Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

1ti OBIECTIONES Qv IN TAE.formalem rei, seu quam res ipsa habet in se: Sed penes eam duntaxat partem , cujus intellectus notitiam accepit: seu, quod est idem, penes notitiam, quam intellectus habet de re. Sic nempe esse in te dicetur Idea perseeta, ejus hominis, quem attentd, & saepius, & in omnem faciem circumspexeris: at illius, quem in transcursu,quem semel,quem ex parte lum videris: erit profecto imperfecta. Quod si non ipsum hominem,sed larvam faciei obductam, & vesicis corpus undequaque contegenteis adspexeris: aut dicendum est non esse in te illius Ideam ; aut si cst aliqua, illam esse imperscctissimam, summeque confusam. Ex quo dico haberi quidem ideam distinctam germanamque accidentium 8, at substantiae sub iis latentis non- nisi confusam, fictamque ad summum. Adeo ut cum di. cis pliu esse realitatis objeci ira in Idea substantia , quum in Idea accidentium: primum, negandum sit substantiae esse veram Ideam, seu repraesentationem,atque idcirco ullam ipsius realitatem objectivam: ac deinde ubi fuerit aliqua concessa , negandum quoque sit eam esse majorem, quam sit in Ideis accidentium, cum quicquid realitatis hujusmodi habet, habeat ex Ideis eorum accidentium, sub quibus,vel quorum instar concipi substantiam suprii diximus declarantes illam concipi non posse nisi ut cxtensum, figuratum . coloratum aliquid. Circa id, quod subdis de Idea Dei, quae te, cum tibi nondum constet an sit Deus, quomodo nosti Deum repraesentari per sui Ideam, summum , aeternum, infinitum, omnipotentem,

omnium creatorem' An - non ex praeconcepta de Deo notitia, quatenus

audiisti illa attributa de Deo en unciari ἰ Quippe si nihil tale hachirnus audiisses, ita-ne describerest Dices hocjam solum afferri in exemplum, abiaque eo,quod quidpiam adhuc definiatur. Esto: sed vide ne postea id habeas quasi praejudicatum. Dicis esse in Idea Dei infiniti plus realitatis objectivae, quam in Idea rei finitae. Sed primo , cum humanus intellectiis

non sit concipiendae ins nitatis capax t ideo neque habet, neque respicit Ideam infinitae rei repraesentatricem. Quare & qui infinitum quid dicit, attribuit res, . quam non capit, nomen quod non intelligit si quoniam ut res extenditur ultra omnem illius captum; ita sinis negatio extensioni illi attributa ab eo non intelligitur, cujus intelligentia fine aliquo semper

coercetur. Deinde, cum maximae quaeque perfectiones soleant Deo attribui: videntur eae omnes desumptae ex rebus, quas vulgo miramur in nobis, cujusmodi sunt diuturnitas, potentia, scientia, bonitas, beatitudo, &c. quae quantum possumus ampliantes, pronunciamus Deum aeter num, Omnipotentem, omniscium, optimum, beatissimum,&c. Quae

Idea porro naec omnia repraesentat , non habet propterea plus realitatiso e

232쪽

OBIECTIONES Qv INTA. 2Iobjectivae, quam habeant res finitae simul sumptae, ex quarum Ideis, Idea illa compacta est, ac deinde modo jam dicto adaucta. Nam neque qui dicit aeternum, complectitur propterea mente totam extensionem ejus durationis, quae nunquam cepit, & nunquam desitura est: neque qui omnipotentem, totam multitudinem essectorum possibilium, atque ita de caeteris. Postremo ecquis dici potest habere ideam de Deo germanam , seu quae repraesentet Deum qualis est λ Quam pusilla res esset Deus, nisi effetalius, haberetque alia, quam nostra haec quantillacumque An non consenda est esse minor persectionum proportio inter Deum, & hominem, quam inter elephantem, & interculaneum animalculum acari ' An ergo, si quis ex observatis acari persectionibus, efformaret in se Ideam, quam elephantis diceret, germanamque asseveraret, ineptissimus haberetur: & sibi plaudet, si quis ex visis hominis persectionibus, Ideam efformet, quam & Dei esse, & germanam esse contendat ' Quaeso etiam pauculas istas, quas in nobis esse deprehendimus, quomodo in Deo agnoscimus esset Esse ubi agnoverimus, qualem -nam licebit propterea ejus essentiam imaginari ὶ Est profecto Deus supra omnem captum infinitis interis

