Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

loqueretur q, Quodque νωθι me tam ineptum arque imperatum desicribere, in 'sos ab omnibus iis, qua unquam a me pro ιscentur , legendo absterreat. Ita uria quadam, ex fragmentis mearum Meduationum male compacta, multum meum non tegere, sed deformare conasur: Ego vero illam detraho, ct rejicis; tum qu a minstitantie facienda non sum assuetiu; tum etiam quia hic, ubι mbi cum νιro relι-gisse, de re admodum beria quastis est, parum deceret. u aE s T I O PRIMA. . a

I Opacto dubia profat*is habenda. O Uaeris primo, sitne legitima lex illa vestigandi veri. Quidquid habet

vel minimum dubitationis, illud pro falso habendum est. Ut respondeam,quaerenda mihi sunt a te nonnulla. 1. Quid sit istud Minimum dubitationis. 2. Quid illud, Habendum pro falso. 3. Quatenus habendum pro salso. Ac dubitationem quod attinet,

I. id minimum Dubitarionis. Quid est istud Minimum ' Pluribus, ais, te non morabor. Illud hac bet dubitationis aliquid, de quo possum dubitare an sit, vel an ita se habeat , non temerὶ quidem, sed validas ob rationes. Praeterea illud habet dubitationis aliquid, circa quod, etsi mihi clarum videatur, possum decipi a malo aliquo Genio, qui mihi velit illudere, & inibus suis, a prae stigiis Moere, ut id clarum, & certum appareat, quod revera sit filium. Primum dubitationis habet non parum; secundum nonnihil quidem, sed illud minimum, satis tamen, ut illud dubium vocetur, & sit. Vis exemplum ' esse terram, coelum, colores; te habere caput, te oculos, te corpus , & mentem, dubia sunt primi generis: secundi vero haec, x & 3 K-ciunt s. Totum est sua parte majus; & similia. Praeclare sanE. At, ita si seres habet, quid quaeso erit, quod dubitationis habet nihil quid immune ab eo metu , quem vafer intentat D Genius ' nihil, ais, omnino nihil, quoad Deum esse, nec posse decipere, certo, & firmissin iis ex Metaphysica Drincipiis exploratum habeamus, ut ea sit lex unica. Ignorata illa re, ansit Deus, ct si fit, an psit esse deceptor, Πρη rideor de ulla alia re plane certus esse unquam posse. Et vero , ut hic mentem meam Penitus agnoscas, nisi scivero Deum esse, di veracem Deum, qui genium

Corale

292쪽

gentum illum malum coerceat, Vereri semper potero ac debebo, ut ne mihi illudatur , & salsum veri specie veluti clarum & certum obtrudatur. Ubi vero penitus intellexero Deum esse, nec eum posse& decipi & dscipere, ade6que necessario impedire, mihi ne Genius imponat in iis, quae clare & distinctε intellexero, tum enimvero, si quae erunt talia, si quid elare S distinera percepero, haec Vera, haec certa esse dicam, ut tunc temporis ea sit regula veri, certique , Illud omne est rerum, quod valde clare sedistincte percipio. Nihil est, quod ultra quaeram : venio ad secundum , ac

et. Euid, pro false habendum.

