Steph. Antonii Morcelli e Societate Iesu ... Africa christiana in tres partes tributa. Volumen 1. 3.

발행: 1817년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

post hostis publieus est appellatus. missi subinde exercitus . qui ei bellum inferrent: et barbari etiam, qui Asricae Romanae sinitimi erant.

in provincias irruerunt, vix jam resistente Bonifacio, ac de salute propodesperanto: qui tamen olim vel ipso nomine plurimum potuerat, et

hostes non tam armis. quam imperio represserat. quare Augustinus recenti tumultu commotus scribebat illi si, Quis autem crederet, quis timeret, Bonifacio Domesticorum et Africae Comite tu Africa constituto cum tam magno exercitu et potestate, qui Tribunus cum paucis foederatis omnes ipsas gentes expugnando et terrendo Pacaperat, nunctantum fuisse barbaros ausuros , tantum progressuros, tanta Nastaturos,

tanta raρturos, tanta loca, quae Plena Populis fuerant, deserta facturos'

II. Hic erat in Africa reipublicae status hoc anno, haec malorum it Iotum initia, 'quao deinde Afros in barbarorum servitutem adduxerunt. at Ecclesiae res, quae pacatae etiamtum tranquillaequo erant, Vitalis primum civis Carthaginiensis disputationibus . deinde et Monachorum Adrumetinorum dissensione nonnihil turbatae sunt. ac Vitalis quidem jam tum Semipelagianis se antesignanum praebebat, illa ausus tradere. Vt recte credamus in Deum, et Gangelio consentiamus, non esse donum Dei, sed hoc nobis esse a nobis, id est ex propria Noluntate, quam nobis in nostro corde non operatus est Use. haec vero et . alia hujusmodi Augustinus refutare aggressus, egregiam ad eum epistolam misit, quae in censu ducentesima decima septima est: opposuit quo homini in Εeclosia Carthaginiensi erudito ipsas, quibus Ecclesia uteretur. preces, ut fidei studium incredulis et catechumenis exoraret a Deo, non humanae osticia voluntatis eam consilii mutationem osso arbitrata, sed divina o miserationis beneficia. tum et duodecim ei regulas praescripsit ad bene de Gratia divina sentiendum , quae totidem erant adversus Pelagianos Catholicae Ecclesiae sententiae. ea porro epistola effecisse Augustinus videtur, ut Vitalis errorem exueret, e L perversam illam doctrinamnversatus, divinam, quam spreverat, opem supplex imploraret. de Vitalieorto aut de sectatoribus ejus mentionem Postea injectam non reperio.

ad Monachos autem Adrumeti nos quod spectat, Adrumeti id temporis, quae civitas provinciae ByZacenae Metropolis erat . monasterium numero Monachorum insigne regesat Valentinus Abbas, Augustini studiosissimus. qui hunc magistri et parentis loco venerabatur . sorto autem Florus Monaelius Uzalim prosectus, inde tiamquam Eulogias epistolam attulerat ab Augustino aliquot ante annos XVsto Presbytero Ecclesias Romana scriptam, quae tota est adversus argumenta Pelagianorum is, hanc Monachi quum lectitare coepissent, nec quidquam de ea Abbas audisset. atque ipso Florus Carthaginem iro eoactus esset 63; magna inter eos animorum dissidia coorta sunt, actum do libero hominis arhitrio clamanti hus multis, si ea Augustini doctrina esset, et sententia ejus omnia

