Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

vim esse percipio per quam seipsum producat, sive conservet, recte concludo existentiam necessariam, de qua sola hic est quaestio, non magis ad

naturam corporis, quantumvis summe persecti, pertinere, quam ad naturam montis pertinet ut vallem non habeat; vel ad naturam trianguli ut angulos habeat majores duobus rectis. Nunc autem si quaeramus non de corpore, sed de re, qualiscunque tandem illa sit, quae habeat omnes eas persectiones quae simul esse possunt, an existentia inter illas sit numeranda. Prima quidem fronte dubitabimus ; quia cum mens nostra quae sinita est non soleat illas nisi separatas considerare, non statim fortasse advertet quam necessario inter se conjunctae sint. Atqui si attente examinemus an enti summὶ potenti competat existentia, & qualis, poterimus clare& distincte percipere,primo illi saltem competere possibilem existentiam, quemadmodum reliquis omnibus aliis rebus, quarum distincta idea in nobis est, etiam iis quae per figmentum intellectus componuntur. Deinis de quia cogitare non possumus ejus existentiam esse possibilem, quin simul etiam ad immensam ejus potentiam attendentes agnoscamus illud propria sua vi posse existere, hinc concludemus ipsum revera existere, atque ab aeterno extitisse; est enim lumine naturali notissimum id quod propria sua vi potest existere , semper existere: Atque ita intelligemus existentiam necessariam in idea entis summe potentis contineri, non per figmentum intellectus, sed quia pertinet ad veram & immutabilem naturam talis entis, ut existat: nec non etiam facise percipiemus illud ens summe potens non posse non habere in se omnes alias persectiones quae in idea Dei continentur, adeo ut illae absque ullo figmento intellectus, &ex natura sua simul junctae sint, atque in Deo et utant. Quae sand omnia manifesta sunt diligenter attendenti; nec differunt ab iis quae jam ante scripseram, nisi tantum in modo explicationis, quem de industria mutavi, ut ingeniorum diversitati servirem. Neque illa dissitebor hoc argu mentum tale esse, ut qui non omnium quae ad qus probationem faciunt recordabuntur, facile illud pro sophismate sint habituri, & ideo me initio nonnihil dubitasse an illo uti deberem, ne sorte iis qui ipsum non caperent occasionem darem de reliquis etiam dissidendi. Sed quia duae tantum sunt viae per quas possit probari Deum esse, una nempe per effectus,& altera per ipsam eius essentiam, sive naturam; prioremque in meditatione tertia pro viribus explanavi: non credidi alteram esse postea praetermittendam.

Quantum attinet ad distinctionem formalem quam doctissimus The logus affert ex Scoto, breviter dico illam non differre a modali, nec se

82쪽

AD PRIMA s OBIECTIONES. 6 3 extendere nisi ad entia incompleta, quae a completis accurate distinΣi; &sussicere quidem ut unum ab alio distinete & seorsim concipiatur per

abstractionem intellectus rem in adaequale concipientis; non autem ita distincte, & seorsim, ut unumquodque tanquam ens per se, R ab omni alio diversum intelligamus, sed ad hoc omnino requiri distiniationem realem. Ita, exempli causa, inter motum & figuram ejusdem corporis, distinctio est sormalis , postumque optime motum intelligere absque s-gura, Sc figuram absque motu, & utrumque abstrahendo a corpore: sed non possum tamen complete intelligere motum absque re in qua sit m tus, nec figuram etiam absque re in qua sit figura; nec denique singere motum esse in re, in qua figura esse non possit, vel figuram na re motus incapaci; Nec eodem modo justitiam absque justo, vel misericordiam absque misericorde intelligo; nec fingere licet illum eundem qui est justus, non posse esse miserisordem. Atqui complete intelligo quid sit corpus , putando tantum illud esse extensum , fguratum, mobile, Sc. deque illo negando ea omnia quae ad mentis naturam pertinent; & vice versa intelligo mentem esse rem compictam; quae dubitat, quae intelligit, quae vult &c. quamvis negem in ea quicquam esse ex iis quae in corporis idea continentur. Quod omnino fieri non posset, nisi inter men em &corpus esset distinctio realis. Haec sunt, viri clarissimi, quae ad amici vestri perossiciosas ingeniosissimasque animadversiones habui respondenda, quibus si nondum ipsi satisfeci, rogo ut eorum quae vel desiderantur vel errata sunt admoneat:

quod si ab ipso per vos impetrem in magni beneficii partem ponam.

