Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

dasque. At quonam modo fieri potest, ut rem alienam melius, quam te ipsam intelligas 3 Quo nempe modo oculus videt caetera, non videt seipsum. 7. Sed, inquis, diui sum igitur st Res cogitans. Quid est hoc ' Nempe dubita Π, intelligens, albirmatis , negans, volens, nolens, maginans quoque, o sent teus. Multa heic dicis, in quibus singulis non haereo, in hoc uno haereo, quod te rem sentientem dicis. Id nempe mirum, cum jam ante asserueris oppositum. An dicere sorte voluisti esse praeter te facultatem corpoream residentem in oculo, aure, caeterisque organis, quae species rerum sensilium excipiens sensionem ita inchoet, ut tu deinde perficias, ipsaque sis, quae revera videas, audias, & caetera sentias ' Hac nempe de causa, ut puto, tam ipsam sensionem, quam etiam imaginationem cogitationis speciem facis. Id porro esto: sed vide tamen, an non quae sensio in brutis est, cum non sit tuae absimilis, cogitatio quoque dici valeat: sicque in ipsis etiam brutis Mens sit non dillimilis tui 3 Ego, inquies, arcem in cerebro tenens, excipio quicquid per spiritus nervis traductos renunciatur: sicque apud me peragitur sensio , quae dicitur fieri toto corpore. Esto: sed sunt in Brutis nervi, sunt spiritus, est cerebrum, est in cerebro principium cognoscens, quod renunciata per spiritus pari modo excipiat, sensionemque perficiat Dices illud principium in brutorum cerebro non esse aliud, quam Phantasiam, sive facultatem imaginatricem. At tu ostende te aliud in cerebro esse,quam Phantasiam,imaginatricemve humanam. Quaerebam mox an id criterium, quo te probares aliam; at non es, opinor, illud allatura. Afferes sand o perationes longe praestantiores, quim quae eliciuntur1brutis; A t quemadmodum licet homo sit praestantissimum animalium , non eximitur tamen ex animalium numero; ita quamvis tu exinde proberis imaginatricum sive phantasiarum praestantissima, non exim cretamen ex numero earum. Nam & quod te mentem specialiter voces, nomen esse potest dignioris sed non diversae propterea naturae. Sanh, ut te esse diversae hoc est, ut contendis, incorporeae in naturae probares, deberes quandam operationem alia ratione exserere, quam exserant Bruta: ac nisi extra cerebrum, saltem independenter a cerebro; quod tamen non facis. Siquidem illo perturbato perturbaris ipsa, eodem oppresso opprimeris ; & si quae rerum species ex coexcidant, non retines ipsa ullius vestigium. Fiunt omnia, inquis, in brutis impulsione caeca spirituum, caeterorumque organorum: eo modo, quo in horologio machinave alia peraguntur motus. Sed utcumque id verum sit circa iunctiones caeteras, ut nutritionis, pulsationis arteriarum, &simileis, quae ipsae quoque pari ratione peraguntur in homine; asieri-ne potest vel actiones sensuum, Vel

222쪽

vel quas passiones animae dicunt, exseri in brutis caeco impetu, non exse-ti vero in nobis i Emittit ossa in oculum canis sui speciem, quae incerebrum usque trajecta, quibusdam quasi hamulis haeret animae : ipsaque anima proinde & cohaerens ipsi totum corpus quibusdam quasi catenulis subtilissimis rapitur ad offam. Emittit etiam lapis intentatus sui speciem, quae vectis instar animam propellat, corpusque una abigat, seu fugere cogat. Sed non- ne haec eadem in homine fiunt i Nili fortassis ali uxest modus quo fieri ista concipis, quemque si doceas, valde obstringas ἐEgo, inquis, libera sum, estque in mea potestate, ut hominem aeque a suga & prosequutione avertam. Sed nempe facit idem in bruto cognoscens illud principium , 8c licet canis nihil interdum minas ictusque reveritus, in offam conspectam prosiliat, quam facit homo saepe similia λ Latrat, inquis, canis mero impetu, & non ex delectu , ut loquitur homo. Sed & caussae homini sunt, ut loqui censeatur ex impetu : nam & quod tribuis delectui, ex majore impetu est, & suus quoque bruto est delectus,

