장음표시 사용
181쪽
enim imitatur locus turris, etsi aer ipsam ambiens mutetur, vel aliud corpus in locum ipsius turris substituatur , nec proinde superficies, quae hic pro loco sumitur, pars ulla est aeris ambientis, vel turris. Ad accidentium autem realitatern explodendam, non mihi videtur opus esse exspectare alias rationes ab iis quae jam a me tractatae sunt: Nam primo cum
omnis sensus tactu fiat, nihil praeter superficiem corporum potest sentirit Atqui si quae sint accidentia realia, debent esse quid diversum ab ista superficie, quae nihil aliud est: quam modus: Ergo si quae sint, non palunt sentiri. Quis autem unquam existimavit illa esse nisi quia putavit sentiri. Ac deinde, omnino repugnat dari accidentia realia ; quia quicquid est reale, potest separatim ab omni alio sabjecto existere; quicquid autem ita separatim potest existere,est substantia non accidens. Nec resert quod
dicatur accidentia realia non naturaliter , sed tantum per divinam potentiam ii subjectis suis sejungi posse: Nihil enim aliud est fieri naturaliter,
quam fieri per potentiam Dei ordinariam, quae nullo modo differt ab ejus potentia extraordinariar nec aliud quicquam ponit in rebus: adeo ut si omne id, quod naturaliter sine subjecto esse potest, sit rubstantia, quicquid etiam per quantumvis extraordinariam Dei potentiam potest esse 'sine subjecto, substantia est dicendum. Fateor quidem unam substantiam alteri substantiae posse accidere; atqui cum hoc contingit, non ipsa su stantia est quae habet sormam accidentis, sed solus modus quo accidit, ut cum vestis accidit homini, non ipsa vestis sed tantummodo vestiam esse est accidens. Quia vero praecipua ratio quae movit Philoisphos ad ponenda accidentia realia, fuit, quod putarint sine illis sensuum perceptiones explicari non posse, promisi me id minutatim de singulis sensibus in Physicis expositurum, non quod velim ut mihi ulla in re credatur, sed quia ex iis quae jam de visu in Dioptrica explicui. putavi recte judicantes facile facturos esse conjecturam de eo quoa in caeteris praestare possim. 3. Attendenti ad Dei immensitatem manifestum est nihil omnino esse posse quod ab ipsio non pendeat, non modo nihil subsistens,sed etiam
nullum ordinem , nullam legem , nullamve rationem veri & boni: alioqui enim, ut paulo ante dicebatur, non fuisset plane indifferens ad ea creanda quae creavit. Nam si quae ratio boni ejus praeordinationem antecessisset,illa ipsum determinasset ad id quod optimum est faciendum: sed
contra, quia se determinavit ad ea quaeJam sunt sicienda, idcirco, ut habetur in Genesi, sunt vise bona, hoc est, ratio eorum bonitatis ex eo pendet, quod voluerit ipsa sic sacere. Nec opus est quaerere in quonam' genere causae ista bonitas, aliaeve tam Mathematicae, quam Metaphysicae
182쪽
veritates a Deo dependeant i cum enim causarum genera fuerint ab iis enumerata , qui sorte ad hanc causandi rationem non attendchant, mini me mirum esset si nullum ei nomen imposuissent: sed tamen imposuerunt, potest enim vocari essiciens: eadem ratione qua Rex est legis eskistor, etsi lex ipsa non sit res Physice existens, sed tantum, ut vocant, ens morale. Nec opus etiam est quaerere,qua ratione Deus potuisset ab arterno facere , ut non fuisset verum bis 6 esse 8, &c. fateor enim id a nobis intelligi non posse; atqui, cum ex alia parte recte intelligam nihil in ullo genere entis esse posse quod a Deo non pcndeat, & facile illi fuisse quaedam ita instituere, ut a nobis hominibus non intelligatur ipse posse aliter se habere quam se habent, esset a ratione alienum propter hoc quod nec intelligimus, nec advertimus a nobis debere intelligi, de eo quod recte
