Steph. Antonii Morcelli e Societate Iesu ... Africa christiana in tres partes tributa. Volumen 1. 3.

발행: 1817년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Vandalos in Afri eam traduxerat, quadragesimus nonus, a capta Carthagine tricesimus octavus: decessisse autem creditur VIlI. kal. Februarias ι .uunerico silio regni successore ea I ge designato, ut post eum alter esuis regnaret is , qui major natu esset. atque idem silio strenuos quosdam viros, quibus familiarissimo usus erat. summo studio commendasse dicitur, eumque jurare coegisse, nihil sibi antiquius futurum, quam ut ii apud se honoribus et gratia sorerent. suit enim in Rego illo cum indignoscendis aestimandisque hominum ingeniis ac moribus acre judicium, tum etiam in virtute honoranda, praeclarisque iactis remunerandis mira voluntas et animus plano regius. sed in Hunerico vitia quidem patris omnia revixerunt , at nulla virtutis umhra reperta est . quamquam simulator egregius eos ipsos initio decepit, quum aliud secum moliretur, aliud sperare omnes juberet. II. His artibus regnum auspicanto Hunerico. mox etiam Catholici. quae miserorum in bene sperando iacilitas est, obliti jam quid ill adversus nonnullos Consessores privatus gessisset, animos erexerunt, et felices denique dies adventare putabant, quibus Ecclesia pristinam dignitatem et gloriam consequeretur. nam ille In primordio regni, inquit Victor ca , ut habet subtilitas barbarorum, coe 'it mitius et moderatius ageres, et ma Time circa religionem nostram: ut etiam tibi antea sub Rege Censerico praejudicatum fuerat; ne spiritales serent consientus, conoenticula concurrerent popularum. accessit vero ad fallendos plerosque mirum in speciem religionis studium, et summa in Manichaeos acerbitasseveritasque iuexorabilis. nam multos ex his vivos combussit, plurimos navibus impositos diversa in loca deportandos curavit. et erant plerique omnes ex ipsius Regis secta. Presbyterique non pauci ae Diaconi Arianorum, quorum in numero Monachus repertus quidam nomine Clementianus, qui scriptum in semo te habebat. Manichaeus discipulus Christi Iesu . itaque majori hoc laudi Hunerico vertebatur. quod ne suis quidem pepercisset. et in criminibus vindicandis sceleris gravitatem. non hominum conditionem spectasset. ceterum ea Regis simulatio cum diuturna propitiae voluntatis significatione non parum Catholicis profuit et liberius enim Episcopi Presbyteri quo munere suo diu lancti sunt; et qui ex iis plus videbant, eos, qui sibi fausta omnia promitterent, orarctatque hortari non destiterunt, ne quod a Deo tempus ad animos confirmandos tribuebatur, inani laetitiae voluptato abrepti, sine ullo pietatis studio aut ulla malorum suturorum providentia elabi paterentur.

192쪽

Post Deogratias Disc. Carthagin.

I. Cossuti in Oriento Illus fuit sino collega, eo honore a Zenouo suctus, quod ejus maxime opera ipse iterum Imperio potitus esset. in Africa Hunericus anuum regni alterum vix incoliaverat, quum jam ingenium ejus erumpero. et quaenam esset hominis indoles, apparere coepit. nequo enim illi aut a Zenono Aug. aut a Begibus, qui per Europam dominabantur. metus erat ullus aut levis belli suspicio; quum eos omnes non modo foederatos, sed etiam amicos haberet: tum qui in Africa hellum minabantur, agrestes Mauri ci , eos non magno exercitu tacito coercebat. itaque domi impune, quae vellet, tentare poterat, opibus suis ac potentia cuique terribilis, et veterum quoque umicorum praesidio vallatus. porro ei ab avaritia exordium suit, quo vitio, praesertim in Principibus, nihil est tetrius. alieni quotidie appetens, omnium locupletum bona spe primum et aviditate devorahat : tum eorum spoliandorum Caussam rationemquainveniehat, acerrima illa ministra avaritiau calumnia, quam quis effugerct posset. Rego ipso bona repetente atque accusaniel unde tritum sermons proverbium teste Victor 3 apud Afros suit. Rex egens magnus est calumniatori ut autem privatum quemque ditissimum compilabat. sic provincias tributis indictis exhauriebat; et caussas in dies novas, quas pra texeret, ipsa habendi cupiditas scrutabatur. II. Forte autem in patris commentariis repererat, occupata olim esse a Leone Aug. bona quaedam annuos tuo reditus, qui ad Eudociam uxorem ejus pertinerent si : negotiatores etiam quosdam Carthaginienses belli tempore a Romanis ea pios . paco fac a domum inopes mercibus amissis rediisse. ne haee quidem Hunericus negligenda ratus, legatos Constantinopolim, qui ea repeterent, misit, et a Zenone, quo eum pax a Ge .serico patre sancita suerat, tamquam ex foedere reddi postularent. verum hujusmodi legatio, quae Regi parum honorifica videbatur, et insanam ejus in summa rerum copia avaritiam prodebat, nec magnam Zenoni molestiam attulit . et Catholicis Carthaginiensibus perutilis fuit.