122쪽

I 2IGratiae divinae tribuentis admitteretur. interea Florus Carthagine redux . uum tantas domi turhas offendisset, de ro tota ad Abbatem retulit. hic

vero, ne sorte auctoritas ejus contemneretur. monaeliis convocatis. Eu

dium Episcopum Uzalensem consulendum censuit. atque illo quidem ita rescripsit. ut discendi studium probaret, contentionem reprehenderet 7 . tum de lihero arbitrio ea traderet, quae a Catholica Ecclesia docti sumus. demum de Augustino magnifice sentiens. haec adjecit: Legant ergo

sancti Dei mrajorum dicta, sicut jam dixi, qui habent diuini muneris

pium assectum; et quando non intelligunt, non cito reρrehendant, sed orent, ut intelligunt. ceterum nee Evodius epistola sua quidquam profecit , nec qui deinde Augustini interpres adhibitus est. Sabinus Pres-hyter auctoritate sua efficero potuit, ut do sententia decedorent, aut Augustini adeundi consilium tam longo positi ullo modo deponerent. quinque erant, qui eam prosectionem cogitabant; quibus Abbas sedanda odiscordiae caussa sumptus ad iter dedit. sed ex his duo tantum . Cresconius et Felix, ad Augustinum pervenerunt, iique sino Valentini litteris: neque enim eos Abbas sua sponte proficiscentes testimonio litterarum

suarum commendandos duxorat. III. At vero Augustinus non modo eos non rejecit, sed etiam apud se diutius manere passus est, quo eos meliores instructioresque remitteret. protinus autem litteras ad Valentinum do eorum adventu misit c8 . et epistolam simul suam ad Xystum, unde controversiae exstiterant, suis explicavit, eorum monacliorum sententia commendata, qui nequo liherum Brbitrium negarent, neque tantum ei tribuerent, ut sine Gratia Dei valeret quidquam ad bonum. eodem quoque tempore opus aggressus est de Cratia et libero arbitrio, quod so eorundem monachorum Cau sascripsisse testatur sy): cui alterum mox addidit, quum ei nunciatum

esset si Q , Adrumeti dixisso quemdam. Neminem corripiendum , si Dei praecepta non facit, sed pro illo, ut faciat, tantummodo orandum. his porro Augustini operibus, et novis quoquo litteris ad Valentinum missis, quum jam monachi illi turbarum auctores Hippone instituti.

tertio etiam addito, qui serius advenerat, Catholicam doctrinam apprimo tenera viderentur: tranquillitas denique in monasterium Adrumetinum reducta est. nisi quod Augustinus firmandae pacis caussa Florum monachum recto quidem sentientem, sed qui occasionem illius dissensionis invitus oluulerat . ad so arcessivit: ratus librum suum ab eo non intelligi, aut ipsum Florum ab aliis non intellectum. quum dissicillimam quaestionem et paucis intelligibilem solvere atque enodare conaretur sit . eum vero Valentinus quam primum Hipponem dimisit, et litteras ei. quas ad Augustinum perferret. dedit observantiae simul et gaudiorum

123쪽

Iaa ita sumus alacriter jocundati, ut sicut Apostoli Dominum post resurrectionem prandentem secum non audebant interrogare quis esset ;sciebant enim quia Iesus est: ita et nos nec voluimus, nec ausi sumus interrogare de libro, utrum luae sanctitatis esset, quum ipsa fidelium gratia, quae in eo liberaliter commendatur, nobis tuum, domine saucie Papa, eloquiis vloacissimis contestetur. II I. Exacta jam erant Paschao sollemnia. quum Aurelius Augustinum alios quo nonnullos e proximis Episcopis Carthaginem invitavit. nee levis conveniendi caussa erat: agebatur enim do L porto quodam monacho. qui nuper o Galliis, ubi eum Episcopi ob varias haereses damnaverant ,

solum vertero coactus, in Africam trajecerat, ibique et Augustini scriptis et aliorum Episcoporum cohortationibus ad honam frugem traductus, paratum se Aurelio professus erat, ea . quae antea docuerat, damnare omnia. et consessiono errati sui palam Eeclesiae indulgentiam atque Antistitum misericordiam implorare. suerat autem non modo haeresis Pelagianae fautor tisa, sed etiam ejus auctor, quam subinde Nestorius late disseminavit, ac primus Iesum Deum servatorem nostrum non modo Patre minorem, sed merum hominem dicere ausus, divinitatem ei obvitae ipsius merita tandem accessisse tradiderat. qua ro plurimum intererat, rei tantae Episcopos adesso doctissimos. qui Leporii professionem

