장음표시 사용
261쪽
. At, inquis, habeo ex anaparte claram, is distinctam ideam inei' sis,
quatenin sum tantum res cogitans , non extensa : ct ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenuι est tantum res extensa, non cogitani. Enimvero .
quod specitat primum ad ideam corporis, non videtur multum de ea laborandum. Nam si id quidem pronunciares de idea corporis universE, repetendum esset, quod objecimus probandum esse tibi, repugnare naturae corporeae, ut sit cogitationis capax: sicque principium peteretur, cum quaestio de te instituta sit, an tenue nempe corpus non sis, quasi cogitare corpori repugnet.
Verum, quia id pronuncias, & agis certὲ solum . de crasse isto corpore, a quo te esse distinctam, & separabilem contendis; ideo non tam inficior, quin habeas ipsius ideam, qu m te habere posse inscior, sinextensa quidem res sis. Quaeso te enim, quomodo existimes in te subjecto inextense recipi posse speciem, ideamve corporis quod extensum eu i Seu enim talis species procedit ex corpore, illa haudduin corporea est, habetque
partes extra partes, atque adeo extensa est: Seu aliunde impressa est, quia neeessarium semper est, ut repraesentet corpus extensum, oportet adhuc,
ut habeat partes, & perinde extensa sit. Alioquin certe si partibus careat, quomodo partes repraesentabit ' si extensione, quomodo rem extensam si figura, quomodo rem figuratam ' si positione, quomodo rem habentem superiores, inferiores, dextras, sinistras, obliquas partes ' Si varietare, quomodo colores varios, &c. Non ergo videtur idea extensione promius carere: nisi vero careat, quonam modo tu, si inextensi fueris, illi su aicieris quomodo illam tibi aptabis quomodo usurpabis i quomodo sensim obliterari, evanescereque tandem experieris 'Deinde, quod spectat ad ideam tui . nihil est addendum ad ea, quae jam dicta sunt, ac in meditationem praesertim secundam. Exinde enim evincitur, tantum abesse, ut ideam tui claram distinistamque habeas, quin penitus nullam habere videaris. Quippe quia tametsi agnoscas cogitare te, nescias tamen qtralis res sis, quae cogitastadeo ut cum sola haec operatio nota sit, lateat te tamen quod est praecipuum, substantia nempe, quae operatur. Unde succurrit comparatio, qua dici potes similis caeco, qui calorem sentiens, admonitusque eum essea Sole, putet se habere claram & distinctam ideam solis, quatenus, si ex eo quaeratur quid sit Sol,
respondere possit: est res calefaciens. Sed, inquies, heic addo, non tan tum quod sim res cogitans, sed etiam, quod Res no extensa. Vertim tamen, ut taceam sine probatione id dici, cum in quaestione tamen sit,
quaeso primum, idcirc ne ideam tui claram dedistinctam habes ' Dicis
262쪽
te non extensam; Dicis quid non sis, non vero quid sis. An ad habe dum claram distinctamque, seu , quod idem est , veram germanamque alicujus rei ideam, non est necesse ipsam mei rem positi vh, &, ut ita dicam, assirmate, nos. : sussicitque nolle, quod illa non sit alia quaepiam rest Ergone clara , distinctaque erit Bucephali idea, siquis saltem norit de Bucephalo, quod musca non siti Sed ne hoc urgeam , requiro potius, Tu igitur res non extensa est An- non es diffusa per corpus ὶ Nestio quid responsura sis; nam licet ego ab initio te agnoverim in cerebro solum , id tamen conjiciendo potius, quam planὶ assequendo opinionem tuam , Conjecturam dixi ex iis verbis, quae postea sviuuntur, dum ais te non ab
omnibus corporis partibus asci, sed tanIummodo a cerebro, vel etiam ab una tantum exigua ejus parte. Verum certus plane non sui, an esses propterea tantum in cerebro, parte ve illius , cum possis en in corpore toto, & in una sollim parte assici: ut vulgo fatemur animam diffusam toto corpore, S. in oculo tamen duntaxat videre.
