Steph. Antonii Morcelli e Societate Iesu ... Africa christiana in tres partes tributa. Volumen 1. 3.

발행: 1817년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

enim Ianuariis Episcopo suo orbata est: eo certe dio Depositio sancti Deogratias in illius kalendatio enuntiatair : tres autem ei annos Episcopatus tribuit Victor, quibus menses duo, diesque decem addendi sunt, si nonis eum Ianuariis obiisso statuamus. insidias jamdiu, ut diximus. vitas ejus Ariani instruebant: Quod credo, inquit Victor ca , praeoidens Dominus, cito passerem suum de manibus accipitrum voluit liberare. at eo amisso is fuit in illa Ecclesia luctus, qualis in patris su nero moeror filiorum est: advenae etiam consternati, quos ille paterno amore foverat. atque a mortis limine revocaverat. Cujus exitum, addit Victor. ita Umbici captioi planxerunt, ut tunc se putarent magis tradi manibus barbarorum , quando ille perrexit ad caelum. soluta autem paterno laneri justa sunt, exsequias ejus cohonestantibus Catholicis magna frequentia inultisque lacrimis: sepultumque clam corpus, dum populus preces rite fundebat. ne inconsulta pietate abreptus sacras illas magnae animae ex-suvias distraheret. Cujus amore et desiderio, ait Victor, populus intentus Potuerat membra digni corporis rapere, nisi consilio prudenti, dum Pro more orationi Tacatur, nesciente multitudine sepeliretur. II. Supremis demum officiis defunctus Clerus populusquo, in eo totus esse coeperat, ut Episcopum sibi diligeret, qui ejus, quem amiserant. virtutes reserre posset. nec diu. opinor, haerendum suerat post talem pietatis magistrum '. ut in ejus schola dignus honore illo discipulus inveniretur. quum ecce tibi a Rege edictum acerbissimum, quo non Cartha ginienses solum, sed omnes cujusque urbis Catholici, qui Zeugitanam sive Proconsularem provinciam incolerent. vetabantur, ne Episcopum in demortui locum erearent. unde tantum Arianis vel audaciae vel suroris accrevit, ut, quum Thomas quidam Episcopus per eos dies Carthagine esset, venerabilem senem , saepe jam insidiis appetitum , denique in publico aggrederentur, et saciem ejus catomis caederent is , id est iisdem virgis, quibus sontium scapulae verberabantur: Quod ille, inquit Victor. non ad ostprobrium , sed ad mercedem computans gloriae stias, in Domino laetabatur porro ex Episcopis provinciae illius superstites

tum numerabantur centum et sexaginta quatuor: Px his Vero, anno CocCLxxxv II. quo Victor Historiam suam scribebat, exstinctis ceteris. ac nemine in eorum locum suffecto, tres tantum restabant, Vincentius

Giggensis Ρaullus Sinnaritanus. Quintianus Urcitanus, qui tamen procul ab Ecclesiis suis vitam deseruerunt. Ii I. Exindo Gensericus, Catholicis domi assi ictis, ae prope in Arianorum suorum servitutem traditia. animum curamque in externos vexandos diripiendosque convertit. piratae enim rursus navigare, et ad oras Campaniae exscensionem facere jussi sunt. praeerat classi reginae

frater, qui e portu solvens magnum aliquid Regi pollicitus suerat, et victoriam opimamque praedam voto et cogitatione praesumebat. sed Ma-

i apud Mabili. Anat T. NI. p. hor. 3ὶ ibid. lib. I. c. o. v. Tillem. T. x I. M. Pers. Uanu. lib. I. c. 8. E. NIII.

