장음표시 사용
151쪽
accipit esse, quia contradictoria sunt idem & non idem, sive diversum. deoque cum quaeritur an aliquid sibi ipsi existentiam dare possit, non aliud est intelligendum quam si quaereretur , an alicujus rei natura sive essentia sit talis ut causa esticiente non indigeat ad existendum: Cumque subsumitur, si quid sit tale, illud sibi daturum esse omnes perfectiones, quarumitia aliqua ιmpsio est, siquidem ipsa3 nondηm babet, sensus est fieri non posse quin habeat actu omnes persectiones quas cognoscit: Quia lumine naturali percipimus illud cujus essentia tam immensa est, ut causa essiciente non indigeat ad existendum, hac etiam non indigere ad habendas omnes periectiones quas cognoscit, propriamque essentiam dare ipsi eminenter illud omne quod possumus cogitare aliquibus aliis rebus a causa essiciente dari posse. Atque haec verba, si nondum habet ipsum fibι esse daturum , juvant tantum ad rem explicandam, quia eodem lumine naturali percipimus illud jam non posse habere vim & voluntatem sibi dandi aliquid novi, sed ejus essentiam talem esse ut habuerit ab aeterno illud omne, quod jam cogitare possumus ipsum sibi daturum esse, si nondum haberet. Atqui nihilominus isti omnes modi loquendi a caesae effetentis analogia petiti pernecessarii sunt ad lumen naturale ita dirigendum , ut ista perspicue ad- Vertamus: eodem planε modo quo nonnulla de Sphaera, de aliis figuris curvilineis ex comparatione cum figuris rectilineis apud Archimedem demonstrantur, quae vix aliter intelligi potuissent. Et quemadmodum istiusmodi demon strationes non improbantur , etsi sphaera io illis instar polyedri sit consideranda; ita non puto me hoc in loco posse reprehendi quod analogia cause essicientis usus sim ad ea quae ad causam formalem, hoc est ad ipsammet Dei essentiam pertinent explicanda. Nec ullum haem partς erroris periculum timeri potest, quoniam id unicum quod causae essicientis proprium est, atque ad sormalem non potest extendi, mantis Iesta m contradictionem involvit, ideoque a nemine credi posset, nempe .quod aliquid si a seipso diversum, sive idem simul & non idem. Notandumque est cause dignitatem sic a nobis Deo fuisse tributam,ut nulla effectus indignitas in ipso inde sequeretur: nam quemadmodum Theologi chm dicunt patrem esse principium filii non ideo concedunt fultum esse prim/pratum: ita quamvis admiserim Deum dici quodammodo posse ui causam, nullibi tamen illum codem modo pui eurctum nominavi, quia scilicet effectus ad Meientem praecipue solet referri,& illa esse ignobilior , quamvis saepe sit nobilior aliis causis. Cima autem integram rei essentiam pro causa se si lili sumo, Aristotelis vestigia tantum sequor: nam lib. I anal. Post. c. II, causa mare
152쪽
riali praetermissa primam nominat metit- ώ ἡ ἡν ε να ,sive,ut vulgo Vertunt
Latini philosophi, causam sermalem, illamque ad omnes omnium rerum essentias extendit, quia nempe ibi non agit de causis compositi phy sici, ut neque ego etiam hic; sed generalius de causis ex quibus aliqua cognitio peti pollit.