Dicis gratia, Cum dubium sit habere te oculos, te caput, te corpus, adeoque illud habere debeas pro falso, ex te scire velim quid sit illud, habere pro falso, an credere & dicere falsum est me habere oculos, caput, corpus an credere, & Poluntate plane tu contrarium versa dicere, Non Ehahco oculos, caput, corpus, sive, ut verbo dicam, Credere, dicere, ponere oppofitum ejus, quod dubium est i Hoc ipsum, ais. Bella. At respondeas adhuc velim. Non est certum a & ue facere f. an ergo credam ,& ponam, a & 3 non faciunt 3 Crede, ais, & pone. Pergo. Non est certum me, ista dum loquor, vigilare, & non somniare. An ergo credam, & dicam, Ita dum loquor, non vigilo, sed somnio Crede, ais, didic. Apponam & hoc ultimum, ut ne sim molestus. Non est certum id quod dubitanti vigiletne an dormiat, apparet clarum & certum, certum esse, & clarum. An ergo credam, & dicam, Quod dubitanti vigiletne, an dormiat, apparet clarum & certum, id non est cIarum & certum, sed obscurum, & falsum Quid haeresi Plis aqua indulgere non potes disside ris. An tibi numquam contigit, quod benὸ multis, ut somnianti certa& clara ea viderentur, quae dubia postea, quae salsa compereris sanen dentia es numquam illis plane confidere, qui te velμωIdecepere. At, ais, alia Fsummὰ certorum ratio est. Sunt ea istiusmodi, ut vel somniantibus aut deliris apparere non possint dubia. Serione loqueris, amabo te, qui illa summe certa sic confingas, ut ne somniantibus quidem aut deliris apparere possint dubia ὶ Quae sunt illa porro ac si dormientibus, si male sanis, quae ridicula sunt, quae absurda, certa interdum videntur, & summe certa, quidni etiam certa, & mmh certa salsa videantur, &dubia Novi ego, qui dormitabundus aliquando pulsari horam quartam audiverit, &i' numeravit Una, Una, Una, Una: actum prae rei absurditate, quam animo concipiebat, exclamavit: Nae delirat horologium t quater

i pulsivit

293쪽

pulsa vit horam primam. Et vero quid adeo est absurdum,& 1 ratione alie num , quod dormienti, quod deIiro venire non possit in mentem' quod non probet somnians, non credat, & de eo tanquam E se praeclare invento , excogitatoque non gratuletur Sane ut ne pluribus tecum contenadam , nunquam effeceris, ut hoc effatum, Quod dubitanti somnietne, an vigilet, videtur certum, est certum, & ita certum, ut statui possit velutiundamentum scientiae alicujus, &Metaphysicae summe certae, & accuratae, hoc inquam habeam tam certum, atque illud, et & 3 faciunt ue inedum tam certum , ut de eo nullo modo quisquam dubitare possit, nec decipi circa illud a Genio aliquo maior nec vereor tamen, ca si in mente perstitero, ut me quisquam putet pervicacem. Quare aut ex lege illa tua se dicam. Non est certum id esse certum, quod apparet certum ei, qui dubitat vigiletne an dormiat. Ergo quod dubitanti vigiletne an dormiat apparet certum , id reputari potest ac debet tanquam nisum, & omnino pro falso habendum est; aut sine si quam habes aliam peculiarem tibi reis gulam, mecum communicabis. Venio ad tertium, &Quaero, cum certum non videatur 2 & 3 facere f. cumque ex praeceis

denti regula debeam credere, & dicere, a & 3 non faciunt s. an continuo illud ita debeam eredere, ut mihi persuadeam aliter habere se non posse, atque illud certum esse. Miraris quaesitum illud meum. Nec mihi mirum, es ipse mirer. Respondeas tamen necesse est, a me si responissum exspectas. Vis habeam illud certum, 1 & 3 non faciunt f ἐ Imo vis illud esse, & videri omnibus certum, S ita certum, ut etiam ab artibus

mali Genii tutum sit e Rides, ais, Id sano homini qui veniat in mentem lQuid igitur 3 dubium erit, & incertum, perinde atque illud, 2&3 s eiunt Hoc si ita est, si dubium est illud, et & 3 non faciunt S, credam , & tua ex lege dicam illud esse falsum, adeoque ponam contrarium,&ita statuam, χ&3 faciunt . Atque eodem modo in caeteris me geram, di, quia certum non videtur esse corpus aliquod, dicam, Nullum est corpus; & quia certum non est illud, Nullum est corpus, dicam, volunt te penitus in contrarium versa, Aliqπd est corpus, simulque & corpus

erit, & non erit.

