Steph. Antonii Morcelli e Societate Iesu ... Africa christiana in tres partes tributa. Volumen 1. 3.

발행: 1817년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

misit. sorte exercitum Gottiorum illic Marcellinus Patricius r gebat, cui jamdiu Majorianus eam insulam committendam duxerat, invito Riei mere. qui laudi ejus invidebat. Vandali vero, qui saepo provinciam illam impune vexaverant, quum licentius vagarentur . nec satis sibi eaverent.

ingruento Gothorum exercitu caesi passim aut sugati sunt, iis etiam ejectis, qui oppida jampridem aliquot occupaverant si . II. At Genserieus nunciis de clade suorum acceptis, iram, qua aestuaris eoeperat, ut mos illi suit, in Catholicos effudit. nam hoc. opinor. anno contigere. quae Victor de Ecclesia Carthaginiensi tradit. Post haec, inquit , Gensericus Ecclesiam ωrthaginis claudi praecepit, dias citis

atque dispersis per dipersa exsiliorum loca, quia Episcopus non erat, Presbyteris et ministris r ut nullis, si seri posset. Catholicae religionis vestigiis Carthagine relictis, sola ubique Ariana perfidia dominaretur. Vandali etiam duo, qui se Catholicae Ecclesiae addixerant, gravia multa perpessi jam tum dicuntur ir , quamquam saevius eos deinde Hunoricus afflixit: nec minus tentata fides Dagitae t matronae . quae uxor erat Praepositi Cellariorum : quamquam haec quoque sub Hunerico acerbiora

tulit. nee dubium est. multo plures in Certamen adductos esse. et magnis virtutis suae exemplis editis, praeclaras victorias retulisse. verum aut sexiptore caruerunt, aut certe quae scripta suerant, vetustato interiere Idat. in Chron. Odim . 3 Victi ibid. lib. r. e. io. Ἀ Pera. Varia. lib. I. c. tr. idem ibid. c. d.

ANNUS CHRISTIANUS CCCCLXV.

Post Deogratias Disc. Carthagin.

I. CONSULES . ex Oriente ambo, prodierunt Fl. Basiliscus, Fl. Her Minericus; regni autem Genserici annus erat tricesimus septimus. Severum Aug. hoc anno decessisse constat, quum Romae esset: sama vero percrebuit. veneno eum a Ricimere esse sublatum. exinde biennium sine Augusto Italia fuit: Ricimere, penes quem exercitus erat, omnia ad arbitrium moderante. ceterum tutelam Italiae hic suscepit, ae bellum in Vandalos apparare, classemque instruere aggressus est ci . hos tamen Italiae motus facile Gensericus contemnebat, qui quam attritae Italorum res essent optime norat; et piratas suos Orientis provincias vastatum mittebat, quod

jam Italis vix quidquam restaret, quo illi ditari possent. II. Concilium Hilarus Pontifex maximus Romam vocavit, in quo plerique ex Italia Episcopi adsuere. eumque his duo etiam ex Africa . Restitutus et Octavius: quod et ii tum Romae, aliis opinor de caussis versarentur. perlatos porro ab his in Africam ejus Concilii canones puto: quum hoc quoque decretum esset . ut quae praescripta definitaque essent, ea in omnium Ecclesiarum notitiam efferrentur lx .

182쪽

Post Deogratias Disc. Carthagin.

I. CONSULEs fuere Imp. Fl. Leo III. Tib. Fabius Tatianus, uterque in Oriente. Genserieus ab ejus adventu in Africam annum numerabat tricesimum octavum: cui tamen cruda viridisque senectus erat, ut neque crndelitas ejus in Catholicos, neque suror in hostes annis mitigari videretur. id designaro Victor volebat, quum delibatis iis, quae Rex harbarus uulta atque atrocia in Africa patraverat, quam multis praeterea in provinciis debacchatus esset. sic iudicavit ti : Quae vero in Hispania,

in Italia, Dalmatia, Campania, Calabria, Apulia, Sicilia, Sardinia, Bruι iis, Venetia, Lucania, Epiro Veteri, Hellade gesserit, melius ibi ipsi, qui passi sunt, miserabiliter lugendo narrabunt: quibus verbis

multorum plano annorum rapinas, incendia, vexationes, caedes complexus est.