ubi major est impetus. Vidi certe canem sic latratum suum attemperanistem ad lituum, ut omneis soni acuti, gravis, lenti, celeris mutationes imitaretur: quantumcumque illae pro lubitu & ex inopinato aut crebrescerent, aut producerentur. Ratione, inquis, carent bruta : Sed nimirum carent humana, non sua: adeo proinde ut non videantur αλογα dicenda,

nisi comparata ad nos, seu ad nostram speciem , cum alioquin seu ratio tam videatur esse generalis, posse que illis attribui, quam facultas

cognoscens, sensusve internus. Dicis ea non ratiocinari. Verum, cum non ratiocinentur tam perfecte, deque tot rebus, ac homines: δ ratiocinantur tamen, & nihil videtur discriminis, nisi secundum magis & minus. Dicis ea non loqui: Sed clim non proserant voces humanas scilicet homines non sunt;) proserunt tamen proprias, iisque ut nos nostris perinde utuntur. Potest, inquis, etiam delirus plureis voces contexere ad aliquid significandum: cum nihilominus id non possit brutorum sapientissimum. Sed vide, an sis satis aequus, qui voces humanas exigis in bruto, nec attendis ad proprias. Verum haec longioris sunt disquisitionis. 8. Adsers deinde exemplum cera, ac circa illud plurima habes, ut Ditisces

Abud esse , qua vocant aci identia cera, alitui ipsana ceram ejus e substantiam, ac opus Osee Ioli tu mentis, sive intellectiti, non vero siensiu, aut imaginationis ipsam-met ceram esste substantiam distincte perιipere. At primo illud ipsum est, quod omnes vulgo profitentur , abstrahi posse conceptum cerae substantiae UC Gus a conceptibus accidentium. An vero propterea ipsa substantias ta mattara cerae distincte concipitur Concipimus quidem praeter colo.

223쪽

rem, figuram, liquabilitatem, &c. esse aliquid, quod sit sub cetum accidentium, mutationumque observatarum: sed quid-nam, aut quale illud sit, nescimus. Quippe latet semper, & solum, quasi conjiciendo, subesse debere aliquid putatur. Hinc miror qui dicas te peracta illa detractione sermarum quasi vestium, persectius atque evidenti tis percipere quid cera sit. Nam percipis quidem ceram, ejus,e substantiam , debere esse aliquid praeter ejusmodi formas: at quid illud sit, non percipis, nisi nos fallis. Neque enim id tibi revelatur ut revelari potest homo, cujus prius vesteis pi-Ieumque solum conspeximus: dum ista illi detrahimus, ut quis, aut qualis sit, noscatur. Deinde cum pulcs id te quomodocumque percipere, quomodo, quaesio, percipi si An non ut aliquid susum cxtensumque Neque enim tanquam punctum concipis, tametsi hujusmodi sit, ut nunc latius, nunc contractitis extendatur. Et cum hujusmodi extensio infinita non lit, habeatque terminum, an non illud etiam concipis quadam ratione figuratum ' Et clim videaris tibi illud quasi videre, non- ne illi praeterea nescio quem tametsi confusum colorem assingis Habes id certὸ ut corpulentius ita visibilius, quam merum inanel Quare & tua intellectio ima ginatio quaedam cst. Si dicas te absque ulla extensione, fgura, coloreque concipere dic, bona fide, quale-nam ergo ' Illud quod habes de hominibis vibis, seu mente perιeptu, quorum tamen non nisi pileos aut vesteis conspicimis, non arguit mentem potius esse, quam imaginatricem, quae dijudicet. Certe & canis, in quo parem tibi mentem non admittis, simili modo dijudicat, cum non herum suum , sed pileum solum aut vesteis videt. Quid, quod tametsi herus stet, sedeat, cubet, reclinetur, contrahatur, effundatur, agnoscit tamen semper herum , qui sub omnibus illis sormis esse potest, cum tamen non sub una potius, quam sub alia sit, eadem proportione, qua cera i Et cum leporem currentem venatur, integrumque, &mortuum, ac postea excoriatum discerptumque in frusta videt; putas non existimat eundem semper leporem esse ὶ Quod proinde dicis, perceptionem coloris, duritiei, is similium, ese non visionem, non tacitonem , sedβ- Inu mentis iuspectionem; Estor dummodo mens non differat ab imaginatrice, reipsa: Cum vero addis, eam inspectioneum esse posse ιm perfectam, ct confusam, vel perfectam ct distinctam, prout miniis, vel magis ad illa, ex quibus constat cera, attenditur: Id sane arguit, non inspectionem mente factam , illius nescio cuius rei, quae est praeter omneli formas, esse claram distinctamque cognitionem cerae: sed inspectionem per sensus sectam omnium, quantum fieri potest, accidentium, mutationumque, quarum cera est

