Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

C. L. R. E PISTO L A:

In qua ad epiramen praequarum Petri Gagendi

Infantiarum respondetur. Agnopere me tibi devinctum agnosco , Clarissime Vir, quod λ videtis me nullo dignatum esse responso ingentem Inflanti A rum librum, quem objectionum quintarum Auctor adversus . . Responsiones meas edidit , aliquos ex amicis rogaveris ut praecipuas istius libri rationes colligerent , & epitomen ab iis factam ad me miseris. Majorem ea in re meae famae quam egomet ipse curam gessisti. Non enim dubitabo apud te profiteri, susque deque mihi esse sive magni sive parvi fiam ab illis quos ejusmodi rationes movere potuerint. Praestrintim cum aliquot-iis quos novi perspicacissimi ingenii homineri qui ipsius librum evolverunt, significarint mihi se nihil in eo reperisse quod scrupulum sibi injecisset. Illis vero solis satisfacere animus est. Scio mortalium plerosque speciem veritatis facilius quam veritatem ipsam observare, & saepius prava quam recta de rebus judicia serre. Idcirco operae pretium esse non putavi de illorum approbatione obtinenda multum laborare. Acceptissima tamen mihi est quam misisti epitome, & ei me teneri respondere agnosco, sed in gratiam potius suscepti ab amicis tuis laboris. quam quod illud defensionis meae necessitas exigat. Σιε , ..Persuasus enim sum eos qui illam concinnarunt nunc mecum sentire, omnes istius libri objectiones vocibus tantum quibusdam male intellectis aut falsis hypothesibus inniti; quippe non alias nisi istiusmodi generis annotarunt, licet tanιa ea in re diligentia sint usi, ut quasdam etiam quas me ibi legisse non memini adjecerint. Tres in primam inditationem Instantias excerpserunt. I. Me rem imis possibilem postulare, cὰm omnia prajudicia exxi volo. a. Non posse illa a quoqaam

. Prima inde oritur quod hu)ns libri Auctor non animadverterit , φυμ--ii vocem ad omnes quae in anima nosti a simi notiones non extendi. quas fieri non posse ut universas deponamus lubens agnosco: Sed tan-

162쪽

tum ad illas omnes opiniones quas judicia ante a nobis iacta animo im presserunt. Cum vero judicare vel non judicare sit voluntatis actio, ut suo loco explicui, eam in nostra potestate sitam esse liquet. Ut enim Omnia quis praejudicia exuat, nihil aliud requiritur, nisi ut apud se statuat

nihil eorum quae antea assirmavit vel negavit, antequam id rursus ad examen revocarit, assirmare vel negare, etiamsi interea easdem omnes notiones memoria retineat. Nonnihil tamen dissicultatis esse fassus sum, in sic excutiendis ex animo nostro iis quae ante ab illo assumta & approbata suerant; partim quia dubitandi aliquam rationem habere oporteat antequam dubitare velis; ideoque in prima Meditatione praecipuas quae horsum facere possent rationes exposui; partim quia etsi itatuerimus nihil assirmare vel negare, decreti tamen illius facile obliviscamur , nisi profunde memoriae nostrae infixum sit; ideoque ut attente de hoc negotio cogitaretur volui.

Secunda Instantia nihil aliud est nisi manifesu falsa hypothesis. Etiamsi enim dixerim annittendum esse ut ea negarentur quae antea nimia cum

fiducia assirmata fuerant, expresse tamen hanc limitationem adjeci, id tantum illo tempore debere fieri, quo in aliquid certius, quam id quod