perpenderent, sententias examinarent, verba omnia moderare ututa exstat

vero libellus, quem illo ad Proeulum et Quillonium Episcopos Galliarum judices suos misit. non dubiae poenitentiae index, et resipiscentis animi testis luculentissimus. qualem optare ab iis tantum possis, qui sincero

loquuntur, et anteactae vitae errores oderunt ac detestantur. subscriptio

ejus suit iis , Ego Lemrius libellum meo sensu dictatum s in quosdem meam, quam Deo volente in finem usque tenebo, medullitus exprimere volui, coram sanctis Discopis in Ecclesia Carthaginiensi

relectum subscripsi. socios autem erroris habuisse, eosdemque poenitenti te imitatores Domni num et Bonum . eorundem subscriptiones declarant. post

hos Episcopi quatitor, a quibus peractum judicium fuerat, ipsi quoque

fidei faciendae caussa subscripsstro, Aurclius, Augustinus, Florentius. Secundus. neque tamen hoc illis satis fuit: nam et epistolam ad Oosdem Galliarum Episcopos scribendam sibi existimarunt, ut eos do praeclaro

Leporii laeto Ddocerent, rogareut lite, ut quem errantem merito corripuerant, eundem omendatum benigne susciperent. extrema eorum erant

verba : Hauc ejus correctionem dilectionem vestram minime dubitamus et gratanter accistere, et eis notam facere, quibus ejus error scandalum fuit: quia et illi. qui cum eo venerunt ad nos, cum illo correcti atque sanati sunt, sicut eorum subscriPtionibus, quae coram nobis factae sunt, temetur evressum. su 'erest, ut de fraterna salute Iactati, rescriptis beatitudinis vestrae nos vicissim laetiscare dignemini

124쪽

Ia 3 optamus vos, dilectissimi et honorabiles fratres, in Domino bene val

re , memores nostri. atque haec Carthagine hoc anno transacta in ipso belli tumultu: ut eo magis sortissimorum Episcoporum virtus eniteret, quos a religionis studio atque animorum salute ne vitae quidem discrimina retardabant.

V. Quod reliquum est, Augustinus, opera Aurelio egregio navata, Hipponem reversus Concilium in Basilica Leontina celebrasso dicitur iis . Ii I. kal. Septembres, in quo credibile est, vulgatum ab eo esse Leporii libellum, ut ad quorum aures errorum illius fama pervenerat, iidem confessionis ejus ac poenitentiast gravissimum testimonium ac praeclarum exemplum habere possent. celei una nec de Episcopis. qui Hipponem s3- nodi caussa convenerint, aliiyi id novimus, nec canones, qui sanciti tum fuerint, designaro licet. nam quos Ferrandus commemorat, ad Concilium primum Hipponense pertinere putantur lio .

ANNUs CHRISTIANUS CCCCXXVIII.

Aurelio Discopo Carthaginiensi

I. CON3ULATDM susceperunt Fl. Taurus. Fl. Felix, hic in Occidente,

ille in Oriente. quos Africa provinciarum Tectores habuerit , ignoramus. sed quamquam magni ubique armorum motus erant, et Boni eius exercitum novo delectu contra hostes suos comparabat instruebat luc; apparet tamen, Provincias sub rectoribus mansisse, et Valentiniano Principi fidem servasse. legem certe V. Lal. Martias datam constat, qua Sacerdotales provinciae Proconsularis, id est ludorum sollemnium Curatores, tironum