ΛΝNUS CHRISTIANUS CCCCI. XXVIIII.

I. CONSULATUM solus gessit Imp. Fl. Zeno, eoque Consule Rex Uunericus annum regni sui tertium incohavit. Catholicis non modo pacatum, sed etiam faustum. nam legati, quos Rex Constantinopolim miserat, quum laute honorificeque a Zenone accepti , mandata exposuissent, et responsa

193쪽

aeeepissent, quae Regi satisfacere possent; in Africam jam redierant . nee soli, sed cum ipsis Zenonis quoque ac Placidiae legatus Alexander Vir Illustris, qui Calliolicorum caussam apud Regem ageret, impetraretque, ut Episcopum Ecclesiae Carthaginiensi praefici pateretur. Dedie autem licentiam, inquit do Hunerico Victor si . Zenone Imperatore atque

Placidia relicta Obbrii rogantibus, ut Carthaginiensis Ecclesia sibi quem Cellet Episcopum ordinaret, quae jam per viginti quatuor annos

tuli ornamento fuerat destituta. jus enim suum ultimo usurparat anno CCCCLIIII. quo Deogratias renunciatus suit. II. Iam vero ut ea res manavit in vulgus, illico in Basilicam tota Ee..elesia Carthaginiensis gaudio exultans convenit. adsuit subinde a Rego

missus Alexander Legatus et Notarius Vitarit, qui edictum Regis publieo legeret, his scriptum verbis sa : Iussit vobis Dominus noster dici, Otiia p. Zenon et nobilissima Placidia per Alexandrum Virum Illustrem seri scrunt, Petentes, ut Ecclesia Carthaginis religionis vestrae proprium Episcopum Lubeat; hoc feri praecepit, atque eis rescr sit, vel Legatis ob eis directis diei jussit, ut sicut Petierunt, vobis Discπum quem volueritis ordinetis: sub eo tenore, ut nostrae religionis Episcopi , qui apud Constantinopolim sunι, et per alias pro 'incias Orientis, ex ejus praecepto libertim arbitrium habeant in Ecclesiis suis, quibus voluerint linguis populo tractare, et legem Christianam colere; quemadmodum vos hic fel in aliis Ecclesiis, quae in Prooinciis Africanis constitutae sunt, libertim albitrium habetis in Ecclesiis vestris Missas agere vel tractare, et quae legis Cestrae sunt, quemadmodum vultis, facere. Nam si hoc circa eos non fuerit Obsematum , tam Episcopus , qui Ordinutus fuerit, quam Clerici, sed et alii Episcoρi eum Clericis suis, qui in Africanis procinctis sunt, jubebuntur inter Mauros mitti. per-leetiam Edictum eonstat X. kal. Iulias, Episcopis etiam aliquod praesentibus, quos inter aderat ipse . qui haee refert. Victor Vitensi s. et hi quillem audita Regis sanctiono vehementer commoti sunt; dolum enim inesse, et Regem ex fide bona non agere. plane senserant: qua ro Legatum compellantes. Si ita est, dixerunt. interpositis his conditionibus periculosis, haec Ecelesia Discopum non delecto tur habere. gubernet eam Christus, qui sem Per dignaιus est gubernare. sed nec Legatus suggestionem Episcoporum admisit, et populus, qui praesentibus ducitur. nee de suturo laborat, tanta exarsit visendi Episcopi cupiditate. ut voci ratione et clamoribus, quos sedare nemo poterat. Episcopum creari juberet. Ii I. Itaque impetravit denique populus, quod pervolebat: designatus Episcopus est Eugenius, vir sanctus Deoque acceptus, atque in Basilicaothrono sublimis sedit, omnibus plaudentibus, sed juventute in primis laetitia gestiente, quae Episcopum Carthaginiensem numquam viderat i3 .