ita negares, investigando occupatus esses; tunc enim te nullum noxium

praejudicium induere posse. Tertia meram cavillationem continet. Nam licet verum sit dubitationem solam ad veritatem aliquam stabiliendam non sussicere, ad isthue tamen praepalandum animum utilis est. In cum autem solum finem illam adhibui. Sex in secundam Meditationem amici tui annotant. Primum est ex eo quod dico, Coelio; ego simia, Auctorem Instantiarum colligere me hanc Majorem supponere, Qui togitat, es; atque ita me jam aliquod praejudicium indui ite. Qua in re prataeicii voce iterum abutitur. Etsi enim enunciatio illa ita nuncupari queat cum sine attentione profertur, aut id tantum vera esse creditur quia talis antea judicata fuit; praejudicium tamen cum expenditur appellari non debet, propterea quod animo tam evidens appareat ut ab ea credenda temperare labi nequeat, cum sorte de illa tum primum cogitare incipiat, ac proinde montem p judicio imbutam nondum habeat. Sed praecipuus istius Auctoris in hac materia error hic est, quod enunciationum particularium cognitionem semper ex uni

Versalibus, secundum syllogismorum Dialectices ordinem, deducendam esse supponat. Qua in re se quomodo veritas indaganda sit ignorare proindit. Constat enim inter omnes Philosophos, ad eam inveniendam initium

163쪽

itium semper λ notionibus particularibus fieri debere, ut postea ad universale accedatur ; quamvis etiam reciproce, universalibus inventis, aliae particulares inde deduci queant. Ita si puer in Geometriae elementis instituendus sit, hoc principium generale, Sι ab aequalibin aqualιa demas , qua remanent erunt aqualia, aut Totum simgulis suu partibu4 viaius est, non capiet , nisi particularibus exemplis illustretur. Ad quod clim non attenderet iste Auctor, in tot paralogismos incidit, quibus libri sui molem . auxit. Passim enim falsas Majores finxit, easque mihi tribuit, quasi veritates quas explicui indξ deduxissem.

Secunda, quam amici tui annotant, Instantia haec est; Adficiendum nos cogitare, quid cogitatio sit pracognoscere oportere; id autem me ignorare, quia omnia negavi. Sed praejudicia tantum negaVi, non vero notiones qualis est haec) quae absque ulla affirmatione aut negatione cognoscuntur. Tertia est, Cogitationem ne oblecιο esse non posse, rerbi gratia fine corpore. Ubi vitanda est haωνυαu vocis cogitationis, quae tum pro recogitante, tum pro istius rei actione accipi potest. Nego autem rem cogitantem alio praeter seipsiam objecto indigere, ad suam actionem exercendum; quamvis etiam illam ad res materiales, quando eas examinat, extendere possit. Quarta, Etiam fi cogitationem de me ipso habeam, nescire tamen utrum ista cogitatio sit actio corporea, aret atomus qua moreatur, potius quam substantia immaterialis. Ubi vobis cogitationis homonymia iterum occurrit; δέ nihil amplius animadverto praeter quaestionem fundamento destitutam, &huic persimilem l Judicas te esse hominem, quia in te omnia deprehendis , propter quae eos in quibus illa reperiuntur homines vocas, sed qui scis annon sis elephas potius quam homo, aliquibus aliis quas ignoras de causis Nam postquam substantia quae cogitat, se intellectualem esse judicavit, quia in se omnes substantiarum intellectualium proprietates

observavit, & nullas quae corpori conveuiant animadvertere potuit, ex ipsa adhuc quaeritur, quomodo noverit an non sit corpus, potius quam substantia immaterialis. Quinta Instantia ejusdem est farinae, Etiamsi nuIlum in mea cogitatione existensionem animadvertam, non sequi tamen eam non esse extensam, quia cogitatio mea veritatis rerum non sit norma. Itidem sexta , Fieri posse ut distinctio illa, quam cogitatione mea inter cogitationem O corpus esse comperio, sit falsa. Sed hic peculiariter observanda est istorum verborum homonymia, Cogitatio mea non est veritatis rerum norma. Si enim significetur cogitationem meam aliorum non debere esse normam, ita ut quia aliquid verum esse credo.