II. At hoc anno serocitate atque audacia pari expectabat, qno tandem Ricimeris expeditio et totus ille Italicus apparatus recideret. nec Ricimeri animus deerat, aut Itali serius classem, quam opus eMet, ornarant. verum venti tempestatesquo adeo Genserico obseeundarunt, ut clauso mari ac numquam sedatis suctibus, cursum tenere classis et in Africam transmittera nullo modo potuerit la . itaque Rex eo successu ferocior etiam iactus est. nec se jam virtute solum, sed etiam selieitate magnum Putavit. accessit paullo post, quae animum ejus inflaret, Regis Remi mondi in Hispania dominantis legatio, et quae item a Rege Visigothorum Eurico missa est, qui nuper in Galliis Theodorieo fratri successerat s 3 'horum enim amicitia fretus, satis se communitum existimabat, ne ullius

arma pertimesceret. I Pres. Vana M. P. c. I . in Sidon. lib. 1L epist. 6. uia et Idat. λ H I lat. in Chron. G1 N. 3I r. Chro/. etc.

ANNUS CHRISTIANUS CCCCLXVII.

I. CONSULATUM iniere Fl Pusaeus. Fl. Ioannes, aeso in Oriente: quibus Consulibus Genserieus regni sui annum agehat tricesimum nonum. quum autem Imperator Occidenti nondum datus esset, instabat ille, ut Olybrius crearetur, qui nurus suae sororem Placidiam in matrimonium duxerat. sed Leo Aug. jamdiu in Genseri cum iratus. quod nee Italiae roga. us pepercisset, et insuper Orientis provincias attentasset, Anthemium virum Consularem . qui Marcianam Marciani Aug. filiam uxorem habebat, hoc anno praeoptavit, et Romanis per legatos petentibus ultro dedit :

183쪽

qui statim, magno stipatus exercitu. et lectissimis ordinum duetoribus praeeuntibus . in Italiam atquo in urbem summa omnium laetitia venit, uilaro Pontifico maximo etiamtum superstite; quippe qui Augustum ad monuisso sertur, ne Plii lothei haeretici Macedoniani eonsilia in republiea administranda sequeretur ca . II. Eodem tempore Leo Aug. Philaretium ad Gensericum legavit . qui eum ab Italia atque ab Oriente abstinere juberet: moneretque. Nisi ob cmperasset, bellum in Africam usque illatum iri. cui Rex mirari soait, qui primus pacta violasset, hoc a se petere audere c3l: spretum enim Olγhrium indignabatur . et negatum sibi jactahat, quod deberetur. ita lue rejecta lΡgatione, bello se decerta iurum respondit; et ab eo die omnem in id curam contulit, ut delectum huboret, copias quam maximas compararet , Africam late praesidiis classibusque muniret. n e minus Leo . postquam Philarchus Regis responsa retulit, bellum . quod minatus

suerat, moliri, instruere exercitum, classem ornare Coepit. Ο Gelas. misi. ii. Iὶ Pro P. ibid. etc.

AN MIS CIIn ISTIANUS CCCCLXVIII.

I. CONSUL in urbe processit Imp. Fl. Anthemius iterum: de collega minus constat: unusqno Victor Ton non ensis Consulem eum eo facit Leonem Aug. IIII. eodem anno v I Ii I. kal. Martias ciὶ Ecclesiu Romana Hilarum umisit. in cujus locum creavit Simplicium. haec inter Romae etiam bellum in Vandalos apparabatur. Ricimere instante, qui nuper Anthemii Aug. filiam uxorem duxerat: quae legati Regis Remismondi a se in urho visa. in Hispaniam reduces retulerunt cs . II. At Leo Aug. viribus Imperii sui contra Vandalos pugnaturus, om nes Italiae apparatus conatusque longe superavit. naves enim ex toto Oriente amplius mille, et magnas undiquo copias contruxit, ut singulaona Ves milites veherent centenos 3 . taniae autem classi Anthemii auxilia accessere, ne illa quidem modica: ut nihil majus ab ullo Imperatore tentatum antea praestitumque putaretur ). belli stiliam a Basilisco Velinae Aug. fratri commissa est, viro Consulari, et virtute saepius Tlira cico bello spectata. datus et Legatus Ioannes, vir l,ellica laudo clarissimus. duces item constituti duo, Marcellinus et Heraclitis, quorum alter Sardiniam occuparet. niter provinciam Tripolitanam invaderet. e Sicilia solvisse classis trifariam ereditur . sed primus omnium mandata, quae re .eperat. Marcellinus effecit. Sardinia adventu ipso subacta, et Vandalis eaesis. qui fugam non maturaverant. Basiliseus. qni Carthaginem recta petere jussus fuerat, elassem Genserici obviam offendit, quacum saepo

