Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

quid existentia de essentia hujus compositi est, Leo existens. Et tamen distincta cognitio Dei, distincta, inquam, cognitio Dei ab aeterno non necessarid urget alterutram partem hujus compositi esse , nisi supponas

ipsum compositum esse: tunc enim essentiales suas persectiones omnes, ac proinde etiam actualem existentiam involvet. Ita quoque etiamsi distincte cognoscam ens summum; & licet ens summe persectum in conceptu suo essentiali existentiam includat, non tamen sequitur existentiam

modo actu quid esse, nisi supponas ens illud summum esse, tunc enim ut omnes sui persectiones, ita etiam hanc existentiam actu includet. Atque ita res illud summi persectum existere aliunde probandum erit. De essentia atrimae , eiusque distinctione a corpore, pauca dicam. Fateor inita magnum istud ingenium jam ita me desitigavit, ut ulterius pene nihil possim. distinctionem animae a corpore, si sit, videtur probare ex eo quod distincte & seorsim concipi possint. Ubi virum doctissimum cum Scoto committo t dicit ipse ad hoc quod unum ab alio distincte &seorsim concipiatur, sufficere distinctionem quam voca sorinalem, &οbjectipatu, quam mediam ponit inter realem, & rationis, atque ita distinguit justitiam divinam, & ejus misericordiam: habent enim, inquit, ante omnem operationem intellectus rationes sormales diversas, ita ut jam tunc una non sit alia: & tamen non sequitur; seorsim justitia a misericordia concipi potest, ergo & seorsim existere. Sed omnino video me epistolae modum excessisse. Haec sunt quae de proposita re dicenda habui. Vos vero, Clarissimi viri, dispicite quid melius esse judicetis. Si a me statis, facile Dominum des Cartes amicitia obruemus, ne in posterum male me sit habiturus si paululum ei contradixerim. Si ab illo estis, manus do, victus sum, idque libentius, ne iterum vincar. Valete.

Responso Auctoris ad Primas objectiones.

Fortem sanὶ adversarium mihi concitastis, cujusque ingenium &doctrina multum mihi negotii facessere potuissent, nisi pius & perhumanus Theolo*us Dei causae, ejusque etiam qualicunque patrono, favere maluisset, quam illam serio impugnare. Sed quamvis ista in eo praevaricatio perhonesta si, non tamen aequὶ in me collusio esset laudanda: Ide que hic malo ejus in me juvando artificium exponere, quam Velut adversario respondere.

72쪽

A D PRIMAS OBIECTIONES. 1 3Imprimis praecipuam meam rationem ad existentiam Dei probandam paucis complexus est, ut tanto melius lectorum memoriae inhaereret iisque breviter concessis quae satis clare demonstrata essejudicavit, atque ita

auctoritate sua firmatis, in illud unum inquisivit a quo diis cultas praecipua dependet, nempe quidnam hic per nomen idea intelligendum sit, &quam causam ista idea requirat. Scripsi autem, ideam esse ipsim rem cogitatam , quatenus est obiective in intellectu, quae verba plane aliter quam a medicantur, fingit a se intelligi, ut occasionem det illa clarius explicandi. Esse, inquit, objec ire in ιntellectu, est ipsium actam intellectus per modum objectι terminare , quod tantum extransteca denominatio es , ct nihil rei, Oc. Ubi advertendum, illum respicere ad rem ipsam tanquam extra intellectum

positam, ratione cujus est sane extrinseca denominatio quod sit objective in intellectu, me autem loqui de idea quae nunquam est extra intellectum, & ratione cujus esse ob eltire non aliud significat, quam ese in intellectu eo modo quo objecta in illo esse solent. Ita, exempli gratia, si quis quaerat quid Soli accidat ex eo quod sit objective in meo intellectu, optime respondetur nil. ei accidere nisi extrinsecam denominationem, quod nempe operationem intellectus per modum objecti terminet: si autem de idea Solis quaeratur quid sit, & respondeatur,illam esse rem cogitatam, quatenus est objective in intellectu, nemo intestiget illam esse ipsum solem, quatenus in eo extrinseca ista denominatio est: neque ibi, objecti reesse in intellectu, significabit ejus operationem per modum objecti terminare , sed in intellectu eo modo esse quo solent ejus objecta, adeo ut idea