G Ita est, ais, atque illud est dubitare, in orbem ferri, ire, redire', hoc 3c illud affirmare, di negare, clavum figere, & refigere.

g. 3. Euatrem habendum profalso.

294쪽

S E p T I M IE. 83 Praeclarὸ omnino: at ut iis utar, quae dubia erunt, quid faciam l Quid de illo, 1 & 3 faciunt ue ἰ & de isto, Aliquod est corpus t ponamne i in

Nec pones, ais, nec negabis; neutro uteris; utrumque habebis velut salsum, nec ab iis quae sic nutant,quidquam exspectabis,nisi illud quoque nutans, dubium, & incertum. Quia nihil superest quod rogem, respondeo vicissim, ubi tamen doctrinae tuae brevem secero syllabum. I. De rebus omnibus ac praesertim de materialibus possumus dubitare, quamdiu scilicet non habemus alia scientiarum sundamenta, quam ea, quae antehac habuimus. 2. Aliquid habere pro falso, est, assensionem suam ab eo, tanquam ab aperte fal cohibere, & voluntate plane in contrarium versa opinionem suam de eo

tanquam salsam & imaginariam fingere. 3. Eatenus, id quod dubium haberi debet pro salso, ut oppositum illius sit quoque dubium, & professo habeatur. N o T IE. ' .P meret me esse nimis diligentem , O masta νerba impendere, in omnibus

annotandis, qua meis fere verbis hἰc expressa, pro meis tamen non sillosio. Sed rogo tantum lectores at memoria repetant ea, Fa in I Hessitatione, atque

initio et ac 3, ipsarumques opsta me scripta fiunt: agηostem enim fer. Omnia qua hic habentur , inde quisem esse dUumpta; sed ita ruriata, distorta, O perperam interpretata proponi, ut quamvis ibi nihil non valde consentaneam rationi contineant, Me tamen magna ex parte absurdigma rideamur. Validas ob rationes. Dixi sub finem x Meritationis, nos posι de iis omni- Cbra, qua nunquam adhuc saris clare perspeximin, dubitare ob validas & meia ditatas rationes: quia nempe ibi tantum agebatur de summa illa dubitatione, quam si e metaphycam, hyperbolicam, atque ad usam vita nulla modo transisserendam esse incubavi; ct ad quam id omne, quod νri minimam suspicimu assenta potest, pro satu valida ratione fumi debet. Hic νι- rir a cruct canis 'didus proponit in exemplum eorum , de quibus dixi dubitari ob rasidas rati nes, an sit terra, an habeam corpus. θAmilia, ut nempe fici lectores. qui de hac Μetaphsica dabitatione n hil scient, ipsem ad Uum Pisa referentes, me non sana mentis esse arbitrentur.

Nihil, ais, omnino nihil. Qua ense istud Nihil debeat intelligi, satis expli- Dcui variis in locis: Ita nempe , ut quandiu attendimno ad aliquam peritaIem,

295쪽

do, ut saepe accidit, ad nullam sic attendimus , etsi recordemur, nos antea multo ita perspexisse, nulla tamen sit de qua non merito dubitonus, s notiamus id omne quod clare percipimus verum esse. Hic vero, vir accuratus, hoc Nihil ita intelligit, ut ex eo quod semel dixerim 1nhil ese de quo non Isceat dubitare , nempe in prima Messitatione, in qua supponebam me non attendere ad quicquam quod clare perciperem , concludat me etiam insequentibus nihil certi posse cognoscere: Tanquam frationes, quas interdum habemus addubitandum de re aliqua, non ni legitima ac valida, ni probent de eadem re semper esse dubitandum. E Credere, dicere, ponere oppositum ejus quod dubium est. Ubi dixi dubia esse aliquandiu pio falsis habenda, spe tanquam salsa reiicienda, tam manifeste explicui me tantum intelligere, ad reritates metaphysice certas investigandus, non majorem habendamesse rationem dubiorum, quam plane falserram, ut minmo sana mentis rideatur pose aliter mea verba interpretari; ct nemo mihi Ungere, me raruisse credere oppositum ejin quod dubium est, prasertim , ut paulὸ phthabetur, ita credere ut mihi persuadeam aliter habere se non posse, atque illud certum esse, nisi qui pro capillatore haberi non erubestat: Et quamvis hoc ultimum ab Auctore vostro nonasrmetur,sed ut dubium tantum proponatur, mia. ror tamen virum tam sanctum potuisse hac in parte imitari pes nos illas detractores , quisepe β tantum. narrant ea que de aliis cressi volunt, addentes se ipsos nou

