장음표시 사용
251쪽
re: At universalem fuisse, antequam Plato, & Heteri essent, & intellectus abstraheret, explicari sanc non potest. Dices, numquid homine etiam non existente, atque idcirco ab aeterno, vera propoli tio haec est, homo est animali' Sed videtur plane non esse. nilico sensu, quod quandocumque fuerit homo, futurus sit animal. Certe enim. licet discrimen videatur inter duas illas propositiones, homo est, &homo est animal, quod priore existentia diserte magis significetur , ω posteriore essentia: attamen neque ab illa essentia excluditur, neque ab ista existentia: sed cum dicitur, homo est, intelligitur homo animat: & cum dicitur, homo est animal, intelligitur homo, dum existit. Praeterea autem cum haec propositio, homo est animal, non sit majoris necessitatis, quam ista, Plato est homo, Hre igitur etiam istam sempiternae veritatis,insingularem csscntiam Platonis non fore minus independentem a Deo, quam universalem hominis: & alia similia, quae prosequi piget. Et addo tamen, cum dicitur, hominem esse talis naturae, ut esse non possit, quin si animal r non esse propterea imaginandum talem naturam esse aliquid , aut
alicubi praeter intellectum: sed sensum selum modo esse, ad hoc ut aliquid sit homo, debere ipsum si mile esse caeteris iis rebus, quibus propter similitudinem mutuam eadem hominis denominatio tributa est : similitudinem, inquam, naturarum singularium, ex qua intellectus accepit ansam efformandi conceptum seu ideam, formam ve naturae communis, a qua dissidere non debeat quicquid homo futurum est. Hinc eadem de tuo Triangulo, illiusve natura dico. Nam Triangulus quidem mentalis est veluti regula, qua explores an aliquid mereatur dici Triangulum: at non est propterea dicendum talem Triangulum esse reale quid, veramque naturam praeter intellectum, qui solus, visis triangulis materialibus, illam, perinde ac dictum est de natura humana, sermavit, & communem fecit. Unde neque est existimandum proprietates demonstratas de Triangulis materialibus, idcirco ipsis convenire, quod illas mutuentur ab ideati
Triangulo, cum ipsi potius in se habeant,nili quatenus intellectus ex ipsis inspectis, easdem illi tribuit, redditurus postea inter demonstrandum e
Eodem modo, quo proprietates naturae humanae non sunt in Platone, &Socrate, quasi ipsi illas a natura universali acceperint, cum potius natura
universalis ideo habeat,quod intellectus ipsi cas tribuit, postquam in Platone , Socrate, & caeteris animadvertit, redditurus illis deinceps, cum ratiocinatione opus fuerit.
Notum est enim intellectum ex visis Platone, Socrate, & aliis, omnibus
252쪽
OBIECTIONES QUINTAE. Ibus rationalibus, collegisse hanc universalem propositionem, omnis homo est rationalis: ac deinde cum vult probare Platonem rationalem esse,
illam pro principio in syllogismum induere. Et dicis tu quidem, si Mens.
