장음표시 사용
271쪽
ut affirmem me, quatenus me ipsum novi, nihil aliud esse qu3m rem eo-gitantem , quod soliun in et Meditatione de qua jam agitur affirmavi; Nec debui admittere istam substantiam cogitantem esse quoddam corpus agile, purum, tenue, &c. quandoquidem nullam habui rationem quae id mihi persuaderet i tu si quam habes, tuum est ipsam docere, non autem exigere a me ut probem id falsum esse quod non aliam ob causam ad mitia tere recusavi, quam quia mihi erat ignotum. Idem enim sacis ac si dicenti m ejam in Hollandiaversari, negares esse credendum nisi probarem me non esse etiam in China, nec in ulla alia mundi parte, quia sortὶ fieri potest ut idem corpus per divinam potentiam duobus in locis diversis existat. Cum vero addis, mihi etiam probandum animas brutorum esse incorporeas, & crassum corpus nihil conferre ad cogitationes, testaris te non
modo ignorare cujus sint partes probandi, sed etiam quid a quoque sit
probandum: nam ego neque animas brutorum puto esse incorporeas , nec crassum corpus nihil conserre ad cogitationem, sed tantum istarum rerum considerationem nullo modo esse hujus loci. q. Quaeris hic obscuritatem ex aequivocatione vocis anima, sed quam ego tam accurath sustuli suis locis , ut hyc pigeat repetere; Itaque dicam tantum nomina utplurimum imposita fuisse ab imperitis, ideoque non semper satis apte rebus respondere, nostrum autem non esse illa mutare
postquam usu recepta sunt, sed tantum licere ipsorum significationes emendare, cum advertimus illas ab aliis non recth intelligi: Sic quia sorid primi homines non distinxerunt in nobis illud principium quo nutrimur,
crescimus, & reliqua omnia nobis cum brutis communia sine ulla cogitatione peragimus, ab eo quo cogitamus; utrumque unico anima nomine appellarunt, ac deinde animadvertentes cogitationem a nutritione esse
distinerim, id quod cogitat vocarunt mentem, hancque animae praecipuam partem esse crediderunt et Ego vero animadveniens principium, quo nutrimur, toto genere distingui ab eo, quo cogitamus, dixi anima nomen, cum pro utroque sumitur, esse aequivocum , atque ut speci liter sumatur pro actu primo, silve praecipua hominis forma, intelligendum tantum esse de principio quo cogitamus; hocque nomine mentis utplurimum appellavi ad vitandam aequivocationem e Mentem enim non ut animae partem, sed ut totam illam animam quae cogitat, considero. Ha res vero, inquis, an ergo Oxistimem animam semper cogitare: sed quidni
semper cogitaret, cum sit subtantia cogitans li& quid miri quod non
recordemur cogitationum quas habuit in matris utero, veI in lethargico, dic. cum ne quidem recordemur Plurimarum, quas tamen scimus nos ha
272쪽
buisse dum essemus adulti, sani, & vigilantes F Ad recordationem enim cogitationum quas mens habuit, quamdiu corpori est conjunm, requiritur ut quaedam ipsarum vestigia in cerebro impressa sint, ad quae se convertendo, sive se applicando recordatur: quid autem miri si cerebrum infantis, vel lethargici vestigiis istis recipiendis sit ineptum Denique ubi dixi, forsan seri posse, ut id quod nondum nori nempe metam corpus mnsit diversum ab eo me quem mri nempe a mea mente;) nescio, de hac re non distulo, &c. objicis, si nescis, si non disputas, cur te nihil esse ist rum assumis' ubi falsum est me quicquam assiimpsisse quod nescirem,
nam plane e contra, quia nesciebam essetne corpus idem quod mens nec ne, nihil ea de re assumpsi, sed solam mentem consideravi, donec postea in 6 Meditatione illam realiter a corpore distingui, non assumpsi, sed demonstravi. Tu vero, o caro, in hoc plurimum peccas, quod cum nullam vel minimam habeas rationem ad probandum mentem a corpore non distingui, nihilominus tamen id assumis. . Quae de imaginatione scripsi, satis clara sunt attendenti, sed nihil miri si sorth iis qui non meditantur, sint perobscura. Moneo autem ipsos, ea quae ad hanc quam de me habeo notitiam nCn pertinere assi rmavi, non pugnare cum iis quae dixeram antea me nescire an ad me pertinerent, quia planὶ aliud est pertinere ad me ipsum , quam pertinere ad eam quam de me habeo notitiam. 6. Quaecunque hic habes, o caro optima, non tam mihi videntur esse objectiones, quam obmurmurationes quaedam nulla responsione indi
