Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

3o Os IECTIONES QUINTAE.

um non dari: vide an suerit aded apertum Aristoteli, qui persuasus. tantopere suit nullum fuisse parentem primum. Pergis, nec plureis causas

partialeis ad te licteudum conνen se, ex quibus ideas variarum perfectionum Dcsatirιbatarum acceperis; cum ille reperiri non possint, nisi in uno, ac solo Deo, cujus titutas, situ simplicitas est praecipua persectio. Verumtamen , seu una, seu plures tui causae fuerint, non est proptere1 necesse, ut illae in te impresserint suarum persectionum ideas, quas adunare potueris. Interea vero occasionem facis quaerendi a te, cur nisi plures tui causae, saltem res plures et se potuerint, quarum persectiones mirata, beatam illam rem duxeris, in qua existerent omnes simul' Nosti ut Pandoram Poetae describant: Quid ni tu mirata in hominibus variis eminentem quandam scientiam, sapientiam, justitiam, constantiam, potentiam, sanitatem, pulchritudinem, beatitudinem, diuturnitatem, & alia, componere haec omnia non

potuisti, &suspiciendum existimare, si quis omnia simul haberet ' Cur non deinceps omneis persectiones variis gradibus adaugere, donec ille magis videretur suspiciendus, si ejus scientiae, potentiae, durationi, & caeteris nihil dcellet, addi ve posset, sicque seret omni sciens, Omnipotens,

aeternus, & caetera omnia' Et cum videres tales persectiones in humanam naturam cadere non posse, cur non potuisti existimare beatam fore illam naturam, si cui ista competerenti Cur non dignum putare investigatione, talisne esset aliqua, an- non cur non argumentis quibusdam induci , ut consentaneum magis videretur esse, quam non esse ' Cur non consequenter ipsi adimere corporeitatem, limitationem, & caetera omnia, quae imperfectionem quandam connotarent 3 Ita prosecto processisse plurimi videntur; cum existentibus tamen variis ratiocinationis modis, gradibusque, aliqui corporeum reliquerint Deum, aliqui membra humana habentem, aliqui non unum, sed multiplicem, & quae sunt alia nimis vulgaria. Circa illud de perfectione unitatis: nihil repugnat omneis persectiones Deo attributas concipere, ut intime junctas, & inseparabileis; tametsi idea, quam habes illarum non ab ipso lacrit in te posita, sed a te hausta ex rebus perspectis, ampliataque, ut dictum est. Sic certe depingunt non modo Pandoram omnibus donis persectionibusque ornatam deam i sed persectam etiam Rempublicam, persectum Oratorem, &c. Denique ex eo, quod existas, enti Iue perfectissimi ideam in te habeas, concludis demonstrari evidenti si ne exsere Deum; At, cum conclusio vera sit, Deum nempe existere; non apparet tamen ex dietis, eam esse a te evidentissimE

242쪽

OBIECTIONES QUINTAE. 37

neque enim illam a pessibus hahsi; nec etiam a me et icta est nam nihil ab illa detrahere, nihil illi superaddere plane passum ac proinde siveres, ut mihi fit inii

tu ; quemadmodum etiam mihi est innata idea mei ipsius. Enimvero ut illam partim haurire a sensibus, partim ess ngere potueris, aliquoties jam dictum est. Quod autem dicis te nihil posse illi addere aut detrahere , cogita ut initio non aeque persectam habueris: cogita ut possint esse hominos, vel angeli, aut aliae naturae te doctiores, a quibus aliqua moneri de Deo valeas, quae nondum novisti: Cogita posse saltem Deum te sic erudire, eaque claritate sive in hac vita , sive in alia perficere, ut reputari nihilum , quicquid de illo jam nosti, possit. Quicquid demum sit', cogita,

ut ex persectionibus rerum creatarum seri adscensus valeat ad cognitionem persectionum Dei, & ut illae omnes non uno momento noscuntur,