praebendorum onere liberabantur 0, quum delectus militum haberetur: quippe qui in ea provincia multo majoribus sumptibus munera edebant, quam ceteri, qui rem eandem aliis in provinciis curabant. ceterum brevi Africae calamitas aucta est Sigisvulti Comitis adventu. qui ad Bonifacium opprimendum magno cum exercitu Gothorum a Placidia mittebatur: prima enim expeditio parum solix odia magis Bonifacii accenderat . quam vires attriverat. ille nimirum novi belli apparatu territus, consZium jam ceperat Asricae Vandalis prodendae, ut foedere cum iis icto, tantam btuli molem depellere posset, et provincias cum Censerico partitus, Si mul Asrieae dominaretur. quare vix Sigis vultus Carthaginem occupaverat, quum Vandali a Baetica provincia. quam jamdiu tenebant, in Mauretaniam trajecerunt ca . eodemque tempore. quod Ecclesiae gravissimum fuit, Ariana haeresis utrumque Ducem comitata, ab utraque parte aditum sibi in Africam patefecit. II. At dum haec impendebant. Numidia aliquamdiu paeatior suerat, et Hippono otium Augustino obtigerat, ut operum suorum censum insti

125쪽

ideret, egregiosque Betractationum suarum geminos ederet libros. qni posteris magno usui fuere, ut scripta ejus germana dignoscerent, et quo item ordine ea emisisset, adsequerentur x de quorum numero haec illond calcem attexuit s. : Haec Opera nonaginta tria in libris durentis triginta duobus me dictasse recolui , quiando haec retractaνi: utrum adhuc essem aliquos dictaturus, ignorans: atque ipsam eorum retractationem in libris duobus edidi urgentibus fratribus, ante quam epistolas ac sermones ad ρopulum, alios dictatos, alios a me dictos retractare coepissem. ac subinde alia item opera partim absolvere, partim inc hare potuit. nam hujus temporis est liber, quem appellavit Speculum de testimoniis Scripturarum, et opus magnum adversus Iuliani Pelagiani libros oeto: quod imperfectum reliquit: qilippe ingravescento bello. quum Sigisvultus milites suos Hipponem praesidii caussa misisset. eum his et Maximinus Episcopus Arianus advenit, eo consilio, ut eaveret, ne Catholici Hipponenses Gothos Arianos in professionis suae sententiam pertraherent; quia vero hic audacius Catholicis insultabat, nocesse suit. non modo ut cum eo disputaret. sed etiam ut dicta ejus scribendo refellerot manent Acta ejus disputationis a Notariis scripta; unde apparet rem illi suisse cum adversario nec indocto nec indiserto, sed qui temporo abute-hatur, ne contra eum Augustinus multa loqui posset. quapropter quum

.maximinus post primvm disputationis diem sibi Carthaginem redeundum esse dixisset, et regressus, ut a Possidio accepimus is , de sua multa in Collatione loquacitate, victorem se de ipsa Collatione recessisse jacta set, serendum hoc non duxit Augustinus; sed libris duobus singula. quae ille multis verbis objecerat, refutavit: quos libros, inquit Possidius,

si studiosi diligenter legere curauerint, procul dubio inda bunt vel quid callida et irrationabilis haeresis ad seducendum et decipiendum insteatur, vel quid Ecclesia Catholica de dioina teneat et praedicet

Trinitate. has antem inter curas nuncii etiamtum, qui Augustinum non parum solarentur, Carthagino, opinor, advenere, Dioscor uin nem po Archiatrum . quem ipse et Alypius satis nossent, praeter omnem expectationem ac miro plane modo Christianum laetum esse. nam . quum ejus filia, quam unice amabat. gravissimo morbo aegrotaret, volo soobligasse, si ea convaluisset, se Christianis sacris accessurum: at quum illa repente confirmata esset, dissimulare ausum, quod vovisset; ituquo oculis ipsum esse captum, illico tamen sensisse, unde hoc esset . at tu adeo vovisse iterum, quod ante Deo promiserat, ac lumine statim recepto , implevisse votum. sed rursum quum ad Baptismum accederet,

nihil de riadendo symbolo laborasse, ejusquo rei ergo in paralysiu incidisse . captum pene omnibus membris ot ipsa lingua. demum somnio admonitum quum resipuisset, scripto indicasse, eam neglecti symboli Poenam fuisse, idque jam a se apprime teneri: post haec autem usum