habere te Trianguis ideam, habituramqne illainsuisse, tametsi nullam unquam in corporibus triangularem figuram vidisses: quemadmodum habes aliarum iurarum complurIum, qur tibι insensis nunquam incurrerunt. Verum, si, ut supra dicebam, sic fuisses hactenus orbata omnibus sensuum functionibus, ut nunquam neque vidisses, neque tetigisses varias superficies, si ve extrema corporum , putas ideam Trianguli , alteriusve figurae habere, aut ess mare in te potuisses IIabes jam compi ues tu te, quai, ite illapsa per sensus non*t ἰ Sed nimirum facile habes, quia ex iis, quae illapsae sunt, ipsas essingis, formasque varias, modis sit perius expolitis. Dicendum hie praeterea soret de falsa illa Trianguli natura, quae supponitur constare ex lineis, quae latitudine careant; continere aream, quae prosunditate ; terminari ad tria puncta, quae omnibus partibus: attamen
1. Aggrederis consequenter demonstrare Dei existentiam, visque argumenti est in illis verbis, Attendenti it manifestum, non magis posse ex entiam ab essentia Dei separari, quam ab essentia Triangub magn:tudinem trium 6 iu angulorum equalium duobul rectis: sive ab idea montis ideam vallis: adeo uenon magis repugnet Deum cogitari hoc est ens summe perfectum) cui defit exi- flevita hoc est, cui desit aliqua perfectio) quam cogitare montem, cui desit Patris. Enimvero attendendum est, videri tuam hujusmodi comparationem non
Nam rite quidem comparas essentiam cum essentiar verum non comparas deinde aut existentiam cum existentia, aut proprietatem cum proprietate, sed existentiam cum proprietate. Hinc vel dicendum suisse videtur,non posse magis separari omnipotentiam, verbi causa , Dei essentia, quam ab essentia Trianguli illam magnitudinis angulorum aequalitatem :vel certe, non posse magis separari Dei existentiam ab ejus cssentia, quam ab essentia Trianguli ejus existentiam. Sic enim bene processis et utravis comparatio, & non modo prior fuisset concessa, verum etiam posterior ;quanquam non propterea evicisses Deum necessario existere, quia neque Triangulus necessario existit, tametsi illius essentia existentiaque separari ipsa non valeant, quantumcumque mente separentur, sive seorsim cogitentur e ut cogitari etiam essentia existentisque divina possunt. i Deinde, attendendum est te collocare existentiam inter divinas persectiones: & non collocare tamen inter persectiones Trianguli, aut mon
253쪽
tis: cum perinde tamen, & suo cujusque modo persectio dici valeat. Sed nimirum, neque in Deo, neque in ulla alia re existentia persectio esti sed id, sine quo non sunt persectiones. Siquidem id, quod non existit, neque persectionem neque imper sectionem habet: & quod existit, pluresque persectiones habet, non
habet existentiam, ut persectionem sIngularem, unamque ex eo nume
ro i sed ut illud, quo tam ipsum quam persectiones existentes sunt,& sine quo nec ipsum habere, nec persect iones haberi dicuntur. Hinc neque existentia, persectionum instar, existere in re dicitur, neque .s res careat existentia, tam imperio sta sive privata persectione) dicitur
quam nulla. Quamobrem, ut enumerando persectiones Trianguli non recenses existentiam, neque proinde concludis existere Triangulum: ita enumerando persectiones Dei non debuisti in illis ponere existentiam, ut concluderes Deum existere, nisi principium petere velles. Dicis in aliis omnibus rebus distinui existentiam ab essemia, non verὸ in Deo. Sed quomodo quasso existentia Platonis, & essentia Platonis, distinguuntur inter se uisi cogitatione duntaxat i Fac enim Platonem non amplius existere, ubi-nam erit ejus essentia i Nonne porro in Deo pari modo essentia A existentia cogitatione distinguuntur ἰObjicis tibi ipse, Forte, ut cogitando montem cum Palle, rat equum alatum, non sequitur propterca aut montem, aut talem equum existere: ita ex eo, quod cog res Deum ut existentem, non siqui illum existere: actum latere sophisma arguis. Verum non fuit dissicile solvere sophisma, quod ipse finxisti, assumendo praesertim id, quod tam manifestὶ repugnat, Deum existentem