Quod vero fieri vix potuerit in re proposita ut a causa nomine Deo tribuendo abstinerem, vel ex eo potest probari, quod cum vir Cl. alia via idem quod ego efficere conatus sit, non tamen id ullo modo praestiterit, saltem quantum mihi videtur. Nam postquam multis verbis ostendit Deum non esse causam esticientem sui ipsius, quia requiritur ad rationem efficientis ut diversa sit a suo effectu; Item non esse a sepositive, intelligendo per verbum posivire, positivum causae influxum; itemque seipsum
revera non conservare, sumendo conservationem pro continua rei productione; quae omnia lubens admitto; rursus probare contendit Deum non dici debere causam efficientem sui ipsius, quia, inquit, causa efficiem rei aliculud non quernur , nisi ratione existentia, neutiquam rero ratione essentis: at non minus est de essentia entis is vini quod axi flat, quam de essentia trianguli habere tres angulos aquales duobus rectis: ego non magis per σέιentem es respondendam , cum queritur cur Deua existat, quam sum quaritur cur tres anguli trian-gab sin aquales duobus rectis. Qui syllogismus facile in illum potest retorqueri hoc pacto: eis non quaeratur essiciens ratione essentiae, quaeritamen potest ratione existentiae; at in Deo non distinguitur essentia ab existentia, ergo de Deo quaeri potest efficiens. Sed ut haec duo simul concilientur, dici debet quaerenti, cur Deus existat, non quidem ege respondendum per causam efficientem proprie dictim, sed tantum per ipsam rei essentiam, si ve causam formalem , quae propter hoc ipsum quod in Deo existentia non distinguatur ab essentia, magnam habet analogiam cum ossiciente, ideoque quali causa essiciens
vocari potest. ι Denique . addit in Dei causam escientem inquirenti respondeudum esse, illum ea non indigere; ct rursum percontanti, cur illa non indigeat, respondendum, quia ens infinitum est, culti existeηtia esipua essentia: ea enim tantummodo causa es lenii indigere , in quibus existentiam actialem ab essentia distinguere licet. Ex quibus ait corruere id quod dixeram, nempe si putarem nullam rem idem quodammodo en posse erga seipsam , quod causa essiciens erga effectum, nunquam me in causas rerum inquirendo ad ullam omnium primam deventurum; quod tamen nec corruere , nec ullo modo
153쪽
& omnium omnino demonstrationum quae afferri possunt ad existentiam Dei ab effectibus probandam, ab eo dependet: Nullam autem Theologi serὸ omnes nili ab effectibus afferri posse contendunt. Itaque tantum abest ut demonstrationem de Deo illustret, cum analogiam causae essicientis illi erga seipsum tribui non permittit, quin potius ab illa intelligenda lectores avertit, praecipue in fine, ubi concludit. A putat et in cujusque rei causam es icientem vel quasilicientem esse inquirendum, si cujuscumque rei causam ab ea re diversam quasiturum. Quomodo enim ii qui Deum nonis . dum norunt, in causam aliarum rerum essicientem inquirerent, ut hoc
pacto ad Dei cognitionem devenirent, nisi putarent cujusque rei causamessicientem poste inquiri l Et quomodo tandem in Deo ut causa prima finem quaerendi facerent, si putarent cujusque rei causam ab ea re diversam esse quaerendam lCerte idem secisse mihi videtur Vir Cl. hac in parte, ac si postquam
Archimedes loquens de iis quae de sphaera per analogiam ad figuras rectilineas sphaerae inscriptas demonstravit, dixisset, si putarem sphaeram pro figura rectilinea , vel quasi rectilinea infinitorum laterum sumi non possie, nullam vim isti demonstrationi tribuerem, sed quia non de siphaera ut figura curvilinea, sed tantum de ipsa ut figura rectilinea infinitorum laterum recte procedit. Si, inquam, Vir Cl. nolens sphaeram ita nominari,& tamen Archimedis demonstrationem cupiens retinere diceret, si putarem id quod ibi concluditur, de figura rectilinea infinitorum laterum esse intelligendum, id ipsum de sphaera non admitterem, quia mihi ceristum & compertum est sphaeram nullo modo esse figuram rectilineam. Quibus sane verbis non idem quod Archimedes efficeret,sed contra pro sus ab ejus demonstratione rectὶ intelligenda seipsum aliosque avocaret. Haec vero paulo prolixius hic persequutus sum quam res sortὸ postulabat, ut ostendam summae mihi curae esse cavere ne vel minimum quid in meis scriptis reperiatur quod merito Theologi reprehendant. Denique quod circulum non commiserim , cum dixi non aliter nobis constare, quae clare & distincte percipiuntur vera esse, quam quia Deus
est: & nobis non constare Deum esse, nisi quia id clare percipitur, jam satis in responsione ad secundas Objectiones numero 3 & explicui, distinguendo scilicet id quod reipsa clarὶ percipimus, ab eo quod recordamur nos antea clare percepisse. Primum enim nobis constat Deum existere, quoniam ad rationes quae id probant attendimus; postea vero lassicit ut recordemur nos aliquam rem clarE percepita, ut ipsam veram esse simus certi, quod non sufficeret nisi Deum esse, & non fallere sciremus.