126쪽

Iab quidem membrorum recepisse, lingua tamen haesitasse. haec paullo susius Alypio seni Angustinus 63. ii I. Interea Vandali Alanis Gothisque permixti, quos ex omni aetato

et eonditione ad octoginta millia in Tingitaniam transmisisse constahat, minime ea provincia contenti, Mauretaniae Caesareensi serrum jam et flammam minitabantur. in Sitifensem provinciam inde, atque in Numidiam invasuri. itaque summa ubique erat trepidatio, nec quid consilii capiendum esset, satis videbant. sed fuga demum plerique incendia et caedes vitanda censuerunt: quae res Episcopos ancipiti cura distraxit. incertos, utrum profugos sequerentur. an cum iis manerent, qui domi hostem opperiebantur. ex his duo Numidiae Episcopi Quodvultdeus et Honoratus Augiastinum consulendum duxero, quid praestare ipse existimaret. Primus autem ad eum scripserat Quodvultdeus, cui se respondissotestatur s8ὶ , Nec eos esse prohibendos , qui ad loca , si possunt, munita migrare desiderant ; et ministerii nostri vincula, quibus nos Christi caritas adlimois . ne deseramus Ecclesias, quibus semire debemus, non ease ru enda. quum porro crederet, epistolam suam a Quodvultdeo vulgatam, ceteris documento esse, quid ipso in communi periculo faciendum sentiret . alias ab Honorato Thiabensi litteras accepit, qui eandem illi quaestionem proponebat. cui rescribens, commemoratis iis, quae nuper ad Quodvultdeum respondens disseruerat. Restat, ajehat. rιt nos, quorum ministerium quantulaecumque plebi Dei ubi sumus

manenti ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino, Dis nobis in Deum protectorem et in locum munitum. quia vero Honoratus iteratis litteris quaedam ex aliorum sententia, quaedam ex sua opposuerat, totam quaestionem accuratius pertractavit, et

Athanasii exemplo usus, quae fuga probari posset, ostendit. Quicumque, inquit co . isto modo fugit, ut Ecclesiae necessarium ministerium illo fugiente non desit, facit, quod Dominus ρraecepit, sipe permirit. qui vilitem sic fugit, ut gregi ortiti ea , quibus spiritaliter violi, alimenta subtrahantur, mercenarius ille est, qui videt Iupum venientem, et fugit, quoniam non est ei cura de opibus.

' ANNES CII RIsTIANUS CCCCXXVIIII.

Attrelio Disco o Carthaginiensi

I. CONSULEs fuere Fl. Dionysius, Fl. Florentius, uterque ex Oriente. Celerem Africao Proconsulem datum, leges declarant. in tantis autem Afrorum periculis, quos hostilis incursio undique premebat. non levis malorum accessio erat avaritia rectorum et curatorum publicorum, qui

127쪽

Plinei pis menti ii leges, quao hostes intacta reliquerant. dura exactione compilabant. contra quos hoc anno legatus ad Augustum est Bubulcus Comes, i inpetratumque. ut Valentinianus Constitutionibus suis partim ad Volusianum Praesectum Praetorio, partim ad Celerem Proconsulem datis, rem tributariam omnem ordinaret. quare hunc Celerem ex eorum numero jure putemus, quibus Carthagine quotannis, quum Albi Proconsulum cuatio fiebat, a populo honoris caussa acclamabatur. morem hune

tradit auctor operis de promissionibus et praedictionibus Dei, quod non Prosperi Aquitani, sed Asel scriptoris omnino fuit. haec in ipso ultimo

capite persequutus. In calculis eburneis nomina Proconsulum consor taCarthagini in foro coram myula a Presenti judice sub certis vocabuliscitabantur, et erat sollemnis dies Albi citatio. hi, qui aparitiam superantes rempublicam fideliter egerant absque sagitiis saporibusque, etiamiabsentes houorabantur: eos vero, quos rapacitas vicerat, PVulus conficiis sibilisquae notabat. at populo quidem id saltem solatii debebatur,