solis sit sbi ipse in intellectu existens, non quidem sormaliter, ut in coelo, sed objectivὰ, hoc est eo modo quo objecta in intellectu esse solent, qui sine essendi modus longe impersectior est quam ille quo res extra intellectum existunt; sed non idcirco plane nihil est, utjam ante scripsi. Cumque doctissimus Theologus dicit esse aequivocationem in illis verbis, videtur me ejus quam mox notavi monere voluisse, ne sorte illam ignorarem. Ait enim primo rem ita existentem in intellectu per ideam non esse ens actu, hoc est non esse quid extra intellectum positum: quod Verum est. deinde ait etiam eandem non esse fictum quid, sive ens rationis, sed reale aliquid, quod distincte concipitur; quibus verbis omne id quod assumpsi admittit: sed addit tamen quia solum concipitur, & non actu est, hoc est, quia tantum idea est, & non res extra intellectum posita concipi quidem , at causari minime posse, hoc est causa non indigere ut extra intellectum existati quod fateor: sed sane indiget causa ut concipiatur & de hac sela quaestio est. Ita si quis habeat in intellectu ideam ali-

G s cujus

73쪽

cujus machinae summo artificio excogitatae, merito profecto quaeri potest quaenam ejus ideae sit causa; neque satisfaciet ii quis dicat illam extra intes lectum nihil esse, nec proinde posse causari, sed tantum concipi; nihil enim aliud hic quaeritur, quam quae lit causa quare concipiatur: neque etiam satisfaciet qui dicet intestinum ipse melle ejus causim, nempe ut suae operationis: de hac enim e non dubitatur , sed tantum de causa artificii objecti vi quod in ea est. Nam quod haec idea machinae tale artificium objectivum contineat potius quam aliud , hoc profecto habere debet ab aliqua causa; estque idem respectu hujus artificium objectivum, quod respectu ideae Dei realitas objectiva. Et quidem hujus artificii causa varia potest assignari; vel enim est realis aliqua talis machina prius visa, ad cujus similitudinem idea ista sormata est,uel magna Mechanicae scientia quae est in illo intellectu, vel sorte magna ingenii subtilitas, cujus ope etiam siue praevia l cientia potuit illam in venire.Notandumque omne artificium quod in idea illa est tantum objective , necessario esse debere in ejus cauisse, qualiscunque tandem illa sit, vel serinaliter, vel eminenter; Et idem etiam de rcalitate objectiva quae est in idea Dei esse .utandum. In quonam vel δε haec ita erit nili in Deo realiter existente Sed vidit optime haec omnia vir perspicax. ideoque fatetur peti posse, cur haec idea hanc realitaten objecti vam potius contineat quam illam, eique quaestioni respondit primo de ideis omnibus idem e se quod scripsi de Idea trianguli, nempe est sorte

triangulum nulli bi geutium exiit.it, esse tamen uiu determinatam quandam naturam, si re essentiam, sim formam immutabilem, ct aeternain. Atque illam ait causam non postulare. Quod tamen non satisfacere satis vidit; etsi enim natura trianguli sit immutabilis N aeterna, non tamen ideo minus

quaerere licet cur ejus idea sit in nobis i ideoque subjunxit, si tamen inor

dicita rationem exigerem, ese impersectionem intellectus nostri , circ. qua responsione non aliud videtur significare volui Te, quam nihil veri limite hac de re posse responderi ab iis qui a me voluerint dissentire. Neque enim profecto magis probabile est causiam cur idea Dei sit in nobis, esse

imperfectionem intellectus nostri, quam imperitiam artis mechanicae esse causam cur machinam aliquam valde artificiosam potius quam aliam imperfectiorem imaginemur; nam plane exadverse, si quis habeat ideam machinae in qua omne excogitabile artificium contineatur, inde optime infertur, ideam istam ab aliqua causa profluxisse, in qua Omne excogitabile artificium reipsa existebat, etiamsi in ea sit tantum objective; eadem que ratione cum habeamus in nobis ideam Dei, in qua omnis persectio cogitabilis continetur, evidentissitne inde concludi potest istam ideam ab aliis Disti sed by GOrale