ι . . illud

164쪽

illud etiam alii credere teneantur, non illibentor assentiar. Sed ad eam, de

qua agitur, rem id nihil prorsus facit. Neminem enim unquam in mea ver- . ba jurare volui. Contra divertis in locis soli rationum evidentiae ceden dum esse monui. Praeterea si cogitationu vox indiscriminatim pro omni animae operatione accipiatur, certum est nos in multas cogitationes incidere posse, o quibus de rerum extra nos politarum veritate nihil inferre

debeamus. Sed neque illud hic est appositum, ubi tantum de iis cogita tionibus agitur, quae clarae & distinctae sunt perceptiones, & de judiciis quae unusquisque apud se consentanta illis perceptionibus sacere debet. Quare in eo quo voces istae hic accipiendae sunt sensu,dico uniuscujusque cogit tionem id est perceptionem seu notitiam quam alicujus rei habet , ipsi veritatis istius rei regulam ese dcbere ., hoc est omnia quae de ea facit 'judicia, ut recta sint, praeceptioni isti consormia esse opoletore. Imo quod

ad veritates fidei attinet, rationem aliquam habere nos oportet, quae persuadeat eas a Deo esse revelatas, antequam ad easόredendum voluntatem

determinemus. Et quamvis indocti recte faciant, si doctiorum de rebus cognitu dissicilibus judicium sequantur, nihilominus ex perceptione propria discere debent se esse ignaros & eos quorum jud icia sequi volunt, se

cognitione antecellere, alioqui illa sequendo peccarent, Ninstar aut matum aut brutorum potius quam hominum se gererent. Unde apparet

Philosophum turpius errare non posse, quam si judicia suis rerum perceptionibus dissentanea formare velit. Sed tamen quomodo hic Auctor inplerisque suis objectionibus ab isto errore purgare se possit non capio. Non enim vult ut unusquisque propriam perceptionem sequatur, sed

potius nescio quas opiniones & commenta, quae nobis proponere ipsi libet , quantumvis nullo modo ea percipiantur. Contra tertiam Meditationem amici tui annotarunt, I. Omnes bomianes Dei in se ideam non animadrertere. 2. Me istam ideam si mihMnessit, ιρω- prehensurum. 3. Multos meas ratio es legisse, qui iis pers si non fuerunt. q. Ex . eo quod me imperfectum esse agnosco, non s equi, Deum esse.

Sed si Idea vox eo modo intelligatur quo diserte dixi me illam accipere , nec excusatio quaeratur in quorundam homonymia, qui eam ad imagines rerum materialium, quae sormantur in phantalia,restringunt, nemo negare potest se aliquam Dei ideam habere, nisi dicat se non intelligere quid haec verba significent, Res omnium quas posimus concipere persectissima ἐhoc enim est quod apud omnes homines Dei nomine venit. Dicere autem te non intelligere quid significent voces omnium ore tritae, est, te, ut alienam oppugnes sententiam, in miras angustias constringere. Adde

quod haec sit omnium, quae fingi possunt, maxime impia consessio, de T te

165쪽

te ipso dicere, eo sensu quo idea vocem accepi, te nullam Dei ideam h bere. Hoc enim est non solum profiteri te illum naturali ratione non cognoscere, sed etiam te nec fide , nec ulla alia via , quicquam de illo posse 1 ciret quia si nullam ideam, id est nullam perceptionem habeas, quae significatui hujus vocis Detu respondeat, quantumvis profitearis te credere Destui esse, istud perinde est ac si dicas te credere nihil esse, & ita in impietatis & extremae ignorantiae abysso demersum jacere. Quod addunt, me istam ideam, siqua in me esset, comprehensurum, abG que fundamento dictum est. Quia enim comprehendendi vox limitationem

aliquam designat, seri non potest ut spiritus finitus Deum, qui infinitus

est , comprehendat. Sed id non obstat quominus eum esse animadvertat; sicut montem tangere quidem potes, etiamsi eum ulnis amplecti nequeas. Quod dicunt etiam de meis rationibus, mustos era tegise, qui tamen illisper uoi non fuerunt; facile consulari potest; quia aliquot alii reperti sunt qui eas comprehenderuili, & quibus omni ex parte satisfecerunt. Plus enim fidei adhiberi debet uni, qui sine mentiendi intentione asserit se aliquid vidisse aut comprehendisse, quam mille aliis, qui id, quia videre