Dubium similiter moverunt verba illa sequentia, o quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur, M. Quippe illeic loci non asseris quidem te esse unitam toti corpori: sed te esse tamen unitam non negas. Utcumque sit, Esto primum, si placet, diffusa toto corpore, sive idem cum anima sis, sive quid diversum, quaeso te, inextensa es, quae es a capite ad calcem proten sal quae coaequaris corpori l quae tot illius partibus corr
spondenteis parteis habes ' An dicis te ideo esse in extensam , quod tota in toto sis, & tota in qualibet parte ἰ Quaeso te, si dicas, quomodo id capisὶ Ita- nepotest unum quid esse simul totum in pluribus locist Fides nos id docet de sacro Mysterio; de te, ut de re naturali disputatur heic;& ex lumine quidem naturali. Licet- ne intelligere plura esse loca, & non esse plura locata' Et nunquid centum sunt plura uno Z Et nunquid, si res aliqua tota est in uno loco, poterit esse in aliis, nisi ipsa sit extra se, uti locus est extra loca i Dicito quod voles: saltem & obscurum, & incertum erit, sis-ne in qualibet parte tota, & non potius in singulis partibus per singulas tui parteis. Et cum sit longe evidentius nihil posse totum simul esse in pluribus locis, etiam evidentius evadet non eme te totam in singulis partibus : sed totam duntaxat in toto atque adeo, per tui parteis dinfusiam per totum, sicque habere extensionem. - iEsto deinde in cerebromolum, aut in exigua solum ejus parte: cernis idem plane incommodi esse: quoniam quantulacumque sit illa pars , extensa tamen est, & tu illi coextenderis, atque idcirco extenderis . particulasque particulis illius respondenteis habes. An dices te cerebri partem g pro
263쪽
si OBIECTIONEs QS IN TAE. pro puncto accipere Incredibile fanh: sed pilo punctum. Si illud qui
dem Phy si cum sit, eadem remanet dissicultas, quia tale punctum extensum est, neque partibus prorsus caret. Si Mathematicum, nosti primum id nisi imaginatione non dari. Sed detur, vel fingatur potius dari in cerebro Mathematicum punctum, cui tu adjungaris, & in quo existas , vide quam futura sit inutilis fictio. Nam ut fingatur, sic fingi debet, ut sis inconcursu nervorum per quos omnes partes informatae animae transmitia tunt in cerebrum ideas, seu species rerum sensibus perceptarum. At primum, nervi omnes in punctum non coeunt, seu quia cerebro continuato in spinalem medullam multi nervi toto dorso in eam abeunt: seu quia quitendunt in medium caput, non in eundem cerebri locum desinere detrehenduntur. Sed demus concurrere omneis; nihilominus concursus illorum in mathematico puncto esse nequit; quia videlicet corpora , non mathematicae lineae sunt, ut coire possint in mathematicum punctum. Et ut demus coire, spiritus per illos traducti exire e nervis, aut subire nervos non poterunt, utpote cum corpora sint, & corpus csse in non loco, seu transire per non locum , cujusinodi est punctum mathematicum, non possit. Et quamvis demus esse, & transire posse: attamen tu in puncto existens , in quo non sunt plagae dextra, sinistra , superior, inferior, aut alia, dijudicare non potes unde adveniant,aut quid renuncient. Idem autem dico de iis, quos tu debeas ad sentiendum, renunciandumve, &admovendum transmittore. Ut praeteream capi non posse,quomodo tu mo-
tum illis imprimas, si ipsa in puncto lis, nisi ipse corpus lis, seu nisi corpus habeas, quo illos contingas, simulque propellas. Nam si dicas illos per