vallis ; & clim mens nostra ad illius contemplationem comparatur, non modo caligat, sed δε nulla est. Quare neque in , cur dicamus germanam ullam esse Ideam, quae Deum repraesentet; abunddque est, si ex analogia harum rerum nostratium, qualemcumque, &ad usum nostrum cliciamus, formemusqtie ideam, quae captum humanum non superet, neque

realitatem contineat, quam in rebus caeteris, caeterarumve rerum occa sione non percipiamus. i. N tib i is. Assumis consequenter ,- manifestum in naturali tu ine, tantumdem minimum debere esse in cause liciente, o totali, quantum in sectu est ; idque ut inseras, tantundem saltem O debere realitatis formalis in cavsa Iudae , quav-yum objectire in Idea est. Passus nempe hiectiam grandis, & in quo non- nihil consistendum sit. Primo vulgare illud dictum, nihil este in effectu, quod non sit in causa. videtur debere potius de materia,quam de efficiente intelligi. Quippe essiciens externum est, & divellae plerumque naturae ab oste-ctu. Et quamvis effectus dicatur habere realitatem ab essciente; habet tamen non quam em ciens habeat necessario in se, sed quam mutuari aliunde possit. Patet res perspicue in effectu artis. Nam quamvis domus habeat totam suam realitatem ab artifice; arti sex tamen illam non I se, sed aliunde acceptam tribuit.Idem facit Soli cum materiam inscriorem varid commutat, variaque animalia procreanimo etiam parens, a quo licet proles habet materiae aliquid; illud tamen non ut a principio essiciente, sed ut a materiali e 3 habet

233쪽

,22 OBIECTIONES Qui IN TAE.

habet. Quod objicis esse essecius debere veIson; Muter vel e viventer cominera inc sis, nihil amplius arguit,quam essectum aliquando habere sormam similam formae suae causae, aliquando dissimilem, & imperfectiorem quidem, adeo ut forma causae supra illam emineat. Sed non sequitur ut propter vel eminens causa det aliquid de suo esse , vel quae continet formaliter, partiatur suam formam cum effectu: Nam S quamvis id fieri videatur in

generatione viventium, quae est ex semine; non dices tamen, opinor, patrem . cum generat filium, resecare, dareque illi rationalis animae partem. Uno verbo, causa esticiens non alia ratione continet effectum, quam qu tenus illum ex certa materia adumbrare potest ac perficere.

Deinde circa illud, quod infers de re.ilitate oblectiva, exemplum usurpo imaginis meae, quae spectari potest, vel in speculo, cui me objicio, vel in tabula, quam pictor adornat. Ut enim ego ipse sum causa imaginis in speculo, quatenus ex me emitto mei speciem in speculum, & pictor causa imaginis, quae exhibetur in Tabula: Itactim idea vel imago mei sit in te, vel quovis alio intellectu, quaeri potest, an ego ipse sim causa illius, quatcnus emitto mei speciem in oculum, Sc. intercedente oculo in ipsum usque intellectum t an vero sit causa quaepiam alia quae illam quodam quasi penicillo , stylove in intellectu delineet. Videtur porro non alia causa praeter me esse requirenda : nam & quamvis postea intellcctus mesideam ampliare, minuere, componere, alia ratione tractare possit; ipse sum tamen causa primaria totius realitatis, quantilla habet in se: Be quod heic dicitur de me, idem intelligendum est de quolibet objecto eκterno. Jam realitas illa ideae distinguitur duplex per te; & formalis quidem alia esse non potest, quam tenuis illa substantia, quae ex me cHuxit, & in intellectu recepta, inque ideam conformata est. Nisi velis autem speciem ex objecto procedentem emtaxionem esse substantialem, fac quodcumque lubuerit , realitatem semper imminues.) Objectiva autem nihil esse potest praeter repraesentationem seu similitudinem mei, quam gerit idea: aut certe praeter symmetriam , qua partes ideae ita di siponuntur , ut moreserant. Quocunque modo acceperis, nihil esse quidem reale videtur, quoniam est sola relatio partium inter se, Nad me, vel modus realitatis formalis, quatenus hoc modo consormata est: sed nihil refert; dicatur, quia placet, realitas obiectiva. Hoc posito, videreris tu quidem idebem comparare realitatem formalem ideae cum realitate mea formali, seu cum mea substantia: & realitatem objectivam ideae cum symmetria partium mei, seu delineatione, & forma externa: at pigcet tamen tibi compararo Iealitatem objectivam ideae cum realitate mea sormali. Porro quicquid