aut comprehendere nequiverunt, inficiantur. Ita in Antipodum detectione plus sidci aliquot nautarum , qui totum terrarum Orbem circum-iverant , relationi, quam millenis aliquot Philosophis qui eam rotundam esse non crediderunt, adhibitum est. Et quia hic Elementorum Euclidis meminerunt, quasi omnibus promiscuh intellectu essent facilia, considerent , quaeso, vix centesimum quemque eorum qui in Philosophia Scho. lastica doctissimi habentur, illa intelligere, vel decies millesimum Apollonii a ut Archimedis omnes demonstrationes percipere, quamvis illae Euclideis non miniis evidentes & certae sint. Denique cum dicunt, Ex eo quod aliquam in me agnosco imperfectionem, non siequi Deum esse, nihil omnino probant. Non enim id immediate ex eo solo, nulla praeterea re addita, collegi. Et sic argumentantes in memoriam mihi revocant istius Auctoris artificium, qui ut meae rationes imperfectae & debiles appareant, cas truncare est solitus. Nihil in iis omnibus, quae in reliquas tres Meditationes annotarunt, observare possum, cui alibi copiose non responderim. Veluti cum objiciunt, I. Me in probanda Dei existentia per quasdam nobis instas notiones in

quem circulum vocant, incidere, cum postea dicam nullius rei certitudinem habere vos posse, ni i prissi Deum esse persuasi fimus. 2. Dei notitiam nihil ad

veritatum Mathematicarum scientiam comparandam facere. 3. Illum seductorem

esse se. Inspice ea de re Responsionem meam ad secundas objectiones,num. S. & q. & partem a resp. ad quartas, circa finem.

166쪽

Tandem addunt cogitatum,quod non memini ab Auctore isto in libro Instantiarum scriptum esse, etsi iis quae illic occurrunt per simile sit. Multi, inquiunt, praestantu iugetur viri credunt se clarie animadrertere extensio nem Mathematicam, quam pro principio in Physica mea flatuo, merum meum commentum sile, eamque extra amnium meum subsistentiam nullam habere aut

habere posse, cum sit pura puta a Physico corpore athlraclio: ideoque universum meam Physiliam imaginariam tantum ct fictam esse, sicut omnes puras Mathematicas esse constat; sed in Physica reali rerum a Deo creatarum, opus esse reali, solida, o non imaginaria matella. Haec est Obicinio objcctionum , & compendium universae doctrinae eximiorum qui hic citantur Philosophorum. Omnia quae intestigere& concipere possumus, nihil aliud sunt, ex illorum sentcntia, nisi merae animi nostri imaginationes di figmenta, quae nullam subsistentiam habere queant. Unde sequitur nos pro vero nihil debere admittere nisi id quod neque intelligere neque concipere, neque imaginari possumus; hoc est ostium plane rationi esse occludendum , &sulsacere, ut quis inter praestantis ingenii viros & Philosophos annumeretur, csie Simiam, aut Psittacum, non vero hominem. Nam si illa quae concipi possunt ea Elum de causa , quia possunt concipi, pro falsis sunt habenda, quid aliud restat,nisi ut id solum quod non intelligimus pro vero amplectamur, & inde nostrae doestrinae systema componamus ; alios imitando etiamsi cur eos imitemur ignoremus, quemadmodum simiae faciunt, ct voces a nobis non intellectas more psittacorum proserendo ἰ Sed hie sane habeo unde me exim id consoler, quod Physica mea cum puris Ma thematicis consertur, cum nihil magis quam ut iis simillima si exoptem. - od ad duas illas quaestiones attinet, quas sub finem adjiciunt, vid licet, Quomodo anima , si materialis non', corpus moveat, o quomodo stpecies objectorum corporeorum recipere possim, eae solum occasionem mihi suppeditant hic monendi, Auctorem istum non recta institisse via, quando sub praetextu Objectiones mihi faciendi, multas eiusmodi quaestiones proposuit, quarum soluta ad rcrum quas scripsi demonstrationem non erat necessaria, clam vel indoctissimi plures una hora quaestiones proponere, quam doctissimi totius vitae spatio solvere possint; ideoque me de rospondendo illis parum sollicitum fuisse. Istae vero inter alias explicationem v