172쪽

joriani Aug. diligentia instructae classes Campanias littora obibant . .

et totus illo tractus praesidiis communitus accessum hostibus intercludebat. pugna tandem ad Liris et Volturni ostia commissa est, in qua Vandali susi fugatique, magna multorum caede, ac duce ipso interfecto is , quem Gensericus nou modo reducem, sed etiam victorem expectabat. Lanta autem Regi ea clades visa est, ut de audaeia aliquid sua et considentia remitteret, et Regis Theodorici amicitiam ae foedus requireret. legatos certe ad eum ex Africa missos per Hispaniam accepimus sοὶ, qui re insecta rediisse videntur. IIII. Nec vero post tantam rorum conversionem aut florentibus urbibus aut cultis agris aut ordinatis constitutisque provinciis utebatur. multos enim Rex ipse relegarat, plures etiam sponte profugerant; et occasionem

nacti. alii atque alii quotidie in Europam transmittebant. in Gallias quippe multos pervenisse , ex Leonis Pontificis maximi responsis ad Rustici Episcopi Narbonensium quaesita discimus. nam hic ab eo sciscitatus fuerat . cum alia multa, tum etiam do his, qui ex Afri ea vel do Iauretania trὶ venisςent, et nescirent in qua secta essent haptizati, quid circa eos observari deberet: cui Leo hoc anno respondit his ver

bis ca): Non se isti baptiratos nesciunt, sed cujus fdei fuerint, qui

eos baptitaperunt, se nescire profitentur. unde quolibet modo formam baptismatis aeceperint, baptirandi non sunt; sed per manus impositionem , inoocata virtute Spiritus sancti, quam ab haereticis accipere non potuerunt, Catholicis copulandi sunt. unde item illud liquet, reliquias Donatistarum in Africa magnas etiam sub Censerico fuisse: quos ne illa quidem vexatio tam gravis tamque diuturna ad bonam frugem

revocavit. ceterum Rex, cui maximo intererat, Catholicos habere paeatos atque imperii patientes, crudelior in eos, quam hactenus suerat, essis coepit, ut jam secum deliberasse videretur, Catholicum neminem ferre. et omnes tollere, quos ad Arianam sectam traducere non potuisset.

ANNUS CHRISTIANEs CCCCLVIIII.

I. CONsULATU laneti Fl. Rieimer, Fl. Patri eius, hic in Oriente . illo

in Occidente renunciatus: Genseritus regni sui annum tricesimum primum numerabat. quo temporo Majorianus Aug. quum Theodorieum in Galliis praelio vicisset, pacem mox eum eodem habere voluit, et foedere inito. opportune sibi et Imperio Romano eum conciliavit sit, ne ad Genserici

partes delatus . hellum, quod in Vandalos moliebatur, viribus illius

173쪽

auctis retardaret. illem ingentem vim navium comparabat, ut classem Vandalis opponeret, illiam contemnere non possent: quod illi maturo sensisse videntur: ne luct enim hoc anno prodire ausi, mare, uL antea , in sesitim habuisse seruiitur. II. At non in Africa eodem modo cum Catholicis se gesserunt, quos voluntaria ac diuturna malorum perpessione mitigatos . nec jam aliud. quam proposita patientiae praemia spectantes, non solum oderant, sed Eliam contemnebant. parunt Regi tum visum, tot hactenus Catholicos extorres inopesque rerum omnium vagari: caedem inde cogitare. Et sanguinem eorum expetere coepit. sed etiam tum Mar res, inquit Victor

quam Plurimi fuisse probantur, Confessorum autem ingens et Plurima

multitudo: quorum tamen nec lacla ad nos, nec nomina PerVenerunt,

paucis quibusdam exceptis. quos idem Victor in Historia sua eelebravit. ex his primi sunt. quos Vandalus quidam ductor ordinum bIillenarius

servos habebat, Martinianiis et Saturianuq cum germanis duobus, item Maxima ancilla. hero omnes cari, sed Maxima potissimum, quae rem omnem familiarem curabat , et Martinianus . qui consector armorum erat. et operam domino utilem praebel Mit. hos autem duos Vandalus. ut illis fidelioribus uteretur. matrimonio jungi voluerat. sed Maxima, quactvirginitatem Deo suam jamdiu sacraverat. maritum, rudem etiamtum Christianae pietatis. et adolescentia ferocem atque impotentem. consilio