se moveri, ac te solummodo dirigere ipsorum motum: memento te alicubi negasse moveri corpus per se, ut proinde inferri possit te esse motus illius causam di ac deinde explica nobis, quomodo talis directio sine aliqua tui contentione atque adeo motione esse valeat ' Quomodo contenti , in rem aliquam , & motio illius , sine contactu mutuo moventis &mobilis 3 Quomodo contactus sine corpore, quando ut lumine naturali est adeo perspicuum tangere nec tangi sine corpore nulla potestres Z Quanquam quid in his immoror; cum tibi ipsi incumbat probare esse te rem in extentam, atque idcirco incorpoream l Neque vero, quan tum opinor , argumentum ex eo duces , suod homo constare vulgo dicitur ex corpore & anima; quasi cum una pars corpus dicatur, alia non corpus dici debeat: Si enim faceres, ita distinguendi occasionem dares: Ccinstare hominem ex duplici corpore, crasso scilicet, & subtili; adeo ut cum illud retineat commune nomen corporis, isti nomen ani
264쪽
OBIECTIONES QUINTAE.mae detur. Ut praeteream idem de aliis animalibus dictum iri; quibus tumentem tibi ipsi parem non concesseris: beatis illis fine , si vel animam,
te auctore, habeant. Hinc igitur quando concludis, certam csse te a cor pore tuo revera esse distinctam: Vides concessum id quidem iri; sed not. concessum iri propterea esse te incorpoream, & non potius speciem tenuit limi corporis a crassiore isto distincti. Addis & te proinde posse absque
illo existere. Uerum ubi concessum fuerit te perinde posse absque crasso isto corpore existere, ac exi stit vapor odoratus, dum e pomo exiliens in auras dispergitur, quid-nam exinde lucrata eris 3 Certe aliquid amplius,
quam quod Philosophi memorati volunt, qui perire te penitus in ipsa
morte opinantur: instar figurae scilicet, quae ex superficies immutatione ita evanescit, ut deinceps nulla, seu nihil plane sit. Siquidem cum fueris praeterea corporea quaedam, seu tenuis substantia, non diceris ipsa in morte penitus evanescere, abi reve plane in nihilum: sed per tui parteis dilIipatas subsisterer quantumcumque ob distractionem cogitatura amplius non sis, & neque res cogitans, neque mens, neque anima sis dicenda. Quae tamen omnia semper objicio , non ut de conclusione a te intenta dubitans; sed ut de vi demonstrationis a te expositae diffidens. . interspergis consequenter nonnulla eodem pertinentia , quibus Omnibus non est insistendum. Id noto , quod ais docere naturam perseris dolori ,1.imu ,sius, ctc. te non adesse corpori, ut nauta adest navigio: scd esse te illi arctissime conjunctain, o quasi permisum, adeo ut unum quid cum illo com-pδη . Ali tunemmis inquis, cum corpiu editur, ego, qus nihil aliud sium . qηam res cogi aus; non sentirem idcirco dolorem , sed puro intellectu Uionem viam perciperem, ut nauta risu percipit , si quid in vara frangatur. Et cum o PM cibo res potu indiget, hoc ipsium expresis intelligerem, non confusei siviis
ct sitis βημι haberem. Naua certe isti sensus sitis, o famis , doloris, oc. nihiι
alim μύt, quam confusi quidam modi ab unione, ct quasi permistrono mentis cum corpore exorti. Ac bene quidem se ista habent, sed explicandum superest, quonam modo ista conjunctio,& quasi permistio, aut confusio competere tibi, si sis incorporea, in extensa, & indivisibilis, possit' Si Puncto enim grandior non es, quomodo conjungeris toti corpori, quod est magnitudinis tantae 3 Quomodo saltem cerebro, aut exiguae illius parti, quae sui dictum est) quantulacumque sit, magnitudinem tamen seu extensionem habet i Si partibus omnino cares, quomodo misceris , aut quasi misceris partis hujus particulis ' neque enim est mistio sine partibus commiscibilibus utrinque i Et, si discreta plane es, quomodo coniunderis, unumque componis cum ipsa material Et , clim compositio,
265쪽
coniunctio, seu unio inter parteis aliquas sit, nonne debet esse proportio inter parteis hujusmodi t Quaenam vero corporeae cum incorporea intelligi potest' Capimus- ne quomodo lapis & aer ita compingantur , veris hi causit, in pumice, ut germana inde fiat compositio Et major tamen est proportio inter lapidem S aerem , qui ipse quoque corpus est, quam