234쪽

sit de explicatione superioris axiomatis, patet non modo esse in me tan-ttundem realitatis formalis, quantum est objectivae in mei idea sed realitatem etiam formalem ideae, nihil pendesse respectu meae formalis, seu totius meae substantiae. Quocirca & tibi concedendum esse tantum dem saltem esse debere realitatis formalis in causa idea, quantum oblectivae in ideas, quando totum quicquid in idea in , nihil pene est comparatione

ipsius causae. .

i s. Subsumis, si in te fit idea , cujus realitra obiectiva ' tanta, ut nec eminenter nec sermaliter illam conιinneris, atque adeo illius causa esse non potueris ;tum demum Fequi necessariὸ exist re aliquid prater te in munda: cum secus careas argumento, quo certin reddaris esse aliqaid. verum ex jam dictis tu causa non es realitatis idearum; sed ipsaemet res per ideas repraesentatae, quatenus emittunt imagines sui int te, ut in speculum: licet tu ex ipsis occasionem possis aliquando sumere chimaerarum depingendarum. Sed seu ipsa os causa, seu non: an propterea incerta es, es. aliquid praeter te in mundo i Bona verba, quaeso: nam opus non est, ut, quicquid de ideis sit, argumenta ad id quaeramus. Percurris deinceps Idevi, qua in resant,

ac prater ideam tus, numeras ideas Dei rerum corpo earum inanimataramisque, angelorum, animalium, hominum: idque , ut cum de idea tur disculi rem non esse dica3, inferas ideas hominum, animalium, angelorum, componi posse ex iis, quas habes tui, Dei, rerum corporalium: ct ideas rerum corporabum p

tuisse quoque a ra proscisti. Hoc vero loco mirari subit, qui dicaris habere ideam tui & Qecundam adeo , ut ex illa possis tot alias depromere,) acrem carere dissicultate: cum reveta tamen aut ideam tui nullam habeas, aut illam admodum confitiam, atque imperfectam, prout jam observaVimus in silperiorem meditationem. Et inserebas tu in illa ι nihil facilius, atque evidentius a te percipi, quam te ipsam: Quid si, cum non habeas, nec habere possis tes ideam, dicaris posse quidvis aliud facilius, atque evidentius, quam teipsam percipere ἰ Cogitanidicerte mihi quorsum fieri possit, ut neque visus seipsum videat, neque intellectus 1eipsum intelligat Illud in mentem subiit, quod nihil agat in seipsum: Quippe nec manus aut in ipsa digitus summus se verberat; nec pes sibi calcem impingit.

Edm aliunde vero ad notitiam alicujus rei eliciendam, necesse sit rem agere in facultatem cognoscentem : immittere nempe in illam sui speciens sive sui specie illam informare: perspicuum videtur ipsam facultaten rictu extra seipsam non sit , non posse illam sui speciem in seipsam transmittere. neque sui notitiam consequenter elicere, sive, quod idem est, percipere seipsam. Et quare putas oculus, cum se in seipso non Videat, videt tameuin

235쪽

a , OBIECTIONES QS I NTAE. in speculo ' Nempe quia inter oculum speculumque est interstitium, di oculus ita agit in speculum, immittens in illud sui speciem ut speculum in

ipsum reagat, propriam ejus speciem in illum remittens. Dato mihi por ro speculum, in quod ipsa perinde agas: spondeo fore, ut eo resectente in teipsam tui speciem, tum demum te, non directa quidem, sed reflexa tamen cognitione percipias: quousque autem non dederis, spes non est, ut te ipsam noris. Possem heic quoque insistere, qui dicaris habere ideam Dei, nisi sorte qualem, & quo modojam diximus Qui Angelorum 3 de quibus nisi aliquid audiisies, nescio an unquam cogitassest Qui an