Um auctorem rerum omnium V. C. adversus novos gigantes asserendum, illiusque demonstrandam existentiam adeo feliciter aggressus fueris, ut deinceps probi sperare queant nullum este futurum qui post tuarum meditationum atten tam lectionem non fateatur esse numen aeternum, a quo singula pendeant, te monitum atque rogatum voluimus, ut quibusdam locis inserius notatis tanta luce affulgeas, nil ut supersit in opere tuo quod non

clare, si fieri potest, demonstretur. Cum autem a plui ibus annis tuum

83쪽

animum ita continuis meditationibus exercueris, ut quae reliquis dubia perobscuraque videntur certissima tibi sint, eaque forte claro mentis intuitu, veluti prima praecipuaque naturae lumina percipias, ea solum hic advertemus quibus operae pretium est te clarius latiusque explicandis atque demon strandis incumbere: quibus peractis vix est qui possit negare tuas rationes, quas ad majorem Dei Gloriam, & omnium mortalium ingentem fructum inchoasti, vim habere demonstrationum. .lΜPRIΜis, memineris te non actu quidem, & revera, sed tantum animi fictione corporum omnium phantasmata pro viribus rejecisse, ut te solam rem cogitantem esse concluderes, ne postea sorte concludi posse

credas te revera nil esse praeter mentem, aut cogitationem, vel rem cogita tem ; quod circa duas primas meditationes solum animadvertimus, in quibus clare ostendis saltem te esse qui cogitas certum esse. sed tantisper hic subsistamus; hactenus agnoscis te esse rem cogitantem , sed quid sit res illa cogitans nescis: quid enim si fuerit corpus, quod variis motibus& occursibus illud faciat quod vocamus cogitationem l licet enim existimes te corpus omne repulisse, in eo decipi potuisti quod teipsum minimὸ rejeceris qui sis corpus. Quomodo enim domonstras corpus non posse cogitare t vel motus corporeos non esse ipsam cogitationem η sed & t tum tui corporis systema, quod rejecisse putas, vel aliquae partes illius puta cerebri, possunt concurrere ad formandos illos motus quos appellamus cogitationes. Sum, inquis, res cogitans; sed qui scis num sis motus

corporeus, aut corpus motum '

SECUNDO, ex idea summi entis, quam a te minime produci posse contendis, audes concludere necessitatem existentiae summi entis, a quo solo possit esse illa idea, quae tuae menti obversetur. Α t vero in nobis ipsis sufficiens reperimus sundamentum, cui solum innixi praedictam ideam formare possumus, licet ens summum non existeret, aut illud existere nesciremus, & ne quidem de eo existente cogitaremus; nunquid enim video me cogitantem gradum aliquem habere persectionis' Igitur & aliquos praeter me habere similem gradum, unde iundamentum habeo jusibet numeri cogitandi, atque adeo gradum perfectionis alteri &alteri gradui superextruendi usque in infinitum; quemadmodum etiamsi unicus gradus lucis aut coloris existeret, novos semper gradus in infinitum

usque fingere & addere possum. Cur simili ratione alicui gradui Entis quem in me percipio, non possim addere quemlibet alium gradum, &ex omnibus addi possibilibus ideam entis persecti sormare ' Sed inquis, effectus nullum gradum perfectionis seu realitatis potest habere, qui

