item per quam ideam intelligitur potentia , quae est rerum suturarum, hoc est non existentium 3 Certe ego potentiam intelligo ex imagine sive memoria actionum praeteritarum, hoc modo colligens; sic fecit, ergo sic potuit facerer ergo existens idem sic poterit iterum sacere: hoc est, habet potentiam faciendi. Jam haec omnia sunt ideae quae ortae esse possunt ab objectis externis. Creatorem omnium qua extant: creationis imaginem quandam mihi ipsi fingere possum ex iis quae vidi, velut hominem nascentem , sive crescentem velut ex puncto in figuram & magnitudinem quam nunc habet; aliam ideam ad nomen creatoris nemo habet; sed non sussicit ad probandam creationem quod imaginari possumus, mundum esse creatum. Ideoque etsi demonstratum esset aliquid in initum, independens, summe potens, oc. existere, non tamen sequitur existere creatorem. Nisi quis

putet rem inferri ex eo quod existit aliquid quod nos credimus creasse caetera omnia, ideo mundum ab eo fuisse aliquando creatum.

SEARCH

MENU NAVIGATION