malium, caeterarumque rerum,quarum, si in sensus non incidissent, pene certus sum te nullas ideas suisse habituram: ut & nulla habes innumerarum rerum, quarum ad te neque adspectus, neque fama pervenit i Sed his dimissis, illud admitto, ideas diversarum rerum in mente existenteis ita posse componi, ut plures aliarum formae cooriantur, tametsi quas enumeras, non videantur sufficere ad istam tantam diversitatem , iqio neque ad distinctam, determinatamque certae cujuspiam rei ideam. Haereo autem solum circa ideas rerum corporearum, quod disticultas non parva -st, quomodo ex sola tui idea, dum te pro incorporea geriS, teque ut ta-- lem consideras, eas deducere ex te possis. Nam si solam substantiam incorpoream nosti, quomodo fieri potest ut capias praeterea substantiam corpoream i Estne aliqua inter hanc & illam analogia i Dicis, utramque convenire in eo, quod sit apta existere; at ista convenientia non intelligitur, nisi prius res utraquc quae convenit, intelligatur. Notionem quippe communem facis, quae priusquam formetur, oportet particularia intelligi. Profecto si ex intellecta substantia incorporea potest intellectus sermare ideam substantiae corporeae: non est cur dubitemus quin caecus, vel qui a nativitate detentus fuerit in densi is mis tenebris, sormare apud se ideam & lucis & colorum possit. Dicis, posse consequenter haberi

idcas extensionis, figurae, motus, aliorumque sensibilium communium: sed facila nimirum dicis. Id mirum, cur non lucem, colorem, alia, facilitate pari deducas: verum immorandum in istis non est. 7. Concludis, Itaque sola restat idea Dei, in qua considerandum est, an aliquid sit, quod a meipso non potuerit proficisci. Dei nomine intelligo substantiamqliandam infinitam, independentem , summe intelligentem, summe potentem, a qua tum ego ipse, tam aliud omne, si quid aliud extat, quodcumque existat, est creatum. Qua sane omnia talia sunt, ut quo diligentius attendo, tanIὸ minus a me sola profecta se posse videantur: ideoque ex antedictis Deum nece gariis existere es concludendum. Scilicet huc est, quo tendebas. Ego vero, ut con-

236쪽

clusionem amplector: ita non video qui sic concludas. Dicis ista, quae de Deo intelligu, hujusmodi se, utproficisti a te solo urentuerint: id nempe intendis , ut debuerint ab ipse Deo proficisci. Sed primum nihil verius est, quam quod a te solo prosecta non tuerint, seu quod illorum intelligentiam a te, vel per te duntaxat non habueris: sunt enim prosem, habitaque a rebus, a parentibus, a Magistris, a Doctoribus, a societate hominum, in qua

es versatus. At mens sola sum, inquies; nihil admitto extra me; ne aures quidem quibus audiverim, neque homines mecum colloquutos. Haec

dicere potes'. sed diceres-ne , nisi auribus nos audires, ac nisi essent homines , a quibus verba acciperes ' Loquamur serio, & dic bona fidet Voces illas, quas de Deo effers, nonne habes a societate hominum , quibus convixistit Et cum ab illis voces habeas, nonne & notiones subjectas designatasque vocibus ἶ Igitur non sint a te solo, videntur tamen non propterea a Deo, sed aliunde esse. Deinde quidnam in illis est, quod accepta primum a rebus occasione, habere ex teipso deinceps non potueris qAn-ne propterea aliquid capis, quod sit supra humanum captum ' Sanas intelligeres Deum, cujusmodi est , esset cur a Deo te doctum putares rhaec vero omnia, quae Deo attribuis, nihil aliud sunt, quam observatae aliquae in hominibus aliisque rebus persectiones, quas mens humana valeat intelligere, colligere, & amplificare, ut aliquoties dictum jam est. Dicis, cum ex re post se ideιι subfl.mtia, quia siubstantia es: non posse tamen ideam substantia instara , quia infinitus non es. Verum nulla est proptere in te ins nitae substantiae idea, nisi nomine tenus, & quatenus homines comprehendere t quod est revera non comprehendere) infinitum dicuntur : adeo ut necesse proinde non sit talem ideam a substantia infinita proficisci; ea nempe fieri componendo ampliand6que potest: quem iam

dumjam dictum est. Nisi cum prisci philosophi ex comprehensis hoc vis bili spatio, hoc unico mundo, his paucis principiis, ipsorum ideas sic in