84쪽

SECUNDAE OBIECTIONES. 6s

non praecesserit in causa; Verum spraeterquam quod videmus muscas, &alia animalia, vel etiam plantas produci a sole, pluvia, & terra , in quibus non est vita, quae nobilior est quolibet gradu mere corporco, unde fit ut effectus aliquam realitatem habeat a causa, quae tamen non sit in causa) illa idea nil est aliud quam ens rationis, quod mente tua cogitante non est nobilius. Praeterea nisi doctos inter nutritus esses, sed solus in deserto quopiam tota vita degisses, unde scis tibi illam ideam adsuturam εquam ex praeconceptis animi meditationibus, libris, mutuis amicorum sermonibus &c. non a sola tua meme, aut a summo ente existente la ausisti.. Itaque clarius probandum est istam ideam tibi adesse non possie, si

non existat summum ens; quod ubi praestiteris, manus omnes damus. Quod autem illa idea veniat ab anticipatis notionibus, inde constare videtur, quod Canadenses, Hurones, dc reliqui sylvestres homines nullam prae se ferant hujuscemodi ideam quam etiam efformare possis ex praeia via rerum corporalium inspectione, adeo ut nil idea tua praeter mundum hunc corporeum reserat, qui persectionem omnimodam a te cogitabilem complectatur; ut nondum quidpiam concludas praeter Ens corporeum

persectissimum, nisi quidpiam aliud addas quod ad incorporeum seu spia

rituale nos evehat; Vis addamus te angeli mile quqmadmodum & entis persectissimi mare ideam , sed illa idea non esticietur. in te ab angeri, quo tamen est impersectior. Sed nec ideam habes Dei, quemadmodum nec numeri infiniti, aut infinitae lineae; quam si possis habere, est tamen numerus ille impossibilis. Adde ideam illam unitatis & simplicitatis

unius persectionis quae omnes alias complectatur, fieri tantummodo ab operatione intellectus ratiocinantis, eo modo quo fiunt unitates universales, quae non sunt in re, sed tantum in intellectu, ut constat ex unitate generica, transcendentali, &c.. T E RTIo, cum nondum certus sis de illa Dei existentia, neque tamente de ulla re certum esse, vel elare & distincte aliquid te cognostere posse dicas, nisi prius certo & clare Deum noveris existere, sequitur te nondum clare & distincte scire quod sis res cogitans, cum ex te illa cognitio pendeat a clara Dei existentis cognitione, quam nondum probasti locis illis, ubi concludis te clare nosse quod sis. Adde Atheum clare & distincte cognoscere trianguli tres angulos aequales esse duobus rectis; quamvis tantum absit ut supponat existentiam Dei, quam plane negat, ex eo quod si existeret, inquit, esset summum ens, summumque bonum, hoc est

infinitum; at infinitum in omni genere persectionis excludit quodlibet aliud, nempe quodlibet ens, & bonum, imo & quodlibet non ens, & ma-

85쪽

Ium, cum tamen plura, entia, bona, non entia, mala sint; cui ob setioni te satisfacere debere judicamus, ne quid impiis supersit quod ob

tendant.

Qυ ARTO , Deum negas posse mentiri, aut decipere, clim tamen non delint Scholastici qui illuci assirment, ut Gabriel, Arminensis,&sii, qui putant Deum absoluta potestate mentiri, hoc est contra suam mentem,&contra id quod deerevit, aliquid hominibus significare, ut eum absque eonditione dixit Ninivitis per Prophetam , adhuc quadraginta diri ct Niηipe sub pertetur: &' clim alia multa dixit quae tamen minime contigerunt, quod verba illa menti suae aut decreto suo respondere noluerit. Quod si Pharaonem induravit &obcaecavit, in Prophetas mendaeti s ritum immitit, unde habes nos ab eo decipi non posset Nunquid

Deus potest erga homines gerere, ut medicus circa aegros, & pater elata filiolos, quos uterque tam saepe decipiunt, idque opienter,-N cum

utilitate P si enim Deus puram nobis ostenderet veritatem, quis eam ominlius, quae mentis acies sustinere valeat tin Quanquam non est necessarium Deum fingere deceptorem, ut in iis

mulate clare & distinctδ n e putas decipiaris, eum deceptionis istius eatisi in te possit esse, licti de ea nequidem cogites; quid enim si tua natura sit ejuscemodi ut semper decipiatur, vel saltem saepe. saepiusἰ sed unde habes quod in iis quae clare & distinctὶ putas te cognoscere, certum sit te neque decipi, neque posse decipi/ quoties enim quempiam experti sumus deceptum fuissem iis quae sese clarius se scire credebat i hoc igitur principium claris Et distinctae cognitionis ita clarE & distine E debet eriplicari , ut nullus probae mentis possit unquam decipi in iis quae se clarδ&distinctὸ scire enediderit, alioqui nullum adhue certitudinis gradum penes homines, seu apud te, possibilem cernimus.

