장음표시 사용
131쪽
t 11 OBIECTIONES QUARTUE.gitudine concipi potest, licet omni quantitati reipsa conveniat simul eum longitudine latitudo & prosunditas. Dissicultarem auget quod illa cogitandi vis corporeis organis Minvideatur, cum in infantibus sopita, in amentibus extincta judicari possit,
quod impii animorum carnifices potissimum urgent. Hactenus de reali mentis nostrae a corpore distinctione. Cum vertaV. C. demonstrandam susceperit animorum immortalitatem , merito quaeri possit an ex ea separatione evidenter sequatur: in vulgaris enim Philosophiae principiis id minime sequitur, eum vulgo velint brutorum animas ab illorum corporibus esse distinctas, quae tamen cum illis interis
Huc usque resiponsionem protraxeram,& in animo erat ostendere,quo. modo secundum auctoris nostri principia, quae ex ejus Philosophandi ratione collegisse mihi videbar, ex reali mentis a corpore distinctione, illius immortalitas facillime concludatur, cum ad me perlata est nova virici rissimi lucubratiuncula, quae cum toti operi lucem multam affert, tum in hac parte eandem prorsus adducit ad propositam quaestionem dissolvendam quae eram allaturus.
Quod vero spectat ad brutorum animas, satis insinuat aliis in locis nullam iis inesse, sed tantum corpus modo quodam certo configuratum, &variis organis ita conflatum, ut operationes omnes in illo & per illud fieri possint quas videmus. Sed vereor ut haec persuasio in animis hominum fidem invenire possit. nisi validissimis rationibus comprobetur. Incredibile enim prima fronte apparet quomodo fieri possit sine ullius animae ministerio ut lumen a lupi corpore reflexum in ovis oculos tenuissima nervorum opticorum fila moveat , & ex illa motione ad cerebrum usque pertingente spiritus an, malis in nervos diffundatur, eo pacto, quo necesse est ad hoc ut ovis fugam arripiat. Unum hic addam,quod de imaginationis Icogitatione,sive intelligentia diiunctione, & illorum majori certitudine quae ratione comprehendimus , quam quaecorporeis sensibus obversantur, Vim. docet, cumm pere a me probari. Jam dudum enim ab Augustino cap. I s. de animae quantitate didici, procul abjiciendos esse qui sibi persuadent minus effacerta quae intelligentia cernimus, quam quae his corporeis oculis semper cum pituita bellum gerentibus t unde etiam ait Solit. I. q. c. q. sensus se in geometrico negotio quasi navim expertum esse. Nam cum, inquit, ipsi me ad locum quo tendebam perrexerint, ubi eos dimisi, ct jam in Ris p tria
132쪽
carpi cogitatione ista νοἰνere, tu nubι vestigia titubarunt: quare citius mihi videtur in terra posse navigari, quam geometriam sensibinpercipi, quampis primὸ drascemes aliquantum adjupare νideatur.
DE DEO.PRioris de existentia Dei demonstrationis, quam in Meditatione sAuctor explicat, duae sunt partes: prior est, quod Deus sit, si quidem ejus idea in me sit: posterior est, quod ego habens talem ideam non possim esse nisi a Deo. Circa priorem partem id unum mihi non probatur, quod cum Uir CI. asseruisset non nisi in iudiciis falsitatem proprid reperiri, paulo post tamen admittat ideas non formaliter quidem, sed materialiter falsas esse posse, quod ab ejus principiis dissonum mihi videtur. Sed vereor ut in re obscurissima animi mei sensa satὶs dilucidὸ possim expficare: res exemplo clarior fiet. Si, inquit, Ipsius sit tant m pri patio caloris, idea frigoris qua illud mihi tanquam rem posuινam representat, materialiter falsa erit. Imo si frigus sit tantum privatio, nulla poterit dari frigoris idea quae illud mihi tanquam rem positivam repraesentet, & judicium hic ab Auctore cum idea confunditur. Quid enim est idea Digbris i frigus ipsum, quatenus est objecti