credere, ut impunius maledicant.

F Alia summe certorum ratio est. Sunt ea istiusmodi ut vel somniantibus aut deliris apparere non possint dubia. Nescio per quam Analysu vio ιbriligimus hoc ex meu scriptis deducere potuerit, non esivn memini me erucquam tale quam vel persomnium cogitasse. Concludere quidem potuisset ex meu, Id omne quod ab aliquo clau ac distincte percipitur esse rerum, quampis ille aliquis post ιη- terim dubitare somniet ne an vigilet,imo etiamo lubet, quamvis Amniet, quamvis' delirus: Quia nihil patest clare ac distincte percipi, a quocunque demum percipiatur, quod non sit tali quale percipitur, hoc est, quod non sit rerum- Sed qui Oli prudentes recte distinguam inter id quod ita percipitur, O id qzod tantum ridetur , vel apparet , nolo mirari quod vir bonus unum pro altero luc siumat. G Atque illud est dubitare, in orbem ferri &c. Dixi dubiorum non majorem habendam esse rationem quam si omnino falsa essent, ut ab illis cogitatis plane aνο-

cetur; non alitem ut modo unum, modo ejus contrarium Urmetur. Sed nullam auctor noster occa ovem ca illandi non qraserit. Interim vero notatu dignum est ,

ipsum hic in sue, ubi ait se brerem facere doctrinae meas labunt, nihil eorum mihi

tribuere, qua in praecedentibus, aut sequentibus reprehendit, vel irridet, ut nem

296쪽

RESPONSIO.

RE'. i. Si lex illa, In vestigando vero id quod vel minimum dubitationis habet pro falso habendum est, sic intelligatur: Cum vestigamus quid sit certum, non debemus ullo modo niti iis,quae non sunt certa, aut quae habent dubitationis aliquid; legitima est, usu recepta, &communissima apud omnes Philosephos. Resp. 1. Si dicta lex ita intelligatur: Cum vestigamus quid sit certum, ita debemus rejicere omnia, quae certa non sunt, aut aliquo modo dubia, ut illis nullo pacto utamur, adeoque ea specitemus perinde quasi non essent, aut potius ea non spectemus omnino, sed ab iis penitus abducamus animum e legitima quoque est, tuta, tritaque etiam a Tyronibus, atque assinitatem habet tantam cum praecedenti, ut ab ea vix differat. Resip. 3. Si di ista lex ita sumatur: Cum vestigamus quid certum sit, ita debemus rejicere dubia omnia, ut ponamus ea de facto non esse, aut esse illorum oppositum revera, & utamur ea suppositione tanquam certo aliquo sundamento , sive utamur iis non existentibus, aut nitamur eorum

non existentia; Illegitima est, sallax, & cum bona pugnans Philosophia, ut quae supponat dubii .aliquid, & incerit ad vestigandum verum, & certum, aut quae supponat tanquam certum, id quod alio atque alio modo se potest habere, puta ea quae dubia sunt de facto non existere, cum fieri possit ut existant. Resp. q. Si quis ea lege intellectά, ut paulo ant , vellet uti ad vestigandum Verum, certumque, is oleum & operam perderet, ac Versaret molam citra mercedem, ut qui non magis conficeret id quod quaerit,

