Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I 22 REsPoNsIONES QuΛRTAE. mendo scilicet intelligere complete, & intelligere esse rem completam, in una & eadem signi ficatione. Sed hic merito quaeri potest, quidnam intelligam per rem completara, &quomodo probem sufficere ad distinctionem realem, quod duae res ta . quam completae una absque alia intelligantur. Itaque ad primum respondeo , me per rem completam nihil aliud intelligere quam substantiam indutam iis sermis, sive attributis, quae suffciunt ut ex iis agnoscam ipsam esse substantiam. Neque enim substantias immediate cognoscimus, ut alibi notatum est, sed tantum ex eo quod percipiamus quasdam sermas, sive attributa, quae cum alicui rei debeant inesse ut existant, rem illam cui insunt vocamus substantiam.

Si vero postea eandem illam substantiam spoliare vellemus iis attributis ex quibus illam cognoscimus, omnem nostram de ipsa notitiam deis strueremus, atque ita verba quidem aliqua de ipsa possemus proferre, sed non quorum significationem clarὶ & distincte perciperemus. Non ignoro quasdam substantias vulgo vocari incompletia; Sed si dicantur incompletae quod per se solae esse non possint, fateor mihi contradictorium videri, ut sint substantiae, hoc est res per se subsistentes; & simul incompletae, hoc est per se subsistere non valentes. Aliter autem dici poL. sunt substantiae incompletae, ita scilicet ut quatenus sunt substantiae . nihil quidem habeant incompleti, sed tantum quatenus reseruntur ad aliquam

aliam substantiam, cum qua unum per se componunt. Ita manus est substanticiompleta, cum refertur ad totum corpus cuia

jus est parsi sed est substantia completa, cum sola spectatur : & eodem plane niodo mens & corpus sunt substantiae incompletae, cum reseruntur ad hominem quem componunt: sed solae spectatae sunt completae. Quemadmodum enim esse extensum, divisibile, figuratum, &c. sunt sermae, sive attributa, ex quibus agnosco substantiam illam quae vocatur corpus; ita esse intelligentem, volentem, dubitantem, &c. sunt sormae, ex quibus agnosco substantiam quae vocatur Mens: nec minus intelligo substantiam cogitantem esse rem completam , quam substantiam extensam.

Nec ullo modo dici potest id quod Vir C. subj unxit, corpus sorte se

habere ad mentem sicut genus ad speciem: etsi enim genus possit intelligi sine hae vel illa differentia specifica, non potest tamen ullo modo species sine genere cogitari. Nam, exempli causa, facile intelligimus figuram, nihil cogitando de

circulo quamvis ista intellectio non ut distincta, nisi ad specialem aliquam Diuitiam by Corale

142쪽

quam figuram reseratur, nec de re completa, nisi naturam corporis comprehendat) sed nullam circuli differentiam specificam intelligimus, quin

simul de figura cogitemus. Mens autem distincta& completh, sive quantum sussicit ut habeatur pro re completa, percipi potest sine ulla ex iis formis, sive attributis . ex