v E in intellectu: at si frigus sit privatio, non potest esse objective in intellecta per ideam, cujus esse objectivum sit ens positivum: Ergo si frigus sit tantum privatio, nunquam illius poterit esse idea positiva, & proinde nulla, quae materialiter falsa sit. Confirmatur eodem argumento quo probat Vir Cl. ideam entis infiniti non posse non esse veram. nam quamvis fingi possit tale ens non existere, non tamen fingi potest ejus ideam nihil reale mihi exhibere. Ita planὸ de omni idea positiva dici potest. nam quamvis fingi possit frigus, quod arbitror idea positiva repraesentari, non esse positivum; non tamen fingi potest ideam positivam nihil reale & positivum mihi exhibere ; cum idea positiva non dicatur secundum esse quod habet tanquam modus cogitandi, eo enim modo omnes positivae essent: sed ab esse o jectivo quod continet, & menti nostrae exhibeti potest ergo illa idea non
esse frigoris idea, sed non potest esse salsa. Sed, inquies, eo ipso falsa est, quod non est frigoris idea; imo judicium tuum falsum, si illam j udicas esse frigoris ideam: ipsa vero in te verissima. . P Sicut
133쪽
Sicut idea Dei ne materialiter quidem salsa dici debet, quamvis illam quis
possit transferre ad rem quae non sit Deus , sicut fecerunt idololatrae. Denique illa frigoris idea, quam dicis materialiter salsam esse, quid menti tuae exhibet 3 Privationem' ergo vera est; ens positivum' ergo non est frigoris idea: & praeterea quae causa illius entis positivi obsectivi, unde feri vis, ut materialiter falsa sit illa idea. Fσο, inquis, quatevus a nihilo sum: Ergo esse objectivum positivum alicujus idear a nihilo esse potest, quod praecipua Cl. Viri sundamenta convellit. Sed pergamus ad posteriorem demonstrationis partem, qua quaeritur, uirum ipse habens ideam entis infiniti ab alio esse possim quam ab ente infinito, est praesertim unum a me ipse e Contendit Vir Cl. me a me ipso esse non posise, eo quod si mihi ipsi se darem , darem eιiam omnes perfectiones , quarum ideam tu me ese animadverto. Sed reponit acutE Theologus: Esse a se non
posilii . sumi debet, sed negati re, ut sit idem quod non esse ab alio. Nunc vero , inquit, si aliquis a se est, id est non ab alio, quomodo probem istud omnia complecti O esse infuitum ' jam enim non audio I dicM: Aasie est, fbisscite omnia dedisset: necemmast est ut a causa, nec sibi ante pravius fuit, ut
ante deligeret, quod set postmodum.
Ut hoc argumentum dissolvat, contendit Vir Cl. se a sie, non negatire, sed pstiri 'debere sumi, etiam quantum ad Deum spectat, ita ut Deus quodam modo idem praestet respectu siti ipsis quod causa liciens respectu sui sectus. q uod sanὸ durum mihi videtur 3c salsum. Itaque partim cum Viro Cl. consentio, .partim ab illo distentio. sateor enim non posse me a me ipso esse nisi positivE; nego vero idem de Deo dici debere, imo arbitror manifestam esse contradictionem quod aliquid si a seipso positivε, & tanquam a causa. unde idem essicio quod Auctor
noster, sed alia planὶ via, in hunc scilicet modum. Ut 1 meipso essem, deberem a me ipso esse positi νὸ, & tanquam 1 cauissa; ergo fieri non potest ut a me ipso sim, hujus syllogismi propositionem
probant viri rationes ex eo desumptae, quod cum temporis partes a se
mutuo sejungi possint, ex eo quod sim , non sequatur me futurum, ni
aliqua causa me quasi rurseu efiiat Mulis momeηtis. Quod vero adsumptionem attinet, illam arbitror adeo claram esse lumine natuνali, ut vix probari possit nisi nugatorie notum probando per minus notum. Imo illius veritatem Auctor videtur agnovisse, cum aper-tE inficiari ausus non est. haec enim quaeso verba pensentur in responsione ad Theologum.