quam illius oppositum. Vis exemplum 3 Vestigat aliquis an possit esse

corpus, aut corporeus, eoque inter caetera utitur, Non est certum corpus aliquod existere. Ergo ex lege lata ponam, & dicam oppositum , Nullum corpus existit..Tum resumet, Nullum corpus existit. Sum Vero ego, S existo, ut mihi aliunde probe compertum est. Ergo non possum esse corpus. Praeclare quidem, at ecce ut eodem ex capite ducat oppost tum. Non est certum, ait, aliquod corpus existere. Ergo ex lege P FInam, dicamque, Nullum corpus existit. At quale illud, Nuthim corpus

existit Dubium sanξ, & incertum quis illud praestet.ὶ unde i Consectares est. Dubium illud est, Nullum corpus existit. Ergo ex lege dicam, aliquod corpus existit. Sum verb,&existo. Ergo possum corpus esse, si aliud vetat nihil. En possum esse corpus, & non possum esse coryus.. An

297쪽

. seci satis λ Vereor ut ne plane secerim, quantum ex quaesitis sequentibus colligo. Itaque N o T AE. HIc in duabus primis reoonsionibus omne id approbat, quod de re proposita censui quodνe ex nuis scriptu elici potes: Sed addit esse communissimum, tritumque etiam a Tyronibus. In duabus autem ultimis tit reprehendit quod me censis e vult credi, quam ris sit tam absurdam ut in mentem nul-hus hominis sani venire poset. astute sane; ut quicunque Meditationes meas non legerunt; rei non tam attente legerunt, ut recte fiant quid in iis contineatur, inus auctorιtate commoti, me rιdiculas opiniones habere arbitrentur atque ut aliis, quιιd non credent, sitiem pesuadeat, nihil a me esse allatum , quod non si communis ruam, tritumque etiam a Tyronibus. Ego vero de hos ultimo non distulo. Neque ullam unquam ex naritate mearum opinionum laudem qua vir Nam contra ipsaε omnium antiquis as puto, quia Perissimam, Et nudι res

magis fulta sudere . quam fmplicissimis quibusdam veritatibus anιmadvertendis, qua cum me bas nostris sint innata, satim atque alius admonetur , non, putat se illas unquam ignora se. At certe factu potest intelligi hunc auctorem non aliam ob causam mea impugnare, quam quia ct bona, ct nova esse arbitratur: Nam sane , si tam a urda crederet ac fingit, contemptu O silentio potius, quam tam longa ct assectata refutatione digna Iudicasset. Ergo ex lege lata ponam & dicam oppositum. Vellem scire quibus in tabulis sistam unquam legem scriptam invenerit: Iam quidem supra satis illam inculcaνit ; Sed ibi etiam satis negari meam esse; nempe in notis ad verba Credere , dicere, ponere oppositum ejus quod dubium est; Nec tile, opinor, meam esse fustinebit, si ea de re interrogetur ; Induxit enim me, supra inde iis qua dubia sunt sic loquentem, Nec pones, nec negabis, neutro uteris, utrumque habebis velut falsum; ac paulo phi in Dodo triηa meas a-bo, oportere assensionem suam a dubio, tanquam ab aperte salso, cohibere; ac Voluntate plane in contrarium versa opinionem suam de eo tanquam falsam & imaginariam fingere, quod plane aliud est, quam ponere &dicere oppositum, ita scilicet ut istud oppositam pro vero habeatur, quemad modum hic supponit. Atque ubi ego in i Meditatione dixι me relle aliquandiu conari inihi persuadere oppositum eorum qaa antea temere credideram , flatim

addissi me id relis, ut velut aquatis utrιmque prsjudiciorum ponderibus non magi, in unum quam in aliud propenderem, non autem uι alterutrum pro vero ρ-