tamen atque cohortatione in sententiam adduxerat suam. ut inscio domino pudici iam ambo servarent, eamque voluptatem sequerentur, qua Deus terrena haec et caduca spernentes. ac divina et immortalia meditantes largo persundit. nec multo post Martinianus novo vitae gonere laetus, quum fratres suos tam praeclaro bono carero nollet, explicata illis vivendi ratione, quam Maxima magistra esset amplexus, tacile effecerat. ut ejusdem desiderio studio suo incenderentur. itaque una in domo quinque jam erant . qui Deum sauctissimo colerent. et animo in servituto libero caelestia unice appeterent. haec vero ut certius atque securius

adsequi possent, Vandali domum sibi deserendam rati, Tabracam nobilo Numidiae oppidum, ubi etiamtum hina monasteria erant. virorum alterum, alterum seminarum . recta confugiunt, et in hoc Maxima, in illud Martinianus et socii admissi ab Andrea Praefecto, Deo se atque omnibus pietatis ossiciis addicunt. III. Interea Vandalus, domo mancipiis vacua, Demere, et quo Prosu-gissent , inquirere: praemia etiam indici polliceri, ut plures essent, qui

rem investigarent. nec diu illi latere potuerunt. advolat hic ad monasteria , ac singulos domum reducit, et in vine uia conjicit: torqueri etiam eos jubet. ut Arianos saciat, et nefario baptismo polluat. quum constantissime repugnarent, rescivit Omnia Genseri us . heroque mandata dedit . ut tamdiu eos omni ratione astligeret, dum voluntati ejus obsequerentur

ille vero fustibus robustis in serrae modum paratis ita eos caedi jussit,

'ὶ Pers. Uanu. lib. I. c. IO.

174쪽

ut non inodo ossa eonfringerent, sed etiam terga Iacerarent: quae tamen carnificina quoties iterata est, toties Consessores divinitus sanati ita sunt, ut nullum plagarum vestigium appareret. deinde quum in arctam custodiam traditi. et compedit, us constricti suissent. robur ipsum, quo delinobantur . computruit ac dissolutum est: quod Victor ab ipso custodo se audisse scribit, qui juratus narravit, et recenti tum fama ab omni hus celebratum tradit. potuerat inde Vandalus discere, quam sanctum Deoque AccepIum esset rorum propositum, quos saepius divinis prodigiis incolumes integrosque reviserat. sed quia ad miracula ipsa obduruit, et errorem pertinax depouere noluit, ultricem in se suosque numinis iram concitavit. moritur ipse . simul et silii, optima quaeque sive ex familia sive exanimantibus, intereunt. uxor ejus, quae sola restaret, et in angustia

rei familiaris versaretur, invictos Consessores Sersaoni cognato Regis dono misit. vix illi in domum ejus pedem intulerant, quum filios et domesticos malo a daemone vexari concuti lite videt. adit igitur Begem . et quae domi pateretur exponit. ad ea Gensericus, Maximam quidem

dimittendam decernit: quae ad monasterium reversa, quam adamRVerat vivendi regulam optavit servavitque. aevo ipso Victoris superstes, et virginum multarum magistra atque parens. at quatuor Consessores ad

regulum quemdam Maurorum, qui Capsur appellabatur, vinculis obstrictos mitti voluit. erat hic superstitioni deditus et inanium Deorum cultor, habitabatque deserta Asricae loca . quae Capra picta vocitabantur. IIII. Enimvero eo delati athleiae illi admirabiles, quum apud eam gentem impia sacrificia frequentari vidissent, et obcaecati populi vicem

dolentes miserarentur. Eviingelii praecones Licti, rudes animos harbarorum et Christiani nominis . nedum instituti, ignaros erudire, mansuefacere,

excolere coeperunt. quid plura Τ nihil de eorum laboribus disperiit .