184쪽

eonfixisse dicitur Sin, neque exitu infausto: nam multis Vandalorum navibus captis aut depressis, Carthaginem usque victor pervenit. sed quum iam victoriam teneret, atque hosti conditiones dicere posset; legatos Genserici, qui magnum auri pondus adserebant, nesaria proditions admisit. et indutias cum hosta , quas dolo petebant, pessimo publico atque ingenti subium pernicio pepigit. nam Gensericus induciis ad insidias struendas usus, naves ad incendium iaciendum paratas in consertam Basilisci classem noctu immisit, quae vento obsecundante repent irruentes partim inflammarunt, partim in fugam conjecerunt, Vandalis fugientes urgentibus, quos Gensericus per littora dispositos monuerat, ut Romanos abeuntes persequeremur. quo in periculo Ioannis Legati virtus enituit. qui suos cohortatus, acerrime contra hostes Rugnavit, et post multorum caedem, quum navis ejus in potestatem Vandalorum venisset, arrepta tabula se in maro projecit, et vita a Gensone Regis filio oblata. Vivere recusavit 63. bona tamen navium pars cum Basilisco in Siciliam pervenit: qui deinde Constantinopolim reversus, quia proditionis passim accusabatur, in asylum coniugit. inde, Verina Augusta pro eo supplicante, Heracleam in Traciam secedere permissus est. III. Heraclius vero cum Marso Isauro provinciam Tripolitanam, si Procopium audias, Vandalis ejectis jam receperat, quum Basiliscus Carthaginem accedebat. sed Theophanes biennio post, quod veri minus similo est tr), hellum illic gestum narrat, et Gensericum pacem petere coactum esse: quam et a Leone impetrarit, qui domestico periculo et civili dissensione perterritus, probatos exercituum duces Constantinopolim redire. ac sibi praesto esse cupiebat. ceterum Procopius nullam inter Regem ut Augustum pacem fuisse significat, ae diserto post hunc annum usque ad Zenonis Aug. tempora Vandalos Romanis arma intulisse, et multo etiam, crudelius quam antea eorum fines vastasso scribit. itaque si paci unquam Gensericus studuit . hane id temporis cum Catholicis eum habuisse crediderim , quos domi pacatos esse maxime intererat: ut paullum in tantis Vandalorum motibus respirasse, et lihero pietati ac religioni indulsisse putandi sint.

ANNUs CHRISTIANUS CCCCLXVIIII.

I. SIGNANT hunc annum Consules Fl. Zenon Isauricus. FI. Martianus: qui regni Genseriei quadragesimus primus erat. nulla Regis facta illustria huic anno adscribuntur, sed operam ab eo positam in restituendis urbi bus , quas vis belli assiixerat . minime ambigendum est. geminae autem omittere caussae, cur ipse in primis laetaretur, et unde plus firmamenti

185쪽

ae virium sit i et regno suo accessisse existimaret. nam in Italia quidem gravis et acerba dissensio inter Anthemium et Ricimerem commota suo-rat si , quao populis in contraria studia divisis, civile potius, quam hostilo hellum minabatur. Constantinopoli autem Aspar Arianus et Gen serici amicus, cujus opera Basiliscus anno superiore classem hosti prodidisse putabatur, jam a Leone impetraverat, ut filius ejus Patricius iaspem Imperii Caesar appellaretur is . II. Florebat, id temporis in Galliis vir doetus ex Asriea Domnulas, quem Apollinaris Sidonius virum Quaostorium appellat s , ac saepoa litteris et politioris humanitatis studiis eommendat s. . nimirum qui eum vilao cursum petivissent, quid in Africa sperare poterant. Vandalis dominantibus ' sed ea Domnuli potior laus, quod pietatem coleret. et monasteriorum secessus amaret, in quae, ut Sidonius ait is . libenter solitus ascendere, jam caelestibus supernisque habitaculis praeludebat.