capax. Ex his certe concipere & explicare poterimus quid nomine cerae intelli-

224쪽

OBIECTIONEs QUINTAE. I 3

intelligamus; at nudam illam , vel potius occultatam substantiam neque ipli concipere, neque explicare aliis valemus. q. Subdis conlequenter: Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive dem ipsi, vidit. in enim aliud admitto in me se prater mentem ἰ Quid, inquam. φ DO, qui hane ceram rideor tam distincte percipere ' Nunquid meipiam non tunia tuta multὸ versiis, multo certius , scd etiam inlitto di,tinctilia evIdentiusque coianusitat Nani s sudico ceram existere ex eo ipso, quod hanc videam , quanto magis me 'i Fieri enim potest: ut hoc quod rideo, vere non sit cera. Fιera potest, ut negat in oculos habeam, quilus quicquam videam: sed fieri plane non potest, ιum rusiam, sire quod jam non disti Vo) cum t tem me videre, ut ipse ego cogita1rs non aliquid sint. Simiti ratione si judico ccram esse , ex eo, quod hancta am; idem rursus escietur, me esse. Si ex eo, qγod imaginer, vel quaris alia ex causa, idem plane. Sed ct hoc ipsum, quod de cera animadrerto, ad reliqua omnia, qua sunt extra me posita, licet applicare. Tot tua sunt verba , quae ideo repono, ut animadvertas demonstrare illa quidem te distincte cognoscere quod existas, ex eo, quod distincte videas, cognoscasve existere ceram, illaque ejus accidentia , at non probare te propterea cognoscere quae, aut qualis sis, nec distincte; quod operae pretium tamen i uerat; nam quod existas, non dubitatur. Vide interim , ut heic non insistam, ut neque prius institi circa id , quod cum nihil in te admittas praeter si

Iam mentem , atque idcirco oculos, manus, caeteraque Organa corporea

excludas; nihilominus loqueris de cera, ejusque accidentibus, quae videas , quae tangas, &c. Et quae profecto neque videre sine oculis, neque tangere sine manibus seu, ut tecum loquar, cogitare te videre, & tan KCre) potes. Pergis: M vragis di incta pila Gera perceptio, postquam mihi non ex isto mou , vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit: quanto istinctius mei um a me vunc cognosci fatendum est : quandoquidem nulla rationes vel ad

cera vel ad culustiam corporis perceptionem possunt Iurare , quin eadem omnes mensis meae naturam probent Z Verum, ut quae de cera deduxisti, probant tantum perceptionem existentiae mentis, non vero naturae illius,

ata non probabunt amplius omnia alia. Quod si velis praeterea deducere aliquid ex percepta cerae aliarumque rerum substantia, inseres soliam, quemadmodum substantiam illam confuse sollim & ut nescio quid con-ziPimus , ita mentem quoque concipi; adeo ut vere repetere liceat Iuod en ci te dictum, illud nescio quid tui. Concludis, atque ecce tandem 'o te semu rereris eo , qu, volebam. Nam cum mihι nunc notum sit ipsam

cutem O corpora non proprie a sensibus , vel ab imaginandi facultate , sed solo intellectu percipi: nec ex copercipi, quod tangatur, aut rideatur; aperte

225쪽

cognosio nihil acilius aut evidentius mea mente pose percipi. Ita tu quidem; at ego non video, unde nam deducas, aut aperte cognoscas, aliud posse percipi de tua Mente, quam quod existat. Unde&quod fuerat ipso titulo Meditationis promissum, sore ut per ipsam mens humana efficeretur coriapore notior, non video quid praestitum sit: neque enim tuum institutum .suit probare esse mentem humanam,susve existentiam esse existentia cor