Non dixi, inquit, impossis esse ut aliquid ι causa eskiemsai l , es
134쪽
enim aperte id rerum bt, quando retringitur scientis signiscatio ad illas causas qM sunt lectibuι tempore priores, vel qua ab ipsis fiunt dryerse , non tamen videtur in hac quastione ita esse restringenda, quia lumen naturale non dictat ad rationem escientis requiri ut rempore prior si sua essectu. Optime quantum ad prius membrum; sed cur omissum posterius, nec additum, idem lumen naturale non dietire ad rationem essicientis requiri, ut diversa sit a suo effectu, nisi quia per lumen ipsum naturale id asserere non licebat lEt sanE cum effectus omnis a causa dependeat, a causa esse suum accipiat , nonne clarum est idem a seipso dependere non posse, idem a seipse suum esse accipere non posse lPraeterea causa omnis est effectus causa, & effectus causae effectus, &proinde mutua est inter causam & effectum habitudo: at habitudo non nisi duorum est. Deinde concipi sine absurditate non potest rem aliquam accipere era,& tamen illud idem esse habere priusquim conceperimus illud jam accepisse. At istud contingeret, si notiones causae & effectus eidem rei resipectu sui ipsius tribueremus. Quae est enim notio causae t dans esse: quae
notio effectus η accipere esse. Prior est autem natura causae notio, quam notio effectus. Jam vero concipere non possumus rem aliquam sub notione causae ut
dantem esse, nisi illam concipiamus habere esse, nemo enim dat quod non habet; Ergo prius rem conciperemus habere esse, quam conciperemus
illud eam accepisse; & tamen in eo qui accipit, prius est accipere qu/m
At iter ea ratio formari potest; nemo dat quod non habet, ergo nemo
potest sibi dare esse nisi qui jam illud esse habeat: si autem jam habet , ut quid sibi illud daret 'Denique asserit lumine naturali notum esse creationem a conservati ne sola ratione distingui; At eodem lumine naturali notum est nil scipsum creare posse; ergo nec seipsum conservare.
Verum si a thesi generali ad hypothesin de Deo specialem descendamus, res adhuc meo judicio manifestior erit, Deum a seipso p uiri esse non posse, sed tantum negative, id est non ab alio. Ac primum quidem id patet ex ratione quam affert V. C. ad probanis dum si corpus a se sit, debere a seipso esse postii νe. Temporis enim, inquit,
partes alia ab aliis non pensent, nec proinde ex eo quos niua ιοrptu βρροιι
135쪽
posterum sit futurum, nibi aliqua potentia in eo sit ipsum continuo veluti reprο-
At tantum abest ut haec ratio in ente sem me persecto sive infinito Io- eum habere possit, quin potius contrarium ob contrarias causis evidenister deduci possit: in idea enim entis infiniti continetur, quod ejus duratio sit etiam infinita, scilicet nullis clausa limitibus, ac proinde indivisibilis, permanens, tota simul, & in qua non nisi per errorem & intellectus nostri imperfectionem concipi possit prius & posterius. Unde manifestὸ sequitur concipi non posse Ens infinitum vel per m mentum existere, quin simul concipiatur & semper extitisse, & in aeternum existentiam habiturum squod Auctor ipse alicubi docet. ut proinde
vanum sit quaerere cur in esse perseveret.
Imo, ut frequenter docet Augustinus quo nemo unquam post auctores sacros dignius & sublimius de Deo locutus est,) in Deo nullum est vel fuisse vel futurum esse, sed semper esse, ut hinc evidentius appareat non nisi eum absurditate quaeri posse, cur Deus in esse perseveret, cum haec quaestio manifest involvat prius & posterius, praeteritum & suturum, quae ab Entis infiniti notione excl udi debent.
Praeterea Deus a se esse ρ uire cogitari non potest quasi scipsum primo produxerit; fuisset enim antequam esset; sed tantum ut saepius declarat
Auctor) quia se revera conservat. At in ens infinitum conservatio non magis cadit quam prima produ- .ctio; quid enim quaeso conservatio, nisi continua quaedam rei reproductio ἶ unde conservatio omnis supponit primam productionem 1, & propterea nomen ipsum continuationis, sicut & conservationis, potentialitatem quandam involvit; Ens autem infinitum actus est purissimus sine ulla potentiat itate.