Deoque adspirante iactum est . ut quam plurimi Christiani esse vellent. sed novae Ecclesiae confli luendae Presh7ter deerat, qui eos reciperet, divinorumque sacramentorum participes saceret, et omnium cum susceptat veletur ac regeret. legatos igitur per deserta tamdiu proficisci jubent, dum ad civitatem aliquam Catholicam et Romanis moribus viventem perveniant, impetrentque ab Episcopo, ut PresbTterum ac ministros nascenti Ecelesiae destinet. insecta legatio non fuit, missusque eo est, qui desideria eorum expleret: condita apud eos aedes Deoque dicata, hapti Zali magno numero barbari, Ecclesia in dies erescere visa est. porro clarissimis Consessoribus post tot merita quid jam nisi Martyrum laurea in Votis esse poterat 3 eam vero ut adsequerentur. crudelitas Censeriei et furor praestitit. nam quum omnia Capsur ad Begem retulisset, ille

ad haec incredibili iracundia exarsit, nec solum mori jussit, sed genus quoque mortis praescripsit. Iubet , inquit Victor 33. famiιlos Dei ligatis pedibu3 Post terga currentium quadrigarum inter Uinosa loca alloarum pariter interire: ut ducta atque reducta dumosis lignorum aculeis

δὴ lib. I. c. II.

175쪽

innocentium corpora carperenturi ita deligati, ut exitum suum inpicem Peroiderent , quum currentibus indomitis equis , plangentibus Mauris, sese mutuo conspicerent, Vale sibi in angusto fugae unusquisque ita dicebat: Frtiter ora Pro me, imple it Deus desiderium nostrum: taliter Pemenitur ad regnum caelorum. itaque orando atque Psallendo , gaudentibtis Angelis ρias Gnimas emisere. et addit idem de postuma Martyrum gloria quae in ore omnium erant: Fbi, inquit, usque in hodie ntim diem non desinit ingentia mirabilia Iesus Christus Dominus nostervertiri. nam nobis beatus quondam Faustus Buromttinus Discopus attestatus est, coecam quandam mulierem illuminatam fuisse , tibi Uae aderat praesens. nec ambigendum est . in ipsa barbarie Ecclesiam illam parvulam horum sanguine irrigatam adolevisse: Cutholicis eo consuentibus, quos Vandali pervertera nitebantur. ANNUS CHRISTIANUS CCCCLX.

Post Deogratias Disc. Carthagin.

I. CONευLΕs suere Magnus et Apollonius, ille Oecidentis, hie Orientis: hisque Consulibus Gensericus annum regni sui tricesimum secundum jamdiu incohaverat. Majorianus Aug. qui Africae recuperandae spem non

abjeeerat . e Galliis in Hispaniam prosectus, inde in Vandalos hellum

inferre cogitabat. sama etiam fuit, legati eum personam suscepisse, et ita

Africam transfretasse, ut praesens ipse, quo statu res essent, Cognosceret. et Gonsericum etiam et exercitus ejus atque praesidia lustraret ti .eeterum illud extra controversiam est, quum jam a Majoriano classis trecentarum navium comparata esset, ac nemo ignoraret, tantam belli

molem in Africam incumbere. terrori eum apparatum Genserico suisse, nec regna, quibus potitus fuerat . adeo firma visa esse. ut nihil sibi de incerio praeliorum exitu laborandum putaret. quin primus legatos ad Najorianum misit, qui eum eo de pace agerent. deinde quia conditiones acceptae non fuerant, et Romanos hellum a Mauretania occupanda incohaturos non dubitabat, provinciam illam totam prior ipso Vastavit, et omnes traetus illius sontes veneno in secit. majus demum lacinus ausus est, ut classem Romanam ta in sinu Virgitano hyemantem aggrederetur, abreptisque aliquot navibus turbatam atque imminutam relinqueret. unde sactum est, ut Majorianus expeditionem differret: quamquam majore animo instabat, ut classis quam primum reficeretur, et copias undique suppeditari iusserat. ne quidquam bellum, quod destinaverat, retardaret. itaque Genseri cum rursus pacem petere coegit l3ὶ: quae tamen quibus conditionibus sancita fuerit, non accepimus.