inter corpus, & animam, mentemve planh incorpoream. Et non-ne debet unio per contactum intimum fieri ἰ Quomodo id vero, ut ante dicebam, sine corpore' Quomodo quod corporeum est, apprehendet quod incorporeum, ut sibi junctum teneat: aut quomodo incorporeum apprehendet corporeum, ut sibi devinctum reciproch habeat: si nihil prorsus in illo sit, neque quo apprehendatur, neque quo apprehendat ' Hinc, quia te fateris sentire dolorem, quaeso te quomodo te putes, si incorporea & inextensa sis, sensus doloris esse capacem Quippe doloris affectio non nisi ex quadam partium distractione intelligitur, cum quidpiam interjicitur, quod continuitatis solutionem faciat. Videlicet status doloris est quidam status praeter naturam; quomodo vero potest praeter naturam esse, assicive, quod per naturam, uniusmodi, simplex, indivisibile, intransmutabileque est ' Et cum dolor aut alteratio, aut non sine alteis ratione sit; quomodo potest id alterari, quod cum sit puncto impartibilius, non potest fieri alterum, desinerόve esse cujusmodi est, quin in nihilum redigatur ' Addo&, cum dolor ex pede, ex brachio, partibusve aliis simul advenit, nonne oportet in te esse parteis varias, in quibus illum varih excipias, ne consush, & quasi unius duntaxat partis dolorem sentiast Sed uno verbo, generalis semper dissicultas manet, quomodo corinporeum cum incorporeo communicare valeat: quam proportionem statuere alterius cum altero liceat. 6. Caetera praetereo, quaesusE& eleganter prosequeris, ut ostendas esse aliquid praeter te, ac Deum. Deducis enim esse tuum corpus, facultatesque corporeas: itemque alia corpora, quae in tuos sensus, ac teipsam
immittant sui species, essiciantque voluptatis & doloris passiones, unde sunt in te prosequutio, & fuga. Ex quibus hunc tandem fructum colligis, ut cum omnes sensus circa ea, quae ad corporis commodum spectant, multo frequentius verum indicent, quam salsum : idcirco inseras te amplius vereri non debere, ne ea falsa sint, quae tibi quotidie sensibus exhibentur. Idem consequenter dicis de insomniis, quae quia non perinde cum reliquis omnibus actionibus Vitae a memoria conjunguntur, ut ea, quae vigilanti occurrunt; ideo statuis tibi res veras non in somnis, sed vigilanti occurrere: Et, ex eo, inquis,
266쪽
quis, quod Deus non sit fallax, sequitur omnino in talibus te non falli. Quod . ut admodum pth dicis, ita cum postremo concludis, Esse human.im vitam erroribus obnoxiam, nostraque natura infirmιIatem esse agnoscendam ἰ facis proinsecto quam optime. Haec sunt, Vir eximie, quae mihi circa Meditationes tuas adnotanda occurrerunt. Repeto non esse cur ipse ea cures, quod meum judicium tanti non sit, ut haberi debeat apud te tantilli momenti. Ut enim, cum aliquis cibus palato meo suavis est, quem displicere aliis video, non de sendo gustatum meum esse alieno persectiorem : ita, cum menti placet opinio, quae non arridet caeteris, longe absum ut tuear me in veriorem incidisse. Id potius puto vere dictum, suo quemque sensu abundare : actam prope iniquum habeo , Velle ut omnes eadem sententia , quam ut omnes eodem sint gustu. Quod dico, ut existimes tibi, per me. liberum esse, haec, quae censui, omnia flocci-facere, nulloque planξ loco habere. Abundd erit, si pronum meum erga te affectum agnoscas, & non ducas pro nihilo venerationem tuae virtutis.Potest sorte aliquid esse inconsideratius prolatum, ut inter dissentiendum proclivius nihil est: id si occurrat plane devoveo: Tu duc lituram ,& sic habe, nihil mihi fuisse antiquius, quam ut demererer, & sartam tectamque tuerer amicitiam tuam. Vale. Scribebam Parisiis, postridie Eidus Maias, amni. UsqI.