Concludamus igitur concipi non posse Deum esse a seipso ρ uiue, nisi
per imperfectionem nostri intellectus, Deum instar rerum creatarum concipientis: quod magis adhuc constabit alia ratione. Causa essiciens rei alicujus non quaeritur nisi ratione existentiae, non vero ratione essentiae; Verbi gratia, si triangulum conspicio, causam eHeientem quaeram per quam factum sit ut hic triangulus existeret, sed causam essicientem sine absurditate non quaeram , cur triangulus habeat tres angulos aequales duobus rectis; & id quaerenti non bene responderetur, per causam essicientem, sed id tantum, quia ea est natura triangulit unde
Mathematici, quia de sui objecti existentia non agunt, nihil demonstrant per essicientem, & finem. Λt non minus est de essentia entis infiniti quod existat,
136쪽
existat, imo etiam, si velis, quod in esse perseveret, quam de essentia tri anguli habere tres angulos aequales duobus rectis; crgo sicut quaerenti cur triangulus tres angulos aequales duobus rectis habeat, responderi non de bet, per causam eis cientem, sed dicendum solummodo, eam esse aeterianam & immutabilem trianguli naturam: ita quaerenti cur Deus sit, vel inesse perseveret, nulla vel in Deo, vel extra Deum causa efficiens, vel quasi causa efficiens de re enim. non de nomine disputo quaerenda est, sed id unum pro ratione afferendum, quia ea est natura entis summὸ persecti. Unde ad id quod aitVir.Cl.dictare lumen naturae nullam rem existere, de qua non liceat petere cur existat, sive in ejus causiam efficientem inquirere; aut si non habeat, cur illa non indigeat, postulare Z Respondeo petenti cur Deus existat, non per causam csscientem respondendum
esse, sed nihil aliud, quam quia Deus est, seu Ens infinitum : & in ejus
causam efficientem inquirenti, respondendum, causa efficienti non in digere t & rursum percontanti cur illa indigeat, respondendum, quia ens infinitum est, cujus existentia est sua essentia: ea enim solummodo causa efficienti indigere, in quibus existentiam actualem ab egentia distinguere licet. Quamobrem corruunt quae verbis citatis subjungit. adeo, inquit, ut si putar em nullam rem idem quodammodo esse posse erga se ipsam quod est ca'sa esciens erga essectum, tantum abes ut inde concluderem aliquam esse causam primam, quin e contra ejus ipsius, quae vocaretur prima, causam rursus inquirerem; ct ita nunquam ad ullam omnium primam devenirem.
Imo vero si putarem cujuscunque rei causam essicientem, vel quasi enficientem esse quaerendam , cujuscunque rei assignatae causam ab ea di-Versam inquirerem, cum evidentissimum mihi sit nihil ullo modo erga seipsum esse posse, quod est causa efficiens erga effectum. Monendus vero mihi videtur ut haec attente diligenterque consideret: quia certo scio vix ullum Theologum reperiri posse, qui non ca propositione offendatur. Quod Deus a seipso sit positive, & tanquam a causa.
Unicus mihi restat scrupulus, quomodo circulus ab eo non commi latur, dum ait, non aliter nobis constare qua a nobis clare 2 distinctepercisuntur, Pera esse, quam quia Dem est.
At nobis constare non potest Deum esse , nisi quia id a nobis clare &ςvidenter percipitur: ergo priusquam nobis constet Deum esse, nobis constare debet verum esse quodcunque a nobis clard & evidenter percipitur.
Addo quod exciderat, falsum mihi videri quod pro certo affirmat Vir Cl. nihil in se quatenin est res cultans, esse posse, csilvi cρω- ηρη fit; per se
137쪽
enim, quatenus est res cogitans, nihil aliud intelligit qutin mentem suam quatenus a corpore distincta est. At quis non videt multa in mente esse posse, quorum mens conscia non sit; mens insantis in matris utero habet vim cogitandi, at ejus conscia non est; mitto innumera similia.
De iis qua Theologos moraripossunt.
UT taediosum sermonem aliquando absolvam, libet hic brevitati consulere, &res potius indicare, quam de iis accuratius disputare. PRIMuri vereor ne quosdam offendat liberior haec Philosophandi ratio , qua omnia revocantur in dubium: de sand Auctor ipse fatetur in Methodo, mediocribus ingeniis hanc viam esse periculosam: fateor tamen hanc invidiam in Synopsi mitigari. Verum tamen haud scio an aliqua praefatiuncula haec Meditatio praemuniri debeat, qua significetur de iis rebus serio non dubitari, sed ut iis aliquantispersepositis quae vel minimam, o hyperbolicam, ut A uctor ipse vocat alio in loco, dubitandi occasionem relinquunt, aliquid ita firmum de stabile reperiri possit, ut de eo ne pervicacissimo quidem liceat vel tantillum
dubitare. Unde etiam fit, ut loco illorum verborum, quod cum Auctorem mea originu ignorarem , reponendum censerem, ignorare me fingerem.