176쪽

1Ι. Sed Bex, hostium metu depulso, CathoIicos odio majore prosequutus est. invidiam in eos quotidie quaerenti hus Arianis Episcopis, ne virtute

eorum et patientia placatus, a socia sua alienaretur. horum autem consiliis i .iei. pius. Diocletianei temporis exempla renovavit. Aliuit Proculium quem clam, inquit Victor in propinciam Zeugitanam, qui coarctaret ad tradendum ministeria dioina vel libros cunctos , Domini sacerdotes , ut primo armis nudaret, et ita facilius inermes hostis callidus captioaree. quibus se non posse tradere clamantibus sacerdotibus, Usi rapaci manta cuncta demPudabantur, atque de palliis at aris, proh nefas I camisias sibi et femoralia faciebant. qui tamen Proculus, hujus rei exsequutor, frustatim sibi comedens linguam , in Meoi turρissima consummus ese

morte. sed uno exstincto multi adsuere, qui vicarii alienao crudelitatis succederent, nec manifesta Dei ultione deterrerentur. sorte inter alios Valeriani Episcopi Ah netae constantia enituerat, res sacras ne proderet. invicto animo recusantis . hunc vero Rex ita e civitate expelli iussit, ut eum nemo domi accipere, nemo in agro commorantem serre posset: ita quo diu nudus in via putilica . quum amplius octoginta esset annorum, jacero coactus est: ad quem in tali ex illo salutatum se venisse Victor testatur. Ii I. Alia ratione tentata virtus est Numidici Consessoris. huic nomen Archinimus, patria Mascula erat. quum eum Ariani insidiose circumvenissent, fidemque ejus labefactare frustra conati essent, eundem Rex ipso blanditiis primum aggressus, magnis quoque praemiis propositis, ut in sentontiam suam concederet, invitavit. verum divitiarum contemptorem expertus, capite damnatum, ad supplicium duci jussit. sed ante carnifici mandarat . ut si eum gladio jam impendente trepidantem vidisset atqucticium pertimescentem . utique seriret occideretque: timido enim et mortem paventi Μartyrum gloriam defuturam credebat. sin vero sortem atque intrepidum sub ictu cerneret, gladium cohiberet, dimitteretque. ductus porro illo est, stetit . ubi carnifex voluit, genua flexit. collum vulneri objecit: ictum columnae instar immobilis opperiebatur. quamobrem . Etsi

Martyrem , inquit Victor s . in pidus hostis noluit facere, Confessorem

lamen nostrum non potuit violare. c Peri. Vanu. Lb. I. e. Ia. S ibid. c. a S.

ANNUS CHIUSTIANUS CCCCLXI.

Post Deo alias Disc. Carchain.

I. CONSULATUM gesserunt Fl. Severinus. Fl. Dagalaiphus. hic in

oriente, ille in Oee idente. Gensericus hoc anno, qui regni ejus tricesimus tertius erat, cura metuque relevatus est, quem illi Majoriani Aug. bellica virtus atque auctoritas asserebui. nam hunc Ricimer Gothus . in Romano exercitu potentissimus, primum Imperio. dein vita spoliavit: tum illius loco Libius Severus ereatus est, meritis et fama impar, a