possitntque & plures &plures in dies detegit ita posse ideam Dei non uno momento haberi persectam, sed magis magisque in dies persectiorem. Pergis, ct sine non mirum es Deum in creando, ideam illam mihi indidisse, ut es it tanquam nota artificis operi βο impressa. Nec opus es, ut nota i Iasit aliqua res ab Opere ipso diversa: sed ex hoc uno, qllod Deus me creavit, P I- de credibile est me quodammoda ad maginem , ct similiIudincin ejus factum e se: illamque si nilitudinem , in qua itia Dei continetur, a me percipi per e sudem facultatem, qua ego ipse a me percipior: hoc est dum meipsum intelligo, non modo intelligo me isse rem incompletam , ct ab alio dependemem, remque ad malora spe incliora inde nite aspirantem: sed simul etiam intelligo illum, a quo pendeo, majora sa omnia non inde nite, O potentia tantum, sed reipsa infinite in se habere, atque ita Deum esse. Ac tu speciose qnidem haec omnia , ipseque non esse vera non objicio: sed quaesierim tamen undectam probentur Ut ant dicta enim praeteream, Si id ea Dei est in te, ut nota artificis operi impressa, quis-nam est modus impressionis 3 Quae-nam est forma istius notae r quonam modo illam discernis Si non est aliud ab opere, sive a re ipsa: tu ipsa ergo es idea ἰ tu ipsa nihil aliud es. quam cogitationis modusi tu ipsa es ¬a impressa, S subjectum impressionis i Credibile est, inquis, te factam ad

imaginem θ ibiadinem Dei: Credibile sanὰ religiosa fider at ratione naturali , qui liceat intelligere, nisi Deum facias hominis mem ' Et, in quo-nam consistere potest haec similitudo An tu chm se pulvis, ic cinis, praesumere te similem potes aeternae illi, incorporeae, immense,persectissimae, gloriosissimae. & quod caput est. invisibilissimae, incomprehensibitissimaeque naturae ' A n illam de facie novisti, ut tecum ipsa comparans, asseverare conformem possis 3 Credibile duis ex eo, quia crearit: sed cx eo potius incredibile est. Siquidem opus operanti simile non est, nisi cum

243쪽

ab eo generatur per communicationem naturae. At tu hoc modo genita a Deo non es; neque enim es ejus proles, natu eve ejus particeps: sed

ereata solum es, hoc est ab co ficta secundum ideam; adeo ut non poseis te dicere illi magis similem, quam sit domus fabro murario. Atque id quidem supposita, tui, quam nondum probasti, a Deo creatione. Percipis, inquas, similitudinem, dum intelligis te rem incompletam, dependentem, ct ad majora melioraque adstirantem. Sed quare non hoc potius sit dissimilitudinis argumentum et cum Deus ex opposito sit completiissiunus, indepcndentissimus, sibi lassicientissimus, quippe maximus, optimusque ' Ut praeteream, cum te dependentem intelligis, non propterea statim in teuligere te id, a quo dependes, esse aliud, quam parentes di vel si aliud i telligis, non subesse causam, cur te ipsi similem putes. Ut praeteream

quoque mirum esse, cur non caeteri hominum sive mentium , idem, quod tu , intelligant: ac praesertim, cum non sit ratio, cur non credatur

Deum illis, perinde ac tibi, impressisse ideam sui. Prosecto vel hoc unum arguit non esse ideam a Deo impressam i quandoquidem si ita esset, &omnibus, & simul una eademque impressa esset, hominesque omnes conciperent Deum simili forma ac specie; eadem illi tribuerent ε, eadem pland de eo sentirent ; cum oppositum tamen notissimum sit. Sed de his tamen multa jam nimis.

IN MEDITATIONEM IV.

De Vero, o Fas.