In Meditatione 4 de Vero de Falso multas ob causas, quas longum es.set recensere, vehementer optarem, ut in ipsa Meditatione, vel in Synopsi, duo significaret. Primum est, se, dum causam erroris inquirit, de illo potissimum sata rare qui committitur in dijudicatione veri de tali, non autem de illo qui contingit in persecutione boni Sc mali. Cum enim prius illud lassiciat ad Auctoris institutum de scopum i 3e quae hIc dicuntur de causa erroris, in gravissimas objectiones incidant, si etiam ad posterius caput se extendant, prudentia, nisi fallor, exigit, deflagitat docendi ordo, cujus Auctor noster amantii simus est, ut quaecunque ad rem non faciunt, Zc altercationibus ansam praebere possunt, omittantur, ne dum lector de superfluis inutiliter jurgatur, a necessariorum
Alterum quod Auctorem nostrum indicare velim, est, se, dum asserit nulli nos rei assentiri debere, nisi quam clare & distincte noverimus, de iis tantum rebus agere quae ad disciplinas spectant, de sub intelligentiam cadunt, non vero de iis quae ad fidem pertinent, de ad vitam agendam:
Itaque se damnare opinantium temeritatem, non prudenter credentium persuasionem. Dissiligod by Cooste
138쪽
O B I E cTION E s Q U ARTAE. II sTria enim sunt, ut sapienter monet lue. Augustinus de utilit. credendi, c. iue. relat initima timet in animis hominum distinctione digris ima: Melage
Intelligit, qui certa ratione aliquid comprehendit. Credit, qui gravi aliqua
auctoritate commotivi rerum esse arbitratur, etiam quod certa ratione non comprehendit : opinatur, qM quod nestat bescire existimat. Opinarι autem duas ob res rurpissimum est: quod edisicere non potes qui sibi iam se scire persuasit, si modo illud disci potest, ct perbe ipsa temeritas non bene assecti animi signum est. Quod intelligimus igitur, debemur rationi: quod credimus, auctoritati;
quod opinamur, errori. Haec dilitasvηt, ut intelligeremus nos retenta fide, illarum etiam rerum quas nondum comprehendimim, a temeritate opinantium νindicari.
Nam qui dicunt nihil esse credendum, nisi quod scimus, id unum carent nomen vinationis, quod fatendum es inue, ac miseerrimum: sed= quis diligenter con- deret plurimum interesse, utrum sescire quis putet, an quod nescire θ intelligit,
credat aliqua auctoritate commotu , profectὸ erroris ct inhumanitatis atque superbia crimen ritabit.
Et paulo post c. 12. subjungit: Multa possunt asserri quibus ostendatur, nihiI Omnino humana societatis incolume remanere, si nihil credere statuerimm quod non potaerimus tenere perceptum. Huc usque August. Quanti momenti sit Virum C. haec distinguere, ne multi hoc tempore ad impietatem proclives, illius verbis ad eversionem fidei abuti possint, ipse facile pro sua prudentia judicabit. Verum quod maximE Theologis offendiculo sore praevideo, est, quod secundum Viri Cl. dogmata, salva& integra remanere non posse videantur, quae de sacrosanctis altaris mysteriis docet Ecclesia. Fide enim credimus ablata ab Eucharistico pane panis substantia, sola illic accidentia remanere: ea autem sunt extensio, figura, colar, odor, sapor, aliaeque sensiles qualitates. Qualitates sensiles nullas esse putat Vir Cl. sed tantummodo varias corpusculorum nobis adjacentium motiones, quibus varias illas impressi nes percipimus, quas deinde coloris, saporis, odoris nominibus appellamus : rei ant ergo figura, extensio, mobilitas. At negat Auctor facultates illas absque aliqua substantia cui insint posse intelligi, nec proinde etiam absque illa existeret quod etiam repetit in responsione ad Theologum. Nec agnoscit inter illas affectiones, &substantiam, distinctionem nisi sermalem, quae sufficere non videtur ut quae sic distinguuntur, a se in vicem etiam divinitus separentur. Non
139쪽
rio RESPONSIONES QSARTAE. Non dubito quin, qua pietate est Vir Clarissimus, id attente diligenterque perpendat, &summo sibi studio judicet incumbendum, ne cum Dei causam adversus impios agere meditatur, fidei illius auctoritate sun- datae, & cujus beneficio immortalem illam vitam, quam hominibus persuadendam suscepit, se consecuturum sperat, aliqua in re periculum creasse videatur.
Responsio ad tauartas objectiones.