177쪽

quo nihil metuendum videretur. magnum vero praesidium Eeelesia Catholica in Leone magno amisit, quo potissimum auctoro novas haereses Compresserat, et praeclaris egregiorum sacerdotum exemplis atque omnium

virtutum gloria floruerat. Leoni Hilarus suffectus est, qui jam sub eo cibitis legationibus inclaruerat.1 I. IIaee inter Ariani in Africa adversus Catholicos impune omni audebant. quid enim surorem eorum retardaret . quihus Rex ipse animos addebat, et laudem impertiebatur ' sorto Paschao sollemnia agebantur, quae hoc anno XUI. kal. Majas celebrata sunt; quum nunciatu in Arianisost. Catholicos Regienses. si vo qui in Numidia . sive qui in Mauretania

erant; nam de loco non constat: Basilica, quae Regis edicto clausa suerat . aperta. ad sacrum rite iaciendum' convenisse. illico Arianus Presbyter, Adduit nomine, manum cogit armatorum, et ad innocentium caedem cohortatus. Fecum ad Basilicam rapit: portas strietis gladiis invadunt, alii tecta conscendunt. alii e senestris spieula jaciunt. LΘctortum canebat Alleluja sublimis in pulpito: huic primo guttur sagitta

trajectum est , et codex de manibus excussus : super quem corruit

exanguis. multi ad ipsum altare deinde vulnerati atque occisi sunt, et omne circum caedibus templum sui es tatum. Qui gladiis tunc interempti non sunt, inquit Victor ti , matea poenis attriti, regio iussu omnes Paene necati sunt, Praesertim maturioris aetatis. pari crudelitate alibi saevitum esse idem testatur, Sictit inquit. Tinu Πιdae. quas Tu nuda sive Thunusita Numidiea esse videtur, contigit in magalibus et ici Anι- moniae, Cel aliis in locis, te ore, quo sacramenta Dei Populo Pomrigebantur, introeuntes maximo cum furore, corpus Christi et sanguinem PGUimento sparserunt, et illud Pollαιιs Pedibus calca perunt. III. Iam qui Catholicos no in vicis quidem abditos respirare sinebant. multo minus in regia apud Principem versari passi sunt. Theodorico alteri Begis silio Armogastes egregius Catholicus tum apparebat x : hunc vero

Ariani pervertere omni studio conati sunt. nam quum minis et terror de sententia dimovere non possent, inducti tortores sunt, qui tibias ejus chordis constringerent, tum ipsam frontem nervis obligatum crudelissimo

torquerent. caulum autem sancto viro rospiciente et Christum invocante.

siliculae iterum et saepius disruptae, mirantibus Arianis, qui duplicari

Nervos, et tormenta iterari non semel jusserant: tum illud mirum magis visum, quod rugae potius, quam sulcus et rimae in fronte apparuerunt. nlio igitur modo torqueri hominem placuit, ut uno suspensum pede totum diu corpus deorsum penderet. Sed in eo quoque supplicio Armoga Stes divinam sensit opem, nec minus placido dormire somno visus est . quam si molli in culcitra locatus quiesceret. haec demum edoctus Theodoricus. caput Consessori ut amputaretur, praeceperat: sed a Iocundo sectae suae PresbTtero admonitus, si eum gladio peremisset, fore. ut a Romanis.

id est a Catholicis. Martyr praedicaretur, et posse eundem longiori

178쪽

vexatione amictaim eonfici . mutavit sententiam, eumque in provineiam Lyetaeenam ad scrobes sodiendas damnatum relegavit. mox indo in agrum Carthaginiensem reduxit et ut omnibus contemptui esset. bubulcum feeit. quam ignominiam Armogastes ea constantia pertulit, qua reliquas injurias et omnia supplicia toleraverat. quum autem exitus sui diem adesse cognovisset . Felieem. qui apud Theodoricum Procurator domus erat. et summa sido Catholicus permanebat, ad se accivit, eique loeum sub ilico ostendit . ubi corpus suum ab eo condi vellet. quum ille repugnasset. etae in una aliqua Basilica reliquias ejus humaturum dixisset; Armogastes obsistendo persecit, ut illo promitteret. so jussa iacturum. paullis post

vir sanctus e vita migravit: Felix vero suprema ossicia persoluturus. quum terram sederet . ubi ille mandaverat, post longum laborem sarc

phagum splendidissimi marmoris, qualis vix regum ullus eonditus fuerit. paratum infra invenit, in quo sacrum invicti Cousessoris corpus libens ιugensque composuit.