se habuerunt, ut illas ampliantes ideas efformaverint infiniti universi, infinitorum mundorum, infinitorum principiorum: dicturus sis illos non efformas e tales ideas ex vi suae mentis: sed eas processisse in mentem ex infinito universo, infinitis mundis, infinitis principiis 3 Quod defendis autem te percipere in initum per veram ideam: sane, si illa esset vera, repraesentaret infinitum cuiusmodi est, ac proinde perciperes quod est in i pis praecipuum, & de quo nunc agitur, videlicet infinitatem. Verum cogitatio tua semper terminatur ad finitum aliquid ,solumque infinitum dicit, quia non percipis quod est ultra tuam perceptionem e ut proinde non

male censearis percipere infinitum per negationem finiti. Neque lassicit , d dicere

237쪽

dicere percipere te plus realitatis in in ita subsantia, quam in finita. Oporteret enim te percipere realitatem infinitam,quod tamen non facis. Quinetiam revera non plus percipis: quoniam finitam sollim amplias, ac deinde imaginaris esse amplius realitatis in eo, quod dilatatum est : quam in eodem, dum est contractum. Nisi velis quoque Philosophos illos plus

percepisse realitatis, quae revera esset, cum plureis mundos conciperent, quam dum unicum in mente haberent. Ex quo obiter adnoto caussam, cur mens nostra tanto magis confundatur, quanto aliquam speciem sive

ideam magis ampliat, ex eo esse videri,quod hujusmodi speciem ii suo situ

distrahit, distinctionem partium illi adimit, ac ita totam attenuat, ut tandem evanida sat. Ne memorem mentem perinde confundi ob causam oppositam, cum nimis contrahit ideam. Dicis non obstare , qaod uon comprehensas infinitum, aut omnia, qua inissa fini: be si ficere, ut pauca quadam intelligas, quo veram, O maxime claram distinctamque ideam habere dicaris. Imo vero non habes veram ideam

infiniti, sed finiti solum, si non comprehendas infinitum, sed finitum

dumtaxat.

Dici potes ad summum cognoscere partem infiniti; at non propterea ipsum infinitum: ut ille qui nunquam egressus specum subterraneam, dici quidem potest cognoscere partem mundi, at non propterea ipsum mundum: adeo ut proptereti ineptus evasurus sit, si tam angustae partis

ideam censeat esse ideam veram germanamque totius mundi. At, inquiride ratione infiniti est, ut a te, qui sinitus es, non comprehendatur. Credo equi dem r at non est de ratione verae ideae rei infinitae, ut illius tantum partem minimam, sive potius nullam, ob nullam cum toto proportionem repraesentet. Suscere ais, ut pauca bata a te clare percepta ιηtelligas f Sed nempe , ut sussicit videre extremum capillum ejus hominis, cujus vis habere germanam Ideam. An non esset mei egregia effigies, si pictor unum mei capillum, nusve extremum duntaxat depingeret At minor, non dico Ionge, aut longissime, sed infinite etiam est proportio eorum omnium quae de infinito, seu de Deo cognoscimus, quam unius mei capilli, apicis, ve ejus ad meipsum totum. Uno verbo, haec de Deo nihil probant,quod non probent etiam de infinitis illis mundis; ac tanto magis , quanto illi potuerunt clarius ex hoc uno clare perspecto intelligi, quam Deus, Velens infinitum ex tua substantia quae cujusmodi sit nondum tibi constat. 8. Argumentaris aliunde sic, Qua enim ratione intelligerem me dabitare, me cupere, hoc est aliquid mihi dees, ct me non esse omnino persectνm , D idea emis persectioris in me est, ex cujus cmparatione desectin meos agπο-

238쪽

. OBIECTIONES QUINTAE. 17sarem' Verum si de re aliqua dubitas, si aliquam cupis, si agnoscis quidpiam tibi deesse, quid mirum; cum non noris omnia, cum non sis omnia cum nun habeas omnia ' Agnoscis te non esse proinde omnino peris

sectum Z Et hoc profecto verum est, dicique citra invidiam potest. Ergo intelligis esse aliquid te persectius ' Quid ni t tametti quicquid cupis non