quibus agnoscimus corpus esse substantiam, ut puto me in secunda Meditatione satys ostendisse; corpusque intelligitur distincte, atque ut res completa, sine iis quae pertinent ad mentem. Hic tamen urget Vir C. est aliqua mei notitia parari possit absque notitia corporis, non tamen inde confici notit iam illam esse completam, o adaequatam ita ut certus sim me non falli, dum ab essentia mea corpus excludo. Remque declarat exemplo trianguli semicirculo inscripti, quem possumus clare & distincte intelligere esse rectangulum, quamvis ignoremus, Vel etiam negemus illius basis quadratum aequale esse quadratis laterum; nec tamen inde licet inferre dari posse triangulum, cujus basis quadratum aequale non sit quadratis laterum. Sed quantum ad hoc exemplum, multis modiε differt a re proposita. Nam primo quamvis sorte triangulus sumi possit in concreto pro substantia figuram habente triangularem, certe proprietas habendi quadratum basis aequale quadratis laterum non est substantia, nec proinde unumquodque ex his duobus potest intelligi utres completa, quemadmodum intelliguntur Mens Ze Corpus: nec quidem potest res vocari , eo sensu quo dixi, sat is esse quod possim unam rem nempe rem completam 'absque altera intelligere, Oc. ut sit manifestum cx verbis quae sequebantur, Praeterea invenio in me facultates, ctc. Neque enim istas facultates dixi esseres, sed ipsas accurate a rebus sive substantiis distinxi. Secundo quamvis elard & distinctὰ possimus intelligere triangulum in semicirculo esse rectangulum, absque eo quod advertamus eius basis quadratum aequale esse quadratis laterum, non tamen ita possumus clare intelligere triangulum in quo basis quadratum sit aequale quadratis laterum, quin simul ad- Vertamus esse rectangulum: atqui & mentem sine corpore, & corpus sine mente clare & distineth percipimus. Tertio quamvis conceptus trianguli semicirculo inscripti talis haberi possit, ut in eo aequalitas inter quadratum basis & quadrata laterum non contineatur, non potest tamen haberi talis ut nulla proportio inter basis quadratum Z quadrata laterum ad hunc triangulum pertinere intelligatur; ac proinde quamdiu ignoratur qualis

sit ista proportio, nulla de eo potest negari, nisi quam clare intelligamus ad ipsum non pertinere, quod de proportione aequalitatis nunquam potest intelligi. Sed

143쪽

. Sed nihil pland in corporis conceptu includitur quod pertineat ad

mentem, nihilque in conceptu mentis quod pertineat ad corpus. Itaque quamvis dixerim satis esse, quo ipsim mam rem absique altera clarὲθ distincte intelligere, . non ideo potest subsumi, at clare ct distincte intelligo hunc triangulam, M. Primo, quia proportio inter quadratum basis &quadrata laterum, non est res completa. Secundo, quia non clare intelligitur ista proportio aequalitatis, nisi in triangulo rectangulo. Tertio,

quia ne quidem triangulus distincta potest intelligi, si negetur proportio quae est inter quadrata ejus laterum & basis.

Sed jam dicendum est quo pacto ex hoc solo quod cxam siubstantiam absque

altera clare ct distincte inIelligam, certas sim unam ab alia excludi. Nempe haec

ipsa est notio seu stantia, quod per se, hoc est absque ope ullius alterius substantiae, possit existere: nec ullus unquam qui duas substantias per duos diversos conceptus percepit, non judicavit illas esse realiter distin istas. Ideoque nisi certitudinem vulgari majorem quaesivissem, contentus suissem ostendisse in secunda Meditatione Mentem ut rem subsistentem intelligi , quamvis nihil plane illi tribuatur quod pertineat ad corpus; &vice versia etiam Corpus intelligi ut rem subsistentem, etsi nihil illi tribuatur quod pertineat ad mentem: nihilque amplius addidissem ad demona strandum m tem realiter a corpore distingui: quia Vulgo res omnes eodem modo se habere judicamus in ordine ad ipsam veritatem, quo se' habent in ordine ad nostram perceptionem. Sed quia inter hyperbolicas illas dubitationes, quas in prima Meditatione proposui, una eo usque processit ut de hoc ipso nempe quod res juxta veritatem sint tales quales ipsas percipimus 'certus esse non possem, quandiu auctorem meae originis ignorare me supponebam, idcirco omnia quae de Deo & de veritate, in tertia, quarta, & quinta Meditatione scripsi, conserunt ad conclusio nem de reali mentis a corpore distinctione, quam demum in sexta Medita tione perfeci. Atqui, ait Vir C. intelligo triangulum semicirculo inscriptiim absque eo quodsiium eius basiis quadrasum aquale esse quadratis lateram. Imo, potest quidem ille triangulus intelligi, etsi de proportione quae est inter quadrata ejus basis.& laterum non cogiteturr sed non potest intelligi ipsam de eo esse negandam. Contra vero de mente non modo intelligimus illam esse sine corpore, sed etiam omnia illa quae ad corpus pertinent, de ipsa posse negari ; hare enim est natura iubitantiarum quod sese mutuo excludant. Nequomihi adversatur, quod Vir C. adjunxit, mirum non esse si dum