7. Hic etiam multa obmurmuras, sed quae, non magis quam praecedentia , egent responsione. Nam quae de brutis inquiris, non sunt hujus loci, quia mens meditabunda apud se ipsam potest experiri, se cogitare, non autem an bruta etiam cogitent necne; sed hoc postea ex eorum operationibus a posteriori tantum investigat. Nec haereo in iis quae me ineptEloquentem introducis abnegandis, quia mihi satis est semel monuisse te non omnia mea fideliter reserre. Saepe vero attuli criterium quo dignoscitur mentem aliam esse a corpore, nempe quod tota mentis natura constat in eo quod cogitet, tota autem natura corporis in eo quod sit res ex-rensa, nihilque prorsus commune sit inter cogitationem & extensi
nem. Ostendi etiam saepe distinctὶ mentem posse independenter a cerebro operari, nam sane nullus cerebri usus esse potest ad purὶ intelligendum, sed tantum ad imaginandum vel sentiendum i Et quamvis sorti accedente imaginatione, vel sensu cut fit cum cerebrum perturbatur
273쪽
61 REsPoNs Io RES .LI IN TAE. non facile mens aliis rebus intelligendis vacet, experimur tamen cum ima ginatio est minus sortis, nos saepe aliquid ab ipsa planil diversum intelligere, ut cum inter dormiendum advertimus nos somniare, opus quidem est imaginationis quod somniemus, sed quod nos somniare advertamus, opus est solius intellectus. Hic, ut saepe alibi, tantum ostendis te non satis intelligere illa quae
eonaris reprehendere. Neque enim abstraxi conceptum cerae ab ejus accidentium conceptu , sed potius indicare volui quo pacto ejus substantia per accidentia manifestetur, & quomodo ejus perceptio reflexa & distin- Tta, qualem nullam, o caro, videris unquam habuitia, disserat a vulgari dc confusa. Nec video quonam fretus argumento pro certo assirmes ca- nem simili modo, atque nos dijudicare, nisi quia cum videas illum etiam carne constare, eadem omnia quae in te sunt putas esse etiam in illo; sed ego qui nullam in eo mentem animadverto, nihil simile iis quae in mente cognosco in ipso reor inveniri. s. Miror te hic fateri omnia illa quae in cera considero demonstrare quidem me distincte cognoscere quod existam, non autem quis, aut qualis sim, cum unum sine alio non demonstretur. Nec video quid amplius ea de re exspectes, nisi ut dicatur cujus coloris, odoris & saporis sit mens humana, vel ex quo sale, sulphure & Mercurio sit consatar vis enim ut ipsam instar vini, labore quodam Chymico examinemus. Quod te pros cto dignum est, o caro, & iis omnibus qui cum nihil nisi admodum confuse concipiant,quid de quaque re quaerendum sit ignorant: sed quantum ad me, nihil unquam aliud requiri putavi ad manifestandam substantiam, praeter varia ejus attributa, adeo ut quo plura alicujus substantiae attributa cognoicamus, eo persectius ejus naturam intelligamus; Atque ut multa diversa attributa40 cora distinguere possumus; unum quod sit alba; aliud, quod sit dura; aliud,quod ex dura fiat liquida, &c. Ita etiam in mente tΟ-tidem iunt; unum, quod habeat vim cognoscendi albedinem cerae; aliud, quod habeat vim cognoscendi ejus duritiem;aliud,quod mutationem duritiei, sive liquefactionem, &c. Potest enim quis nosse duritiem, qui non
ideo novit albedinem, nempe qui caecus natus est, & ita de caeteris. Unde clare colligitur nullius rei tot attributa cognosci, quam nostrae mentis,quia quotcunque cognoscuntur in qualibet alia re, tot etiam numerari possunt in mentis,ex eo quod illa cognoscat,atque ideo ejus natura omnium est no rissima. Denique hic obiter reprehendis, quod cum nihil in me esse admiserim pretier mentem,nihilominus loquar de cera quam videam,quam tan
gam, quod sine oculis & manibus fieri non potest: sed notare debuisti me
274쪽
aeeurath monuisse non ibi agi de visu & tactu, quae fiunt ope organorum, sed de sola cogitatione videndi, & tangendi, ad quam organa ista non requiri quotidie in somnis experimur: nec sane hoc non notasti, sed tantum monere voluisti quam absurdae saepe atque injustae cavillationes ab iis qui non tam aliquid intelligere quam impugnare satagunt, excogitentur.