194쪽

Εeelesia vero in eximio Episeopo antiquae religionis exemplar nacta est: quale tunc opus erat impendente calamitate, quae Catholicos omnes in summum discrimen adduxit . ae virtutis eorum atquo constantia opericulum fecit. ad quos sane confirmandos Eugenii plurimum invictus animus et summa auctoritas valuit. itaque de eo postea et de Episcopis. qui eum imitati fuerant, ad Episcopos Dardaniao seribebat Gelasius Pontifex maximus 4 , Ecce nuper Istinerico Regi Vandalicae nationis Cir magnus et Uregius sacerdos rigenius Carthaginiensis Episcopus multique cum eodem Catholici sacerdotes constanter restiterunt 1aepienti: cunctaque extrema tolerantes hodieque persecutoribus resistere non omittunt. IIII. At Alexander legatione sua lanctus , quum jam Carthagine discederet, socios itineris Legatos Bogis aecepit. quos ille ad Zenonem mittebat, ut foedus cum eo renovarent, et Placidiam Eudoeiao uxoris suae sororem inviserent: cujus etiam eaussa mandata dederat, ut dolionoribus esus commodisquo inquirentes ab Augusto enixe peterent, ut splendoris dignitatisquo clarissimae seminae ratio haberetur. eos Vero Zenon, qui paci maxime studebat, summo eum honore laetus recepit s', et de Placidia pollicitus , quae Rex postulabat . magnis muneribus donatos in Africam remisit.

Eugonis Discollo Carthagiri sensi

I. CONSUL processit sine collega Fl. Bagilius junior. hoe Consulo Hu-nericus anno Tegni quarto ineoliato, quum avaritiae jam et rapacitatis suae haud levia documenta dedisset, erudelitatem deinceps expromero coepit, quam protinus multorum caedi hus et sanguine, ne dum exsiliis et Corporum Vexationibus saturavit. atque ut omnem humanitatem exutSS videretur, ab domo sua et agnatoriam laneribus initium fecit. Ipse autem, inquit Victor Q, qui sese jamdudum omnibus lenem ostenderat, deSiderans Post ἀιtum suum filiis, quod non contigit, regnum statueres

Theodericum fratrem filiosque ejus, Centonisque fratris nihilominus Uios

crudeliter coepit insequi: quorum nullum dimitteret, nisi ei mors desi clerii sui voluntatem auferret. tum sublatam ab eo narrat Theoderici uxorem, crimine imposito, ut famam quoquo laederet; post eam fit inmnatu maximum ac litteris institutum. cui primo inter Genseries nepotes regnum debebatur. et quia apud Theoderieum Episcopus erat Ariani snomino Ioeundus, quem Patriarcham vocabant, vir magnae auctoritatis, qui suffragio suo regnum in Theoderici domum transferre posse putaretur hunc etiam oecatum Victor tradit, neque clam, sed in foro palam , ad

V. m. a b

195쪽

stanto pro gradibus populo, et erudelissimo mortis genere: vivum enim eremari Rex jussit. quare jam Catholici quid sibi immineret mali, conjectura prospiciebant, eratque multorum judicium, Qui in suo ua erudelis sectus est sacerdote, quando nostrae religioni vel nobis ρarciturus est iste' nee illi quidem salsi sunt: sed IIunericus nondum suorum m

seriis expletus erat. itaque God agim Genionis filium majorem cum uxor solum, ne servulo quidem aut ancilla concessis, relegavit. in exsilium item Tlieodericus. conjuge jam et silio amissis, nudus ejectus est: quo postea exstincto, puer ejus insans, qui Supererat, et siliae geminae adolescentes in longinquas terras amandatae sunt. hinc odium ejus in nobiles quosque. atque in eos maxime, quos pater fidei ipsius commendarat.