Tam eleganti & aceurata DissertationeΜeditationes meas impugnasti, quaeque ad earum veritatem illustrandam adeo profutura esse mihi videtur,ut multum me tibi debereexistimem, quod ipsam perscripseris; multumque etiam R. P.Μercenno, quod te ad scribendum incitari: Quippe optimὸ novit vir ille rerum omnium studiosissimus indagator,& eorum praecipuε quae spectant ad gloriamDei promotor indefessus, nulla via melius cognosci posse an meae rationes
267쪽
REsPONI IONES QUINTAE. pro veris demonstrationibus habendae sint, quam si aliquot ex iis qui doctrina & ingenio reliquos antecedunt, ipsas examinarent, ac totis viribus impugnarent, ut deinde fieret periculum an ego satis commodξ ad omnia quae ab iis proposita essent responderem. Idcirco quam plurimos ad hoc provocavit, a nonnullis impetravit, & gaudeo quod etiam a te. Quamvis enim non tam Philosbphicis rationibus usus fueris ad opiniones meas refutandas, quam oratoriis quibusdam artibus ad illas cludendas, hoc tamen ipsum ideo mihi gratum est, quod indε conjiciam non facile in me rationes asserri potuisse diversas ab iis quae in praecedentibus aliorum objectionibus quas legisti continentur. Neque enim, si quae cusent , ingenium & diligentiam tuam effugissent, & judico te hic non aliud habuisse institutum , quam ut eorum me admoneres quibus meae rationes ab iis quorum ingenia sensibus ita immersa sunt, ut a Meta- physicis cogitationibus prorsus abhorreant, eludi possent, atque ita mini dares occasionem iis occurrendi. Quamobrem ego hic non tanquam tibi Philolopho acutissimo, sed tanquam alicui ex hominibus istis carneis respondebo.
i De sis quae in Meditationem primam obvecta sunt.
AIs te comprobare institutum quo mentem praejudiciis exuere conatus sum, utpote quod nemo fingere potest esse improbandum: Sed velles ut simplicιter ac paucis verbis, hoc est, persunctorie tantum id esse-cissem. Quasi scilicet tam facile si omnibus se erroribus liberare quibus ab infantia imbuti sumus L & quasi nimis accurate id fieri possit quod nemo negat esse faciendum Sed nempe indicare volusti plerosque homines fateri quidem verbo tenus praejudicia esse vitanda, sed tamen nunquam illa vitare, quia nullum studium aut laborem in hoc impendunt, nullaque ex iis quae semel ut vera admiserunt pro praejudiciis habenda esse arbitrantur. Tu certe hic illorum personam egregiὸ agis, de nihil eorum quae ab ipsis dici possent omittis, sed interim nihil affers quod Philosophum redolere videatur; ubi enim ais opus non esse Deum fingere deceptorem , neque nos somniare, nec talia, Philosophus putasset sibi addendam esse rationem cur illa non possint in dubium revocari r vel si nullam habuisci, ut revera nulla est, id non dixisset: Neque addidisset inficere hoc in loco humanae mentis caliginem , aut naturae nostrae imbecillitatem causari , nihil enim prodest ad errores nostros emendandos quod dicatur nos errare quia nostra mens caligat, vel natura est imbecilla;
268쪽
cilla: idem enim est ac si tantum diceretur nos errare quia sumus erroribus obnoxii; & manifeste utilius est attendere, ut seci, ad omnia in quibus contingere potest ut erremus, ne ipsis temerE assentiamur. Non etiam dixisset Philosophus me, habeodo dubia omnia pro salsis, non tam petis exuere quam induere novum praejudicium; vel prius probare conatus fuisset ex
tali suppositione oriri periculum alicujus deceptionis; Sed tu E contra paulo post assirmas me non posse a me extorquere ut illa pro incertis filias sque nabeam quae falsa supposui, hoc est, ut novum illud induam praejudicium quod ne induerem verebaris. Nec magis miraretur Philosophus istiusmodi suppositionem, quam quod aliquando ut baculum qui
curvus est rectum reddamus, illum in contrariam partem recurvemus; novit enim saepe salsa pro veris utiliter sic assumi ad veritatem illustrandam ; ut cum Astronomi AEquatorem , Zodiacum, aliosque circulos in coelo imaginantur, c a Geometrae novas lineas datis figuris adjungunt,& saepe Pnilosephi multis in locis: Qui autem hoc vocat recurrere ad machinam, captare praestigias,sectarι ambagei, aitque, Philosoplaco candore, ac veritatis amore esse indignum , non certὸ ipse Philosophico candore, nec uli1 ratione, sed Rhetorico tantum suco uti se velle testatur.