De iis qua in tertiam Meditationem obse Νnt.
FUge hic tandem aliquam contra me affers rationem , quod nulli bi prius te secisse animadverti; ut enim probes non esse regulam ce ram , quod ea quae valde clare & distincte percipimus sint vera dicis in genia perma3na quae videntur debuisse plurima clarit & distincte percipere, censuisse nihilominus rerum veritatem, vel in Deo, vel in puteo esse absconsam: In quo sateor te rectὶ ab auctoritate argumentari, sed meminisse debuisses, o caro, te hic affari mentem a rebus corporeis sic abductam, ut ne quidem sciat ullos unquam homines ante se extitisse, nec proinde ipsorum auctoritate moveatur. Quod deinde affers de Scepticis, Iocus est communis non malus, sed nihil probans, ut neque quod quidam pro salsis opinionibus moriem oppetant, quia probari nunquam potest illos clare & distincte percipere id quod pertinaciter assirmant. Quod denique addis non tam de veritate regulae esse laborandum, quam de Methodo ad dignoscendum an fallamur, necne, cum existimamus nos aliquid clarὸ percipere non inficior; sed hoc ipsum accurath 1 me praestitum se isse contendo suis in locis, ubi primum abstuli omnia praejudicia, & postea enumeravi omnes praecipuas ideas, ac distinxi claras ab o scuris, aut confusis. 2. Miror vero ratiocinium quo probare vis omnes nostras idem esse adventitias, nullasque 1 nobis factas, quia, inquis, mens facultatem habet non tantum percipienti ipsas idem adventitias, sed praeterea illas varie componendi, diri uri, contrahendi, ampliandi, comparandi, ct idgenia similia: unde concludis ideas Chimaerarum , quas mens ficit componendo , dividendo, &c. non esse ab ipsa factas, sed adventitias: Quo pacto etiam possis probare nec signa ulla facta fuisse a Praxitele, quoniam a se non habuit marmor ex quo illa exsculperet; nec te has objectiones secisse, quia ex verbis non a te inventis, sed ab aliis mutuatis ipsis composuisti. At cerct nec forma chimerae in partibus caprae: aut leonis, nec forma tuarum Objectio
275쪽
, ctionum in singulis verbis quibus usus es, sed in sola compositione consistit. Mirabile etiam est quod ideam Rei non posse esse in mente sustineas, nisi mulsint idea animalis, planta, lapιris, omniumque uni Persalium: tanquam si ut agnoscam me esse rem cogitantem debeam agnoscere animalia, delitantas, quoniam debeo Rem, sive quid sit Res, agnoscere. Nec verius i c de veritate agis. Ac denique cum ea tantum de quibus nihil assirmavi impugnes, nonnisi in ventos praeliaris. 3. Hic ut convellas rationes ob quas de rerum materialium existentia censui esse dubitandum , quaeris supra terram ambulem, dcc. in quo manifeste principium petitur. assumis enim id quod esset probandum,
nempe tam certum esse me supra terram ambulare, ut de eo non possit dubitari. Et cum rationibus, quas mihi objeci, S resutavi, unam vis addere , quamobrem ιn caeco nato nulla sit idea ι oloris, aut ιn surdo Poco. Plane ostendis te nullam habere ullius momenti; qui enim scis nullam esse ideam colorum in caeco nato l cum interdum in nobis, etsi claudamus oculos, nihilominus sensus lucis, S colorum excitentur; & quamvis, quod ais, concedatur, nunquam eodem jure dici potest ab eo qui negat existentiam rerum materialium, caecum natum non habere ideas colorum , quia ejus mens facultate illas formandi est destituta, quo a te dicitur ipsum easdem non habere quia oculis est privatus