Post Deopalias Disc. Carthagin.

I. CONsULEs prodiero ipsi Augusti, Imp. Fl. Leo iterum. Imp. Libius

Severus. his Consulibus gravior Majoriani mors esse Romanis coepit, Genserico jam foedus rumpente, quem Severus cohibere non poterat. classia vero Vandalorum navigare rursum visa est, exscensionesqua in Italiam et insulas saetae. ae direptao passim urbes maritimae, Vexata in primis

Stellia, et Sardinia in ditionem Regis redacta it . Itali ob haec, nam totum jam Imperium Italia erat, metu debilitati, quum tanto hosti impares essent, Leonis Aug. auxilium implorarunt. sed quum is classe eos juvare non posset, legatum in Africam ad Gensericum misit, quo mel Ricimer alium legarat; ah eoque primum postulavit, ut Eudoxiam viduam ot si iam ejus Plaei diam riaire Constantinopolim pateretur: tum Italiae ut parceret, pacemque cum Majociano pactam se aret ta . sed Gensericus Augustum quidem eum silia ad Leonem hoc anno remisit: at pacem sibi cum Italis soro nullam respondit, nisi Valentiniani Aug. bona. quae filii sui uxori deberentur, ante redderent 4 atque Aetii etiam substantiam adderont . quae ad filium illius Gaudentium pertineret . quem ipse Roma in Africam cum Eudoxia abduxerat. legatis autem dimissis, hostium loco Italos se habere rursum ostendit . et Vandalos Maurosque piraticam sacere, et Italiam ut antea vexare ac diripere jussit. II. Nec minus interea hostem eum Catholici sentiebant, saepe eo jubente aut connivente, insidiis appetiti, atque vinculis, verberibus atque omni supplicio exerueiati. qui tamen singulari quodam Dei miserentis nescio ad miraculum sortes atque magnanimi pericula contempserunt.

179쪽

et praeclaris consessionibus nobilitati, vitam etiam de tyranno triumphantes profuderunt. insignis vero inter alios suit id temporis Saturus Procurator domus Hunerici, qui patrem crudelitato superavit. is in Arianis arguendis perdiu liberior odia jam in se multorum concitaverat: sed Mariva dum Diaconum in primis laeserat Regis silio acceptum. et ejus favore subnixum. ceterum ne odiis plus datum Videretur, quam aequitas ferret. blanditiae primum adhibitae, atquo honores Saturo divitiaequo promissae ingentes, si Hunerico domino morem gerens fieret Arianus. tum admonitus, parata recusanti dira esse supplicia: ae primum domo eum et substantia omni cariturum, mancipia ejus et filios divenditum iri. uxorem ipso praesente Camelario nupturam. ut vero Saturus nihil his

malis commotus. Arianos provocabat, ut quae destinaverant, maturarent. ii tamen . quod animum ejus expugnaro vellent, uxorem submiserunt, quae constantiam ejus moerote suo ac precibus, filiorumque miserationa

atque lacrimis labefactaret. et paruit illa quidem, virum tuo Deo supplicantem convenit stipata filiis. et parvulam in ulnis filiolam gerens lactantem: tum ad ejus pedes cum liberis abjecta, rogare coepit, quo ipso animo

serre posset, ut quos genuerat, in servitutem miseri abducerentur . nec conjugis eum misereret, quae, eo vivente, indigno ac turpi conjugio destinabatur. non ita se eumque natos, ut liberos in servitutem traderent. quorum majores nobilitate claruissent: nec vero quod liberorum caussa facturus esset, Deo fore ignotum, ab eo iactum invito, quod quidam sortasso ante ipsum sponte etiam et voluntaria deditione tecissent. cui