De iis gira in secundam Meditationem Ohectasiunt.
ΡErgis lila Rhetoricam simulationem loco rationis usurparer singis
enim me ludificari ubi serio ago; & serio accipis tanquam vere dictum, & assirmatum, quod tantum interrogando, & ex vulgari aliorum sententia proposui, ut de eo ulterius inquirerem. Quod enim dixi, omnia sensuum testimonia pro incertis, imo etiam pro fallis esse habenda, omnino serium est: & ad meas Meditationes intelligendas adeo necessarium, ut quisquis illud admittere non vult, aut non potest, nihil in ipsas responsione dignum objiciendi sit capax. Sed advertenda est distinctio variis in locis a me inculcata , inter actiones vitae, & inquisitionem veritatis r Cum enim de regenda vita quaestio est, ineptum sane esset sensibus non credere, planεque ridendi fuerunt illi Sceptici qui res humanas eousque negligebant, ut ne se in praecipitia conjicerent, ab amicis deberent asservari. Atque idcirco alicubi admonui nemιnem sua mentis de talibus hiare; cum autem quidnam certissim E ab humano ingenio cognosci
possit inquiritur, plane a ratione alienum est eadem nolle ut dubia, imo. etiam
269쪽
etiam ut salsa, serio rejicere, ad animadvertendum alia quaedam, quae sierfici non possunt, hoc ipso esse certiora, nobisque revera notiora. Quod autem dixi me nondum satis intelligere quis sit ille qui cogitat, non bona fide ut serio dictum accipis, cum id ipsum explicuerim: nec etiam quod
dixerim me non dubitas te de eo in quo natura corporis consistebat, nullamque vim seipsum movendi illi tribuisse, meque imaginatum esse ani mam instar venti, vel ignis, & talia, quae ibi tantum ex vulgi opinione retuli, ut suis locis falsi esse ostenderem. Qua autem fide ais nutriti, receadere, sientire,&c. a me reserra ad animam, ut statim subjungas, esto, 1nodo O-νeamus distinctionem tuam inter ani ram ct corpus ; ego enim paulo post expressis verbis nutritionem retuli ad solum corpus, incessum vero & senis sum maxima ex parte refero etiam ad corpus, nihilque quod ad illos pertineat , animae tribuo, praeter id solum quod est cogitatio. Quam deinde habes rationem ut dicas non opus fuisse tanto apytratu ad probandum me μι- flere: Certe ego ex his ipsismet tuis verbis optimam mihi videor habere rationem judicandi nondum me ibi satis magno apparatu usium suisse. quandoquidem efficere nondum potui ut rem recte intelligas : Cum enim ais me idem potuisse ex quavis alia mea actione colligere, multum a vero aberras, quia nullius meae actionis omnino certus sum nempe ccr-titudine illa Metaphysicci,de qua sola hie quaestio est praeterquam solius cogitationis. Nec licet inserre, exempli causa, ego ambulo, ergo sum, nisi quatenus ambulandi conscientia cogitatio est, de qua sola haec illatio est certa, non de motu corporis, qui aliquando nullus est in somnis, cum tamen etiam mihi videor ambulare; adeo ut ex hoc quod putem me am. liniare, optime inseram existentiam mentis quae hoc putat, non aurem eorporis quod ambulet. Atque idem est de caeteris. a. Incipis deinde non injucunda prosopopoeia me non amplius ut hominem integrum, sed ut animam separatam interrogare, quo me videris
admonere hasce objectiones non a mente subtilis Philosophi, sed ii solatame factas fuisse. Quaeso te igitur. 6 caro, seu quocunque velis nomine denseri, habesne tam parum cum mente consertii ut advertere non potueris quand6nam emendavi illam vulgi imaginationem , per quam fingitur id quod cogitat esse instar venti, similisve corporis' Emendavi enim illam profecto cum ostendi supponi posse nullum ventum, nec aliud corpus in
mundo esse, ac nihilominus illa omnia, ex quibus me ut rem cogitantem agnosco, remanere. Ac proinde quaecunque postea interrogas, cur non possim igitur esse adhuc ventus, cur non replere spatium, cur non moveri pluribus motibus, & talia, tam inania sunt, ut responsione non egeant.