non existere, neque perinde assumendo hominem, aut equum. At si accepisses ut montem cum valle, & equum cum alis, ita Deum
cum scientia. potentia, attributisve aliis, tum dissicultas processi siet, explicandumque tibi incubuisset, qui fieri possit, ut Mons declivis, aut. equus alatus, cogitari valeat, absque eo quod existat: Deus sciens & potens cogitari absque eo, quod existat, non valeat. Dicis liberum non esse cogitare Deum absque existentia, hoc es, em siumme
persectum absque summa perfectione ; ut liberum es equum cum ala vel fineatu imaginari. Sed nihil addendum, nisi quod, ut liberum est cogitare
equum non habentem alas, non cogitata existentia, quae si advenerit, persectio, per te, in eo suerit; ita liberum est cogitare Deum habentem scientiam, potentiam, & persectiones caeteras, non cogitata existentia, quam si habuerit, tum consummatae sit persectionis. Quare ut ex eo,
254쪽
quod equus cogitatus persectionem alarum habens, non propterea colligitur habere existentiam, persectionum, per te, praecipuam ; ita neque ex eo, quod Deus cogitatur habens scientiam, persectionesque caeteras, colligitur propterea ejus existentia, sed ea demum probanda est. Et quam vis dicas tam existentiam, eram perfectiones caeteras, in i ea entis summepersei licomprehendi, id dicis, quod probandum est, de conclusionem pro principio assumis. Nam etiam alioquin dicerem in idea Pegasi persecti contineri, non tantum persectionem illam, quod habeat alas; sed etiam illam, quod existat. Ut enimDeus cogitatur perfectus in omni genere persectionis; ita Pegasus cogitatur perfectus in suo genere; nihilque hic posse instari videtur, quod, proportione servata, usurpari utrimque non valeat. Dicis, ut cogitando Triangulum non est necesse cogitare, quod treis angulos habeat
parea duobus rectu, tuis id vultus verum non sit, ut attensenti postea patet; ita posse quidem cogitari alias Dei perfectiones, non cogitata existentia , sed illam nou esse
propterea minus raram, ctim attenditur pe sectionem esse. Attamen vidcs quid
dici possit. Nempe ut illa proprietas attenditur postea esse in Triangulo,
quia demonstratione probatur; ita, ut existentia attendatur esse in D co, demonstratione probandam esse et Secus profecto quidlibet in quolibet esse facile evincam. Dicis te attribuentem Deo onmes persectiones, voti perinde facere, ac si pretes omnes quadrilateras figuras circula inscribi: quoniam ut heic falleris, quia depretandis postea rhombum non inscribi: non ita illic falleris, quia postea existentiam Deo convenire deprehendis. Sed perinde prorsus facere videris, aut si non facis, necesse est, ut ostendas Deo non repugnare existentiam, quemadmodum, ostenditur repugnare rhombo circulo inscribi. Caetera praetereo, quae vel non explicas, vel non probas, vel ex jam allatis solvuntur, ut; Nihil pose excogitari, ad cujus esentiam existentia pertineat, pratersolum Deum: non posse duos aut plureis ejusmodi Deos intelligi: talem Deam ab aeterno exstitisse, Orn aternum esse mansurum : percipere te musta alia in Deo, quibus ni ut possit δε- trahi, nec mutari: oportere ista propius instici, ac diligentius in restigari, ut detegantur, certaque habeantur, Oc.