ex eo quod cogitem colligo me existere, idea quam hoc pacto efformo,

144쪽

me tantum repraesentet ut rem cogitantem: nam eodem modo cum nais

turam corporis examino, nihil prorsus in ea reperio quod redoleat cogitationem ; nullumque majus argumentum distinctionis inter duas res haberi potest, quam quod in utramvis nos convertamus , nihil plane in ipsa deprehendamus quod ab altera non sit diversum. Non etiam video qua ratione hoc argumentum nimis probet; nihil enim minus dici potest ad ostendendum unam rem realiter ab altera distingui, quam quod per divinam potentiam possit ab ipsa separari. Satissique diligenter cavere mihi visus sum, nequis ideo putaret luminem esse solain amnium utenim corpore. Nam in eadem sexta Meditatione, in qua

egi de distinctione mentis a corpore, simul etiam probavi substantiastiter illi esse unitam ri ususque sum rationibus. quibus non memini me ullas ad idem probandum sortiores alibi legisse. Atque quemadmodum ille qui brachium hominis diceret esse substantiam realiter a reliquo ejus corpore distinctam, non ideo negaret illud idem ad hominis integri naturam pertinere; nec qui dicit idem brachium ad hominis integri naturam pertinere, ideo dat occasionem suspicandi non posse illud per se subsistere; ita nec mihi videor nimium probasse ostendendo mentem absque corpore esse posse, nec etiam nimis parum dicendo illam ese corpori substantialiter unitam , quia unio illa substantialis non impedit quo miniis clarus &distinctus solius mentis tanquam rei completae conceptus habeatur; ide que multum differt a conceptu superficiei, vel lineae, quae non ita ut res completae possunt intelligi, nisi praeter longitudinem & latitudinem etiam prosunditas iis tribuatur. Nec denique ex eo quod vis cogitandisii ι in infantibus sopita, in amentibus non quidem extincta, sed perturbata, putandum est illam organis corporeis ita esse ais xam, ut absque iis existere non possit : ex eo enim quod experiamur saepe ab ipsis eam limpediri, nullo modo sequitur ab iisdem produci; neque hoc ulla vel minima ratione probari potest.

Verumtamcn non inficior arctam illam mentis cum corpore coniun- tionem, quam sentibus assidue experimur, in causa esse, cur realem ejus ab ipso distinctionem non sine attenta meditatione advertamus.

Sed meojudicio qui frequenter ea quae in secunda Meditatione dicta rant apud se revolvent. Dcile sibi persuadebunt mentem non distinguia corpore per solam fictionem vel abstractionem intellectus, sed Et rem distinctam cognosci, quia revera distincta est. Nihil respondeo ad illa quae de animae immortalitate Vir C. hic adjecit, quia mihi non adversantur. Sed quantum ad animas brutorum, etsi e rum

145쪽

riim consideratio non lit hujus loci, nec sine totius Physicae tractatione

plura de ipsis dicere possim quam quae jam in dissertationis de Methodo

parte quinta explicui: Ne tamen omnino nihil dicam, maximὰ notandum mihi videtu ullos motus fieri posse tam in brutorum corporibus, quam in nostris, nili adsint omnia plane organa, sive instrumenta , quorum opeiidem etiam in machina peragi possent, adeo ut nequidem in nobis ipsis