270쪽
3. Nec magis urgent quae subjungis, si sim tenue quoddam corpus,
cur non possim nutriri, & reliqua; nego enim me esse coi pus. Atque, ut semel absolvam, quia sere semper eodem stilo uteris, nec meas rati nes impugnas, sed ipsias, tanquam si nullae essent, dissimulando, vel impersectas tantum & truncatas reserendo, colligis varias dissicultates quae vulgo ab imperitis in meas conclusiones, aliasve iis assines, aut etiam du- smiles, moveri siolent, quaeque Vel ad rem non pertinent, vel jam.a me suis locis sublatae sunt aut solutae, non operaepretium est ut ad singula quae interrogas respondeam, centies enim eadem quae jam ante scripsi ellent repetenda. Sed breviter tantum de iis agam quae lectores non plane ineptos morari posse videbuntur. Et quantum ad illos qui non tam ad
vim rationum, quam ad verborum multitudinem attendunt , eorum approbationem tanti non facio ut ejus promerendae gratia verbosior fieri velim. Primum itaque ii Ic notabo tibi non credi, cum ais mentem adolescere, ac debilitari cum corpore, nullaque ratione id probas; nam ex eo quod non tam persecte agat in corpore infantis, quam adulti, ac sis pea vino alii sique rebus corporeis ejus actiones possint impediri, sequitur tantum illam , quandiu corpori est adjuncta, ipso uti ut instrumento ad
eas operationes, quibus ut plurimum occupatur, non autem persecti
rem vel imperfectiorem reddi a corpore: nec melius hoc inde infers quam si ex eo quod artifex non recte operetur quoties malo utitur instrumento, inferres ipsum artis sitae peritiam ab instrumenti bonitate nancisci. Notandum etiam te plane non videri intelligere,o caro,quidnam sit ratione uti, quandoquidem ut probes sensuum fidem mihi non debere esse susipectam, dicis etsi aliquando non utens oculo visus sim ea sentire quae
sine oculo non sentiuntur, me tamen non esse semper expertum eandem
fallitatem: tanquam si non issiciat ad dubitandum, quod errorem aliquando deprehenderimus; & tanquam.si fieri posset ut semper quoties fallimur adverteremus nos falli, clim E contra in hoc ipso error consistat quod a nobis sub specie erroris non advertatur. Denique quia saepe a me petis rationes cum ipsa, o caro, nullas habes, & tibi probandi onus incumbit, advertendum est ad recte philosophandum non opus esse ut ea omnia quae non admittimus, quia ignoramus an sint Vera, probemus falsa esse, sed tantummodo esse summopere cavendum nequid ut Vcrum admittamus quod non possimus probare verum esse. Ita cum deprehendo me esse substantiam cogitantem, sermoque clarum & distinctum istius substantiae cogitantis conceptum, in quo nihil eorum quae ad conceptum substantiae corporeae pertinent, continetur, hocplgpe sus ith 1 ut