poris notiorem : cum saltem , an sit, existat-Ve, controvertatur a nemine,

sed voluisti haud-dubih facere illius naturam notiorem natura corporea,& hoc tamen non praestitisti. De natura certe corporea recensuisti ipsa, o Mens, quam multa noscamus, extensionem, figuram, occupationem spatii, &c. De te vero ecquid-nam tandem Non es compages, non aer, non ventus, non res incedens, non sentiens, non alia: Haec ut conccdantur

quorum tamen quaedam tu quoque rescit isti non ea sunt tamen , quae exspectamus. Scilicet negationes sunt, & non postulatur quis non sis, sed quid tandem sis. Itaque resers nobis ad summum te esse Rem cogitantem, id est dubitantem, assirmantem, &c. Sed dicere primum te esse Rem, est nihil notum dicere. Haec enim vox est generalis, indiscreta, vaga, & te non magis attinens, quam quicquid in toto est mundo, quam quicquid

non est prorsus nihil. Tu es Rest id est, nihil non es: seu quod est idem, aliquid est Sed lapis etiam nihil non est, seu aliquid est, & musca similiter,& caetera omnia. Deinde, quod te Cogitantem dicis, rem quidem notam dicis, sed tamen non prilis ignotam, neque requisitam a te: Quis dubitet enim quin sis cogitans Quod nos latet, quod quaeritur, intima tua substantia est, cujus proprium est cogitare. Quocirca, ut inquirere, sic concludere oporteret, non quod sis res cogitans, sed qualis sis res, quae es cogitans. Αn- non, si quaeratur ex te Vini notitia supra vulgarcm , non satis erit tibi dicere, Vinum est res liquida, ex uvis expressa, alba, vel rubra, dulcis, inebrians, &c. sed conabere explorare declararόque utcunque internam ejus substantiam, prout contexta observatur ex spiritu, phlegma te. tartaro, caeterisque partibus, hac aliave quanti tale temperationeque inter se commistis. Pari ergo modo cum tui notitia supra vulgarem, hoc est hactenus habitam, quaeratur: vides haud dubie non fatis esse si nobis renuncies te esse rem cogitantem, dubitantem, intelligentem, &c. sed incumbere tibi, ut labore quodam quasi chymico teipsam ita examines, ut internam tuam substantiam & detegere, & demonstrare nobis possis. Hoc certh si praestiteris explorabimus ipsi met,sis-ne ipso corpore notior, quod anatomia, quod chymia, quod tot aliae artes, tot sensus, tot experimenta, cujusmodi sit, multum manifestant.

226쪽

IN MEDITATIONEM III.

. Quod existat.

CIrca tertiam , ex eo quod agnoveris claram distinctamque notitiam illius Propositionis, Ego sium res cogitans, causam esse certitudinis , quam de illa habes , infers te posse statuere generalem hanc Regulam, illud omne verum est, quod valde clare ct istincte periaci D. Caeterum licet hactenus Regula nulla melior in tanta rerum calia gine inveniri potuerit; cum videamus tamen ingenia tam magna, quae videntur debuisse tam clarὶ tamque distincte plurima percipere, censuisse rerum veritatem vel in D E o vel in puteo esse absconsam : an. non suspicari par est Regulam sorte esse fallacemi Et certis, cum tibi ignota Scepticorum argumenta non sint, quid est, quod possimus verum inserre, tanquam clarὶ & distincte perceptum, nisi apparere id, quod cuique apis paret ἰ Ego saporem peponis gratum clare distinctεque percipio: itaque verum est peponis saporem apparere mihi hujuscemodi: At quod propterea verum sit talem in ipso pepone esse, quomodo mihi persuadeam, qui puer cum essem, ac bene valerem, secus judicavi; nimirum clarEdistincteque alium in pepone saporem percipiens. Video & multis hominibus secus videri: video & multis animalibus, quae gustu pollent, optimeque Valent. An ergo verum vero repugnat: an potius, non ex eo,

quod aliquid clarὸ distincteque percipitur,id secundum se verum est, sed Verum solummodo est, quod clard, distinctόque tale percipiatur. Idem peni' est dicendum de iis, qua ad mentem spectant. Jurassem alias non

posse a minore quantitate ad majorem transiri, nisi transeundo per aequa-lcm ; non posse item duas lineas, ad sese continuo magis accedenteis, fr roducerentur infinitλ, non tandem concurrerer nempe videbar mihi ista deo clare distinctinue percipere, ut pro axiomatibus verissimis indubi-atissimisque haberem:&postea tamen fuere argumenta, quae oppositumiasCrint, veluti perceptum clarius distinctiusque. Nunc vero rursusnbigo , cum ad Mathematicarum suppositionum naturam attendo.