repento erupita trucidati plurimi aut incensi: ipse Heldicus, qui sub

Genserico Praepositus regni suo rat. jam senex capite abscisso interiit. uxor ejus et alia semina nomino Theucaria combustae, ea ruinque corpora per urirem raptata, et vix vespero, Episcopis Arianis supplicantibus, humi condita. Cana ut Hel dici frater. quum in templum eorum confugisset. vitam retinuit. sed diu sordido in loco conclusus, mox in agrum ad serot,es fodiendas relogatus est, ubi singulis mensibus semel flagellis sectus, modico pane et aqua victitaret i . II. Nulla jam Carthaginis regio tum erat . quae multorum caedibus funesta, fletus gemitusque non iteraret. sed Catholicos nulla etiamttim praeter pavorem ac metum clades vexabat. iii ipsa autem trepidatione Eugenii Episcopi exomplo confirmabantur , qui nihil de summo illo religionis atque pietatis studio remittebat, aderat cuique consilio, cohortatione . opibus, paratus et vitam prolaudere suam, ut alienam servaret.

miseros in primis et egentes quotidiana illius liberalitato sublevatos constat s , . Vandalis ipsis viri caritatem et beneficentiam mirantibus. qui nihil sibi seponeret, et omnia bona sua munifice largiretur. sed ea Catholicorum impunitas diuturna non fuit. illa eadem Eugenii vii tus, quaaharbaris quoque admirationi erat. Atianorum Episcoporum oculos perstrinxit . et fulgore suo ussit. Coeperunt exinde, inquit Victor, Arianorum Discoρi inoidia grapi torqueri, quotidianis, et Praeciρue ortia,

eum calumniis insectantes. suggerunt Regi de illo, ut suum nequaquam sederet thronum, neque ad Dei populum verbum faceret consueιum.

deinde ut quoscumque mares vel feminas in habitu barbaro incedentes in Ecclesia conspiceret, prohiberet. haec illi quum Regi persuasissent, initium ejus cladis attulerunt, quae Ecclesiam Africanam sub Huneri colotam amixit ac perdidit. III. Lex Eugenio statim indicitur, ne quem ex iis, qui eum Vandalica veste procederent, in templum ad sacra et concionem admitteret.

illo, qui multos eo habitu Catholicos accedere sciret; nam et Vandali erant Catholici, et ex Carthaginiensibus qui Regi apparebant, aut iaaula famulabantur. harbaricum sibi cultum adhibuerant: nihil cunctatus

196쪽

aperto et ingenuo respondit, Domus Dei omnibus patet, intrantes nullus poterit repellere. quas quum Regi nunciata essent . quamquam dira jam in Catholicos meditabatur. Zenonis Aug. foedus et Alexandri legationem

reveritus, parsit Eugenio; sed crudelem omnino poenam in eos excogitavit, qui ad Catholicorum templum Vandalico induti vestitu accessissent.

Statuit. inquit Victor is . in portis Ecclesiae collocari tortores: qui videntes feminam vel masculum in specie suae gentis ambulantes. illicopalis minoribus dentatis jactis in capite, crinibusque in eisdem collia gratis, ac Ninementius atringentes, simul cum capillis omnem pelliculam capitis atiferebant. nonnulli autem, dum hoc fleret statim Oculos timiserunt, tilii ijso dolore defuncti sum. mulieres vero Post hanc poenam, capitibus pelle nudatis, praecone praeeunte Per plateas, ad ostensi nem totius cipitatis ducebantur: quod sibi magis quae patiebantur,

lucrum maximum computabant. quorum nos Plurimos n imus, nec scimus aliquem eorum tunc, etiam Poenis urgentibus, a recto itinere destitisse. tanta porro illustrium Consessorum constantia ad alia consilia Uunericum convertit. ae primum edixit, ut qui in aula ejus Catholi eam religionem sequerentur . neque annonam nequis Stipendia acciperent. tiam ut eosdem laboribus rusticanis contereret. sub messis tempus ingenuos quosque viros ac delicatos in Uticenses agros misit, ut ardente sub solomessem peragerent. quos inter fuit, qui quum , arefacta jamdiu manu, dare se operam non posse ostenderet, ad eamque tamen vi urgeretur; ceteris pro socio Deum comprecantibus . repente sanatus est. sed levia haec, neque inalis iis comparanda, quae deinde Catholicorum omnium communia suere. D c. c.

ANNUA CilnISTIANUS CCCCLXXXI.