CIrca quartam, Recenses initio quae putas in superioribus demonstrata, quibusque factam viam praesumis ad progrediendum ulterius. Ipse, ne remoram injiciam , non insistam continuo debuisse te illa firmius demonstrare; abunde erit, si memineris quid concessum suerit, quid non: ne res trahatur in praeiudicium , Ratiocinaris consequenter non posse Deum fallere te, &, ut iacultatem fallacem, errorive obnoxiam, quam ab ipso habes, excuses, conjicis culpam in nihilum, cujus tibi ideam quandam obversari dicis, ex quo te ais participare, inter quod, & Deum te medium assumis. Ac pulchra quidem ratiocinatio: sed ut praeteream explicari non posse quomodo habeatur, aut qualis sit nihili idea, quomodo participemus ex nihilo, & alia; observo solum, ex

distineione hae non tolli, quin Deus potuerit dare homini facultatem

244쪽

OBIECTIONES QS IN PAE. . 33

judicandi erroris immunem. Nam quamvis non dedisset infinitam, ejus

modi tamen dare poterat, quae errori non assentiretur, adeo ut, quae nosset quidem, ea clare perciperet; quae non nosset, non pronunciaret csic hujusmodi, potius quam alia. Id tibi objiciens, non mirandum censes, si aliqua a Deo flant, quorum rationem non intelligas. Et id quidem rectu, sed mirandum tamen , esse in te ideam veram , quae repraesentet Deum omniscium , Omnipotentem, omnino bonum, & videre te nihilominus aliqua ejus opera non omnino absoluta: adeo ut, cum saltem potuerit persectiora condere, neque tamen condiderit: argumento osse videatur, quod aut nescierit, aut non potuerit, aut noluerit: ac saltem in eo imperfectus fuerit, quod si sciens, & potens noluerit, posthabuerit persecti nem imperfectioni. Quod autem a P sica consideratione rescis usium causarum finalium, alia sortassis occasione potuisses recte facere: at de Deo cum agitur, verendum profecto, ne praecipuum argumentum rejicias, quo divina sapientia, providentia, potentia , atque adeo existentia lumine naturae stabiliri potest. Quippe ut mundum universum, ut coelum & alias ejus praecipuas partes praeteream , undenam, aut quomodo melliis argumentari valeas, qu1m ex usu partium in plantis, in animalibus, in hominibus, in te ipso aut corpore tuo in quae similitudinem Dei geris 3 Videmus profecto magnos quosque viros ex speculatione anatomica corporis humani non assurgere modo ad Dei notitiam, sed hymnum quoque ipsi canere, quod omnes partes ita consermaverit, collocaveritque ad usus, ut sit omnino propter solertiam atque providentiam incomparabilem commendandus.

Dices Physicas esse causas hujusmodi formae, ac stus, quae investigari debeant, ineptosque esse, qui ad finem, potius quam ad agens aut materiam recurrant. Sed cum nemo mortalium possit intelligere, necdum explicare, quod agens sormet, collocetque eo quo observamus modo valvulas illas, quae ad vasorum orificia in sinubus cordis constitutae sunt; cujus conditionis , aut unde mutuetur materiam, ex qua illas claborat: quomodo sese ad agendum applicet: quibus utatur organis, aut quom

do illa usurpet: quid opus illi, ut ea temperie, consistentia, cohaerentia, flexilitate, magnitudine, figura, situ illas persciat ' Cum, inquam, nemo Physicorum haec & alia perspicere declarareque valeat; quid est, cur non saltem miretur praestantissimum illum usum, & ineffabilem providentiam , quae tam appositὸ ad illum taleis valvulas concinnavit.' Cur non laudetur, si exinde primam quandam causam necessario admittendam