sit semper te, quacumque ratione, persectius. Quippe clim panem desideras, non est panis te vel corpore tuo undequaque persectior: sed perfectior sollim ea inanitate, quae in stomacho tuo est. Quomodo orgo colligas esse aliquid te persectius Nempe quatenus vides universitatem rerum, quae & te, & panem, de caetera complectitur: adco ut,ctim singulae partes universi aliquid persectionis habeant, & aliae aliis inserviant, advenireque valeant; facile sit intelligere plus persectionis esse in toto, quam in parte; ac proinde te, clim sis solum pars,debere agnoscere quidpiam te persectius. Hoc igitur modo esse potest in te idea entis pers etioris, ex cujus comparatione desectus agnoscas. Ut praeteream posse quoque parteis alias persectiores esse; te cupere quod illae habent, & ex iisdem te cum comparatis posse tuos desectus agnosci. Quippe cognoscere potuisti hominem , qui soret sanior, robustior, pulchrior, doctior, moderatior, ac proinde persectior: neque fuit tibi dissicile concipere illius ideam, & ex illius comparatione intelligere, non esse in te gradum sanitatis, roboris, aliarumque persectionum, quae in illo sorent.

Objicis ubi post- modum, Sed forte majus aliquid flum , quam ipsa intelligam, omnesque illa perseeliones, quas Deo tribuo, potentia quadam in me sunt, etiamst nondum ad actum reducantur, ut serι potes, si mea cognitio magis magistre augeatur in infinitum. Respondes autem, Ut verum ' meam cognitionemgradatim augeri, o multa esse in me potentia, qtu actu nondum sunt, nihil tamen horum ad ideam Dei pertinet , in qua nihil ψ potentiale: namque hoc ipsium, gradatim aligeri , certissimum est imperfiasonis argumentum. Porro Verum

quidem est illa , quae in idea percipis, esse actit in ipsa idea: at non sunt ramen propterea actu in ipsa mei re.cujus est idea, Architectus quippe sibi fingit ideam domus, quae idea actu constat ex designatis parietibus, tabulatis, tectis, senestris. &c. Et tamen domus illa,ipsiusque partes,nondum actu sunt,sed potentia tantum. Sic illa Philosophoru m idea continet ama infinitos mundos: at non dices propterea illos infinitos actu esse. Quare sive quid in te sit, sive non sit potentia: satis est, quod idea vel cognitio tua, gradatim augeri, ampliarive possit: neque propterea inferri debet, ruod per eam repraesentatur, cognosciturve , actu esse. Quod agnosciscinde cogniItonem tuam nanquam fore infinitam, ultro accipitur: sed nempe

239쪽

18 OBIECTIONES QS IN TAE.

agnoscere debes neque fore in te unquam veram germanamque Dei

ideam, de quo semper amplius imo infinite cognoscendum res et,

quam de homine, cujus videris extremum duntaxat capillam. Certe &nisi hominem illum totum videris: vid illi tamen alium , ex cujus comparatione aliquam facere de illo conjecturam valeas r at aliquid simile Deo, illiusque immensitati, nunquam est datum cognoscere- Dicis te )udicare Deum actu infinitum, ut nabit persectioni diu addi valeat. Sed

judicas nempe quod ignoras, & ex praesumptione sol iam judicas, ut judicabant Philosophi infinitos mundos, infinita principia , ac infinitum universum, cujus immensitati nihil addi posset. Quod subjicis esse objectipum idea nou pendere ab esse potentiali, sed ab actuali. Vide quῖ possit este verum, si verum sit, quod jam diximus de idea Architecti, & antiquorum philos

phorum, ac praesertim ubi memineris hujuscemodi ideas conflatas esse ex aliis, quas intellectus praehabuerit ab existentibus actu causi s. 9. Quaeris deinceps, an jam habens ideam emis te perfectioris, esse ipsa posses , si tale ens nullum existeret ἰ Et respondes, Nempe a quo essem 8 a me scilicet ἰ vel a parentibus t vel ab aliis quibuslibet Deo minus perfectis ἰ Probas consequenter , Te non se a te: Sed hoc nihil necesse. Rationem etiam reddis , cur non semper fueris: sed id quoque supersuum ; nisi quatenus vis simul inferri debere te causam tui non productricem modo, sed & conse