s. Declaras postremo omnis silentiae certitudinem 2 veritatem ab una rerι Dei cognitione ita pendere, ut hac non habita, nulla certitudo, aut scientiarera haberi possit. Exemplum adfers. Cum enim, inquis, naturam Trianguli considero, epidentisiime quidem mihi, utpote Geometriae principiis imbuto, apparet elus tres angulos equale is esse duobus rectis: nec polum non credere id verum esse , quandiu ad eius demonstrationem attendo. Sed statim atque mentis aciem
ab illa deflexi, quantumpis adhuc recorder me illum clarisime perstexisse, facilὸ
255쪽
tamen potest accidere, ut dubitem ansi vera, quidem Deum ignorem. Possem enim nubi persuadere, me talem a natura sactum esse, ut interdum in iis fallar, q*a me puto quam evidentissim de percipere: cam prasiertim meminerim me multa pro veru ct certu habuisse, qtu postinatam aliis ratimitas adductur,false esse iudicari. Postquam rero percepi Deum esse: quia simul intellexr catera omnia ab eo pendere, illumque non esse fallacem, atque inde collegi illa omnia, qua clare ct distincte percipio, necessario se νera: etiamsi nou atIeadam amplius ad rationes, propter quas istud verum ejudicari: modo tamen recorder me clare o distincte percepisse, nulla ratio con-rratia asserri potest, qua me ad dubitandum impellat: sed veram ct certam de hac habeo scientiam. Neque de hoc tantum : sed θ de reliquis omnibus, qua memini me aliquando demonstras, ut de Geometricis milibus. Ad ista porro, vir eximie, cum admittam te serio loqui, nihil aliud licet dicere, nisi quod videris aegrξ a quoquam fidem impetraturus. Te,
ante id tempus quo superiora de Deo es ratiocinatus, minus fuisse certum illarum Geometricarum demonstrationum, quam postmodum fueris. Profecto enim eae dem Instrationes ejus evidentiae ac certitudinis videntur , ut per se assensum extorqueant, & semel perceptae intellectum amplius haerere non sinant: adeo ut etiam pravo illi Genio tam facile sit laqueum mandaturus, ac dum tam cisi Deo nondum cognito tam animo- asseverasti non posse tibi imponi circa illam propositionem, illationem Ve, ego cogito iraque existo. Quin etiam quantumvis sit verum, uti nihil
verius, Deum existere, esse illum omnium Auctorem, non esse fallacem rQuia tamen haec esse videntur minus evidentia, quam demonstrationes illae Geometricae, vel eo argumento, quod Dei existentiam, Rerum creationem, & alia de Deo multi controvertant, has demonstrationes nemo
inficietur, ecquis est, quem persuadeas istas ab illis evidentiam certitudinemque mutuari Z Et quis capiat Diagoram, Theodorum, aut si qui similes sunt athei, certos omnino reddi non posse hujusmodi demonstrationum Et quotusquisque credentium est, quem si rogaris, cur ccrtus sit in Triangulo quadratum baseos aequale esse quadratis crurum, responsurus sit, quia scio Deum esse, & Deum non posse fallere, & ipsum esse tam hujus rei,quam aliorum omnium Auctorem:& non respondeat potius, quoniam illud scio, ac persuadeor indubitata demonstratione ἰ Quanto magis id responderent Pythagoras, Plato Archimedes, . Euclides, caeteri Mathematici, quorum nemo esseVidetur; qui de Deo cogitet, ut demonstrationum certissimus sat Quanquam, quia sorte non de aliis, sed de te
ipso solo spondebis, idque aliunde pium est: non est profecto quare con
256쪽
De rerum materialium existentim se reali mentis a corpore' aestinctione.
CIrca sextam, id non moror, quod initio dicis Res materialis ut
sunt obiectum pura Mathesios posse exsere: cum tamen res materiales sint objectum mixtae, non purae matheseos; & objectum purae matheseos, ut punctum, sinea, superficies, constantiaque ex iis indivisibilia, indivisibiliterque se habentia, existere reipsa non posisint: In eo solum haereo, quod heic iterum imaginationem ab ιntellectist-
ne distinguis. Quippe, o Mens, hae duae videntur unius ejusdemque facultatis actiones, ut supra insinuavimus; &, si quid sit discriminis, id non videtur amplius esse, quam secundum magis & miniis ; & vide ut illa inde jam probentur.