t Quae subjungis de duabus ideis solis, nihil probant; sed cum ambas pro una accipis, quoniam ad unum solem reseruntur, idem est ac si diceres verum & salsum non differre, cum de eodem subjecto assirmantur: & cum illam quam ex rationibus astronomicis colligimus negas esse ideam, nomen ideae ad solas imagines in phantasia depictas, contra id quod expresse assumpsi . restringis . . Idem hic facis, cum negas substantiae esse veram ideam, quia nempe substantia non imaginatione , sed solo intellectu percipitur: Atqui dudum ego protestatus sum, o caro, nihil mihi negotii esse cum illis qui sola sua imaginatione, non autem intellectu uti volunt. Ubi vero ais substantia ideam nihil habere realitatis quod non habeat ex ictis eorum ac IdeL-tium sub quibu3, yeι quorum instar concipitur, probas te revera nullam habere distinctam, quia nunquam substantia instar accidentium concipi po- . test,nec suam realitatem ab iis mutuari; sed contra vulgo a Philosoph is accidentia substantiarum instar concipiuntur, nempe quoties realia esse di cuntur: Nulla enim accidentibus realitas hoc est nulla entitas plusquammodalis) tribui potest, quae non ab idea substantiae desumatur. Porro ubi ais ideam Dei haberi tantum ex eo quod audiverimus quaedam attri buta
276쪽
tata de Deo enunciari, vellem adderes undenam ergo primi homines, a quibus ista audivimus, eandem Dei ideam habuerint, ii enim a se ipsis,
cur non etiam eandem a nobis habere possumus t si vero a Deo revelante, ergo Deus existit. Cum autem addis eum qui infinitum quid dicit, attribuere rei quam non capit nomen quod non intelligit; non distinguis intellectionem modulo ingenii nostri consormem, qualem de infinito nos habere unusquisque apud se satis experitur, a conceptu rerum adaequato, qualem nemo habet non modo de infinito, sed nec sorte etiam de ulla alia re quantumvis parva. Nec verum est intelligi infinitum per finis sive limitationis negationem ' cum e contra omnis limitatio negationem infiniti contineat. Nec verum etiam est ideam omnes illas persectiones quas Deo tribuimus repra- sentantem non habere plus realitatis objectiva quam habeant res finita. Fateris
enim ipsemet istas persectiones ab intellecitu nostro ampliari ut Deo tribuantur; An ergo existimas illa quae sic ampliata sunt non ideo majora esse non ampliatis' Et unde esse potest facultas omnes persectiones creatas ampliandi, hoc est aliquid ipsis majus sive amplius concipiendi, nili ex eo quod idea rei majoris , nempe Dei, sit in nobis ἰ Nec denique verum est perpusillum fore Deum si non sit major quam a nobis intelligatur; intelligitur enim esse infinitus, atque infinito nihil majus esse potest. Atqui confundis intellectionem cum imaginatione, fingisque nos Deum imaginari instar hominis alicujus permagni, tanquam si quis nunquam visum elephantem imaginaretur esse instar animalculi acari quam- maximi, quod tecum fateor esse ineptissimum. s. Multa hic dicis ut mihi videaris contradicere, nec tamen ullo modo contradicis, cum plane idem quod ego concludas. Sed tamen multa
hinc inde permisces, i quibus valde dissentio, ut quod axioma, nihil esin sectu quod non praextiterit in causa, de causa materiali potius quam de efficiente sit intelligendum, nunquam enim persectio formae in causa materiali, sed in sola efficiente praeexistere potest intelligi: &, qutaformalis realitas ideast substantia , & talia.