245쪽

agnoscat, quae ista, caeteraque omnia sapientissime, & ad suos sines consonantiissime disposuerit ἐDicis temeritatem osse investigaremes Dei ἰ Sed cum id possit esse verum, si intelligantur fines quos ipse Deus occultos voluit, aut investigari prohibuit : non profecto tamen, si illi, quos quasi in propatulo posuit, quique non multo labore innotescunt, ac sunt aliunde hujusmodi, ut laus magna ad ipsum Deum, tanquam auctorem reseratur. Dices sorte ideam Dei, quae est in unoquoque, lassicere ad habendum veram, germanamque de Deo, ejusque providentia notitiam : absque eo quod aut ad fines rerum, aut ad aliud quid omnino respiciat. Verum non sunt omnes ea selicitate, qua tu, ut ideam illam tam persectam a nativitate obtineant, vel tanta claritate objectam contueantur. Quamobrem quibus Deus non dedit tantam hanc persipicaciam, invidendum non est, quod ex inspectione operum cognoscere, gloris caroque opificem possint. Ne memorem id non obstare, quominus idea it Ia uti liceat, quae etiam videtur omnino ex cognitione rerum ita perfici , ut tu , si verum dicere velis, huic cognitioni non prorsus parum , ne omnia pene dicam, debeas. Quaeso te enim, quousque tandem progres ram te fuisse putas, si ex quo es infusa in corpus, mansisses hucusque in eo clausis oculis, obturatis auribus. & nullo denique sensu externo hanc rerum universitatem, & quicquid extra est, percepisses : totaque interea meditando apud te, volvendoque & revolvendo cogitationes , aevum trivisses ' Dic bona fide, & describe , quam ideam tui, Deique te existimas suisse habituram. 1. Solutionem deinde affers , qγod cre.itura visa imperfecta considerari debeat non ut totum quid, sed tanquam uvires pars, qua ratione pesecta erit. Et laudanda sane distinctior sed hic non agimus de impersectione partis, ut pars est, & cum integritate totius consertur; sed ut in se totum quid est, munusque speciale exercet: quod cum ad universum retuleris, difficultas semper restabit, an non revera universum suturum suisset persectius, s omnes ejus partes perseelae exstitissent, quam nunc sint, partibus plerisque imperfectis existentibus. Sic enim illa Respublica est sutura persectior, in qua cives omnes boni fuerint, quam alia, in qua plerique, aut aliqui mali. Quare &cum postmodum dicis, maiorem quodammodo esse κniversitatis rerum perfectionem, quia partes aliqχε illius sint errori obnoxia, quam si omnes similes essent ε, perinde est, ac si dicas majorem quodammodo esse Reipublicae persectionem, quod aliqui cives mali sint, quam quod omnes boni

246쪽

OBIECTIONES QUINTIS. 3I

Ex quo sit, ut quemadmodum videtur plane esse debere pro optimi Psin. cipis voto, habere omnes cives bonos: ita videatur esse debuisse pro instituto Auctoris Universi, partes ejus omnes creari, esseque erroris imis munes. Et quamvis possis dicere persectionem earum, quae sunt immunes, apparere majorem ex oppositione earum, quae sunt obnoxiae r illud tamen est per accidens solum: quemadmodum virtus bonorum, quamvis cluceat quodammodo ex oppositione eorum, qui vitiosi sunt, elucet solum ex accidenti. Adeo ut quemadmodum desiderandum non est, ut aliqui cives mali sint, quo boni fiant illustriores: ita neque videatur suisse committendum, ut aliquae universi partes serent errori obnoxiae, quo clarerent magis, quae forent immunes. Dicis non habere te ius conquerendi, quod Dens te eam in mundo fustinere perso-νiam voluerit, qua non esset omnimn precipua, ct maxime perfecta: sed hoc non

tollit dubium , cur satis illi non fuerit sustinendam dare personam, quae ex persectis minima esset: & non etiam tibi dare imperfectam. Nam &quamvis principi vitio non vertatur, quod non omnes cives ad sublimia munera vocet, sed aliquos habeat in mediis, aliquos in infimis; verteretur tamen, si non aliquos modo destinaret operibus vilissimis, sed aliquos

etiam destinaret pravis. Dicis te non po se rationem sene, qua probes Deum tibi maiorem cognossem di facultatem, quam dederit, dare debuisse : atque quantumxu peritum arti cem esse intelligas, non ideo tamen putare te illum insingulis operibus omnes perfectiones ponere debuisse , quas in aliquibus potes ponere. Verum viget seminper quod modo dicebam: videsque non tam difficultatem esse, cur Deus tibi facultatem cognoscendi majorem non dederit, qu m cur dederit