mens immediate moveat membra externa , sed dirigat tantum spiritus a corde per cerebrum in musculos fluentes, eosque ad certos motus deteria minet, cum ex se isti spiritus ad multas actiones diversas aeque facile applicentur. Plurimi vero ex motibus qui in nobis fiunt, nullo pacto a mente dependent; tales sunt pulsus cordis, ciborum coctio, nutritio, respiratio dormientium, atque etiam in vigilantibus ambulatio, cantio & limitia, cum fiunt animo non advertente.Ctimque illi qui ex alto decidunt,manus in terram praemittunt ut caput tueantur, nullo fand consilio rationis id sa-ciunt, sed tantum quia visio impendentis casus ad cerebrum usque pertingens spiritus animales in nervos mittit, eo modo quo necesse est ad hunc motum vel mente invita & tanquam in machina producendum. Cumque hoc in nobis ipsis pro certo experiamur, quid est quod tantopore miremur, si lumen e lupi corpore in ovis oculos reflexum eandem habeat vim ad motum fugae in ipsa excitandumqJam vero si velimus uti ratione ad dignoscendum, an aliqui brutorum motus similes sint iis qui peraguntur in nobis ope mentis, vel iis tantum qui a solo spirituum in Auxu & organorum disipositione dependent, considerandae sunt disserentiaequar intcr ipsos reperiuntur, nempe illae quas in parte quinta dissertationis de Methodo explicui; non enim alias puto inveniri; tuncque facile apparebit omnes brutorum actiones iis tantum similes esse quae sine ulla ope mentis a nobis fiunt. Unde concludere cogemur nullum plane in ipsis principium motus a nobis cognosci praeter solam dispositionem organorum, & continuum affuxum spirituum, quia calore cordis sanguinem attenuantis producuntur; simulque advertemus, nihil nobis ante hac occasionem dedisse aliud ipsis assingendi, nisi tantum quod illa duo principia motus non distinguentes, elim prius, quod a solis spiritibus & organis dependet, in brutis, tanquam in nobis icsse videremus, aliud etiam quod in mente sive cogitatione consistit, ipsis inesse inconsulte crederemus. Et sane quidquid ita nobis ab ineunte

aetate persuasimus, quantumvis postea falsum esse rationibus ostendatur, non tamen secise , nisi diu & frequenter ad rationes istas attendamus, ab opinione nostra doletur.

146쪽

RESPONSIO

ad alteram partem,

HActenus argumenta viri Cl. dissolvere ejusque impetum sustinere conatus sum; deinceps, ut ii qui cum sortioribus pugnant, non directe ipsi me opponam, sed ab ictu potius declinabo. De tribus tantum agit hac in parte quae sicile possunt admitti, prout ipse illa intelligit; sed quae scripseram, alio sensu intellexi, qui verus etiam

mihi videtur. Primum est, quod quaedam ideae materialiter sint salsae, hoe est, ut ego interpretor, quod tales sint ut judicio materiam praebeant erroris Mi ille vero ideas formaliter sumptas considerando nullam in iis falsitatem esse

contendit.

Alterum est, quod Deus sit a sepositive,& tanquam a causa; ubi tantum intellexi rationem propter quam Deus non indiget utili caua essiciente ut existat, fundatam esse in re postiva, nempe in ipsemet Dei immensitate qua nihil magis positivum esse potest; ille vero probat Deum a se non produci, nec conservari per positivum aliquem causae essicientis in. fluxum et quod planὶ etiam assimo. Tertium denique est, quod nihil in mente nostra esse possit cujus non simus conscii; quod de operationibus intellexi, & ille de potenti is negat. Sed ut singula diligentius exequamur, ubi ait, si frigus μι tantum privatio, nullam ρεμ dari ideam qνε illud tanquam rem po vam reprabenter, manifestum est ipsum agere tantum de idea formaliter sumpta. Nam cum ipsae ideae sint formae quaedam , nec ex materia ulla componantur, quoties considerantur quatenus aliquid repraesentant, non materialiter, sed ser-

maliter sumuntur; si vero spectarentur, non prout hoc vel illud repraesen tant, sed tantummodo prout sunt operationes intellectus, dici quidem posset materialiter illas sumi, sed tunc nullo modo veritatem vel falsitatem objectorum respicerent. Nec ideo mihi videtur illas alio sensu materialiter salsas dici posse, quam eo quem jam explicui; nempe sive frigus sit res positiva, sive privatio, non aliam idcirco de ipse habeo ideam, sed manet in me eadem illa quam semper habui, quamque ipsam dico mihi praebere materiam erroris, si verum sit frigus esse privationem , &non habere tantum realitatis quam calor; quia utramque ideam caloris de