154쪽
Qudd autem nihil in mente, quatenus est res cogitans, esse possit. cujus non sit conscia, per se notum mihi videtur, quia nihil in illa lic spectata esse intelligimus quod non sit cogitatio, vel a cogitatione dependens, alioqui enim ad mentem. quatenus est res cogitans, non pertineret; nec ulla potest in nobis esse cogitatio, cujus eodem illo momento quo in nobis est, conscii non simus. Quamobrem non dubito quin mens statim atque infantis corpori insu est, incipiat cogitare, simulque sibi suae cogitationis conscia sit, etsi postea ejus rei non recordetur, quia species ista
rum cogitationum memoriae non inhaerent.
Sed notandum est actuum quidem sive operationum nostrae mentis nos semper actu conscios esse, facultatum, sive potentiarum non semper, nisi potentia; ita scilicet ut clim ad utendum aliqua facultate nos accinissimus. statim, si facultas illa sit in mente, fiamus ejus actu conscii, atque ideo negare possimus esse in mente, si ejus conscii fieri nequeamus.
Ad ea quae Theologos moraripossunt. OPposui me primis Viri Cl. rationibus, 1 secundis declinavi: jam sis
quae sequuntur plane assentior, praeterquam ultimae, de qua spero me non difficulter effecturum ut ipse mihi assentiatur. Itaque quod ea quae in prima Meditatione atque etiam in reliquis continentur , ad omnium ingeniorum captum non sint accommodata, plan concedo, idque ubicunque sese obtulit occasio testatus sum. atque in posterum testabor. Et haec unica fuit causa, cur eadem in differtatione de Methodo, quae Gallice scripta erat, non tractarim, sed ad has Μeditati nes , quas a solis ingeniosis & doctis logendas esse praemonui, reservarim.
Neque dici debet rectius me facturum suisse, si abstinuissem ab iis scribendis, a quibus legendis permulti debeant abstinere: tam necessaria enim existimo, ut sine ipsis nihil unquam firmum & stabile in Philosophia statui posse mihi persuadeam. Et quamvis ignis & ferrum ab imprudentibus aut pueris sine periculo non tractentur , quia tamen utilia sunt ad vitam . nemo est qui putet idcirco ipsis esse carendum. Quod vero in quarta Meditatione tantum egerim de errore qui Mn-mitiiιur in diiudicatum perι o fasi: non autem de illo qui contingit in pe secutione boni & mali; quodque ea quae ad fidom pertinent atque ad Vitam agendam semper exceperim, cum asserui, nulli nos rei assentiri debere , nisi quam clare cognoscamus, totius scripti mei contextus ostendit;& expresse etiam in responsione ad secundas obiectiones numero -ο plicui;
155쪽
plicui; nec non & in Synopsi praemonui, ut ita quantum viri Cl. judicio
tribuam, & quam accepta mihi sint ejus consilia declarem. Superest sacramentum Eucharistiae, cum quo judicat vir Cl. meas opiniones non convenire, quιa, inquit, fide credimus ablata ab Eucharistaeo pane panis substantia, sola illic accidentia remanere: putat autem me nulla accidentia realia admittere , sed tantum modos, qui absque aliqua pubstantia, cui in sint. non possunt intelligi, nec proinde etiam absque illa existere. Quam objecti nem perfacile possem eludere, dicendo me nunquam hactenus accidentia realia negasse; nam quamvis ipsis in Dioptrica, & Meteoris non usus sim ad ea de quibus agebam explicanda, dixi tamen expressis verbis in Meteoris p. ID. me illa non negare. In his vero Meditationibus supposui quidem ipsa nondum a me cognosci, sed non idcirco nulla octe; modus enim scribendi analyticus,quem sequutus sum, id patitur ut quaedam interdum supponantur quae nondum sint satis explorata, ut patuit in prima Meditatione, in qua multa assumpseram, quae delade in sequentibus refutavi. Nec sand hic quicquam de natura accidentium volui stabilire, sed ea tantum , quae de ipsis, tanquam prima fronte, apparuerunt, proposui. Ac denique ex eo quod dixerim modos absque aliqua substantia cui in sint non posse intelligi, non debet inferri,ine negasse illos absque