74쪽

AD PRIMAS OBIECTIONES. FIab aliqua causa pendere, in qua omnis illa persectio etiam sit, nempe in

Deo revera existente. Neque sane in uno major dissicultas quam in altero appareret, s quemadmodum omnes non sunt periti mechanici, nec idcirco ideas machinarum valde artificiosarum habere possunt ; ita etiam non haberent omnes eandem facultatem ideam Dei concipiendi; sed quia illa omnium mentibus eodem modo est indita, nec advertimus unquam

nobisaliunde quam a nobismet ipsis advenire, ad naturam nostri intellectus pertinere supponimus. Et quidem non male: sed aliud quid omittimus quod praecipue est considerandum, & a quo tota vis & lux hujus argumenti dependet, nempe quod haec facultas ideam Dei in se habendi non posset esse in nostro intellectu, si hic intellectus tantum esset ens finiatum, ut revera est, nullamque haberet sui causam quae esset Deus. Ideoque ulterius inquisivi, an ego possem existere, si Deus non existeret, non tam ut diversam a praecedente rationem afferrem, quam ut eandem ipsam

absolutius explicarem. γ s. .

Hic vero vir nimis ossiciosus in locum invidiosum me adducit, co fert enim meum argumentum cum alio quodam ex S. Thoma & Aristotese desumptum, ut ita veluti rationem exigat, cur cum eandem quam illi viam essem ingressus, non tamen in omnibus eandem sim secutus rSed permittat, quaeso, de aliis me tacere, atque eorum tantum quae ipse scripsi reddere rationem. Primo itaque non desumpsi meum argumentum ex eo quod viderem in sensibilibus esse ordinem sive successionem quandam causarum essicientium; tum quia Deum existere multo evidentius esse putavi quam ullas res sensibiles; tum etiam quia per istam causarum supcessionem non videbar alio posse devenire, quiun ad imper-cti eiu melintellectus agnoscendam, quod nempe non possim eomprehendere quomodo infinitaetales causae sibi mutuo ab aeterno ita successerint, ut nulla suerit prima. Nam certe ex eo quod istud non possim comprehendere, non sequitur aliquam primam esse debere, ut neque ex eo quod non possim etiam comprehendere infinitas divisones in quantutate finita, sequitur aliquam dari ultimam,ita ut ulteriusdividi non possit, sed tantum sequitur intellectum meum, qui est finitus, non capere infinitum. Itaque malui uti pro sundamento ricae rationis existentia mei sus, quae a nulla causarum serie dependet, mihique tam nota est ut nihil notius esse possiti & de me non t m qua sui a qua causa olim essem productus, quim a qua tempore praesenti conserver, ut ita me ab omni causarum successone liberarem. Deinde non quaesivi quae si causa mei, quatenus conso menteti corpore, sed praecise tantum quatenus sum res