ut has do Proconsulum improbitate poenas sumeret. jam vero illa gravior eodem tempore Placidiae Augustae cura fuit, ut Bonifacium, quem decepta pessimo publico bostem soterat, cognita fraude, sibi atque Imperio placaret M. rei tantae caussa Darius Comes, vetus Augustini amicus, delectus est, qui statim in Africam advolavit, acturus cum Bonifacio . ut privatas inimicitias reipublieae condonaret, et qua erat auctoritata apud Consericum, operam omnem in eo poneret, ut Vandalos ille suos in Hispaniam reduceret. quod Augustinus. ut de ejus adventu Certior est factus, litteris ad eum missis. quam illi succedere optaret, protinus

significavit. Majoris est gloriae, ajebat si , ipsa bella verbo occidere , quam homines ferro; et adquirere Σel obtinere pacem, Pace non bello. nam et hi, qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem, sed tamen Per Sanguinem quaerunt. tu autem ne cujusquam sanguis quaereretur, es missus. est itaque aliis illa necessitas, tibi ista felicitas. Proinde Domine merito illustris et magniscentissime, atque in Christo carissime sit, gaude isto tuo tam magno et vere bono, et fruere iis

Deo, unye sumpsisti, ut talis esses, et talia gerenda susciPeres. COH-s et Deus quod per te operatus est in nobis. II. Illud sano Dario datum videtur, ut et Boni eium Placidiae atqna adeo reipublicae reconciliaret. et Vandalos ipsos pactis induciis cohiberet. Nam Augustino rescribens. Si non extinximus , inquit is . bella, certe distulimus, et Deo opitulante omnium Principe , quae jam usque ad quemdam cadamitatum apicem increperant mala, soPita sunt. in quo tamen Episcoporum etiam nonnullorum adlaboravit industria . quos Augustinus in Italiam navigasse cum Alypio significat is . at quamquam Bonifacius, illatus injurias oblitus. de Asricae salute plurimum laborabat; emcere tamen non potuit, ut quos semel in opimas provincias acciverat,

128쪽

ii, quacumque conditione oblata, do reditu in Hispaniam cogitarent.

quamobrem rupto foedere, quod inimicorum suorum ulciscendorum caussa cum illis pepigerat, ad acina se Vertit, ac terrorro belli, si posset. depel ere statuit. Et magnum sano ob multorum proeliorum felicitatem. ac rei militaris scientiam Bonifacii nomen erat e sed non is Genseticus. quem rerum ah aliis gestarum fama deterreret. itaque Bonificii occursum non modo non declinavit, sed etiam appetivit. nam quum ita Mauretania degeret, in Numidiae sinibus uini inque exercitum congressum esso BP paret. nec vero diu anceps victoria fuit: tantum enim Vandalorum robur, tantam constantiam fuisse scimus, ut Romanus exercitus loco cedere, atque Hipponem Regium se recipere coactus sit, multis Numidiae oppidis in hostium potestatem redactis, qui jam Hipponem quoquo

obsessuri videbantur. quo in perieulo Bonifacius munire urbem et copias parare coepit, ut dum auxilia ex Italia arcesseret. obsidionem quam diutissime fieri posset, sustinerra. Ii I. At barbari, quum jam Asricam hostilem terram haberent, e L odistagos Poenos ulcisci vellent, incredibile dictu est, quanto ineolis