ipsa per divinam potentiam poni posse, quia plane assirmo, & credo
Deum multa posse essicere, quae nos intelligere non possumus. Sed ut hic agam liberalius, non dissimulabo me mihi persuadere, nihil plane aliud esse avo sensus nostri assiciantur praeter solam illam superficiem, quae est terminus dimensionum ejus corporis quod sentitur: in sola enim siuperfici e fit contactus, &nuli qm sensum χssici nisi per contactum, non ego solus, sed serὸ omnes philosophi cum ipso Aristotele aD
firmant : ita ut, exempli causa, panis, vel vinum non sentiatur, nisi quatenus ejus superficies vel immediatὶ sensus organo, vel mediante aere, aliisve corporibus, ut ego judico, vel, ut sunt plerique Philosophi, mediantibus speciebus intentionalibus attingitur. Notandum autem est istam superficiem non ex sola corporum fgura externa quae digitis tractatur esse aestimandam, sed considerandos etiam esse omnes illos exiguos meatus, qui inter pulvisculos farinae, ex quibus panis conflatus est, atque inter particulas spiritus, aquae, aceti, & faecum,ieu tartari, ex quorum mistura vinum constat, itemque inter reliquorum corporum minutias reperiuntur. Nam sanὸ particulae istae, cum diversas habeant figuras, & motus, nunquam tam apte jungi possunt, quin multa inter ipsas spatia relinquantur, quae vacua non sunt, sed vel aere, Vel
156쪽
alia materia repleta; ut ad oculum videmus in pane spatia ejusmodi satis magna, quae non modo aere, sed etiam aqua, vel vino, aliisve liquoribus impleri possunt: cumque panis maneat semper ipse idan, quamvis aer aliave materia nus poris contenta mutetur, patet ista ad ejus substantiam non pertinere: ideoque ipsius superficiem non eam esse quae brevissimo ambitu integrum cingit, sed eam quae singulis ejus particulis est immediatd circumposita.
Notandum etiam est hanc superficiem non modo totam moveri, cum totus panis ex uno loco in alium transfertur, sed etiam moveri ex parte . cum aliquae panis particulae ab aere aliisve corporibus ejus poros ingredientibus agitantur: adeo ut sit quae, corpora talis sint naturae, ut vel aliquae vel omnes eorum partes assidud moveantur quod de plerisque partibus panis,& de omnibus vini, verum existimo , intelligenda etiam sit ipsorum superficies in continuo quodam motu esse. Notandum denique per superficiem panis, aut Vini, alteriusve corporis, non hic intelligi partem ullam substantiae, nec quidem quantitatis ejusdem corporis, nec etiam partem corporum circumjacentium , sed tantummodo terminum illum qui medius esse concipitur inter singulas ejus particulas , & corpora ipsas ambientia, quique nullam plane habetentitatem, nisi modalem.
Jam vero,ctim in hoc solo termino contactus fiat, & nihil nisi per conatactum sentiatur, manifestum est ex hoc uno quod dicantur panis & vini substantiae in alicujus alterius rei substantiam ita mutari. ut haec nova subiastantia sub eisdem planE terminis contineatur,sub quibus aliae prius erant, sive in eodem praecise loco existat in quo panis & vinum prius existebant; vel potius quia eorum termini assidue moventur in quo jam existerent si adessent; sequi necessario novam illam substantiam eodem pland modo sensus omnes nostros assicere debere, quo panis & vinum illos assicerent, si nulla transsubstantiatio facta esset.
Docet autem Ecclesia in Concilio Tridentino, sess. I 3. can. 2,&4, cov- .