Mare M clici quidem potest verum esse me taleis taleisque propositios agri Oscere, prout quantitatem, lineas, & similia hoc se habere modo suppono,

227쪽

16 OBIECTIONES QUINTAE.suppono, aut concipio: & quod illae propterea verae secundum se sint, pronunciari tuto non potest. Et quicquid sit de rebus Mathematicis,

Quaeso te, quod ad caeteras, de quibus jam quaeritur, spectat,cul - nam tot tamque variae sunt inter homines opinionesi Putat unusquisque se clard distincteque cam percipere, quam defendit: Et ne dicas plerosque aut haerere, aut fingere; sunt ecce, qui pro iis, quas habent, opinionibus, etiam mortem oppetant, tametsi videant alios pro oppositis oppetenteis: Nisi vero putas tum demum a pectore imo veras voccs non dici ' Et attingis quidem ipse dissicultatem, quod prius multa ut omni uo A a ac maniis sesia admiseris, qua postea deprehenderis dubia. Verum hoc loco neque solvis, neque firmas Regulam ; sed occasionem solum captas differendi deIdeis, quibus deludi potueris, ut repraesentantibus quidpiam extra te, quod extra te tamen sortassis non fuerit; iterumque tractas de D so deceptore, a quo falli potueris circa illas propositiones, duo G trιa sunt quinque ; quadratum non babet plura latera , quam quastior : Quo nempe innuas exspectandam confirmationem Regulae, donec Deum esse ostenderis, qui non possit esse deceptor. Quanquam, ut hoc praemoneam, non tam est tibi laborandum, ut confirmes hanc Regulam , ex qua proclive adeo est falsum pro vero admittere, quam ut proponas Methodum, dirigentem nos, ac docentem , quando fallamur, aut non fallamur, quoties existimamus nos clare distincteque aliquid percipere. 2. Distinguis consequenter, Ideas quas ruesse cogitationes, prout fiunt

satuis, qu)d intelagas quid sit sies, quid raritas, quod cogitatio: Secundi, quod prepitum astatas, Solem videas, Cum sentim: tertit, quod Sirenas, o Hippo- gryphei fugai; ac subdu pssse sorte Ouineu esse adrentitim, vel omneis innatas, vel emneis factus; quatenus nondum originem illaruntilare perspexisti. Porro, ne aliqua interca , donec perspexeris, fallacia subrepat, adnotare placet videri omneis Ideas esse adventitias, procedere ve a rebus extra ipsam mentem existentibus, & cadcntibus in aliqvcm sensum. Videlicet mcnssacultatem habet vel i pse potius facultas est ) non perspiciendi modo

ipsas Ideas advolatilias seu quas ex rebus per sensus trajectas accipit; perspiciendi, inquam, nudas & distinctas, & omnino qualeis in se recipit; sed praeterea illas vari E componendi, dividendi, contrahendi, ampliandi. comparandi, & id genus similia. Hinc tertium saltem Idearum genus distinctum non est a secundo: Nam Idea chimaerae alia non est , quam