Dixisti supra imaginari nihil esse aliud, quam contemplari figuram, imaginemve rei corporea : Heic vero non abnuis intelligere esse contemplarι Trgρ- num, Pentagonum, Cinlι νηum, Myriogonum, & hujusmodi caetera, quae figurae sunt rerum corporearum. Et discrimen quidem jam statujs, quod imaginavo fit cum qgadam applicatione facultatis cognoscitiva ad corpus: iηtellectio vero ratem applicationem seu contemsonem non exigat. Adeo ut, cum simpliciter, O M lal rex percipis Trigonum, ut gnam constantem tribus angulis, id intelligere te dua3. Et cum nonfine aliqua taι contenticue figuram quasi praebe temhabes, tysticis, exploras, distincteque o figillatim agnoscu, discernisque tuis angulos, id te duas imaginari. Ac proinde, cum ριrcipias quidem a que labase Clutio-gonum esse Iguram mille augulorum: neque tamen applicando contendendo rein ipsin discerivrep s, ct quo prissenteis habere, sigillatimque discernere ovincis illiso angulos, sed te perinde confuse habeas, ac circa MyMogonum, aut q mcumque aliam hujus nisi figurarum; idcirco censera respestu Chiltogoni, aut Myriust i Intellectionem esse, non Imaginationem. Veruntamen nitul sane obstat , quin ut ad Trigonum , sic ad Chiliogonum quemadmodumntellectionem, ita imaginationem extendas. Nam& nonnihil contendis, ut figuram illam tam multorum angulorum ali- o modo imagineris: licet multitudo illa angulorum tanta sit, ut ipsa indistincte capere non tassis 1 de aliunde percipis quidem voce Chilios S , . goni
257쪽
goni significari figuram mille angulorum, sed haec est tantum vis nominis; nam non propterea in ea figura intelligis magis mille angulos, quam
Attendendum vero ut amittatur distinctio, & acquiratur confusio per gradus. Tetragonum enim confusi iis, quam Trigonum percipies, imaginaberisv c, aut intelliges: sed distinctius, quam Pentagonum. Tum hoc confusius 4 ctragono, Hexagono distinctilis, atque ita consequenter, donec non habeas quid diserte tibi proponas, &, quia jam diserte capere non possis, contendere teipsiam ut plurimum negligas. Quamobrem, si velis quidem imaginationem simul & intellectionem vocare, quanditi figuram distincte, & cum sensibili quadam contentione cognoscis: intellectionem vero sollim, dum consus ε sollim & cum nulla
aut perexigua contentione specularis, licebit profecto : at non erit propterea, cur plusquam unum genus internae cognitionis adstruas, cui accidentarium solummodo sit, ut secundum magis & miniis distincte vel remisse figuram quampiam intuearis. Et certὰ,cum Heptagonum, Octagonum, caeterasque porro figuras ad Chiliogonum , aut Myriogonum usque percurrere volucrimus & ad majorem minoremque distinctionem, vel remissionem , sempcr, continuoque attenderimus, dicer nepoterimus, ubinam, seu in qua figura imaginatio desinat, intellectio sola remaneat λ Nili potius non apparebit series tenorque uniusmodi cogat tionis, cujus continuo insensibiliterque decrescat distinctio, & contentio, crescat confusio, & remit Gio. Alias certe considera, ut intellectionem deprimas, imaginationem extollas. Quid enim aliud, quam illi ludibrium, isti commendationem quaeris, dum illi negligentiam, & confusionem tribuis, huic vero diligentiam & perspicuitatem adscribis lAsseris postea vim imaginandi, prout a vi intelligendi distinguitur, ad tui sentiam non requiri: quomodo id vero, si una, eademque vis sit, cujus sunctiones differant secundum magis & miniis duntaxat Subjicis mentem imaginando sese conpertere ad corpus intelligendo , ad ρ-
ipsum, ideamve, quam habet in st. Quid ita vero, si non potest mens sese