ver mem fieri totius substantia panis in substantiam corporis Claristi Domini vostri, manente duntaxat s ecie puris. Ubi non video quidnam possit intelligi per speciem panis, praeter illam superficiem, quae media est inter sin- gulas ejus particulas , & corpora ipsas ambientia. Ut enim jam dictum est, in hac sola superficie sit contactust &,setente ipso Aristotele, non modo sensus ille, qui specialiter tactus vocatur, sed & alii sensus taetii sen
nemo est qui putet hic per speciem aliud intelligi, quam praecise id, quod
157쪽
requiritur ad sensus assiciendos. Et nemo etiam est, qui credat converissionem panis in Christi corpus, quin simul putet hoc Christi corpus sub
eadem accurate perscie contineri, sub qua contineretur panis, si ades.set . Etiamsi tamen ibi non sit, tanquam proprie in loco, sed sacrame, latiter, σ ea exilendi ratione, quam etsi Ferbis exprimere vix pusamus, posse-bilani tamen esse DEO, cogitatione per fidem illustrata assequi possem tu, orc
flantisii me credere debemio. Quae omnia tam commodὸ ac tam recte per
mea principia explicantur, ut non modo nihil hic habeam quod verear ne orthodoxis Theologis offendiculo sit futurum, sed contra potius m gnam me ab ipsis gratiam initurum esse confidam, quod eas in Physica proponam opiniones, quae longe meliusquam vulgares cum Theologia consentiant. Nam sane nulli bi unquam, saltem quod sciam, docuit Ecclesia species panis & vini, remanentes in Sacramento Eucharistiae, csse accidentia quaedam realia, quae, sublata si1bstantia, cui inhaerebant, miraculose i ola subsistant.
Sed cum sortὸ primi Theologi, qui hanc quaestionem Philosophico
more explicare conati sunt, tam firmiter tibi perinderent accidentia illa quae sensus movent esse quid reale substantia diversum, ut ne ad veristerent quidem ea de re possie unquam dubitarit sine ullo examine ac sine justa ratione supposuerunt species panis esse accidentia ejusmodi realiartotique deinde in eo fuerunt ut explicarent, quomodo ipsa sine subjecto esse pol snt. Qua in re tot difficultates invenerunt, ut vel ex hoc uno quemadmodum viatores clim sorth ad salebras& loca nullo modo pervia devenerunt se 1 vero itinere deflexissejudicare debuissent. In primis enim non videntur sibi constare saltem ii qui omnem senstrum perceptionem percontactum fieri concedunt, cum in objectis aliquid aliud, quam ipsorum superficies vari E dispositas, ad movendos sensus requiri supponunt: quia per se notum est ad contactum solam superficiem suis cere; Si qui vero id non concedant, nihil ea de re afferre pollunt quod ullam . habeat speciem veritatis. Deinde non potest humana mens cogitare accidentia panis esse realia & tamen absque ejus substantia existere, quin simul illa per modum substantiae concipiat: Adeo ut implicare videatur, ut tota panis substantia mutetur, quemadmodum credit Ecclesia; &interim ut aliquid reale, quod prius erat in pane, remaneat: quia nihil reale potest intelligi remanere, nisi quod subsistat, & quamvis verbo Vocetur accidens, concipiatur tamen ut substantia. Ideoque in re
idem esiac si diceretur totam quidem panis substantiam mutari, sed tamen illam ejus substacitiae partem quae vocatur accidens reale remanere:
158쪽
quod si non in verbis , certe in conceptu, contradictionem involvit. Atque haec praecipua ratio esse videtur ob quam nonnulli hac in parte ab Ecclesia I mana dissenserunt. Quis autem neget, ubi liberum est, &nulla ratio, nec Theologica, nec quidem Philosophica, cogit nos ad aliquas opiniones amplectendas, quin illae potiissimum sint eligendae quae nullam aliis occasionem nec praetextum dare possint a veritate fidei deflectendi i Quod autem opinio quae realia ponit accidentia,cum Theologicis rationibus non conveniat, puto hyc satis perspicue ostendi; quodque Philosophicis pland adversetur, spero me in summa Philosophiae, quam jam habeo in manibus, clare esse demonstraturum; ibique quo pacto color, sapor, gravitas, & reliqua omnia quae sensus movent, a sola extima corporum superficie dependeant ostendam. Denique non pol sunt accidentia realia supponi, quin miraculo transubstantiationis, quod solum ex verbis consecrationis concludi potest, aliud novum , & quidem incomprehensibile , gratis addatur, per quod accidentia ista realia absque panis substantia ita existant, ut ipsa interim non fiant substantiar: quod