ANNUs CHRISTIANUS CCCCLXX.

Post Deogratias Disc. Carthagin.

I. FL. Iordano, FI. Severo Consulibus annum Gensericus quadragesimum secundum regni sui agebat. selieior in dies. si potest ulla in scelero esse felicitas. hoc certe anno Eurieum Visigothorum Regem Arianum . in Hispania late dominantem. partim cohortationibus, partim munari hus

impulit sc , ut Anthemio Aug. bellum indiceret, quod in Galliis potissimum gestum est. ita non modo sine metu Africa fuit, sed classis quoquo ejus navigaro libere et praedas agere potuit. II. At vero Catholicis Asris quae id temporis libertas concederetur. exploratum non habemus. sed illud omnino admittendum est . tot inter calamitates religionem in iis atque pietatem radices egisse. et quidquid vitii inoleverat . amputatum avulsumve esse: quod egregia eorum facta declarant . qui deindo ob Catholieam professionem non exsilia solum. sed mortem ipsam invicta constantia pertulerunt. cum his puer trimus crescebat, Telepto in provincia Byzacena natus, magnus Fulgentius, is qui postea Ruspensium Εpiseopus sactus, clarissimis omnium virtutum

exemplis eluxit. non unum ei nomen cognomenve . ut lempora illa sere-hant, sed Fabius Claudius Cordianus Fulgentitis dicebatur is , quaa

nobilitatis indicia viri sancti contemnere soliti. aliquando usurpariInt, quum nempe ad Ecclesiae dignitatem tuendam conferre aliquid viderentur.

186쪽

Post Deogratias Disc. Carthagin.

I. CON3UL Tuu gesserunt Imp. Fl. Leo IIII. Fl. Probianus: qnibus Consulibus Gensericus annum regni sui quadragesimum tertium attigerat. parum laeti hoc anno ad Regem nuncii venere Constantinopoli. Asparem et filios novis . rebus studentes a Leone Aug. esse interemptos. Sed hoc illi ansam praebebat ad provincias Orientis vexandas: ut nempe Ariano

rum suorum mortem ulcisceretur. tanti autem seditiosorum motus cona

tusque erant Constantinopoli , nihil ut inde periculi aut suspicionis importari Asrieae posset. nee minus Anthemium Visigothorum irruptio et Eurici arma detinebant: quamobrem Gensericus domi etiam quietus Vincebat, et regnum suum alienis laboribus confirmabat. Huneri eo illud filio maximum et locupletissimum traditurus. qui jam ex Eudocia Hildericum susceperat: ut Regi seni in domo ejus perpetuo mansura dominatio portenderetur. I. In illa igitur regni amplissimi tranquillitato, in tanta congestarum Oputu copia, quum summa ejus apud ex toros reges esset auctoritas, maXima rerum gestarum gloria, nemo tum Genserico felicior habebatur. sed Catholici homines, qui plus sapiebant, hine maxime intellexerunt. quam ea bona levia essent. et nullo apud Deum in pretio; quandoquidem his cumulatum voluerat hostem nominis sui. crudelem. impium. caede Martyrum cruentatum.

ANNUS CHRISTIANUS CCCCLXXII.

Post Deogratias Disc. Carthagin.