vcrem , iure tanquam bientia summe certa sindamentum flatuerem, ut gli i

298쪽

etiam cavillatur. Itaque vellem scire quo i Πιτο legem illam suam attulerit; si ut ipsam mihι allingat ; desidero ejus candorem; patet enim ex dictis ipsum νecte scire meam non esse , quia seri non potest ut quis putet utrumque traben dum esse velut salsum , sicut d a me putare, ac mal unius Oppo tum ponat Odicat esse rerum , ut in hac lege habetur; Sι vero tantum anima causa ipsam attulit , ut aliquid haberet quod impugnaret, miror acumen et M itaenii , quod nihil magis ver mile aut subtile potuerit excogitare ; Miror otium , quod tam multa verba impenderit, in refutanda opinione tam absurda, vi nequidem ulli puero septuenni probabilis videri possit. Noιaηdum enim est illum huc usique nihil prorsur prater mepifimam istam legem impignasse; Miror denique vim ei in imaginationis , quod cum tantum in istam ramomam, o excerebrομο eductam chimaeram prauaretur, eodem tamen plane modo composiverit gradum, iisdemque

Ansis bona Methodis philostophandi, per Maecationem

dubio m omnium.

O Uaeris r. An bona sit methodus philosophandi per abdicationem

eorum omnium, quae quovis modo dubia sunt. Hanc nisi meth dum fusilis aperias, non est quod a me responsum exspectri: M vero facis.

Ut philosopher, ais, ut vestigem sene aliquid certi, Ae summe certi, &quid illud sit, M sacio. Omnia quae olim credidi, quae antehac scivi, cum Idubia sint, & incerta, pro falsis habeo, eaque penitus abdico, ac mihi

persuadeo nec esse terram, nec ccellam, nec quidquam eorum, quae Olim

credidi in mundo esse, sed nec mundum ipsum, nec corpus ullum, nec mentem, verbo dico, nihil. Tum facta illa generali abdicatione, atque obtestatus nihil esse, penitus philosephiam ingredior meam, eaque dum verum & certum vestim cautὸ, prudenter, perinde tanquam esset Genius aliquis potenti stimus, & callidissimus, qui me vellet in errorem inducere. Quare ut ne decipiar circumspicio attentὸ, atque illud habeo planὶ constitutum nihil admittere, quod non sit istiusmodi, ut in eo, quatum vis nitatur Genius ille vaserrimus, mihi nullo modo possit -- ponere , sed ne ipse quidem possim a me extorquere, id ut esse dissimulem, nedum negem. Cogito igitur, volvo, dc revolvo, quoad occurrat

299쪽

18 Ο BI E cτeto NE S E T RE s P ON s IONES aliquid tale, atque illud ubi offendi, eo tanquam Archimedeo puncto

utor ad eruenda caetera, eoque pacto alia ex aliis certa, penitus & explor ta indipiscor. Praeclare omnino, ac, speciem quod attinet, facile responderem Methodum illam videri mihi illustrem, & eminentem: verum, quia resiponsum exspectas accuratum, nec illud a me reddi potest, nisi antea usu &exercitatione aliqua tenaem illam tuam Methodum, tritam tutamquaineamus viam ; exploremus ipsi, quid in ea sit tandem di &quia flexus illius nosti, calles, & diverticula, teque in ea diu exercuisti, ducem mihi te praebe. Age, fare, expeditum habes aut socium, aut discipulum i quid jubes3 Ad illud iter, et sit novum, & mihi tenebris non assueto sormidanis dum, accedo lubens, adeo me veri species potenter allicit. Audio te, jubes id faciam, quod te facientem videro; ibi pedem figam, ubi fixeris. Praeclara sinu imperandi ducendique ratio. Ut mihi places. Audio.. g. I. Aditus aperitur in Methodum. .