75쪽

16 RESPONs Io cogitans; quod puto non parum ad rem pertinere; nam sic potui longe

melius a praejudiciis me liberare, ad naturae lumen attendere, interrogare meipsum, ac pro certo assirmare nihil in me, cujus nullo modo sim conscius, esse posse; quod plane aliud est quam si ex eo quod videam mea Patre genitum esse, patrem etiam ab avo esse considerarem; & quia in parentum parentes inquirendo non possem progredi in infinitum, ideo ad finem quaerendi faciendum statuerem aliquam esse causam primam. Praeterea non tantum quaesivi quae sit causa mei, quatenus sum res cogitans , sed maxime etiam & praecipue quatenus inter caeteras cogitationesideam entis summe persecti in me esse animadverto, ex hoc enim uno tota vis demonstrationis meae dependet; Primo, quia in illa idea continetur, quid sit Deus, saltem quantum a me potest intelligi; &, juxta leges verae Logicae , de nulla unquam re quaeri debet an t, nisi prius quid sit intelligatur; Sec do quia illa ipsa est quae mihi dat occasionem examinandi an sim a me, vel ab alio, & desectus meos agnoscendi; ac postremo, illa est quae docet non modo aliquam esse mei causam, sed praeterea etiam in causa illa contineri omnes persectiones, ac proinde illam Deum esse. Denique non dixi impossibile esse ut aliquid sit causa essiciens sui ipsius; et si mim aperte id verum sit. quando restringitur cffcientis signiscatio ad illas causas, quae sunt effectibus tempore priores, vel quae ab ipsis sunt diversae, non tamen videtur in hac quaestione ita esse restringenda; tum quia nugatoria quaestio esset; quis enim nescit idem nec seipso prius, nec E scipso diversum esse posse tum etiam quia lumen naturale non dictat ad rationem efficientis requiri, ut tempore prior sit suo Cffectu , nam contra, non proprie habet rationem cauta, nisi quamdiu pmducit effectum , nec proinde illo est priore,dictat autem prosecto lumen naturae ullam rem existere, dequa non liceat petere cur existat, sive in iis causam eiu cientem inquirere; aut si non habet, cur illa non indigeat, postulare; adeo ut si putarem nullam rem idem quodammodo esse posse erga seipsam quod est causa inciens erga effectum, tantum abest ait inde concluderem aliquam esse causam primam; quin e contra ejus ipsius quae vocaretur prima, causam rursus inquirerem, & ita nunquam a d ullam omnium primam devenirem. Sed plane admitto aliquid esse M , in quo si tanta & tam inexhausta potentia, ut nullius unquam Ope eguerit ut exi steret, neque etiam nunc egeat ut conservetur; atque ade5 sit quodammodo sui causa, Deumque talem csse intelligo. Nam quemadmodum etiamsi suissem ab aeterno, ac proinde nihil me prius extitisset, nihilominus quia considero temporis partes a se mutuo sejungi Diqitigod by Coos

76쪽

AD PRIMA s OBIECTIONES. Ipposse, atque ita ex eo quod jam sim non sequi me mox futurum , nisi aliqua causa me quasi rursus essiciat singulis momentis, non dubitarem illam causam quae me conservat, esscientem appellare: Ita etiamsi Deus nunquam non lacrit, quia tamen ille ipse est qui se revera conservat, videtur non nimis improprie dici posse sui causa. Ubi tamen est notandum, non intelligi conservationem quae fiat per positivum ullum causae em cientis influxum, sed tantum quod Dei essentia sit talis ut non possit non semper existere. Ex quibus facile respondebo ad distinctionem verbi, a se, quam doctissimus Theologus monuit esse explicandam. Etsi enim ii qui non nisi ad propriam & strictam essicientis significationem attendentes cogitant impossibile esse, ut aliquid sit causa eiu cens sui ipsius, nullumque hic aliud causae genus cssicienti analogum locum habere animadvertunt, non soleant aliud intelligere cum dicunt aliquid ast esse, quam quod nullam habeat causam; si tamen iidem ipsi ad rem potius quam ad verba velint attendere , facile advertent negativam verbi a seacceptionem a sola intellectus humani imperfectione procedere, nullumque in rebus habere sundamentum: quandam vero aliam esse positivam, quae a rerum veritate

petita est, & de qua sola meum argumentum processit. Nam si, exempli gratia, quis putet corpus aliquod a se esse; sorte non aliud intelligit quSm nullam causam habere: neque hoc ob postivam ullam rationem assi r-mat , sed negative tantum, quia nullam ejus causam agnoscit: Atqui hoc imperstatio quaedam in eo est, ut facile experietur postea , si consideret partes temporis unas ab aliis non pendere, nec proinde ex eo quod illud corpus supponatur ad hoc usque tempus a se suisse, id est, sine causa, hoc lassicere ut etiam in posterum sit futurum, nisi aliqua potentia in eo sit ipsum continuo veluti reproducens, tunc enim videns talem potentiam in idea corporis nullam reperiri, statim inde colliget istud a se non esse; sumetque hoc verbum a se positive. Simili modo cum dicimus Deum a se esse, possumus quidem etiam intelligere istud negativE , ita scilicet ut tantum sensus sit nullam esse ejus causam : sed si prius de causa cur sit, si-Ve cur esse perseveret , inquisivimus, attendentesque ad immensam Sin comprehensibilem potentiam quae in ejus idea continetur, tam eXsuperantem illam agnovimus ut plane sit causa cur ille esse perseveret, nec alia praeter ipsam esse possit, dicimus Deum a se esse, non amplius negative, sed quam maxime positi v E. Quamvis enim dicere non opus sit illum esse causam cssicientem sui ipsius, ne sorte de verbis disputetur, quia tamen