intelligimus dubitare. Nec proinde putandum est Memas Peratam pendere ab humano intellectu, vel ab aliv rebiti exi emibm , sed a solo Deo, qui ipsas ab aeterno, ut summus legissator, instituit. Ut recte advertamus quaenam sit sensus certitudo, tres quasi gradus in ipso sunt distinguendi. Ad primum pertinet tantum illud quo immediatjassicitur organum corporeum ab objectis externis, quodque nihil aliud esse potest quam motus particularum istius organi, & figurae ac situs mutatio ex illo motu procedens. Secundus continet id omne quod immediate resultat in mente ex eo quod organo corporeo sic affecto unita sit, talesque sunt perceptiones doloris, titillationis, sitis, famis, colorum , soni, saporis, odoris, caloris, frigoris, & similium, quas oriri ex unione ac quasi permistione mentis cum corpore in sexta Meditatione dictum est. Tertius denique comprehendit omnia illa judicia,quae occasione motuum organi corporei de rebus extra nos positis ab ineunte aetate facere consuevimus. Ut exempli causit, cum baculum video, non putandum est aliquas species intentionales ab ipso ad oculum advolare, sed tantum radios luminis ex isto iaculo reflexos, quosdam motus in nemo optico, & illo mediante, etiam in cerebro excitare, ut satis prolixe in Dioptrica explicui; atque in hoc cerebri motu , qui nobis cum brutis communis est, primus sentiendi gradus consistit. Ex ipso vero sequitur secundus, qui ad solam coloris luminisve ex baculo reflexi perceptionem se extendit,oriturque ex eo quod mens cerebro tam intime conjuncta sit,
ut ii motibus qui in ipso fiunt assiciatur: atque nihil aliud ad sensum esset reserendum, si accuratia illum ab intellestii distinguere vellemus. Nam quod ex isto coloris sensu quo assicior judicem baculum extra me posi- Ium esse coloratum: itemque quod ex istius coloris extensione, termina-X α tione,
183쪽
16 RESPONSIONES SEXTAE.tione, ac situs relatione ad partes cerebri, de ejusdem baculi magnitudine, sigura, &distantia ratiociner, etsi vulgo sen sui tribuatur, ideoque hic ad tertium sentiendi gradum retulerim, manifestum tamen est a solo intellectu pendere; Atque magnitudinem, distantiam,& figuram per solam ratiocinationem unas ex aliis percipi posse in Dioptrica demonstravi. Sed in
hoc tantum differentia est, quod ea quae nunc primum ob novam aliquam animadversionem judicamus, intellectui tribuamus; quae vero a prima aetate eodem plane modo, atque nunc, de iis quae sensus nostros assiciebant judicavimus, aut etiam ratiocinando conclusimus, reseramus ad sensum, quia nempe de iis tam celeriter propter consuetudinem ratiocinamur , & judicamus, aut potius judiciorum, jam olim a nobis de rebuς similibus factorum rccordamur, ut has operationes a simplici sensus perceptione non distinguamus. Ex quibus patet cum dicimus intellectus certitudinem sensuum certitudine longe esse majorem, significari tantum ea judicia, quae jam provecta aetate ob novas aliquas animad versiones facimus , certiora esse iis, quae a prima infantia, & absque ulla consideratione formavimus, quod absque dubio est verum: Nam de primo & secundo sentiendi gradu manifestum est hic non agi, quia nulla in ipsis falsitas esse potest. Cum itaque dicitur baculum apparere factum in aqO ob refractionem, idem est ac si diceretur, eo illum modo nobis apparere, ex quo insans judicaret ipsum fractum esse, & ex quo etiam nos secundum praejudicia quibus ab ineunte aetate assuevimus, idem judicamus. Quod autem hic additur, nempe illum errorem non intellectu, sed tactu corrigi, non
potest a' me concedi: quia etsi ex tactu baculum rectum esse judicemus, idque eo judicandi modo , cui ab infantia sumus assueti, quique idcirco
sensiti vocatur, non tamen hoc sufficit ad errorem visus emendandum, sed insuper operae est, ut aliquam rationem habeamus, quae nos doceat credendum esse hac de re judicio ex tactu potius quam judicio ex visu elicito: quae ratio cum in nobis ab insantia non fuerit,non sensui sed tantum intellectui est tribuenda: Atque ideo in hoc ipso exemplo solus est intellectus,
qui sensus errorem emendat, nec ullum unquam afferri potest,in quo error ex eo contingat quod mentis operationi magis quam sensui fidamu . I o. Quandoquidem ea quae supersunt, tanquam dubia, potius quam tanquam objectiones, proponuntur, non mihi tantum assumo ut ausim
spondere me illa de quibus video plerosque doctissimos & ingeniosissimos
viros adhuc dubitare,sussicienter esse expositurum:Sed tamen ut quicquid in me est praestem, & causae non desim, dicam ingenue qua ratione contigerit , ut meipsum iisdem dubijs plane liberarim, sic enim si sorte aliis eadem