6. Sc quid haberes ad existentiam rerum materialium probandam, procul dubio hyc attulisses, sed cum tantum interroges, an ergo mea meus lucerta sit ese aliquid prater se in mundo; & sngas non opus esse ut argumenta ad id quaeras, atque ita provoces tantum ad praejudicatas opiniones, multo clarius ostendis nullam te ejus quod affirmas dare posse rationem, quam si omnino tacuisses. Quaecunque vero hic disputas deiciis non egent responsione, quia tu nomen ideae ad solas imagines ini Phan-
277쪽
Phantasia depictas restringis; ego vero ad id omne quod cogitatur e tendo. Sed obiter quaerere libet quo argumento probes, ni ut agere in seipsum' Nempe non soles uti argumentis, hoc autem probasti exemplo digiti, qui se ipsum non verberat, & oculi qui se in se ipso non videt, sed in speculo: Quibus facile est respondere, non esse oculum qui speculum videt magis quam se ipsum, sed mentem quae sola & speculum , & oculum , & se ipsam quoque agnoscit. Atque etiam dari possunt alia exempla in rebus corporeis, ut cum turbo se in gyrum vertit, nunquid ista conversio actio est quam in se ipsum exercet i Denique notandum est
me non assirmasse ideas rerum materialium ex mente deduci, ut non satis
bona fide hic fingis; expressὸ enim postea ostendi ipsasacorptiribus saepe advenire, ac per hoc corporum existentiam probari: hic vero tantum exposui, nullam in iis tantam realitatem inveniri, ut ex eo quod nihil sit in effectu quod non sormaliter vel eminenter praeextiterit in causa, concludi debeat illas a sola mente non potuisse proficisci; quod nullo modo impugnas. 7. Hic nulla habes quae non jam anth dixeris, & a me fuerint explosa: unum monebo de idea infiniti, quam ais non posse osse veram, nisi comprehendam infinitum, dicique posse ad summum me cognoscere partem infiniti, & quidem partem minimam, quae non melius infinitum resere, quam exigui capilli essigies hominem integrum repraesentat. Μoneo, inisquam.e contra plane repugnare, si quid comprehendam, ut id quod comprehendo sit infinitum; idea enim infiniti ut sit vera nullo modo debet comprehendi, quoniam ipsa incomprehensibilitas in ratione foris mali in finiti continetur, & nihilominus est manifestum ideam quam habemus infiniti non repraesentare tantum aisquam ejus partem, sed revera, totum infinitum, eo modo quo debet repraesentari per humanam ideam , etsi proculdubio alia multo persectior, hoc est, accuratior & distinctior haberi possit a Deo, aliave natura intelligente, quae sit humana persectior: Eadem ratione qua non dubitamus quin Geometriae imperitus totius trianguli ideam habeat, cum figuram esse tribus lineis comprehensam intelligit, etsi 1 Geometris alia multa de eodem triangulo cognosci possint, atque in ejus idea animadverti, quae ab illo ignorantur. Ut enim lassicit intelligere figuram tribus lineis contentam ad habendam ideam totius trianguli; se quoque lassicit intelligere rem nullis limitibus comprehensam, ut vera & integra idea totius infiniti habeatur. 8. Eundem hic repetis errorem cum veram ideam Dei haberi negas: etsi enim omnia quae in Deo sunt non cognoscamus, omnia ea nihilomi
278쪽