errantem e neque controverti cur artifex summus persectiones omnes

dare nolit omnibus operibus, sed cur etiam aliquibus tribuere velit impersectiones. Dicis r tametsi non valeia ab erroribus abstinere ex evidenti perceptione rerum; posse tamen ex Πsituro, quo firmiter tibi proponas nulli rei assentiri, quam eridem rnon perceperis. Sed utcumque possis ea semper attentione esse , non nos m- per est impersectio, ea, quae dijudicare est opus, non percipere evidenter, ac errandi periculo esse perpetuo obnoxium tDicis errorem inesse in ipsa operatione, quatenus a te procedit, O priratis quadam es; non in facultate, quam a Deo accepisti, neque etiam in operatione, quatenus ab illo dependet. Sed, non sit error in tacultate a Deo accepta proximὸ ; est tamen remote, quatenus cum ea impersectione creata est, ut errare possit. Qirare non es qui lem, ut aias, qIta conquerare de Deν , qui νγ Diqiligod by GOrale

247쪽

vera tibi nihil debuit, ct tamen illa bona tribuit, ob qua debes illi gratias agere: sed est semper quod admiremur, cur persectiora non dederit, si scivit quidem, si potuit, si livore ductus non fuit.

Addis, neque esse cur conquerare, quod tecum concurrat ad errandi actum rcum actus omnes sint reri ct boni, quatenus a Deo depelident, majorque quodammodo perfectio in re sit, elicere illos po se, quam non posse: ct priνatio, in qua sola fiφ-tatis, ct culpa est ratio formalis, concursu Dei nullo indigeat, quia neque' res neque ad eum relata. Verum cum sit illa subtilis distinctio, non tamen plane setisfacit. Si quidem non concurrat Deus ad privationem, quae est in actu , falsitasque & error est, concurrit tamen ad actum , ad quem si non concurreret, privatio non esset; & aliunde ipse est Auctor potentiar, quae fallitur, aut errat, atque adeo , ut ita dicam, impotentis potentiae: sicque desectus, qui est in actu, non tam ad illam, quae impotens est, quam ad Auctorem, qui impotentem secit. nec potentem, potentioremve, cum possit, voluit facere, videtur esse reserendus. Certe ut sabro non vertitur vitio, quod aperiendo scriniolo praegrandem clavim non elaboret , sed quod pusillam fabricatus, formam aperiendo aut inhabilem, aut difficilem tribuat: ita non est quidem culpa in Deo, quod facultatem judicatricem tribuens homuncioni, non tantam illi dederit, quantam robus vel omnibus, vel plurimis, vel maximis suffecturam arbitraretur: sed permirum est, cur ad pauca illa, quae dijudicari ab homine voluit, imparem, implicitam, incertamque tribuerit. 3. Requiris proinde q/rauam sit in te falsitatis, vel erroris causa. Ac primum quidcm hic non disputo, cur intellectum voces siolam facultatem nο-hendi ideas, seu res ipsas simpliciter, &absque ulla assirmatione, aut negatione apprehendendit voluntatem rero ac lιberum arbitrium voces facultarem juscandi, cujus sit assirmare, aut negare, assentiri, aut dissentire. Propono sollim ; quare voluntas libertas ve arbitrii limitibus nullis ci cum scribatur per te , circumscribatur intellectus ῆ Sane enim videntur hae duae facultates aequὰ late patere, &non intellectus saltem minus, quam voluntas; ctim in nullam rem voluntas feratur , quam intellectus non praeviderit. Dixi non saltem minus: Quippe videtur intellectus etiam latius, quam voluntas patere; siquidem non modo voluntas, sive arbitrium, judicium,&consequenter electio, persequutio, fuga, de nulla re est, quam non apprehenderimus, seu cujus idea percepta &proposita ab intellectu non fuerit: sed etiam multa obscure intelligimus,de quibus nullum judicium,

persequutio, aut suga est: & sacultas judicandi ita saepe est anceps, ut paribus

248쪽

OBIECTIONES QUINTAE. 37

ribus rationum momentis, nullisve existentibus, nullum sequatur judicium , cum intellectus interim apprehendat ea, quae remanent injudicata.