Vatricem. Nempe ex eo, quψd tempus vita tua plureis parteis habet, infers te crearι debere in partibus singulis ob mutuam illarum a se independentiam. Sed vide

qui id intelligi possit. Nam sunt nonnulli quidem effectus, qui ut perseverent, neque momento quolibet deficiant, indigent praesentia , continuaque efficientia causae per quam primum essecoeperunt, cujusmodi est

solis lux quanquam hujusmodi effectus non tam iidem reipsa sunt, quam aequivalenter, ut de suminis aqua dicitur: in at videmus alios qui perseverent non modo ea causa, quam agnoscunt, non amplius agente, sed, si velis, etiam corrupta, reductaque in nihilum. Hujus generis sunt tot res genitae factaeque, ut recensere pigeat: sufficitque te esse unam ex illis, quaecunque tandem tui causa sit. At partes tui temporis non dependent alia ab abuηHeic instari posset, quaenam sit excogitabilis res, cujus partes sind a se invicem inseparabiles magis Z inter cujus parteis sit inviolabilior series &connexio cujus quae sunt partes posteriores possint minus averti. magis cohaerere, magis dependere a prioribus Sed ne haec urgeamus, quid propterea sacit haec seu dependentia seu independentia partium temporis, quae externae sunt, successivae sunt, activae non sunt, ad tui productionem, reproductionemve Prosecto nihil magis, quam fluxus, ac pertransitio partium

240쪽

OBIECTIONES QUINTAE. 29partium aquae, ad productionem reproductionemve alicujus rupis, quam fluvius praetersuit: at ex eo quod paulo ante fueris, nonsiquitur te nunc ese debere s Credo sinu : verum non ex eo, quod causa requiratur, quae te de novo creet: sed quod non teneatur abesse causa, quae te possit destruere ;vel tu non debeas in te habere imbecillitatem, qua tandem deficias. Dicis proinde esse manifestuvι naturalι lumine, conservationem a crearione

non nisi ratione diserre. Sed quomodo est manifestum , nisi sorth in ipsi, luce, effectibusve similibus i Subdis non esse in te vim , per quam paulo pssis sutura, quod conficia illius non sis, cum sis tamen res cogιtans. Verum est in te aliqua vis , qua possis existimare te quoque paulo post suturam : non tamen necessario aut indubie, quia illa tua vis, seu naturalis constitutio.

quaecumque ea sit, eo non extenditur , ut omnem causam corrumpentem, seu internam, seu externam arceat. Quare & sutura es, quod vim

habeas, non quae te de novo producat, sed quae, ut perseveres, praestare sulsciat, nisi corrumpens causa superveniat; Quod autem colligis dependere te ab aliquo ente diverso a te, bene colligis; non tamen quas de novo ab eo producaris: sed quasi producta ab ipso olim fueris. Pergis tale em non esie parentes, alia re causad quaslibet. Sed quare parentes non sint a quibus videris adeo manifeste una cum corpore producta , ne aliquid dicam de Sole, caeterisque causis concurrentibus At ego, inquis, sum res cogitam se ideamque Dra m me habens t Verum nonne parentes tui mentesve illorum suere quoque res cogitantes, habentesque ideam Dei l ut propterea heic urgeri non debeat effatum illud de quo jam antὶ, tantumdem ad minimum es e debere in causia, quantum in essectu. Sist alia, inquis, prater Deum causa, quaeri potes, ansit a se, vel ab alia i Namsi a se, πιι Deus, si ab alia, toties quaretur, donec ad illam perveniatur, que ase, Oss Deus; cum in infinitum progredi non liceat. Verum si causa suere parentes, ea potuit esse,

non a se, sed ab alia, illaque rursus ab alia, atque ita in infinitum. Neque absurdum probaveris progressum istum infinitum, nisi simul probes coepisse aliquando mundum, ac ideo fuisse parentem primum, cujus parens non suerit. In sinitus certe progressiis videtur duntaxat absurdus in causis ita inter se connexis subordinatisque, ut inferior agens sine superiore movente non possit: ut dum lapis quidpiam impellit, impulsus 1 baculo, quem impellit manus, veI cum infimus annulus catenae Pondus trahit , tractus ipse a superiore , & iste ab alio; sic enim perveniendum est ad unum movens, quod primum moveat. At in causis ita ordinatis, ut pri re destructa, ea, quae ab illa pendet, se per sit, possitque agere, non videtur esse perinde absurdum. Hinc cum dicis satis aperium, progressum hetc in-

SEARCH

MENU NAVIGATION