nus sunt vera quae in eo esse cognoscimus. Quae vero intermisces, ut panem non esse eo qui panem demerat persectiorem ; ex eo quod percipiam aliquid esse acIu in idea , non ideo esse actu in re sim est idea ἰ me iudicare id quod ignoro, & talia, testantur tantum te, o caro , multa temere velle impugnare, quorum sensum non assequeris. Neque enim ex eo quod quis panem
desideret, insertur panem esse ipso persectiorem, sed tantum illum qui pane eget esse impersectiorem se ipso cum non eget: Et ex eo quod aliquid sit in idea, non insero idem esse in rerum natura, nisi cum nulla alia istius ideae causa reddi potest praeter rem quam repraesentat actu existentem, quod non de pluribus mundis, nec de ulla alia re, praeterquam de solo Deo, verum esse demonstravi: Nec judico id quod ignoro; rationes enim attuli cur id judicarem, & quidem tam firmas ut nullam ex ipsis vel
minimum impugnare potueris. 9. Cum negas nos continuo causae primae influxu indigere, ut conservemur, negas rem quam Metaphysici omnes ut manifestam affirmant,
sed de qua saepe illiterati non cogitant, quia tantum ad causas sicundum seri, non autem secundum esse attendunt. Sic Architectus est causa domus,& pater filii sicandam fieri tantiipa, ideoque cum opus absolutum est, potest absque istiusmodi causa remanere; sed sol est causa lucis ab ipso procedentis, & Deus est causa rerum creatarum non modo secundum iteri, sed etiam secundum esse, ideoque debet semper eodem modo influere in effectum, ut eundem conservet. Hocque aperte demonstratur ex eo quod explicui de partium temporis independentia, quodque frustra conaris cludere proponendo necessitatem consecutionis quae est inter partes temporis in abstracto considerati, de quo hic non est quaestio, sed de tempore, seu duratione rei durantis, cujus non negas singula momenta posse a vicinis separari, hoc est rem durantem singulis momentis desinere esse. Cumque ais vim esse in nobis qua ut persereremus prolare sus vi.it, nisi co rumpens causa superveniat, non advertis te creaturae tribuere persectionem creatoris,quod nempe independenter ab alio in esse perseverenac creatori impersectionem creaturae, quod nempe per positivam actionem tendere debeat in non ens,si quando velit efficere ut esse desinamus. Quod deinde addis de progressu tu infinitum, nempe non absurdum esse illum dari, a te ipso postea infirmatur; fateris enim absurdum esse in caussita inter sie connexis ut
inferior sine superiore agere non post: de talibus enim tantum hic quaestio est, nempe de causis in esse, non de causis inseri, ut sunt parentes; nec proinde Aristotelis auctoritas hye mihi adversatur: Ut neque otiam id quod ais de Pandora; fateris enim omnes persectiones quas in hominii ta bus
279쪽
bus animadverto, variis gradibus posse a me adaugeri, adeo ut postea videam tales esse ut in humanam naturam cadere non possint: quod omnino mihi sussicit ad Dei existentiam demonstrandam. Est enim illa ipsa vis persectiones omnes humanas eousque ampliandi, ut plusquam humanae esse cognoscantur, quam urgeo & contendo non suturam suisse in nobis, nisi a Deo facti essemus. Atqui quod tibi non appareat me istud evidentissime demonstrasse, nequaquam miror, quia non hactenus animadverti te ullam ex meis rationibus recte percepisse.