non modo pugnat contra humanam rationem, sed etiam contra axioma
Theologorum, qui dicunt verba ista consecrationis nihil essicere nisi suum significatum; & quae per rationem naturalem possunt explicari miraculo nolunt adscribi. Quae omnes dissicultates per meam hujus rei explicationem plane tolluntur:nam tantum abest ut juxta ipsam opus sit aliquo miraculo ad conservanda accidentia post sit blatam substantiam; quin potius sine novo miraculo per quod scilicet dimensiones mutentur tolli non possint. Hocque aliquando contigisse memoriae proditum est, cum loco panis consecrati caro, vel puer, in manibus sacerdotis apparuit: Non enim id unquam per miraculi cessationem, sed omnino per novum miraculum accidisse creditum est. Praeterea nihil est incomprehensibile aut dissicile in eo quod Deus creator omnium possit unam substantiam in aliam mutare, quodque haec posterior substantia sub eadem plane superficie remaneat sub qua prior continebatur. Nec etiam quicquam rationi magis consentaneum dici potest,enec vulgo apud Philosephos magis
receptum . quam non modo omnem sensum sed generaliter omnem corporis in corpus actionem fieri per contactum, huncque contactum injola superficie esse posset unde sequitur evidenter eandem superficiem, quantumvis substantia quae sub ea est mutetur, eodem semper modo agere ac pati debere. Quapropter, si verum hic sine invidia scribere licet, ausim sperare ven . . turum tempus aliquando, quo illa opinio quae ponit accidentia realiai utS 1 a rais
159쪽
a ratione aliena, & incomprehensibilis, & parum tuta in side, a Theo logis explodetur , & mea in ejus locum ut certa & indubisata recipietur. Quod hyc dissimulandum esse non putavi, ut, quantum in me est, occurram illorum calumniis, qui, quoniam aliis doctiores videri volunt, nihil aegrius serunt quam si quid novi in scientiis, quod sibi prius cognitum suisse fingere non possint, afferatur. Et sepe in illud eo acrius in vehuntur, quo verius & majoris momenti esse putant; Quodque rationibus refutare non valent, sacris Scripturis ac veritatibus fidei adversari absque ulla ratione assirmant. Impii certe hac in parte, quod auctoritate Ecclesiae uti velint ad evertendam veritatem. Sed provoco ab istis ad pios& orthodoxos Theologos, quorum me judiciis & censurae libentissim EAUCTo- .
160쪽
De Objectionibus inintis. IM O . N I i T . U M, - , .
Versum ex Gallico. Deprimam harum Messitationum editionem, eupis erumn tantum a Sorbonicis Doctiribus expendi, sedetiam . ab omnibus aliis qui mellent viris eruditis; in i orum Objectiones, singulas siso ordine, cum meis Re ponsion Luad calcem Messitationumsubjiciendo, majorem ex hoe eonficta meritas lucem acciperet. Et licet eae qua . imo loco ad me fuerunt missa magnipra caeteris momenti esse non viderentur, ct -- modum forent prolixa,suo tamen Agin ordine, ne de Auctire male m rerer, excudendas curavi ei cui etiam meo nomines=ecimina Impressi nis, quae Probationes vocant, legenda siunt tradita, ne quia forte iniuquodprosuo non agnosceret, insereretur. Sed quia postea ingentem con. eripsit librum, in quo eaedem Objectiones cum multis novis adiersis me.is Restonsones Infantiis continentur ibi me uias luce donatust
conqueritur, quasi iis ter i in mentem factum fuisset, qui eas ad
me ιn privata tantum mea institutionisgratiam misisset non invitin deinceps voluntati ejus obsequar, o su volumeniis exonerato uis eum audivi Ludoiscum Elzaeviriumundustrium t Ur phum,Medistationes meas una cum aliis Objectionisin prato suo iterumsi uere decrevisse, rogavi sum ut mistin objectiones omitteret. Ne tamen eas Lector de eret, monitum illum hoc loco velim, me illas nuper una cum omnibus novis magni quo comprehenduntur libri in titiis relegisse, eo animo ut inde gula capita qua restonsione indigere ibderentur excerperemsed nullum me animadvertise,cui illos qui aes ditationum mearum mentem percipient, absque ope mea respondere facile non posse putem. Auod vero ad eos attinet qui de libris ex molestum nut ex titulo Descant, me Egorum Vprobationem non ambire.