Quod porro dicis tepose semper maiora majoraque latelligere, ac nominatim facultatem ipsam intellectus, cujus ideam etiam infinitam formare valeas: hoc ipsum arguit intellectum non esse magis limitatum, quam voluntatem; quando sese extendere ad usque objectum infinitum potest. Quod vero agnoscis voluntatem tuam exequari Poluntatι diritu, non extensve quidem, si or- maliter: vide quorsum idem non possit de intellectu quoque dici, ubi sormalem intellectus, non secus atque voluntatis notionem definiveris. Sed paucis, dic nobis, ad quid se voluntas extendere possit, quod intellectram effugiati Non videtur proinde error ex co n/fι, ut asseris, quod voluntas latius, quam in ellectus pateat, o sise ad illa iudicanda extendat, quae intellectrumn percipit: sed ex eo, quod cum aeque late pateant, intellectus aliquid percipit non ben E. & voluntas judicat non bend. Quare neque est cur volautatem ultra fines intellectua promoveas; clim nequejudicet de rebus, quas intellectus non percipit, & prave sollim judicet, quod intellectus prave percipiat. Quod exemplum de reipsa adfers circa ratiocinium a te factum de rerum existentia; procedit quidem rectὰ, quantum ad judicium de tui existentia spectat; sed quantum spectat ad alia, videtur non recte assumptum : Cum, quicquid dicas, vel potius ludas, revera non dubites; sed omnino judices esse aliquid praeter te, & a

te distinctum; quippe aliquid praeter te, & a te distinctum praeintelli

gens. Quod supponis nullam rationem occurrere, qua unam pesuadeat magis quam aliud, supponere potes, at simul debes supponere, nullum sequuturum judicium, sed voluntatem semper fore indifferentem . neque se ad judicandum determinaturam, quousque intellectui major aliqua verili- militudo ex una parte, quam ex alia occurrerit. Quod proinde dicis hanc indisserentiam ita extendi ad ea, qua non satis persticae cognoscuntur, ut quantumvis probabiles conjectura te in unam partem trahant, sola cognitio, qzodsint coniectura, te impellere ad contrariam assensionem posit: id nullo modo videtur Verum. Quippe cognitio illa, quod sint sollim conjecturae, faciet quidem ut judicium de ea parte, in quam te trahunt, cum aliqua sormidine &haesitatione seras: sed numquam faciet, ut judicium seras de parte contraria: nisi postquam occurrerint conjecturae non modo aeque probabiles, verum etiam probabiliores. Quod subdis te id fulse cxpertum his ricbu , ctιinfalsa es upposivi , qua maxime vera esse credideras: memento id tibi non suisse concessum: neque enim revera sensisse, aut persuasisse tibi ς potes, siligod by GOoste

249쪽

potes, non vidisse te solein, terram homines, alia: non audiisse sonos. non ambulasse, non comedisse, non scripsisse, non loquutum sui sie usam scilicet corpore, organisve ejus, non alia. Denique ergo fornia erroris non tam videtur consistere in non recto usiuliberi arbitrii, sicut asseris, quam in dissonantia judicii a re judicata di & ex eo quidem orta , quod intellectus illam rem sectis, quam sese habeat, apprehendat. Quare & non tam videtur esse culpa arbitrii, quod non recte judicet, quam intellectus , quod non recte demonstret. Quippe ea videtur arbitrii ab intellectu dependentia, ut si intellectus quidem aliquid clare percipiat, videaturve percipere, arbitrium serat judicium