184쪽
REspo Ns Io NEs S ENT M. Idem usui sint gaudebo: sin minus, saltem nullius temeritatis conscius mihi ero. Cum primum ex rationibus in his Meditationibus expositis mentem humanam realiter a corpore distingui, & notiorem esse quὶm corpus, & reliqua collegissem, cogebar quidem ad assensionem, quia nihil)n ipsis non cohaerens, atque ex evidentibus principiis juxta Logic regulas conclusum advertebam: sed fateor me non idcircosuisse pland
perluasum , idemque serὸ contigisse quod astronomis, qui postquam Ε-lem esse aliquoties terra majorem rationibus evicerunt, non possunt tamen a se impetrare dum in illum oculos convertunt, ut judicent non esse minorem. Postquam autem ulterius perrexi, & iisdem innixus sundamentis ad rerum Physicarum considerationem transivi, primo attendendo ad ideas, sive notiones , quas de unaquaque re apud me inveniebam, & unas ab aliis diligenter distinguendo, utjudicia omnia mea cum ipsis consentirent, adverti, nihil plane ad rationem corporis pertinere nili tantum quod sit res longa, lata, & profunda, variarum figurarum variorumque motuum capax; ejusque figuras ac motus csse tantum modos, qui per nullam potentiam sine ipso pollunt existere; colores vero, odores , sapores, & talia, esse tantum sensus quosdam in cogitatione mea existentes, nec minus a corporibus differentes, quam dolor differt a figura& motu teli dolorem incutientis; ac denique gravitatem, duritiem, vircs calefaciendi, attrahendi, purgandi, aliasque omnes qualitates,quas in corporibus experimur, in solo motu motusve privatione, partiumque configuratione, ac situ consistere. Quae opiniones cum plurimum differrent ab iis, quas prius de iisdem rebus habueram , coepi deinde conliderare quas ob causas aliter antea credidissem , praecipuamque esse animadverti, quod primum ab infantia varia de rebus Physicis, utpote quae ad Vitae, quam ingrediebar, conservationem conserebant, judicia tulissem , casdemque postea opiniones,quas tunc de ipsis praeconceperam, retinuissem rcumque mens, illa aetate, minus recte organis corporeis uteretur, iisque firmius assi xa nihil abique ipsis cogitaret, res tantum confusas advertebat , & quamvis propriae suae naturae sibi conscia effer, nec mintis apud scideam cogitationis, quam extensionis haberet, quia tamen nihil intelligebat quin simul etiam aliquid imaginaretur, utrumque pro uno & eodem sumebat, notionesque omnes, quas de rebus intellectualibus habebat, ad corpus reserebat; & cum deinde in reliqua vita nunquam me illis praejudiciis liberassem, nihil omnino satis distincte cognoscebam, nihilque quod non supponerem esse corporeum . Etiamsi earum rerum, quas corporeas esse supponobam , tales saepe ideas sive conceptus essingerem,
185쪽
ut mentes potius quam corpora, referrent: nam clim, exempli causa, concipiebam gravitatem instar qualitatis cujusdam realis, quae crassis corporibus inesset, etsi vocarem illam qualitatem, quatenus scilicet ad cospora, quibus inerat, ipsam reserebam, quia tamen addebam csse realem, revera putabam csse substantiam: eodem modo quo vestis in se spectata substantia est, etsi,cum ad hominem vestitum refertur sit qualitas: Atque etiam mens, etsi revera substantia sit, nihilominus tamen corporis, cui adjuncta est, qualitas dici potest. Et quamvis graVitatem per totum corispus, quod grave est, sparsam esse imaginarer, non tamen ipsi candem illam
extensionem,quae corporis naturam constituit, tribuebam,vera enim corporis extensio talis est , ut omnem partium penetrabilitatem cxcludat. tantumdem autem gravitatis, quantum est in ligno decem pedum , putabam esse in massa auri, alteriusve metalli, unius pedis, quin & illam eandem omnem in punctum Mathematicum contrahi posse judicabam; quin etiam , dum corpori gravi manebat coextensa, totam suam vim in qualibet ejus parte exercere posse videbam, quia eX quacunque parte corpus illud sunt appenderetur, tota sua gravitate funem trahebat, eodem planis modo ac si gravitas ista in sola parte lanem tangente, non etiam per reliquas spar a suisset. Ncc sane iam mentem alia ratione corpori coextensam, totamque in toto, & totam in qualibet ejus parte esse