147쪽

1 RE E PONS ION ES QE A P. T IE. frigoris, considerando prout ambas a sensibus accepi, non possiim advertere plus milai rea litatis per unam quam per alteram exhiberi. Noc sane judicium cum idea confudi; nam in hac dixi reperiri salsitatem materialem: in illo vero non potest esse nisi formula. Cum autem ait Vir C. ideam si eoru esse frigus ipsum proat est obiecti re in intellectu , distinctione arbitror opus esse; hoc enim saepe contingit in id eis obscuris & confusis, inter quas hae caloris & frigoris sunt numerandae , ut ad aliud quid res rantur quam ad id cujus revera ideae sunt. Ita si frigus sit tantum privatio , frigoris idea non est frigus ipsum, prout est objective in intellectu, sed aliud quid, quod perperam pro illa privatione sumitur; nempe est

sensus quidam entis nullam habentis existentiam extra intellectum.

Neque est par ratio de idca Dei, saltem de illa quae est clara & distincta, quia dici non potest ipsam referri ad aliquid cui non sit conformis. Quantum autem ad consulis Deorum ideas quae ab idololatris effinguntur,non video cur non etiam materialiter falsae dici possinit, quatenus falsis ipsorum judiciis materiam praebent. Quanquam sanh illae quae vel nullam,

vel perexiguam judicio dant occasionem erroris, non tam merito materialiter falsae dici videntur, quam quae magnam; unas autem majorem quam alteras erroris occasionem praebere facile est exemplis declarare.

Neque enim tanta est in confusis idcis ad arbitrium mentiscilictis squales sunt ideae falsiorum Deorum, in quanta est in iis quae a sensibus consuta adveniunt, ut sunt ideae caloris & frigoris: si quidem , ut dixi, verum sit illas nihil reale exhibere. Omnium autem maxima est in id eis quae ab appetitu sensitivo oriuntur; ut idea sitis in hydropico nunquid revera ipsi materiam praebet erroris, cum dat occasionem judicandi potum sibi esse profuturum, qui tamen sit nociturus lAt petit vir Cl. quidnam mihi exhibeat illa frigoris idea , quam dixi

materialiter falsam esset Si enim, inquit, ex ubet privationem, ergo vera est;

f ens positurum, non es erga frigoru idea. Recte, sed propter hoc tantum il-1am materialiter salsam appello, quod cum sit obicura & confusa, non possim dijudicare an mihi quid cxhibeat quod extra sensum meum sit positivum necne: ideoque occasionem habeo judicandi esse quid positivum, quamvis sorte sit tantum privatio. Nec proinde quaeri debet, qua su causa illius entis p tivi Oheclivi, unde fori aio ut materialiter sal sit illa idea, quia non aio illam fieri materialiter falsam ab aliquo ente positivo, sed a sola obscuritate, quae tamen ens aliquod positivum habet pro subjecto, nempe sensum ipsum. Et quidem ens istud positivum in me est, quatenus ergo sum res Vera;

148쪽

R E spo NsION E s Q U AR T AE. Iobscuritas vero, quae sola mihi dat occasionem judicandi istam ideam senissus frigoris, repraesentare objectum aliquod extra me positum quod vocetur frigus, non habet causam realem , sed inde tantum oritur quod natura mea non sit omni ex parte persecta. Neque hoc ulla ratione fundamenta mea convcllit. Vererer autem ne

sorte quia in legendis Philosophorum libris nunquam valde multum temporis impendi, non satis ipsorum loquendi modum sequutus sim , cum dixi ideas, quae judicio materiam praebent erroris, materialiter sellis esse, nisi apud primum auctorem qui mihijam incidit in manus, vocem