Principio, ais, ut vetera revolvi animo, cogor tandem sateri nihil esse ex iis, quae olim vera putabam, de quo non liceat dubitare, idque non per inconsiderantiam, vel levitatem, sed propter validas & meditatas rationes, ide6qne etiam ab iisdem non minus, quam ab aperth falsis assen sonem esse cohibendam, si quid certi velim invenire. Quare non mathagam, si voluntate planὸ in contrarium versa, meipsum fallam, ac veteres illas opiniones aliquandiu omnino falsas imaginariasque esse fingam, donec tandem velut aequatis praejudiciorum ponderibus nulla amplius prava consuetudojudicium meum a recta rerum perceptione detorqueat. Supponam igitur Genium aliquem malignum, eundemque summe potentem & callidum omnem suam industriam in eo posivisse, ut me falleret. Putabo coelum, aurem, terram, colores, figuras, sonos, cunctaque

externa nihil aliud esse quam ludificationes somniorum , quibus insidias credulitati meae tetendit. Persuadebo mihi nihil plane esse in mundo,

nullum caelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora', aio nullas mentes, nulla corpora, &c. haec meta sit, & princeps meta. Considerabo meipsum tanquam manus non habentem, non oculos, non carnem, non

sanguinem,non aliquem sensum,sed haec omnina me habere falso opinantem. Manebo obstinate in hac meditatione defixus. Hic si placet subsistamus aliquantulum, ut novos resumamus spiritus.

300쪽

Jubeo, ais, Omnia. Omniane 3 omnia qui dicit, nihil excipit. Omnia, addis. AEgre sane, facio tamen. At oppido durum est; atque ut intenue fatear, non sine scrupulo id facio; ac nisi eum mihi eximis, vereor ut ne pro voto aditus ille n'ster succedat. Fateris vetera omnia dubia esse, &, ut ais, coactus fateris. Quidni eam mihi vim pateris in serri, ut etiam Mipse coaetas satrarῆ Quid te, quaeso, coegit i Audivi quidem ex te modo validas fuisse, & meditatas rationes; at quae sunt illae tandem l si validae:

En, ais, sunt in propatulo. Has uti fundibularios, Eleo praemittere, ut pugnam Inchoent. Nempe sensus nos aliquando decipiunt. Aliquando somniamus. Delirant interdum nonnulli, atque ea se videre credunt,quae minime vident, quae nusquam sunt. Dixisti Z Validas cum promisisti, cum meditatas; exspectavi certas, & omnis dubitationis expertes, quales nempe tua deposcit libella, qua nunc utimur, usque adeo accurata, ut vel umbram dubitationis recuset. An

nonnulli. Id vero unde habes certo, & citra dubitationem ullam, & ex regula illa tua, quam semper habes in manibus: Summopere carendum est nequid vi verum admitta , quod nan posmas probare rerum essest An suis tempus aliquod, in quo diceres certor Indubitanter nunc me sensus declinpiun , 'ro scio: Nunc somnio; paulo antE Qmniabam: hic phren iam palatur, & videre se putat quae minimὸ videt, nec mentitur' si fuissee u -: imo vide ne Genius ille malus, cujus tu meministi, forsan illuserit tibi: atque omnino verendum est,ne dum dicis modo tanquam validi aliquid, & meditati, Sensus nos aliquando decipiunt; vasert: ammonstret,& illudat illuso. Si vero negas; cur tam fidenis . i. β γ lamni*muβ λΠx dum. Quin ex lege tua prima sic tecum m. N tuis ὲ Non est omnino certum sensus nos aliquando decepisse; somniasse nos aliquando, aliquando delirasse homines. Ergo sic dicam,&statuam, umquam nos sensus decipiunt, somniamus nunquam, delirat nemo. Hi, ais, suspicor. hας R 'pς meus. Ubi pedem admovi, validas illas rationes

mIta a

SEARCH

MENU NAVIGATION