xatum, atque determinatum, seu id reipsa verum sit, seu verum esse existimetur. Sin autem obscure , tum arbitrium serat judicium dubium , ac formidolosum, S pro tempore tamen habitum verius, quam oppositum; seu in reipsa veritas, seu falsitas subsit. Ex quo fit, ut non

tam cavere possimus, ne erremus, quam ne in errore perseveremus: expendamusque propria judicia non tam vim facientes arbitrio, quam applicantes intellectum ad clariorem notitiam , quam judicium semper secuturum sit. q. Concludis. fructum exaggerando, quem ex hac meditatione potes consequi, ac praescribis quid sit agendum, ut assequaris veritatem. Nempe assequuturum te dicis, si tantum ad omnia, quae perfecte intelligis sal/s attendas: atque illa a reliquis, qua confusius o obscurιus apprehendis, siecernas. Hoc porro non modo est verum et sed etiam hujusinodi, ut tota praecedens meditatio, sine qua potuit intelligi, videatur fuisse supervacanea. Attende tamen, eximie vir, dissicultatem non videri, an, ut non fallamur,

debeamus clare atque distincte intelligere aliquid, sed, Qua arte, aut m thodo discernere liceat, ita nos habere claram distinctamque intelligentiam, ut ea vera sit, nec fieri possit, ut fallamur. Quippe initio objectamus , nos non raro falli, tametsi nobis videamur aliquid adeo clarξ distincteque cognoscere, ut nihil possit clarius & distinctius. Tu quoque id tibi ipse objecisti, & exspectamus tamen adhuc istam artem , seu methodum , cui praecipue sit incumbendum.

250쪽

. IN MEDITATIONEM V.

De essentia rerum materialium; se iterum de Deo, qάod existat. CIrca quintam, Dicis primum te distincte imaginari quantitatem,

inc est extensionem in languin, latum, ct profundam; stemque κηmerum, figuram, situm, motum, durationem. Ex his omnibus , quorum te ideas habere dicis, seligis figuram, & ex figuris Tmngulum , de quo haec haias: effortass talis figura nassibigentiam extra cogitationeηι meam existat, nec unquam extiterit: est tamen profectὲ determinata q-dam hin natura, qua a me non esscta est, nec a ineve mea depender, ut patet

ex eo, quὸddemοέstrari possint raris proprietares de isto Triangulo, nempe, quod eius tres angulisnt aquales duobus rectis: quod maximo ejus angulo maximam latur Ahendatur: ct similes, quas resim, nolim, clari nunc agno fio, etiamsi de iis nullo modo ante cogitaverim, cum Triangulum imaginatus pum , vel proinde a me fuerint escta. Et tantum habes de essentia rerum materialium ι nam quae paucula subjicis, eodem pertinent. Ae haerere quidem hknolo: insinuo solum durum videri statuere aIiquam naturam immutabilem θ ater-

Dices te proferre nihil aliud, quam quod in Scholis esserunt, naturas seu in entias rerum esse aeternas, fierique de ipsis propositiones sempite nae Veritatis. Sed hoc durum perinde est, capi aliunde non potest, esse naturam humanam, clim nullus est homo: aut dici rosiam esse florem, cum ne rosia quidem est. Dicunt aliud esse loqui de essentia, aliud de existentia rerum; &non esse quidem ab aeterno existentiam rerum, sed esse tamen essentiam. Verum, cum praecipuum, quod est in rebus, si Cessentia, ecquidnam magni Deus facit, quando producit existentiam Z Videlicet non amplies facit, quam dum fartor veste induit hominem. Quanquam qui de dent es sentiam hominis, quae est in Platone, esse aeternam, & independentem a Deoi Ut universalis est, inquient. At in Platone, nihil est, nisi singulare : & solet quidem intellectus ex visis Platonis, socratis, ac caeterorum hominum consimilibus naturis abstrahere quendam conceptum communem , in quo omnes conveniant, & qui proinde censeri possit universalis natura, essentiave hominis, quatenus omni homini intest igitur conveni

SEARCH

MENU NAVIGATION