Qui υτο, si nunquam aberrat voluntas, aut peccat, cum sequitur claram & distinctam mentis sitae cognitionem, seque periculo exponat si conceptus intellectiis sectetur minime clarum x distinctum k vide quid

inde sequatur, nempe Turcam, aut alium quemlibet, non solum non peccare quod non amplectatur religionem Christianam, sed etiam peccare si amplectitur, quippe cujus veritatem neque clare neque distincte cognoscat. Imo si haec tua regula vera sit, nil fere licebit amplecti voluntati,cum nil fere cognoscamus ea claritate & distinctione quam requiris ad certitudinem nulli dubio obnoxiam. Vide igitur ut cum veritati cupias patrocinari , nimium probes; & evertas, non aedifices.s Ex To , ubi respondes Theologo , videris aberrare in conclusione, quam

86쪽

SECuNDAE OBIECTIONES. 67 quam ita proponis , quod clare &distincte intelligimus pertinere ad alicujus rei veram & immutabilem naturam, &c. Id de ea re cum veritate

assirmari potes h. sed spostquam satis accurate investigavimus quid sit

Deus) clare & distincte intelligimus ad ejus naturam pertinere ut existat; oporteret concludere, ergo spostquam satis accurate investigavimus quid sit Deus) cum veritate possumus assirmare ad naturam Dei pertinere ut existat. Unde non sequitur, Deum revera existere, sed tantum existere. debere, si illius natura sit possibilis, seu non repugnet; hoc est, non potest concipi Dei natura seu essentia absque existentia, adeo ut, si sit, revera existat; quod ad illud argumentum rcvocatur, quod alii hisce verbis asserunt; si non implicet Deum esse, certum est illum existere, at non implicat illum existerer sed de minori laboratur, quae est, sed non implicat, de qua veritate adversarii vel se dubitare aiunt, vel illam negant. Praeterea, clausula illa tuae rationis, ubi satis clare O distinetie vi restigavimiuquid pu Deae supponitur tanquam Vera, quod nondum omnes credunt, cum & ipse fatearis te solum inadaequale ens infinitum attingere; Idem

que plane dicendum de quolibet illius attributo, cum enim quidquid est in Deo, si prorsus infinitum, quis nisi inadaequatissime, ut ita loquamur, vel aliquantisper Dei quidpiam mente potest attingere quomodo igitur

satis clare & distincte invelligasti quid sit Deus lSEPTIMo, nequidem verbulum de mentis humanae facis immorta litate , quam tamen maxime probare atque demonstrare debueras adversus illos homines immortalitate indignos, quippe qui eam pernegant, &forte oderunt. Sed necdum videris satis probasse distinctionem illius ab omni corpore, uti jam prima animadversione diximus; cui jam addimus, non ex illa distinctione a corpore sequi videri illam esse incorruptibilem seu immortalem; quid enim si illius natura duratione vitae corporeae limitata sit, & Deus tantumdem ei virium & existentiae solummodo dederit, ut cum vita corporea desinatἶ

Haec sunt Vir Clarissime quae abs te desideramus illustrari, ut tua rum subtilissimarum, do, ut existimamus, verarum meditationum lectio singulis utilissima sit. Quamobrem suerit operaepretium si ad tuarum solationum calcem quibusdam definitionibus, postulatis, & axiomatibus

praemissis rem totam more geometrico, in quo tantopere versatus es, concludas, ut unico velut intuitu lectoris cujuscunque animum inpleas,

ac ipso numine divino persundas.

87쪽

SEARCH