nionis animae cum corpore,quam nondum attigi praesupponunt. Interim

tamen tibi dicam , totam quae in eis occurrit difficultatem , ex hypothesi falsa, & quae nullo modo probari potest, originem ducere, nimirum, si anima & corpus duae sint diversae naturae substantiae, seri non posse ut altera in alteram agat. Nam e contrario, qui accidentia realia admittunt, ut

ς lorem,gravitatemn similia, non dubitant quin ista accidentia in corpus

167쪽

agere queant f cum tamen majus inter utraque, hoe est inter accidentiadi substantiam, quam inter duas substantias sit discrimen. Caeterum antequam huic Epistolae finem imponam, duas adhuc annotabo lite homonymias , quas in isto Instantiarum libro offendi, quia praecipuae esse mihi videntur quae minus attentos Lectores in errorem possint abducere; hac ratione ostendere tibi cupiens, me, si quid ibi invenissem quod responsione dignum esse existimarem, id miniis suisse praetermin

Prima oecurrit pag. 63, ubi quia alicubi dixeram , animam , interea dum de omnium rerum materialium existentia dubitat, sepracisὸ tantum tanquam substantiam immaterialem cognoscere; & septem aut octo post

lineis, ad ostendendum me his vocibusprariseramam, omnimodam ex elusionem aut negationem non intelligere, sed solum abstractionem a rebus materialibus, dixi nos nihilominus non esse certos nihil in anima esse corporei, etiamsi nihil tale in ea deprehenderemus; adeo inique mecum agit iste Auctor, ut Lectori velit persuadere me eum dixi pracve tantiem, corpus excludere intendisse, ae proinde mihi ipsi postea contradixisse. cum me id velle excludere negavi. Nihil ad illam accusationem respondeo, quod in inditatione sexta aliquid ante a me non probatum supposuerim, de ita in paralogismum inciderim. Facile enim est deprehendere ejus salsitatem, quae toto hoc libro vulgatissima est, & mihi suspi cionem excitare posset, Auctorem ejus hona mecum fide non egisse, si mihi peris spectus non essetillius animus, & nisi ipsum falsa ista persuasione primum

acceptum esse crederem.

Utera homonymia reperitiar pag.8 , ubidistingarere & abstrabere unur idemque esse vult, cum tamen magnum inter illa sit discrimen. Nam qui

sistantiam ab eiusdem aecidentibus distinguit, utraque considerare deis bet . quod non parum ad illius cognitionemadipiscendam e ducit: sed's substantia abstractione solummodo a suis accidentibus separetur, hoe est, si consideretii r sol de illis non cogitando,id impedit quominus adeo perfecte, ut aliti fieret, cognosci possit, elim natura substantia per accidentia innotescat.

Haec sunt, Clarissime Vir, quae magno Instantiarum libro reponenda esse putavi. Quamvis enim sertasse Auctoris a eis rem magis gratam facturus essem, si omnes ejus Instantias sigillatim refellerem, vererer mismen ne id perinde placeret meis. & ne mihi succenserent quod tempus in re tam Parum necessaria tererem, atque ita otii mei dominos constituerem eos omnes, quibus suum in quaestionibus inutilibus mihi pmponendis