acerbiores esse coeperint, et quanto majora ubique crudelitatis suao

vestigia reliquerint. describit haec proximus horum temporum Vitus Vitensis, et Puranti, inquit S , tunc ab eis praeclari Pontifices et nobiles Sacerdotes dioersis poenarum generibus exstincti sunt, ut traderent si quid auri vel argenti proprium vel Ecclesiasticum haberent 'et dum quae erant, urgentibus Poenis facilius proderentur, iterum crudelibus tormentis oblatores urgebant, autumantes quamdam PGytem, non totum esse Oblatum: et quanto Plus dabatur, tanto amplius quempiam habere credebant. aliis ρulorum Nectibus Ora resera ut es, foetidum coenum ob confessionem pecuniae faucibus ingerebant, nonnullos in frontibus et tibiis, nemis remugientibus, torquendo cruciabant. Plerisque aquam marinam, aliis acetum, amurcam liquamenque et alia multa atque crudelia tamquam utribus imbutis ori amaosita sine misericordia porrigebant. non insirmior sexus , non consideratio nobilitatis , non reMerentia sacerdotalis crudele ς animos mitigabat: quin imo ibi exaggerabatur ira furoris, ubi honorem conspexerant dignitatis. haec Vitus et alia hujusmodi multa complexus, quas sino lacrimis commemorari vix possint: quamquam ea vel levia malorum initia putaro possis, si cum iis compares, quae de indo Artunae haeresis propagandavcaussa Catholicis intulerunt. inter haec tam eii fuga arrepta multi sibi

consuluere, quos vel deserta loca receperunt, vel munitae urbes servarunt. Possidius ipse Cala mensis cum aliis Episcopis finitimis Hipponem

se confugisse testatur 6ὶ: quo eum divinitus deductum dixerim , ut praeclaras Augustini virtutes usquo ad exitum ejus praes ns cognosceret, et egregia sanctissimi Episcopi secta optimus idem testis atque auctor describeret. ad quem quum venisset, tanto eum moerore ob Ecclesiirium

129쪽

calamitatem consectum reperit. nulluin ni reliquum ei solat Ium . nisi in precibus et fletu atque luctu esse videretur. Fuerunt, inquit r, ei lacrimae panes die ac nocte, amarissimamque et lugubrem prae ceteris suae senectutis jam pene extremam ducebat ac tolerasat vitam. tum

quae illo maxime lugeret, recensens, Ilidebat, ait. ille homo Deirioitates excidio Perditas, Pariserque cum aedificiis Miliarum habitatores , alios hostili nece exstinctos, alios fugatos atque diversos. Ecclesias sacerdotibus ac ministris destitutas , Nirginesque sacras et quosque continentes ubique dissipatos; et in his alios tormentis defecisse, alios gladio interemρtos esse, aliυs in cuti itate, perdita animi et corporis integritate ac silet, malo more ac duro hostibus deseroire:

mnos Dei et laudes de Ecclesiis deperisse: aedificia Ecclesiarum quamplurimis locis ignibus concremata; sollemnia, quae Deo debentur, de propriis locis desiisse sacrisicia , sacramenta dioina vel non quaeri, vel quaerenti qui tradat non facile reperiri. in ipsas montium suocis est

ca emas petrarum et speluncas confugientes, Fel ad quasque munitiones , alios fuisse expuguatos et interfectos p alios ita necessiariis sustentaculis eoolutos atque Priςatos , ut fame contabescerent : ipsosque

Ecclesiarum Praepositos et Clericos, qui forte Dei beneficiis vel eos noet

incurrerant, vel incurrentes evaserant, rebus Omnibus exspoliatos atque nudatos, egentissimos mendicare, nec eis omnibus ad omnia, quibus

fulciendi essent, subςeniri Po3se.

II I. Huc nempe tot Augustini lal ores, tot ejus et collegarum curae reciderant, ut forentissimae illae Ecclesiae, longo annorum spatio constitutae, primo barbarorum impetu non modo splendorem suum, sed etiam latum ipsum et vitam amitterent. quare sanctorum Episcoporum ea conditio fuit . quae vinitorum et agricolarum est, quum gravi diuturnaque annuae culturae opera vix destineti . immisso in vinela repento atque in agros incendio . omnia latct conflagrare absumique conspiciant. celerum Augustinus ne hunc quidem annum tantis calamitatibus tristem sine aliquo litterarum suarum monumento praeterire passus est. ad haec enim