materialiter in eadem significatione sumptam invenirem , nempe apud Fr. Suarem, Metaphysicae disput. 9. sectione 2. numero '. Sed pergamus ad ea quae V.C.omnium maxime reprehendit, mihi autem minime omnium reprehensione digna videntur, nempc ubi dixi, licere nobis cogitare Deum quodammodo idem praestare respectu sui ipsius, quod causι

efficiens respectu sui effectu..Hoc enim ipso negavi illud quod viro Cl. durum videtur &salsum, nempe quod Deus sit causa efficiens sui ipsius, quia dicendo idem quodammodo prasiare, ostendi me non existimare idem esse : &praemittendo verba, nobis omnino luet cogitare, significavi me haec tantum

propter imperfectionem intellectus humani sic explicare. Sed & in relia quo scripto idem ubique confirmavi: nam statim ab initio ubi dixi, nul- Iam rem existere in cujus causam scientem non liceat inquirere: addidi, vel si non habet, cur illa non indigeat postulare; quae verba satis indicant, me putasse aliquid existere quod causa efficiente non indigeat. Quid autem tale esse potest praeter Deum ' dixique paulo post, in s coctos tantam oe Iam i vexhaustam potentiam, ut nullius unquam ope eguerit ut existeret, neque e ιam

nunc egeat ut conferretur, atque adeὸ sit quodammodo fui causa. Ubi verbum, sui causa, nullo modo de eis cicnte potest intelligi, sed tantum quod inexhausta Dei potentia sit causa, sive ratio propter quam causa non indiget. . Cumque illa inexhausta potentia, sive essentiae immcnsitas, sit quam maxime positiva, idcirco dixi, rationem sive caulam ob quam Deus non indiget causa , esse positivam; quod idem dici non posset de ulla re finita . quamvis in suo genere summe persecta: Sed si diceretur esse a se, hoc tantum intelligi posset negat irὲ . quoniam nulla ratio a politiva ejus natura adesumpta afferri posset propter quam intelligeremus ipsam causa cisciente non indigere. Atque eodem modo in omnibus aliis locis ita contuli causam formalem , sue rationem ab essentia Dei petitam propter quam

ipse causa non indiget ut existat, neque ut conservetur, cum causa cSciente sine qua res sinitae esse non possunt,ut ubique illam a causa eslici cn-R te esse

149쪽

te esse diversam ex ipsis meis verbis cognoscatur. Nec ullibi dixi Deum

se conservare per positivum aliquem influxum , ut res creatae ab ipso conservantur, sed tantum immensitatem potentiae, sive essentiae, propter quam Conservatore non indiget, esse rem pusilvam. Itaque possum ultro admittere quaecunque a Viro Cl. afferuntur ad probandum Deum noneausam etficientem sui ipsius; neque se conservare per ullum influxum positivum, sue per sui reproductionem continuam , quod solum ex ejus rationibus efficitur. Sed, ut spero, etiam ille non negabit immensitatem illam potentiae, propter quam Deus non indiget causa ut existat esse in

ipso rem positivam, nihilque ejusmodi quod sit positi νum intelligi posse in

ullis aliis rebus, propter quod causa efficiente non egeant ad existendum, quod solum significare volui, cum dixi nullas res posse intelligi esse a sie, nisi negative, praeter unum Deum , nec quicquam amplius assumere mihi opus suit ad dissicultatem, quae proposita erat, dissolvendam. Sed quia tam serio hic monet Vir Clar. vix ullum Theologum reperiri posse ui non ea pro ostione osendatur, quod Dein a se ip*βρ vive, ct tanquam a causa, paulo accuratius exponam quare iste loquendi modus in hac quaestione perutilis, atque etiam necessarius, &ab omni offensionis suspicione valde remotus mihi videatur. Scio Latinos Theologos non usurpare nomen causa in divinis, cum

agitur de processione personarum sacrosanctae Trinitatis, illosque ubi

Graeci indifferenter ista nos & dixerunt, solo principiι nomine ut maxime generali uti malle, ne cui scilicet inde occasionem dent judicandi Filium esse minorem Patre. Sed ubi nullum tale erroris periculum esse potest, nec agitur de Deo ut trino sed tantdm ut uno, non video cur nomen causa sit tantopere fugiendum, praesci tim clim in talem locum incidimus ut illo uti perutile ac propemodum necessarium esse videatur. Nulla autem major hujus nominis utilitas esse potest quam si Dei existentiae demonstrandae inserviat: nullaque major necessitas quam si absique eo perspicuE demonstrari non possit.