prodigere iuberet. Sed interim pro trade me sollicitudine gratias quac

possum metaimas ago. Gle. OB

168쪽

Erlectis attentissimὸ tuis Meditationibus, & iis quae hacte, nus objectis respondisti,nonnulli etiamnum scrupuli supersunt, quos a te justum est auferri. Primus est,non videri adeo certum nos esse, ex eo quod cogitemus; Ut enim certusss te cogitare , debes scire quid sit cogitare seu cogitatio, quidve existentia tua; cumque nondum sciasquid sint illa,qui nosse poteste cogitare, vel existere Cum igitur dicenscogito, nescias quid dicas:cumque addens, sum igitur, nescias etiam quid dicas, imo nequidem scias ta dicere, vel cogitare quidpiam, quoniam ad hoc necesse videtur ut scias te scire quiddicas , iterumque ut noveris quod scias te scire quid dicas, &sie in infinitum, constat te scire non posse an sis, vel etiam an cogites. Sed ut sit secundus scrupulus, cum ais te cogitare & erasere, contendovquispiam te decipi, neque cogitare sed tantum moveri teque nihil aliud esse quam motum corporeum, cum nullus dum tuam demonstrationem animo complecti potuerit, qua putas, te demonstrasse nullum motum corporeum esse posse, quam vocas cogitationem. An igitur ea qua uteris Analysi motus omnes tuae materiae subtilis ita secuisti, ut certus sis, nobisque attentissimis, &, ut putamus, satis perspicacibus, ostcndere ponsis repugnare cogitationes noluas in illos motus corporeos relandi Tertius scrupulus persimilis est, cum enim nonnulli Patres Ecclesias eum Platonicis existimarint Angelos esse corporeos, unde & Concilium Lateranense conclusit illos pingi posse , idemque penitus de anima rationali putarim , quippe quam opinarentur ex eis aliqui profectam ex traduce , dixerunt tamen tam Angelos quis. animam cogitare, quod Noinde fieri posse per motus corporeos, vel etiam ipsos esse motus co reos censuisse videantur, a quibus cogitationem minimὸ distinxerint. iod & simiarum, canum, S aliorum animalium cogitationibus constris mari potest. canes enim dormiendo latrant, ac si lepores veI fures insequerentur, sciuntque se vigilando currere, imo& somniando latrare, quamvis nihil tecum in iis a corporibus distinctum agnoscimus. Quod si negaris canem scire se currere, aut cogitare, praeterquam quod id dicis,

169쪽

nos nescire an curramus, aut cogitemus, dum currimus, vel cogitamus rneque enim modum illius internum operandi vides, quemadmodum nec ille tuum inspicit, nec desunt viri magni qui belluis rationem concedant, olimque tribuerint. Tantumque abest ut credamus omnes illarum operationes absque sensu, vita & anima ope Mechanicae posse satis explicari, quin illud & αδiώα- , & risu dignum quolibet pignore certare velimus; Ac denique non desunt plures, qui hominem ipsum etiam absque sensu& intellectu dicturi sint, & omnia posse facere beneficio elateriorum mechanicorum, & absque ulla monte, si tandem simia, canis, & elephas hocce modo suis omnibus operationibus stingi queant, cum si ratio mediocris belluarum differat a ratione hominis, secundum plus & minus solummodo differant, quae non mutant essentiam.

Quartus scrupulus est de scientia Athei, quam contendit esse certi stimam, & etiam, juxta tuam regulam, evidentissimam : dum asserit, si ab aequalibus aequalia demantur , quae supersunt aequalia fore: tres angulos trianguli reetilinei aequales esse duobus rectis, & mille similia r quandoquidem de iis cogitare nequit, quin ea certissima credat: quod contendit ita verum esse, ut etiamsi neque Deus existat, neque sit possibilis, ut ille putat, non minus sit certus de illis veritatibus, quam si revera exi steret; negatque ullam dubitandi rationem ei posse afferri, quae tantisper eum deturbet, aut dubium essiciat: quam enim afferes, an Deum, si sit, illum