ad seipsam, ideamue ullam convertere, quin simul sese convertat ad aliquid corporeum, ideave corporea repraesentatum ' Nam Trigonum qui dem, Pentagonum, Chiliogonum, Myriogonum, caeteraeque figurae, carumve ideae, corporeae omnino sunt; neque potest mens ad illas, nisi ut corporeas, corporearumve instar, intelligendo attendere. Quod spectat ad ideas rerum immaterialium creditarum, ut Dei, Angeli, animae liu manae, seu mentis, constat etiam quascumque habemus de ipsis ideas, esse
258쪽
vel corporeas, vel quasi corporeas, ex serma scilicet humana, & cx rebus sit; tenuissimis, simplicissimis, insensibilissimis,cujusmodi sunt aer,aethcrve, desumptas, ut supra quoque attigimus. Quod autem dicis conjicere te probabiliter solum aliquod corpus cxistere: quia non potes dicere serio, idcirco morandum non est. r. Disputas deinceps de Sensu, ac praeclare primum enumerationem instituis eorum, quae per sensus innotuerant, & credita vera a te fuerant, sola judice ac duce natura. Reser ubinde experimenta , quae habitam sensibus fidem ita labefactaverint, ut eo te adegerint, quo te receptam vidimus circa Meditationem primam. Hoc porro loco mens mihi non est de veritate senstium intendere litem. Tametsi enim sallacia. fallitasve sit non in sensu, qui incre passive se habet, refertque solum ea, quae apparent, quaeque talia ex suis causis apparere necessum est : led in judicio, sive in mente, quae circumspecte satis non agit, neque advertit ea, quae procul sunt, cx hisce, aliis ve causis apparere confusiora, minoraque seipsis, dum prope sunt, & ita de caeteris: attamen ubicumque fallacia sit, negandum non est, quin aliqua sit: himque dissicultas est, sic ne semper sit, ut nunquam de rci. cujuspiam sensibus perceptae veritate constare possit. Sane ver A nihil est necesse exempla obvia conquirere: Dico solum ad ea, quae profers, si ve potius objicis, constare omnino videri, cum turrim N prope spectamus, & contingimus, certos nos esse, quod sit quadrata; qui remotiores habueramus an sim judicandi rotundam, vel certe dubitandi, quadratane, an rotunda, an alterius figurae esset.
Sic sensus ille doloris, qui apparet adhuc esse in pede, aut manu, postquam ea membra rescissa sunt, fallere aliquando potest, in iis scilicet, quibus sunt rescissa; idque ob spiritus sensorios assuetos in ipsa deserre, imque ipsis sensum exprimere: attamen qui integri sunt, tam certi sunt se in pede, aut manu, quam compungi vident, dolorem sentire, ut dubitare
Sic cum vigilemus, somniemusque per vices, donec vivimus, fallacia quidem per somnium est, quod ea videri coram appareant, quae coram non sunt; attamen nec semper somniamus, nec, dum revera vigilamus, dubitare possumus, vigilemus-ne, an somniemus potius. Sic cum cogitare possi mus nos esse naturae fallaciis obnoxiae, etiam in rebus verissimis visis; nihilominus cogitamus etiam nos esse a natura veritatis capaces: & ut aliquando fallimur, ut non detecto sophismate, vel baculo media ex parte in aquam immerso; ita aliquando intelligimus
259쪽
verum, ut in Geometrica demonstratione, aut in baculo ex aqua educto, udeo ut de neutrius veritate dubitare plane possimus. Et ut dubitare de caeteris liceat: saltem de eo dubitare non licet, quod res tales appareant; nec potest non esse verissimum taleis apparere. Quod autem ratio multa dissuadeat, ad quae nos natura impellit, non tollit hoc saltem veritatem ejus, quod apparet, . Tametsi nihil est necesse heicdisquirere, Ratione sensus impulsui repugnet, codumaxat modo, quo dextera manus prolabentem laevam prae lassitud me sustentat, an vero quodam alio.