On potuissem optare magis perspicacem, nec simul magis officio- sum scripti mei examinatorem, quam illum esse experior, cujus animadversiones ad me misisti; tam humaniter enim mecum agit, ut ipsum& mihi, & causae favere facile percipiam, & nihilominus tam accuratὸ illa quae oppugnat circumspexit tamque intim E pervidit, ut sperem etiam in reliquis nihil ejus aciem effugisse, ac praeterea tam acuth illa urget quae judicavit esse minus probanda, ut non verear ne quis existimet illum quicquam gratiae causa dissimulasse: ideoque non tam moveor iis quae objecit, quam gaudeo quod in pluribus non adversetur.
Responso adprimam partem, de natura mentis humana. Non hic morabor in gratiis Viro Clarissimo agendis, quod me divi
Augustini auctoritate adjuvarit, rationesque meas ita proposuerit, ut timere videretur, ne non satis fortes aliis apparerent.
Sed primum dicam, ubinam probare coeperim, quo pacto ex eo quὸd nihil aliud ad meam usintiam hoc est ad essentiam solius mentis pertιnere cognoscam, praterqsiam quod sim res cogitans, sequatur nihil etiam aliud revera ad illum pertinere: nempe ubi probavi Deum existere, Deum scilicet illum, qui potest omnia quae ego clarὸ & distincte ut possibilia cog 'osco. Etsi enim multa sortε in me sint quae nondum adverto ut revera illo in loco supponebam me nondum advertere, mentem habere vim corpus movendi,vel illi esse substantialiter unitam; quia tamen id quod adverto, mihi sussicit ut cum hoc solo subsistam, certus sum me a Deo potuisse creari absque aliis quae non adverto, atque ideo ista alia ad mentis essentiam non pertinere.
Nihil enim eorum sine quibus res aliqua esse potest, mihi videtur in ejus essentia comprehendi, & quamvis mens sit de essentia hominis, non tamen est propriὶ de essentia mentis quod humano corpori sit unita.
140쪽
RE PONs Io NEs QUARTAE. I 2IDirendum etiam est quo sensu intelligam distinctionem realem non infimri ex eo quod una res absque alia conc piatur per abstractionem intellectiti rem inadaiaqviate concipientis, sed tantum ex eo quὸd unaquaque res absque alia complete, freat res completa, melligatur. Neque enim existimo adaequatam rei cogniationem hic requiri, ut V ir C. assumit, sed in hoc differentia est, quod ut aliqua cognitio sit adaquata, debeant in ea contineri omnes omnino propi ietates quae sunt in re cognita: & idcirco solus est Deus qui novit se habere cognitiones rerum omnium adaequatas. Intellectus autem creatus, eis sorte revera habeat rerum multarum cognitionem, nunquam tamen potest scire se habere, nisi peculiariter ipsi Deus revelet; ad hoc enim ut habeat adaequatam alicujus rei cogniti nem, requiritur tantum ut Vis cognoscendi quae in ipso est adaequet istam
rem, quod facile fieri potest: ut autem sciat stillam habere, sive Deum nihil amplius posuisse in illa re quam id quod cognoscit, oportet ut suavi cognoscendi adaequet infinitam Dei potestatem: quod fieri planE r
pugnat. Jam vero ad cognostendam distinctionem realem inter duas res, non requiritur ut nostra de iis cognitio sit adaequata, nisi possimus scire ipsam esse adaequatam; sed nunquam possumus hoc scire, ut mox dictum est; ergo non requiritur ut sit adaequata. Itaque ubi dixi non si fuere quod una absque alia intelligatur per abstracti nem inteIectiti rem inadaquate concipientis , non putavi inde posse inferri, ad distinctionem realem requiri cognitionem adaquatam, scd tantum c gnitionem, quam nos ipsi per abstractionem intellectus non redderemus
Longe enim aliud est cognitionem aliquam esse plane adaequatam, quod nunquam ceno scire possumus an sit verum, nisi a Deo reveletur e& aliud eousque esse adaequatam, ut a nobis per abstractionem intellectus inadaequatam non reddi percipiamus. Eodemque modo cum dixi rem intelligendam esse complete, sensus noa erat intesiectionem debere esse adaequatam, sed tantum rem satis debero intelligi, ut scirem esse completam. Quod tam ex antecedentibus quam ex sequentibus putabam esse manifestum; distinxeram enim paulo anth entia incompleta a completis, dixeramque requiri ut unumquodque ex iis quae realiter distinguuntur, tanquam ens per se & ab omni alio diversum intelligatur. Postea vero eodem sensu quo dixi me complete intelligere quid sit corpus, statim subjunxi, me etiam intelligere mentem esse rem completama