I. CONSULES suero Fl. Festus, Fl. Marcianus: regni autem Genserici Nnnus decurrebat quadragesimus quartus. praeclarum hoc anno tacinus ici aula Bogis ausa mulier est, cui nec regiae splendor nec copia divitiarum nec famulorum et ancillarum obsequia veteri libertate potiora visa sunt. ea fuit Eudoeia Eudoxias Augustae silia . quam Gensericus Roma abductam Hunerico filio sedecim ante annis in matrimonium collocaverat. nam jamdiu Ariani hominis et barbari conjugium perosa, quum sese illi optanti ac quaerenti occasio obtulisset, fugam adripuit. et Regem ac maritum elapsa sesellit si . ut libera ad suos ac votorum compos avolar t. Constantinopolim igitur si primum petiit, ut Augustos salutaret, dein do Hierosolyma, ubi et avia ejus obierat. se contulit, cujus item sepulcrum invisit. illic aviao exemplo, quod ei reliquum vitae suit, inter veneranda Christianae religionis monumenta traduxit . et magnum divinae Anastaseos templum, omni substantia sua testamento transmissa, ample

187쪽

magnificeque ditavit: illud unum ab Arelli episcopo precata, ut mancipii sui, quo in suga fidissimo usa esset, Curci nomine. ac liberorum et conjugis ejus curam susciperet II. Interea Censeri cum nurus suae fuga illa improvisa etiamtum ste- mentem insperatae Imperii vices, ac repentini Italiae motus placaverunt. nam Ricimeris conspiratione non modo Anthemius Romae sublatus est . sed etiam Olybrius . cui jamdiu Imperium postulabat . in ejus locum Augustus est appellatus. quare gloriari Rex deniquo poterat. Hunericuli, silium pari eum Augusto dignitato store ro: quum hujus uxor esset Placidia Eudociae soror . quam modo commemoravimus. sed Olybrius .imperium, qualecumque tum erat, Vix nactus, cum vita amisit. quarto dudum mense incohato, ex quo Anthemius occubuerat, et altero post menso, quam parricida ille Principum Ricimer decessisset I xii I. Haec deinde consequutu in ostentum est terroris plenum, quod Asrieae e regione sitae invisum fuisse haud crediderim. quum lota Europa spectatum lato cognitum tuo acceperimus. nam, ut Marcellini Comitis utar verbis, Resupius mons Campaniae torridus , intestinis ignibus aestuans, exusta e omuit iiscera, noctumisqtis in die teuebris incumbentibus, omnem Europae facient minuto contexit pulpere. id VIII. idus Novembres contigisse, indicio sunt Fasti Ecclesiao Graecae, in quibus ad eum diem prodigii ejus memoria celebratur S .

Post Deognatias Disc. Carthagin.

I. CONSUL TUM suscepit gessitque solus Imp. Fl. Leo V. quo Consule Gens ricus annum regni sui quadragesimum quintum numerabat. eodem anno Leo Aug. vitam suam in exitu esse sentiens, Leonem Zenonis

generi silium Caesarem fecit, mox et collegam adscivit si . Italia quartum jam mensem post Olybrii mortem sine Imperatore fuerat: quum Glycerius III. nonas M. irtias Ravennae Augustus appellatus est. Leone insciente, qui jam alium destinabat. no quid autem Gensericus ab Italia metueret, Ostrogothi, qui Pannoniam ineolebant. duce Vide miro jam aderant, si quid reliquum erat. direpturi: quos Glycerius muneribus placatos domum redire persuasit ca . II. Quum porro subit, quam crebro Italia id temporis a barbaris vexaretur, quam exhaustae opibus ui hes essent, quam passim oppida et agri ipsi squalerent; jam quos ex Afris miseriores dicam, plane anceps ignoro, eos ne . qui in Africa sub Vandalis gravo servitutis jugum serebant ; an eos , qui servitutem fugientes , vel etiam in exsilium

188쪽

ejecti. Italiam petierant, et egestatem suam fortuita stipe aut precario

quaestu sustentabant. magnas enim utrol ique aerumnas propositas video. odia multorum, cffensiones, pericula: ut unum omnibus solatium in illis malis reliquum esset sceleris pura religio, et Deo teste conscentia recte saetorum . haec eos et in servitute et in egestate felices praestare potuerunt. atque ad caeli conspectum certamque spem libertatis erigero. quam semel adepti numquam essent amissuri.

ANNUS CHnISTIANUS CCCCLXXIIII.