Idea capitis leonis, ventris caprae, caudae serpentis, ex quibus mens unam

componit,cum illae seorsim, sive singulae,adventitiae sint. Sic Idca Gigan-

228쪽

OBIECTIONES QUINTAE. 17tis, hominis-ve instar montis aut mundi totius concepti, Non alia est,quim adventitia , Idea puta hominis magnitudinis vulgaris, quam mens ampliat pro libitu, tametsi tanto confusius, quanto amplius concipit illam. Sic Idea pyramidis,urbis,aut alterius rei nunquam visae,non alia est,quim adventitia visae antea pyramidis,urbis,aut alterius rei non- nihil de- semata , ac proinde confusa aliqua ratione multiplicata, comparataque. Quod spectat ad species, quas dicis innatas, e prosccto nullae videntur.&quaecunque dicuntur tales, videntur originem quoque habere adventaliam. Habeo, inquis, a mea natura, quod intelligam quid sit Res. Non putoverd te velle loqui de ipsa vi intelligendi, de qua nec dubium, nec quaestio est: sed potius de Idea Rar. Non loqueris etiam de Idea alicujus Rei particularis i nam Sol, hic lapis, omnia singularia, sunt Res, quarum elle Ideas innatas non dicis. Loqueris ergo de Idea Rei universe consideratae.& prout cum Ente synonyma est,ac tam latὸ,quam illud patet. Quaeso te vero. haec idea quomodo esse potest in mente, nisi simul sint tot res singulares, illarumque genera, ex quibus mens abstrahat, sermetque conceptum,qui nullius singularium proprius sit,& omnibus tamen conveniati Prosecto LIdeat ei innata est, innata quoq; eriti dea animalis,plantae, lapidis,omnium universalium. Nihilque erit opus, ut nos fatigemus ad intem ostendum plura singularia, quo resectis variis discriminibus, id solum retineamus, quod videbitur omnibus commune, seu, quod idem est, generis Ideam. Dicis quoque te habere a tua natura , ut intelliga quid' verit M, seu, ut ego interpretor, Ideam Peritatis. Porro, si veritas nihil aliud est,quam conformitas judicii cum re, de qua sertur iudicium, Veritas est quaedam relatio, ac proinde nihil distinctum ab ipsis re Ideaque ad se relatis; seu,quod idem

est, ab ipsa rei Idea:quippe quar&se& rem,qualis est, repraesentat. Quare& non alia est veritatis Idea quam Idea rei, quatenus rei consorinis est,seu quatenus ipsam repraesentat cujusmodi est: adeo proinde, ut si idea Rei non innata, sed adventitia sit; Idea quoque veritatis adventitia sit, non innata. Et cum id de qualibet veritate singulari intelligatur, intelligi etiam potest universe de veritate cujus notio, seu Idea tut jam dictum est de Idea Rci ex notionibus, seu Ideis singularium eruitur. Dicis rursus te tabere a tua narura , ut intelligas qui se cogitatio interpretor semper Ideam cVitationis ': Verum, ut mens ex Idea unius urbis fingit Ideam alterius: ita ex idea unius actionis, ut visionis, vel gustationis, fingere potest Ideam alterius, ipsius puta cogitationis. Nempe analogia agnoscitur quaedam inter facultat 'Cognoscenteis, unaque ad alterius notitiam facile deducit. Quan-

qciam de Idea cogitationis laborandum non est: sed de Idea potius ipsius

229쪽

mentis, atque adeo animae, quam si innatam dederimus, nihil erit in commodi admittere quoque ideam cogitationis innatam. Quare & exis spectandum est, donec probata res fuerit de ipsa Mente, seu anima.. 3. Videris postea vertere in dabiam non tantum, utrum Idea aliqua proce dant ex rebus externis, sed etiam uirum omninoot externa res aliqua: Viderisque proinde inserre , quamri sint in te idea rerum, qua dicuntur externe, non tamen Ideas arguere, quod res sm, quoniam non ab ipsis necessario proceduru : sedposivit vel a te , vel modo alio notito quo esse. Hac puto de causa ante dicebas, te non percepisse prius terram, calum, fidera, sed terra, coeli, siderum Ideus, a quibus posset este delusio. Itaque, si nondum credis, terram, coelum, sidera,& caetera esse,cur, quaeso,supra terram ambulas,promovesve corpus, ut respectes Solem ἰ cur ducis ad ignem, ut calorem sentias ἰ cur ad mensam, aut cibum, ut famem exsata es t cur moves linguam, ut loquaris, aut manum , ut haec ad nos scribas Certe ista quidem aut dici, aut excogitari subtiliter possunt; at negotium nihil promovent: Et clim revera non dubites, quin res istae extra te sint, agamus serio, ac bona fide, & ut res sunt, ita loquamur. Sin supposita existentia rerum externarum , putas abunde demonstratum non posse nos ex illis mutuari quas habemus ipsarum Ideas: solvendae tibi rationes sunt, non modo quas ipse tibi objicis, sed quae praeterea objici possunt. Scilicet ita accipis, quasi idea admittantur

prorentre ex rebus, quIa ita νιdemur δείli a natura , ct quia experimur illas a nobis, nostrare voluntate non pendere. Verum ut nihil neque de rationibus,