Io. Cum reprehendis id quod dixi, nihil ideae Dei addi, nihilque ab ea detrahi posse , non videris attendisse ad id quod vulgo aiunt Philosophi: essentias rerum esse indivisibiles; idea enim repraesentat rei essentiam, cui si quid addatur, aut detrahatur, protinus sit alterius rei idear Sic Pandora, sic salsi omnes Dii ab iis qui verum Deum non recte concipiunt, essinguntur. At postquam semel concepta est idea veri Dei, quamvis novae detegi possint in ipso persectiones quae nondum fuerant
animadversae, non ideo tamen augetur ejus idea, sed tantum distinctior redditur, &expressior, quia omnes in eadem illa quae prius habebatur, debuerunt contineri, quandoquidem supponitur fuisse vera. Ut neque augetur idea trianguli cum variae in eo proprietates quae prius suerunt ignoratae advertuntur: Neque enim, ut scias, idea Dei sermatur a nobis successινὸ ex perfectionibus creaturarum ampliatis, sed tota simul ex hoc quod ens infinitum, omnisque ampliationis incapax mente attingamus. Cum autem petis, undenam probem ideam Dei esse in nobis tanquam notam ar-
.rificis operi impressam, ct quis sit modus impressonis, quave forma istius nota ZIdem est ac si aliqua in tabella tantum artificii deprehendens ut ipsam a solo Apelle pingi potuisse iudicarem; diceremque inimitabile istud artificium esse veluti quandam notam, quam Apelles tabellis omnibus suis impressit ut ab aliis dignoscantur, tu vero quaereres quae forma istius notae, quisve modus impressionis certe risu poti tis qu 1m responsione dignus videreris. Quid ' c um pergis S si non est aliud ab opere, tu ipsa ergo es idea, tu i se nihil aliud es quam cogitationis modus , tu ipsa esct nota impressa, O subjectum impresimis. Nunquid aeque acutum est ac si dixissem artificium illud quo A pellis tabellae ab aliis dignoscuntur non esse quid diversum ab ipsis tabellis, urgeres, ergo tabellas istas nihil aliud esse quam artificium , nec ex ulla materia constare: ergo ipsas esse tantum modum pingendi, &c. Quid, cum ut neges nos ad imaginem Dei factos esse, dicis, ergo Deum esserimim Drmem, & ςa colligis in quibus humana natura differt a divina'
280쪽
RE s P o N S IO N E s Q I I N T A. 69es-ne in eo acutior quam si ut negares quasdam Apellis tabellas ad similitudinem Alexandri fustas suisse, diceres ergo Alexandrum fuisse instar
tabellae, tabellas autem ex ligno, & pigmentis compositas esse, non ex ossibus dc carne, ut Alexander ὐ Nempe non est de ratione imaginis, ut in omnibus eadem sit cum re cujus est imago, sed tantum ut illam in aliquibus imitetur : Et perspicuum est perfectissimam illam vim cogitandi quam in Deo esse intelligimus, per illam miniis perseetim quae in nobis est reprae sentari. Cum vero mavis conferre Dei creationem cum fabri operatione, quam cum generatione parentis, sine ulla ratione id facis etsi enim illi tres agendi modi toto genere diversi sint, propius tamen esta productione naturali ad divinam, quam ab artificiali argumentari. Sed nec tantam similitudinem esse dixi internos &Deum, quanta est inter filios & parentes; nec etiam semper nulla est similitudo inter opus fabri,& ipsum fabrum, ut patet cum statuarius libi simile signum exculpsit. Quam mala autem fide reseo mea verba, cum fingis me dixisse a me sincipi similitudinem in eo quod se res incompleta, ct dependens, cum e contra ista in dissimilitudinis argumentum attulerim , ne putaretur me Velle homines Deo aequare : Dixi enim me non modo percipere me in istis Deo esse inferiorem, & interim ad majora adspirantem, sed etiam majora ista in Deo esse, quibus majoribus aliquid simile in me sit, cum ad ipsa ausim adspirare. Denique cum mirum esse ais, cur non caeteri hominum idem quod ego de Deo intelligant, cum in illa, equὸ ac in me, impresserit ideam fui, idem est ac si mirareris quod clim omnes norint ideam trianguli, non tamen omnes aeque multa in ipsa animadvertant, & forte nonnulli falsa quaedam de ipsa ratiocinentur.
De iis qua in Meditationem quartam obecia siunt.
O Uamnam nihili ideam habeamus, & quomodo de non ente participemus, satis explicui, vocando illam negativam, & dicendo nihil hoc aliud significare qu m nos non esse summum cns, & nobis deesse quamplurima. Sed tu nodos ubique in scirpo quaeris. Et climais me videre aliqua Dei opera non omnino absoluta, plane assingis id quod nullibi scripsi, nec censui, sed tantum ti quaedam spectarentur, non prout habent in mundo rationem partis, sed ut totum quid, tunc videri posse imperfecta. Quaecunque deinde affers pro causa finali, ad ossicientem sunt res