Post Deogratias Disc. Ciarthagin.

I. CONSUL processit sino collega Imp. Fl. Leo junior. Glyceritas Rome Imperatorem agebat; sed jam Leo senior Augustus Iulium Nepotem designaverat, qui Ravennae Imperium auspicatus, Glycerium subinde ad p ortum Ostiensem comprehensum in ordinem redegit , mox cletonsum et Episcopum factum , Salonitanae Ecclesiae praeesse passus est cx . interea Leo Constantinopoli decesserat mense Ianuario, jamque Leonis junioris consensu Zenon hujus pater Augustus eum figlio appellatus fuerat; qui mox solus, eo etiam morte praerepto. Imperium Orientis administravit ta . II. At Genserieus, qui regni sui annum quadragesimum sextum attigerat, in ipsa senectute bellator et praedo, classem primo vere maria de moro obire . et ad Orientis oras accedere jusserat. quas potissimum urbes Vandali aggressi mox suerint, quas praedas egerint, consignatum litteris non invenio. sed gravissimam Orienti eam expeditionem fuisse, pacis cum Genserico saciendae consilium hoc anno a Zenone susceptum ostendit: qui bellum, opinor. in ipso Imperii sui exordio, rei militaris non ignarus utique praeoptasset, nisi eum ingentes illae elasses et Vandalici exercitus robur et saeta deterruissent: praesertim qnum Italia ipsa opem occidenti Imperio asserri vellet, quod sustinere viribus suis frustra

conabatur. 1 Marcelli . in C aron. ete. γ iet. Toniton. in Chron. etc.

ANNUS Cun ISTI AN LS CCCCLXXV.

Post Deogratias Disc. Carthagin.

I. CONSULATU solus lanctus est Imp. Fl. Zenon Isauricus iterum: quo Consule Gensericus regni sui annum agebat quadragesimum septimum. Iulius Nepos hoc anno Ravenna pulsus, Imperii abjecit insignia si . quibus Orestes Patricius Romulum filium ornavit, qui Augustii ius dictus est, et tantam illam personam in Italia ultimus gessit. haec inter Zenon Aug. lectum e senatorum numero Severum, quem Carthaginem ad Gen-

189쪽

seri eum legaret. 9t dignitatem viro adderet, Patricium ereavit. ac subinde in Afrieam legationis caussa proficisci jussit. mature haec rescierat Gensericus, et Severo ad eum navigante. classem e portu solvere imperaverat , et Nicopolim, oppidum in Epiro maximum petere; quod anto captum a Vandalis est, quam Severus Carthaginem perveniret a . II. Enimvero Legatus, ubi primum a Genserico admissus est, graviter queri coepit. quod do paco acturus, se Rex hostiliter gereret, et foedera armatus iniret. cui Censericus, quae quidem eatenus gesta essent, ea ab hoste in hostem patrata respondit: Exinde so legationem ultro missam accipere, et quae asserret, lil)enti animo auditurum. miratus autem Legati modestiam ac temperantiam, colloquiis ejus delectari coepit; tum aequitatem ejus et abstinentiam singularem expertus, munera enim Regis recusaverat, nec alia sibi dona accepta soro dixerat, quam eorum vitam et libertatem, quos e gente sua apud Regem captivos videret )laudavit Rex tantam Severi continentiam, tamque benevolum animum. et captivos quidem , qui apud se et filios essent, se ei omnes remittere ait: ceteros, quos donare ipse non posset, si redimere vellet. iis non invitis, in quorum mancipio erant. se ultro permittere, ut do pretio pacisceretur. cujus rni caussa Severus , quidquid auri argentiquo aevostis apud so habebat, vendidit, et quam plurimos potuit, in libe

tatem adseruit.