neque desolutionibus dicamus,4 opponendum quoque, S solvendum erat inter caetera , quamobrem in caeco nato nulla sit Idea coloris, aut in surdo vocis: nisi quia istae res externae non potuerunt ex se immittere in infelicis illius mentem ullam sui speciem; quod fores a nativitate conclusae, obicesque illis trajiciendis fuerint perpetuo politi. Urges postea

exemplum Solis, cuIud cum daa snt Idea: liva hausta exsilibus, ut puta qua

parvus apparet: altera ex rationdus AstronoΗΠcu , qva. ι gens esse constitur:

illa similior, ac verior es , quamn ex silibus ducta est, sed ex notioni us innato elicua , vel quacumque aba ratione essecta. Enimvero geminae illae Solis Ideae similes sunt, de verae seu Soli consormes : sed una magis .alia minus, eodem modo,quo duae ejusdem hominis Ideae una emissa ex decimo pastu, alia ex centesimo, aut millesimo, similes,& verae,seu conformes sunt: sed illa magis, ista miniis, eo quod illa, quae propior venit, deteritur minus.; quae longius, magis , ut explicaretur, si liceret paucis, neque tu ipse satis caperes. Quod autem mcnte sola percipiamus vastam illam Ideam solis, non ea propteret elicitur ex innata quadam notione; sed ea, quae per sen

230쪽

sum incurrit,quatenus experientia probat,& ratio illi innixa confirmat res distanteis apparere minores seipsis vicinis: tantum ampliatur ipsa vi mentis, quant tim constat Solem a nobis distare, exaequarique diametro sita tot illis terrenis semidiametris. Et capere vis hujusce Ideae nihil a natura esse insitum Z illam require cx caeco nato. Experire primum non esse in illius mente coloratam , aut lucidam; experire deinde neque esse rotundam, nisi quis illum monuerit, ipseque prius corpus rotundum manibus attrectaverit: experiere denique non esse tantam, nisi vel ratione, vel auctoritate motus praeacceptam ampliaverit. Quanquam , ut istud interjiciam, quaeso te, nos ipsi, qui toties solem conspeximus: qui toties apparentem ejus diametrum observavimus : qui toties de vera ratiocinati sumus: quaeso te, inquam, habemus-nc aliam, quam vulgarem imaginem Solis Colligimus quidem ratione esse Solem majorem terra centum sexaginta, ct pluribus vicibus: at propterea Ideam-ne tam vasti corporis habemus pAmpliamus hanc sane sensibus acceptam, quantum polsumus: contendiamus mentem quantum posthmus : At nihil tamen aliud , quam tenebras meras nobis facimus a & quoties habere distinctam de Sole cogitationem volumus, oportet mens redeat ad speciem, quam intercedente oculo accepit. Susticit illi si non abnuat, quin Sol revera major sit, quin si oculus propitis admoveatur,ampliorem Ideam adeptura sit; & interea tamen

quantum obtinet, ad tantam Ettendat.

q. Agnoscens deinde inaequalitatem, & diversitatem Ιdearum. Procul dubio, inquis, ista, siubsantiam mihi ex bibent, malus aliquid sani, atquc,

ut ita loquar, plus realitas u objecti re in se conlinent, quam.ιlla, qua tantam modos, sive accidentia repraesentant. Et rursus illa , per ινιam summum aliquem Deum a ternam , infinitam, omnipotentem, rerum omnium, qliae prater

ipsium unt, creatorem intelligo: plus preseelὸ realitatu Objectiva in si habet,quamissa, per qsas fulta substantia exhibentur. Incedis porro heic passu grandi. Quare non- nihil sistenda es. Ac non haereo quidem circa id,quod vocas realitatem objectivam : Satis est, quod cum vulgo dicant res externas en subjective; seu formaliter in seipsis; objective autem, seu id liter in In tellectu; videaris tu nihil aliud velle,quam debere Ideam conformari rei, cujus est Idea: adeo ut repraesentative nihil contineat, quod ipQ facto non sit in ipsam et rer & tanto plus repraesentet realitatis, quanto res repraesentata plus realitatis in seipsa habuerit. Distinguis certe statim post realitatem objectivam ii sormali, quae, ut interpretor, sit ipsa Idea, non ut

repraesentans, sed utentitas aliqua. Caeterum constat seu Ideam seu realitatem objectivam cjus, non esse mensurandam penes totam realitatem c a sor Dissiliaco by GOoste

SEARCH

MENU NAVIGATION