pertinent tempora libri duo de Praedestinatione Sanctorum, quos Prosperi et Hilarii studiis obsequutus adversus Massilienses conscripsit Pelagianatum labe insectos: postquam nempo a Prospero epistolam accepisset doreliquiis Pelagianae haereseos in Gallia subolescentibus. delude, praeterquam quod incohatum jamdiu contra Iuliani libros postremos opus, de

quo Supelius meminimus, etiamtum urgebat, quum a Quoci vult deo Di couo Carthaginiensi rogatus saepe suisset . ut da haeresibus scriberet. et quod contra Ecclesia Catholica teneret. breviter adnotaret u), haud levem laborem eo animo suscopit, ut brevi absoluturus videretur, si ei

ita suppeditasset. Erunt, inquit th . primae partes operis hujus da haeresibus, quae post Christi ad 'entum et adscensum aduersus doctri-

130쪽

IEInnm ipsius exstiterunt, et utcumque nobis innotescere potuerunt. iii Posterioribus autem partibus, quid faciat haereticum, disputabituri et priores quidem partes et perfecit et misit, illud addens, volumen soprimum ad Carthaginiensem Ecclesiam perserendum curasse, ut illud quicumque legerent, ad id, quod restabat. implendum, quum permagnum esset, ad jumenta sibi a Deo precibus impetrarent. sed eum jam Deus caelo destinaverat, nequo ei datum est, ut reliquas operis partes

persequeretur.

v. Interea Carthagine, quo Vandali nondum adspirare ausi fuerant. metus quidem suturi mali civium animos sollicitos hallebat: Ecclesiae

tamen res satis laetae ac nullo casu eventuque turbulae, procedebant :quum magna incidit luctus caussa, Aurelii Pontificis mors, quem XIII. kal. Aug. Ohiisse. indicio est signata eo die in Kalendario Carthaginiensi Depositio sancti Aurelii Discopi. a unum autem ejusdem emortualem hunc fuisse, litterae ostendunt, quao anno insequenti Constantinopoli ad successorem ejus missae suere, quibus ad Concilium Eptiesinum vocat,atur. enimvero quem non indoluisso credamus, tanto viro amisso, quo

auctore Catholicum nomen. dissidio su hiato, Africam impleverat, more Christianorum sanctissimis legibus consorinati suerant, haereses nefarias in ipso ortu compressao aut depulsae vires amiserant, Cleri dignitas Conciliorum auctoritatB aucta eminebat. Ecclesia omnis ad summum decus spl ndoremque pervenerat' divino tamen heneficio factum est, ut in Clero Carthaginiensi vir summus inveniretur, qui decessori noci impar tantum Ponti sicatum et morito susciperet, et magna cum laudo administraret. is suit Capreolus non minus vilao sanctitate quam doctrinae commendatio no clarus, ct in Aurelii disciplina educatus ad omnem virtutem atque laborem, qualem Ecclesia tum praeesse Episcopum oportebat. quo tempore jugum acerbissimae servitutis Africae universas impei dehat. v I. De Ilitario, quem supprius cum Prospero commemoravimus, ad n

tari juvat. at in m eum a Siculo suisso, qui litteras ad Augustinum Sicilia misit, jam natu grandis cio , quum ipso parentes superstites ciens juniorem Se ostendat. atque hic quidem o Massilia scribere videtur: sed aliquando in Africa osse versatus cit'. nam propositis iis, quae tum in Gallia de Augustini in Pelagianos scriptis disputabantur, haec officioso subjiciens fixa, Nolo autem, inquit, sanctitas tua sic me tarbitretur

haec scribere , quasi de iis , quae nunc edidisti, ego dubitem. sussciat mihi Poena mea, quod a praesentiae tuae deliciis exuliatus , ubi salubribus tuis uberibus nutriebar, non solum obsentia tua crucior, Torum et tiam Pervicacia quorundam, qui non tantum manifesta resPuunt, sed etiam non intellecta reprehendunt. postrema vero hujus epi tolao sunt hujusmodi: Sciat sanctitas tua, fratrem mcum , cujus maximc cauSSα

SEARCH

MENU NAVIGATION