III. Quae post haec conditiones Neis die lao fuerint, non liquet: at illud exploratum est, eo foedere fidem Vandalorum devinctam esse, nec pacem illam brevem fuisse. sed ad Iustiniani usque tempora perdurasSm novimus etiam curae Legato suisse, ut Regem Catholieis Afris placaret, ejusque opera ab eodem impetratum, ut templa Catholicorum Carthagine aperirentur s3 , et 1'resbyteris toti quo Clero Carthaginiensi postliminium esset. quamobrem tanta omnium laetitia fuit, ut speciem jam aliquam videre sibi viderentur quasi reviviscentis illius Ecclesiae . quam parentum aetate filii florentissimam suisse audierant: parentes ipsi aliquot iasu pestites, adolescentiam ultimam repetentes . clarissimam et maximam recordabantur. 2 Malcii. Niet. de tegat. p. 8a. T. I. II. B. Vict. Pera. Vana Lb. I. e. IPANNES CI IRIS PIANUS CCCCI XXVI.

Post Deogratias Disc. Carramin.

I. CONSULEs prodiere Fl. Basiliscus iterum, Fl. Harmatius. Zenon enim detur halo. Basiliscus tyrannidem occupaverat, ac simul, ut mos novo tum Principum serebat, Consularia ornamenta suscoperat . adscito sibi collega II armatio, quem factionis suae fautorem habuerat. his autem Consulibus quae reliqua erat in Italia Imperii Romani umbra, evanuit penitus periitque, Romulo pulso, Oreste patre interfecto, ac Pro Im P

190쪽

ratore , quem semper reipublicae Romanus Orbis suffecerat, Rege obarbarorum gente inducto . qui regnum Italiae incoliavit si . is suit Oiloacer, modo miles ex foederatis barbaris, quos Augusti in exerciti hus auxiliares jamdiu habere coeperant, mox gregalium consensu et lavoro Rex; quem Roma ipsa ferro coacta est, quingentis septem annis post

Actiacam victoriam, quum annus psset a condita urbe Mae .XXVIIII. celerum Odoacer regiam Ravennae constituit, nec do veteri reipublicaosorma quidquam mutavit. idem ut quieti Italiae consuleret, Genseri cunis ibi concilia ro nisus est: in eaque re felicior, quam superiores Principes fuerant, non modo pacem cum ipso sanxit, sed etiam Siciliam ab eo hae conditione impetravit, ut Lilyheum quidem Vandalorum esset , . ipso autem pro reliqua insula tributum Regi Vandalorum quotannis penderet II. Haec porro Genseri et Deilitas eo spectabat, ut regnum, quod ab adventu ejus in Africam anno jam quadragesimo octavo obtinebat, IIv-nerico filio brevi relicturns, tranquillum et omni praesidio firmatum ac

constitulum transmitteret. itaque, quamquam non ignorabat, quae rerum conversio Constantinopoli consequiata esset, pacem quoque et conditiones. quas cum Zenono Aug. pactus fuerat, sancte servavit, et Catholicos exsules c4 , qui Carthaginem redibant, coetus suos celebrare, et sacris.

operari passus est. quo tempore Vandali ipsi, qui provincias Asrieao regebant, Regis exemplo admoniti, reliquis Catholicis, quos fidelissimos

ac patientissimos norant , aequiores atque humaniores fuisse putandi sunt. quin et in tota Mauretania, in Numidia atque in provincia Byza- Cena permissum apparet esse, ut in demortuorum locum novi Episcopi constituerentur: nam octavo post anno, quum Ecclesiae omnes viduatas rectoribus suis sunt, in singulis illis provinciis vel duplo major Episeoporum inventus est numerus, quam eorum esset, qui tum in Proconsulari provincia censebantur.

ANNLs CHRISTIANUS CCCCLXXVII.

Post Deogratias Disc. Carthagin.

I. Cor suLEs hic annus nullos habuit, itaque in Fastis designatur post Consulatum Basilisci et Harmatii. ceterum faustus Zenoni Aug. suit: Imperium enim tyranno capto recepit. in Italia Iulius Nepos, quem Zeno Augustum quadriennio ante secerat, frustra Odoacri regnum labefactare conatus est. at vero in Africa illud gentis Vandalicae rohur, illud Arianae iactionis eo lumen tandem aliquando concidit, et in uno

Genserico terror provinciarum, eversor regnorum, exterminator Romani nominis, terrae marisqtio domitor exstinctus est. erat hic annus, ex quo

SEARCH

MENU NAVIGATION