intelligo. Sed ex eo praecipue apparet illam gravitatis ideam fuisse ex parte ab illa, quam lubebam mentis, desumptam, quod putarem gravitatem deserre.corpora Versus centrum terrae, tanquam si aliquam ejus cognitionem in se contineret: Neque enim hoc profecto sine cognitione fieri, neque ulla cognitio nisi in mente esse potest. Attamen alia etiam nonnulla gravitati tribuebam, quae non eodem modo de mente possunt intelligi, ut quod esset divisibilis, mensurabilis, &c. Postquam autem haec satis animadverti, &mentis ideam a corporis motusque corporei ideis accurate distinxi, omnesque alias qualitatum realium sormarumve substantialium ideas,quas ante habueram, ex ipsis a me consatas cffctasve sui sic deprehendi, peta facile me omnibus dubiis, quae his proposita sunt, exsolvi: Nam primo non dubitavi quin claram haberem ideam meae mentis, utpote cujus miluintime conscius cram: nec quin idea illa ab aliarum rerum ideis esset plane diversa, nihilque corporeitatis haberct, quia cum caeterarum etiam re rum veras ideas quaesivissem, ipsasque omnes in genere cognoscere mihi viderer, nihil pland in iis, quod ab id ea mentis non omnino differret, inveniebam , & longe majorem distinctionem esse videbam inter ea, quae, quamvis de utroque attente cogitarem,nihilominus distincta apparebant,
186쪽
qualia sunt mens & corpus, quam inter ea, quorum quidem unum possumus intelligere non cogitantes de alio; sed quorum tamen unum non videmus absque alio esse posse, cum de utroque cogitamus. Ut sane immensitas Dei potest: inteljigi, quamvis ad ejus justitiam non attendaturi sed plane repugnat ut ad utramque attendentes, ipsum immensum , &tamen non justum esse putemus. Potestque etiam Dei existentia recte cognosci, quamvis personae sacrosanctae Trinitatis ignorentur, utpote quae non nisi a mente per fidem illustrata percipi possunt; atqui cum perceptae sunt, nego inter ipsas distinctionem realem ratione essentiae divinae posse intelligi, quamvis ratione relationum admittatur. Ac denique non timui ne me mea sorsan Analysi praeoccupassem ac decepissem , cum ex eo quod viderem quaedam esse corpora quae non cogitant, vel potius clare intelligerem quaedam corpora sine cogitatione esse posse, malui arguere cogitationem ad naturam corporis non pertinere , quam ex eo quod viderem quaedam alia corpora, utpote humana, quae cogitant, concludere cogitationem esse corporis modum: Nam revera nunquam vidi
aut percepi humana corpora cogitare, sed tantum eosdem esse homines, qui habent & cogitationem, & corpus: Hocque seri per compositionem rei cogitantis cum corporea ex eo perspexi, quod rem cogitantem separatim examinando, nihil in illa deprehenderim quod ad corpus pertineret , ut neque ullam cogitationem in natura corporea seorsim considera-
ta: contra autem examinando modos omnes tam corporis, quam mentis, nullum plane animadverti, cujus conceptus 1 rei, cujus erat modus, conceptu non penderet. Atque ex eo quod duo quaedam simul juncta saepe Videamus, non licet concludere ipsa esse unum & idem; sed ex eo quod aliquando unum ex ipsis absque alio advertamus, optime insertur esse diversa. Neque ab hac illatione potentia Dei nos debet deterrere, quia non minus conceptui repugnat ut ea, quae tanquam duo diversa clare percipimus, fiant intrinsech & absque compositione unum & idem . quam ut ea, quae nullo modo distincta sunt, separentur: atque ideo si Deus quibusdam corporibus vim cogitandi indiderit, ut revera illam
humanis indidit, hane ipsam vim potest ab iis separare; sicque nihilominus est ab ipsis realiter distincta. Nec miror quod olim, antequam me sensuum praejudiciis liberassem , recth quidem perceperam a ct 3 suere f. ct cum ab aqualibus aqualia auferuntur, qtia remanem se aqualιa, de multa ejusmodi, cum tamen animam hominis ab ejus corpore distinctam esse non putarem. Nam facile adverto non contigisse, dum adhuc pland in- sans essem, ut de propositionibus istis , quas omnes aeque admittunt,
187쪽
168 REsPoNsIONES SENTIE . quicquam salsi judicarem, quia tunc nondum mihi usui erant, nec pueri discunt prius numerare et & ue, quam capaces sint judicandi an sit 3, S c.