3. Accedis consequenter ad institutum , sed levi quasi velitatione.
Pergis enim, Nunc autem postquam incipio meipsum meaque Auctorem originis melius nosse, non quidem omni ι, qtra habere videor a sensibus, puto esse temere a mittenda, sed neque etiam omnιa tu dubium revocanda. Bene hoc habet, quanquam & antea idem haud dubie putaveras. Sequitur , Et primo, quoniam secto omη:a , qVae clare distincte intelligo, talia a Deo seri posse , qualia illa intelligo et satis est, quod possim unam rem abseque altera clare O distincte sntelligere, ret certus D unam ab altera esse diver
iam : quia potest saltem a Deo storsim poni , o non refert a qua potentia id fat, tit diversa existimetur. Ad hoc nihil aliud dicendum cst , qtiam probare te clarum ex obscuro: ne causer esse obscuritatem in illatione ali quam . Ac non haereo quidem in eo, quod probare prius oporteat existere Deum, & ad quae potentia ejus se extendat, ad ostendendum facere eum posse quicquid tu potes intelligere': quaesierim solum, non-netu' clard distincteque intelligis in Triangulo proprietatem illam, quod majora latera majoribus angulis subtendantur, separatim ab alia, qua tres imul anguli habentur pares duobus rectis ἶ Et admittis-ne propterea Deum ita posse illam proprietatem ab hac separare, & seorsim ponere, ut Triangulus istam, & non illam habeat, vel ista quoque praeterea sit seorsim a Triangulo η Sed note helcremorer, quod haec separatio parum ad rem faciat, subjicis, Ac proinde ex bοι ipso, quod sciam me existere, quodque interiis nihil plane aliud ad naturam fide esse nam aveam pertinere animad-τertam praeter hoc solism, quod sim res cogitans: recte concludo meam essemiam in hoc uno confii flere, quod sim res cogitans. Heic remorarer, sed vel repetere sufficit quae circa meditationem secundam dicta sunt, vel ex speetandum quid inserre velis. Postremo enim, Et quampis, inquis, fortasse vel potius, ut postmodum
260쪽
rastum res cogitans, non extensa: ct ex alia parte disimo am ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans: certum di me a corpore meo revera sedistinctant, ct absque illo pose existere. Videlicet hila properabas Z Ergo quia cardo dissicultatis heic potissimum vertitur, consistendum nonnihil est, ut pateat qui illum stabilias. Agitur heic primum de distinctione inter te, & corpus: quod porro cor- Ius intelligis ' Nempe hoc crassum ex membris constans, de quo sunt aud dubid haec verba, habeo nubι conjunctum: &, certum est me a corpore meo esse distinctam, &c. Atqui, o Mens, de hoc corpore non est dissicultas. Esset quidem, si objicerem cum plerisque Philosophis te esse , persectionem, actum, formam, speciem, &, ut vulgari modo loquar, modum corporis: quippe illi non magis te ab isto corpore distinctam,separabilemque agnoscunt, quam figuram, modum-ve alium : idque seu sis anima tota , seu sis praeterea etiam νους δ άμ , νής - κις, intellectus possibilis, seu passibilis, ut loquuntur. Sed agere placet tecum liberalius, te nimirum confiderando ut νου, minIκον intellectum agentem, imo separabilem: tametsi alia, qua illi, ratione. Cum illi enim statuerent omnibus hominibus nisi potius rebus communem, praetantemque intellectui possibili, ut intelligat, eadem prorsus ratione, ac necessitate, qua lux oculo, ut videat unde solari lumini comparare soliti erant spectareque proinde ipsum, ut advenientem extrinsecus in ipse te potius considero nam & tu quoque id bene vis ut intellectum quendam specialem, qui domineris in corpore. Repeto autem dissicultatem non esse, sis ne separabilis, an non. ab hoc corpore unde & paulo ante innuebam non suisse necessarium recurrere
ad Dei potentiam, qua illa sint separabilia, quae separatim intelligis : sed de corpore , quod ipsemet sis: quasi possis ipsa era tenue corpus, intra crassium istud diffusum, aut in ejus parte sedem obtinens. Caeterum nondum secisti fidem esse te aliquid purὸ incorporeum: Et clim in secunda
Meditatione enunciases te esse non ventum , non ignem , non vaporem, non halitum, admonita profecto es, id sine probatione fuisse enun
Dicebas te de istis rebus illeic loci non disputare : at deinceps non disputasti, neque ulla ratione probasti non esse te corpus hujus emodi. Spes erat, ut heic id praestares: &, si quid tamen disputas, si quid probas, disi putas, & probas te non esse crassum corpus hoc, de quo, ut jam dixi, non est dissicultas. g 6. At,