hoc quod a se sit, sive quod nullam a se diversam habeat causam, non a H nihilo,

77쪽

RasPONSIO nihilo, sed a reali ejus potentiae immensitate esse percipimus, nobis omni no licet cogitare illum quodammodo idem praestare respectu sui ipsius, quod causa essiciens respectu sui effectus, ac proinde esse 1 seipso positive;

licetque etiam unicuique seipsum interrogare an eodem sensu sit a se; cumque nullam in se invenit potentiam quae lassiciat ad ipsum vel per momentum temporis conservandum, merito concludit se esse ab alio; &quidem ab alio qui sit a se, quia cum de tempore praesenti, non de praeterito vel suturo quaestio sit, non potest hic procedi in infinitum; quinimo etiam hic addam, quod tamen ante non scrips , nequidem ad secundam ullam causam deveniri, sed omnino illam in qua tantum potentiae est ut rem exirgis positam conservet, tanto magis seipsam sua propria potentia conservare, atque adeo a se esse. Cum autem dicitur omnem limitationem inoa causa, rem quidem V

ram puto intelligi, sed verbisminus propriis exprimi, dissicultatemque non ivi: nam proprie loquendo limitatio est tantum negatio ulterioris persectionis; quae negatio non est a causa, sed ipsa res limitata. Et fi autem verum sit rem omnem limitatam esse a causa, per se tamen nor a

tet, sed aliunde est probandum; ut enim optime respondet subtilis Theologus, putari potest rem unamquamque hoc vel illo modo esse limitatam, quia hoc attinet ad qus naturam, ut est de natura trianguli quod non pluribus lineis constet quam tribus. Per se autem notum mihi vid tur omne id quod est, vel esse a causa, vel a se tanquam a causa; nam cum non modoexistentiam, sed etiam existentiae negationem intelligamus, nihil possumus fingere ita esse a se, ut nulla danda sit ratio cur potius existat quam non existat, hoc est ut illud a se non debeamus interpretari tanquam a causa, propter exsuperantiam potestatis, quam in uno Deo esse posse facillime demonstratur. Quod deinde mihi concedit, etiamsi sanὶ dubitationem non admittat, tam parum tamen vulgo consideratur, & tanti est momenti ad omnem philo phiam E tenebris eruendam, ut dum illud auctoritate sua confirmat , me in instituto meo multum juvet. Prudenter vero hic quaerit, anesare&distincte cognoscam infinitum; et si enim objectionem istam praevenire conatus sim, tam sponte tamen unicuique obvia est, ut operaepretium sit ad illam fusius respondere. Ita

que imprimis hla dicam infinitum qu infinitum est, nullo quidem modo comprehendi, sed nihilominus tamen intelligi, quatenus scilicet clare &distinctὶ intelligere aliquam rem talem esse, ut nulli planὸ in ea limites