contra autem a prima infantia mentem & corpus ex quibus scilicet me compositum cse consuse advertebam tanquam unum quid concepi: at que id in omni fere imperfecta cognitione contingit, ut multa simul in star unius apprehendantur, quae postea per accuratius examen sunt distinis guenda. Sed valde miror doctos homines, & Metaphysicis rebus a triginta annis assuetos, postquam Meditationes meas septies legerunt r-bitrari , me, A easdem eo relegerem animo , quo ipsaι ad examen analyticum rovocarem , s nubi ab inimico proposita essent, raIiones in iis contentas non credituram tanti esse ponderis, tantarumve νιrium, ut iis debeaut omnes assem ui;
clim interim ipsi nullum plene vitium in istis meis rationibus ostendant. Ac profecto multo plus mihi tribuunt quam debent,vel etiam quam ulli homini sit tribuendum, si putent me aliqua uti Analysi, cujus ope vel
verae demon strationes evertantur, Vel falsis ita tegantur, & adornentur, ut a nemine alio everti possint: ctim e contra eam tantum me quaesivisse profitear, qua verarum rationum certitudo, ac falsarum vitia cognoscaniatur. Atque ideo non ita moveor, quod viri docti nondum meis conciu-
sonibus assentiantur, quam quod post attentam & saepius repetitam mearum rationum lectionem nihil in ipsis vel malὶ assumptum , vel nonrocte illatum esse ostcndant. Nam quod conclusiones aegre admittant,id facile tribui potest inveteratae consuetudini aliter de ipsis judicandi; ut jam antd notatum est Astronomos non facilὰ imaginari solem esse majorem terra, quamvis certissimis rationibus id demonstrent; Non autem video causam ullam esse posse cur nec ipsi, nec ulli alii, quod sciam, quicquam hactenus in rationibus meis reprehenderint, nisi quia sunt omnino verae ac certae , cum praesertim ipsae ex nullis obscuris ignotisve principiis, sed primum a summa rerum omnium dubitatione, ac deinde ex iis, quae menti praejudiciis liberae omnium evidentissima & certissima esse apparent, gradatim deductae sint ; hinc enim sequitur plane nullos in iis errores esse posse, quin iacile a quovis mediocri ingenio praedito adve tantur. Atque hic idcirco mihi videor merito posse concludere, non tam ea quae scripsi infirmari auctoritate doctissimorum virorum, qui ipsis saepe perlectis nondum possunt assentiri, quam e contra eorundem auctoritate confirmantur, ex eo quod nullos errores, sive paralogismos, post tot accurata examina, in demonstrationibus meis annotarint.
188쪽
Programma quoddam, seb finem Anni 16 in Belgio editum, cum hoc Titulo:
Mntis humana, si De Anima rationalis, ubi explicatu
190쪽
X quo tempore lucem ad ferii Philosophia Nob. Viri
RENATI DES CARTES, a multis quiaem, i sed non uno excepta es moaeo: verum diversam ea exper- ta est fortunam, prout in manus diυersorum incidit ac genios. Sunt, quiserias in eam instituerunt Obiectiones , quibus seris ab Heroe illo est restonsum, tum Latine, tum
Gallice. Abi, eum aliud non possent, arrodere tamen eam ct avi mordere voluerunt: quibus, ut se in Praefatione Medit. Metaph. vatem egit Philosophus , rationum seriem & nexum Comprehendere non curantibus , in singulas tantum Clausulas argutari fuit studium ; qui idcirco, quamvis cavillandi occasionem in multis invenerint, nihil tamen quod urgeat, aut responsione dignum sit, oriecerunt. Hujus farina es , Tenebrio quidam ae Lucifuga, qui nunc Theophilum, nunc Mercurium Cosmopolitam se vocat, ingemino lilesio, ante aliquot annos edito ue se nuperus Theologus in sua Methodi Cartesianae Theologica Consideratione, in qua criminationes Νώ - ca luminas , DEO Op T. MAX. DEO Forti, Zelotae, Cauta suae Vindici, Nominis Assertori, Veritatis Protectori, Dero facere, cum multorumstapore, non erubuit. Auasi, criminationibus er calumniis certare, sdem sit, ac Causam, Nomen, Veritatem Dei vindicare, asserere, protegeres An non hoc est igua, quοι Propheta ait Malachias, c. I. 8, D E o osterre animalia caeca, Clauda, aegrota, qua Ducibus sitas ac Curatoribus offerre, sacer-dsem istampuduisset ' Eis attentus Considerator altentius considerasset haec Methodi Cerba pag. 3. Ne quis igitur puter, in Chic traditurum aliquam Methodum , quam unusqisque sequi debeat ad recte regendam rationem: illam enim tantum, quam ipse secutus sum, exponere decrevi. Et pag. 13. Quamvis, quia Opus incum mihi satis placet, ejus exemplar hic Y 2 vobis