demum Saturus. Iobi sancti usurpans verba 3ὶ, Tamquam una, inquit, ex insipientibus mulieribus loqueris: dein haec, ut a Victor accepimus superaddidite Formidarem, mulier, si sola esset hujus vitae amara dulcedo. artificio, conjux, Diaboli ministras: si diligeres maritum, numquam ad secundam mortem attraheres proprium virum. distrahant filios, se-Puont uxorem, auferant substantiam; mei Domini ego , securus depromissis, Terba tenebo cs : Si quis non dimiserit uxorem, Jios, agros aut domum, metis non poterit eιse discmulus. exinde Saturus filiorum et conjugis victor, facile in victoriae possessione permansit, nec poena jam ulla deterreri potuit, quominus fidem professionemque suam rebus omnibus anteponeret. Discedente muliere cum sitis refutata , inquit Victor, confortatur Saturus ad coronam, discutitur, evoliatur, menis conteritur, mendicus dimittitur, interdicitur ei prodeundi accessus. t tum ei tulerunt, stolam tamen Baptismatis auferre ei non potuerunt.

180쪽

ANNUS CHRISTIANUS CCCCLXIII.

Post Deogratias Disc. Carthain.

I. CONsUL TUM susceperunt Fl. Visianus, Caecina De eius Basiling. iis lue Consulibus Genseticus tegni sui annum tricesimum quintum explebat. nova litie anno oblata Begi occasio est quasique ansa Italiae compilanda . nam ut Eudoxia Augusta eum Placidia filia constantinopolim pervenit, Anicium Olybrium , cui silia ejus ante urbis dii eptione in desponsa supra t. ibidem invenit; eique Placidium, Leone Augusto adnitente,

in matrimonium collocavit ii . quae postquam Censerico niinciata sunt, satis jam ei caussae esse visum est, ut a Bomanis Imperium Olybrio postularet, iis liae non adquiescentibus. ut eos tamdiu terra marique perse quoi etiar. dum nurus suae soro tem liujusque Viriam Augustos renu Dei. ii os

audiret sar. quare Romanis rursum ad Leonem Aug. confugiendum suit. qui Tati an uni Patricium in Africam legavit . ut Gensericum Italis aliqua Taltonr placaret. sed ea quoque legatio irrita fuit is .il. Hunc itθm annum Calliolicorum per Asricam eonfossionibus nobilitatum esse, ut ut viros designare non possumus. Victoris tamen luentelato testimonio plane manifestum est, qui Consessorum sub Censerico ingrntem et Pliri imam multitudine ni exstitisse confirmat i , sed Catholie , qui Mauretanium ei provinciani Tripolitanam, id est regni Asritani extrema incolebant, tranquilliores fuisse. veri omnino simile est: itam Vandali in Numidia sere et provinciis Zeugitana et BTZacena confoderant quos inter Atiani Episcopi versabantur, quibus maxime auctoribus Catholico nomini invidia creabatur. III. Portinet ad hune annum ignoti scriptoris lil er in Africa editus De Cenealogiis Patriiarcharum cs : in quo quidem ad nos non pauca de Genserico, quem Geiseri cum vocat, sub sinem transmissa essent, nisa extremam eo licis partem vetustato prope absumptam accepissemus. Dum erat ille Genseriei annos a Carthagine capta: itaque annus hic regni Censerici vicesimus quartus ab eo dicitur, qui a prima Asricae vastationo

ANNUS CHRISTIANUS CCCCLXIIII.

Post Deogratias Disc. Carthagin.

I. Cor NLATDM ges . runt Fl. Bnsticus, Fl. Ante ins Olybrius, is qui deinde Imperium dolibavii. Genseticus, qui annunt regni tricesimum se tum attigerat, Sicilia in hoc a uno compilatum Vandaloium suorum classem

SEARCH

MENU NAVIGATION