Atqui considerationem causae efficientis esse primum S praecipuum medium. ne dicam unicum, quod habeamus ad existentiam Dei probandam, puto omnibus esse manifestum. Illud autem accurat E persequi non possumus, nisi licentiam demus animo nostro in rerum omnium , etiam

ipsius Dei causas Meientes inquirendi: quo enim jure Deum indὸ exciperemus priusquam illum existere sit probatum Z Quaerendum igitur est de unaquaque re, an sit a se, vel ab alio: Et quidem per hoc medium existentia Dei concludi potest, etsi non expresse explicetur quo modo intelliis

150쪽

REsPONSIONES QPARTAE. I 3Itelligendum sit aliquid esse a fle. Quicunque enim solius luminis natur

iis ductum sequuntur, sponte sibi formant hoc in loco conceptum quendam causae essicienti di formali communem , ita scilicet ut quod est ab alio, sit ab ipso tanquam a causi essiciente; quod autem est ase, sit tanquam a causa formali, hoc est, quia talem habet essentiam, ut causa essiciente

non egeat; ideoque istud in Medit. meis non explicui, sed tanquam per se notum praetermisi. At cum illi qui assueti sunt judicare nihil esse posse causam efficientem sui ipsius, illamque a causa formali accuratὶ distinguere, quaeri vident an aliquid sit a seipso, facile fit ut de sola em ciente proprie dicta cogitantes, non putent illud, abe, debere intelligi tanquam

a causa, sed tantummodo negariis, tanquam sine causa, ita scilicet ut aliis quid sit de quo non debeamus inquirere cur existat. Quae interpretatio verbi ast si admitteretur, nulla posset ab effectibus haberi ratio ad existentiam Dei demonstrandam, ut recte in primis objectionibus ab ipsarum Auctore probatum est, ideoque nullo modo est admittenda. Ut autem apposite ad ipsam respondeatur, existimo necesse esse ostendere inter causam sulcntem proprie dictam, & nullam causam esse quid intermedium , nempe ρομινam rei sentiam, ad quam causae essicientis conceptus eodem modo potest extendi, quo solemus in Geometricis co ceptum lineae circularis quam maximae ad conceptum lineae rectae, vesconceptum polygoni rectilinei, cujus indefinitus sit numerus laterum, ad conceptum circuli extendere. Hocque non mihi videor ulla ratione melius explicare potuisse, quam cum dixi causa siciensis signissationem non esse in hac quotione restringendam ad illas causas qtra sunt lectibus tempore priores, vel qua abi u sunt di perse; tum quia est nugatoria, cum nemo nesciat idem nec se ipsa prius . nec a stipso diverseum se posse; tum quia una ex bis duabus conditionibus ab ejus conceptu trigi potest, ct nihilominus integra notio efficientis

remanere. Nam quod non requiratur ut tempore sit prior, patet ex eo,

quod non habeat rationem causae , nisi quamdiu producit effectum, ut dictum est. Ex eo vero quod non possit alia conditio etiam tolli, debet tantum inferri non esse causam essicientem proprie dictam, quod concedo e non autem nullo modo esse causam positivam, quae per anal

giam ad emcientem reserri possit, hocque tantum in re proposita requiriatur: eodem enim lumine naturali quo percipio me mihi daturum fuisse omnes persectionesqussum idea aliqua in me est, si quidem existentiam

mihi dedissem, percipio etiam nihil sibi existentiam dare posse modo illo, ad quem causae essicientis proprie dictae significatio restringi solet, ita scilicet ut idem quatenus dat sibi esse, sit diversum a seipso, quatenus

SEARCH

MENU NAVIGATION