78쪽

AD PRIMA s OBIECTIONES. Ddimnguo inter indesinitum, & inlinitum, illudque tantum proprie infinitum appello, in quo nulla ex parte limites inveniuntur; quo sensu solus Deus est infinitus; illa autem in quibus sub aliqua tantum ratione finem non agnosco, ut extensio spatii imaginarii, multitudo numerorum, divisibilitas partium, quantitatis, & similia, imis iura quidem appello, non autem in nita, quia non omni ex parte fine carent. Praeterea distinguo inter rationem sormalem infiniti, si ve infinitatem, & rem quae est infinita; nam quantum ad infinitatem, etiamsi illam intelligamus esie quam maxime positivam, non tamen nisi negativo quodam modo intelligimus, in hoc scilicet quod in re nullam limitationem advertamus; ipsam vero rem quae est infinita positive quidem intelligimus, sed non adaequate, hoc est non totum id quod in ea intelligibile est comprehendimus,

sed quemadmodum in mare oculos convertentes, etsi non totum visu attingamus, nec immensam ejus vastitatem metiamur, dicimur tamcn illud

viderer & quidem si eminus respiciamus, ut quasi totum simul oculis complectamur, non videmus nisi confuse, ut etiam consust imaginamur chiliogonum, cum omnia simul ejus latera complectimur; sed ii cominus in aliquam maris partem obtutum desigamus, talis visio esse potest valde clara & distincta ; ut etiam imaginatio chiliogoni, si tantum ad Unum aut alterum ejus latus se extendat. Simili ratione Deum ab humana mente capi non posse cum omnibus Theologis concedo; & nequidem

etiam distincte posse cognosci ab iis qui totum simul conantur animo complecti, & tanquam E longinquo respiciunt; quo sensu dixit S. Thomas loco citato Dei cognitionem sub quadam tantum confusione nobis inesse : Qui autem ad singulas ejus persectiones attendere, illasque non tam capere, quam ab ipsis capi, & intellectus sui vires omnes in iis contemplandis occupare conantur,illi profecto multo ampliorem facilioremque materiam clarae & distinctae cognitionis in eo inveniunt, quam in ullis rebus creatis. Neque hoc ibi negavit S. Thomas, ut manifestum esto eo quod articulo sequenti Deum existere demonstrabile esse assirmet. Ego autem ubicunque dixi Deum clare & distincte posse cognosci, non nisi de hac sinita, &ad modulum ingenii nostri accommodata cognitione intellexi. Neque etiam ad veritatem eorum quae asserui, aliter intelligere opus fuit, ut facile apparebit si advertatur duobus tantum in locis me hoc dixisse : nempe ubi quaestio erat utrum in idea , quam formamus de Deo, aliquid reale, vel sola rei negatio contineatur , ut forte in idea frigoris nihil aliud est quam negatio caloris; qua de re nullum dubium csse potest; & ubi asserui existentiam ad rationem Entis summe persecti non

79쪽

6o REsPoNs Iominus pertinere, quam tria latera ad rationem trianguli, quod etiam potest absque adaequata Dei cognitione intelligi.

Confert hic rursus unum ex meis argumentis cum alio ex S. Thoma, ut me veluti cogat ostendere quae major vis in uno quam in altero reperiatur : atque hoc videor sine magna invidia facere posse, quia nec S. Thomas argumento illo usus est tanquam suo, nec idem concludit quod meum, nec denique ulla hic in re ab Angelico doctore dissentio. Quaeritur enim ab ipso, an Deum esse sit per se notum secundum nos, hoc est, an unicuique sit obvium ἰ quod negat, & merito t Argumentum autem

quod sibi objicit ita potest proponi. Intellecto quid significet hoc nomen Deus, intelligitur id quo majus significari non potest; sed est majus esse

in re, & intellectu, quam esse in intellectu tantum t ergo intellecto quid significet hoc nomen Deus, intelligitur Deum esse in re, & in intellectu. Ubi est manifestum vitium in forma, concludi enim tantum debuisset, ergo intellecto quid significet hoc nomen Deus, intelligitur significari Deum esse in re, & in intellectur atqui quod verbo significatur, non ideo apparet esse verum. Meum autem argumentum fuit taler Quod clare&distincte intelligimus pertinere ad alicujus rei veram & immutabilem naturam, sive essentiam sive formam , id potest de ea re cum veritate assirmari; sed postquam satis accurate investigavimus quid sit Deus, clare & distincte intelligimus ad ejus veram & immutabilem naturam per