posse decipere ' sed negabit se in his etiam a Deo suam omnipotentiam exserente posse decipi. Hincque nascitur quintus scrupulus , qui radices figit in illa deceptione, quam ipsi Deo penitus denegas; cum enim plurimi Theologi censeant continuo damnatos tum angelos, tum homines, per ideam ignis torquentis sibi a Deo inditam decipi, adeo ut firmissime credant, clarissimeque videre atque percipere putent se revera torqueri ab igne, licet nullus sit ignis, nunquid similibus ideis nos Deus potest decipere, nobisque continuo illudere, speciebus vel ideis in animas nostras immissistadeo ut existimemus nos clard videre, & singulis sensibus percipere, quae

tamen non sint extra nos, ut neque caelum sit, aut terra, neque brachia,

pedes, oculos, &c. habeamus. Quod quidem facere potest absque injuria& iniquitate, cum sit supremus omnium Dominus, deque suis absolute possit disponere; praesertim cum id essicere queat ad deprimendam hominum superbiam, & illorum punienda peccata, vel propter peccatum Ori-

nate, aut alias ob causas nobis occultas. Quae sane confirmari videntur

illis scripturae loci x, quae probant nos scire nihil posse, qualis est Iocus Pauli

170쪽

Og IECTIONEs SEXTAE. III Pauli I ad Cor. cap. 8. vers. 2. Si quis, inquit, se existimat aliquid siue,

nondum cognorit quemadmodum oporteat eum siue , & locus Ecclesiastae c. 8. v. 17. Intellexi quod omnium operuis Dei nullam potes homo invenire rationem

eorum qua flant sub sole: ct quanto plua laborarerit ad quaerendum , tanto minus inveniet, etiam, dixerit sapiens senose, non poterit reperire. Quod autem sapiens id dixerit ob praemeditatas rationes, & non per transennam , vel incogitanter & ex abrupto, constat ex toto illius libro, praesertim ubi quaestio proponitur de Mente, quam contendis immortalem. Nam veris sic. I9. cap. b. ait eundem eate ivteritum hominu ct iumentorum: qiiod ne respondeas de solo corpore intelligi, subjungit hominem nihil amplius habere jumento : & loquens de i pso spiritu hominis, negat ullum esse qui noverit an ille sursum astendat, hoc est, an sit immortalis, an vero cum spiritibus iumentorum desicendat, hoc est corrumpatur. Nec est quod dicas in persona impiorum loqui, alioqui ea de re serio monere, & quae attulerat, refellere debuisset: vel etiam neges te ad ea respondere debere, quod ad Theologos Scriptura pertineat, cum enim sis Christianus, te paratum eia se decet ad omnibus aliquid adversus fidem, praesertim vero adversus ea, quae statuere cupis. objicientibus respondendum, & pro viribus satisfaciendum.

Sextus scrupulus oritur ex indifferentia judicii, seu libertatis, quam negas ad arbitrii persectionem attinere, sed ad solam impersectionem , adeo ut indifferentia tollatur, quoties mens clare perspicit quae credenda, vel facienda, vel omittenda sunt. Quibus positis, numquid vides te Dei libertatem destruere, a qua tollis indifferentiam, dum creat mundum hunc potius, quam alium, aut nullum condit ἰ Cum sit tamen de fide

Deum ab aetemo suisse indifferentem, ut conderet unum, vel innumeros,

vel etiam nullum. Quis verδ dubitat Deum omnia tam agenda quam omittenda semper clarissimo intuitu perspexisse; non igitur clarissima rerum visio atque perceptio tollit arbitrii indifferentiam : quae si non possit humanae libertati convenire, neque divinae congruet, quandoquidem essentiae rerum sunt, instar numerorum indivisibiles, & immutabiles, quapropter non minus includitur indifferentia in divini, quam in hum Harbitrii libertate. Septimus scrupulus erit de superscie, in qua . vel cujus ope ais fieri omnes sensationes; non enim intelligimus, qui fieri possit ut neque sit

pars corporum quae sentiuntur, neque pars ipsus aeris, & vaporum, quorum illam negas esse partem ullam, vel etiam extremum: Nec dum

Quam capimus nuΙla esse cujussibet corporis aut substantiae accidentia realia,

SEARCH

MENU NAVIGATION