tinere ut existat; Ergo tunc cum veritate potamus de Deo assirmare Quod existat. Ubi saltem conclusio recte procedit. Sed neque etiam major potest negari, quia jam ante concessum est illud omne quod clare dedistincte intelligimus, esse verum: sola minor restat, in qua fateor esse dissicultatem non parvam: Primo quia sumus tam assueti in reliquis omnibus existentiam ab essentia distinguere, ut non satis advertamus quo pacto ad essentiam Dei potius quam aliarum rerum pertineat; ac deinde quia non distinguentes ea quae ad veram & immutabilem alicujus rei essentiam pertinent, ab iis quae non nisi per figmentum intellectus illi tribuuntur, etiamsi satis advertamus existentiam ad Dei essentiam pertinere , non tamen inde concludimus Deum existere, quia nescimus an ejus essentia sit immutabilis, & vera, an tantum a nobis essicta. Sed ut prima hujus dissicultatis pars tollatur, est distinguendum inter existentiam possibilem &necessariam , notandumque in eorum quidem omnium quae clare & distincte intelliguntur conceptu, sive idea, existentiam possibilem contineri, sed nullibi necessariam nisi in sola idea Dei. Qui enim ad hanc diversitatem quae est inter ideam Dei & reliquas omnes diligenter Diuili od by C

80쪽

AD PRIMA s OBIECTIO MES. 6 iter attendent, non dubito quin sint percepturi, etiamsi caeteras quidem res nunquam intelligamus nisi tanquam existentes, non tamen inde sequi illas existere, sed tantummodo poste existere; quia non intelligimusne. cesse esse ut actualis existentia cum aliis ipsarum proprietatibus conjunctast; Ex hoc autem quod intelligamus existentiam actualem necessario &semper cum reliquis Dei attributis esse conjunctam, sequi omnino Deum

existere. Deinde ut altera pars dissicultatis tollatur. advertendum est illas ideas quae non continent veras & immutabiles naturas . sed tantum siclitias, de ab intellectu compositas, ab eodem intellectu non per abstracti

nem tantum, sed per claram & distinctam operationem dividi posse adeo ut illa quae intellectus sic dividere non potest , procul dubio ab ipso nonsuerint composita. Ut exempli causa, cum cogito equum alatum , vel leonem adhu existentem, vel triangulum quadrato inscriptum, facile intelligo me etiam ex adverso posse cogitare equum non alatum , leonem non existentem, triangulum sine quadrato, & talia; nec proinde illa veras & immutabiles naturas habere. Si vero cogito triangulum, vel quadratum, de leone aut equo hic non loquor, quia corum naturae nobis

non sunt plane perspicuaeὶ tunc certe quaecunque in id ca trianguli contineri deprchendam, ut quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis,&c. de triangulo cum veritate assirmabo, & de quadrato quaecunque in idea quadrati reperiam; et si enim possim intelligere triangulum abstrahendo ab eo quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis, non possum tamen de eo id negare per claram & distinctam operationem, hoc est, recte intelligendo hoc quod dico. Praeterea , s considerem triangulum quadrato inscriptum, non ut ea quae pertinent ad solum triangulum quadrato tribuam , vel triangulo ea quae pertinent ad quadratum , sed ut ea

tantum examinem quae ex utriusque conjunctione exsurgunt, non minus

vera & immutabilis erit ejus natura, quim solius quadrati, vel trianguli; atque ideo affirmare licebit quadratum non esse minus duplo trianguli illi inscripti, & similia , quae ad compositae hujus fgurae naturam pertinent. Si vero considerem in idea corporis summe perfecti contineri existentiam , quia nempe major persectio est esse in re, & in intellectu, quam tantum esse in intellectu, non indξ possum concludere corpus illud summe persectum existere, sed tantummodo posse existere; satis enim animadverto ideam istam ab ipsomet meo intellectη omnes corpore as persectiones simul jungente suisse constatam; existentiamque ex aliis corporeis persectionibus non exsurgere, quia de illis aeque potest negari atque a se firmari : Quinimo ex eo Quod ideam corporis examinando nullam in co

li 3 vim

SEARCH

MENU NAVIGATION