Eugenio Discopo Carthraginiensi

I. SIGNAT hune annum Consul Fl. Placidus sine collega: Hunericus annum regni quintum ordiebatur. ambiguum jam Asris Catholicis esse vix poterat, quid sibi a Rege expectandum esset, qui natura crudelis et voluntate inimicus, in domum suam atque in gentis Vandalicae principes viros plurimum saevierat, deinde Vandalos quosque Catholicos

aversatus domo ejecerat, tormentis excruciaverat, eoi porum vexatione ac laborum asperitato perdero nisus erat. quo tamen paratiores instructioresque in certamen venirent. nec jam esset, qui sibi in posterum mitiora tempora polliceretur; sic eos Deus signis ante atque ostentis admonuit, ut quae impenderent calamitates, iacile praenoscerent ac prope oculis usurparent. Vidit quidam , ut Victoris utar verbis si . PauSti

Ecclesiam solito in ornatu fulgentem, cereis quoque fulgentibus,

i Pers. lib. II. c. 6.

197쪽

palliorumque velamine ac lampadibus rutilantem. et dum laetaretur candore tanti fulgoris, subito, ait, luminis illius concupiscibilis exstinctus est fulgor, ac tenebris succedentibus adoersarius naribus natus

est foetore omnisque illa albatorum turba, expellentibus quibusdam Aethiopibus minata est foras, ob hoc fugiter lamentans , quod eam iactaritate pristina nequaquam viderit ιterum restitutam. atque haec qui viderat . idem ad Eugenium deductus narravit, Episcopis aliis praesenii bus, quos inter aderat Victor, qui ea litteris consignavit. quare notum brevi plerisqno fuit, Basilicarum vastitatem et Episcoporum exsilia portendi. nec multo post res eadem aliorum est visis monstrisque firmata.

fuit enim o Presbyterorum collegio, qui eam ipsam Fausti Basilicam

videre sibi visus resertam turbis innumerabilium populorum, mox eandem acuam spectavit, in eamque pro hominum multitudine inductos porcorum et caprarum greges. objecta alteri est area triticea frumento necdumve ilato: qui dum ingentem illum acervum contemplaretur, turbinis irruentis sonitum audivit, excitumque pulverem improviso impetu contemplatus, paleam illico omnem ab area avectam vidit, granis tritici remanentibus: ac subinde procerum virum splendido vultu et nitida iuveste fulgentem adspexit, qui grana illa, inanibus aut macilentis corruptisque rejectis, purgare coepit, ei quo operi tamdiu institit. dum ex tanto illo tritici cumulo exiguus acervus relinqueretur: quibus ostentis nemo significatum sibi divinitus non intellexit, durum jam fidei virtutisque experimentum instare atque periculum Catholicis omnibus , equibus multi ab Ecclesia atque a bonorum foetetate desecturi viderentur. II. Neque vero hic prodigiorum ejusmodi finis suit: audita alii vox est o Ziquensi monte in dextram laevamquo plagam elamantis. Mercite, migrater alius caelo nubibus obducto ac rugiento lapides absistero vidit ingentes, qui in terram delati ardebant, et quo serebantur, incendium excitabant. at duorum in primis Episcoporum . Paulli Siccensis et Quintiani Larensis insignes fuere visiones ae memorabiles. Vidit, inquit Victor, et venerabilis Patillus Episcopus arborem usque ad caelos ramis florentibus extensam, quae etiam dilatione sua omnem Paene Africam DPacabat. et quum unioersi ejus magnitudine et speciositate gauderent, ecce subito, inquit, venit asinus violentus , qui defricans cerseicem suam super robur radicum ejus, impulsu suo cum ingenti sonitu illam mirabilem timorem elisit ad terram. Sed et Quintianus honorabilis Episcopus vidit se suρer quemdam montem stare, de quo conspiciebat gregem innumerabilium optum, et in medio gregis duae erant ollae nimium bullientes. aderant autem Oolum occisores, qui earum carnes ollis bullientibus demergebant: et quum ita fleret, omnis illa magmtudo gregis consumpta est. III. Uac Deus ratione . quod et Cypriani aevo factum vidimus,

tamquam classicum exorsus, Catholicos omnes armabat ad pugnam. quO- ii die e uim haec in ore hominum erant, e L quamquam nota una erat

198쪽

eorum interpretatio, omnes tamen salebantur. magnam significari rerum conversionem, magnum cuique pro Catholica religione propositum esse eertamen . quid ollae binae a Quintiano visae portenderent . diutius qua situm videtur: sed postquam ira Regis erupit. et proscriptiones vitque exsilia coeperunt, intellectum est, civitates duas designatas Siccensem et Larensem. in quas primum magno numero Catholici coacti sunt, ut indo in deserta loca amandarentur: vel certe ipsum Regem et Cyrilam Arianorum Episeopum significatos, quorum nutu arbitrioque tantum malorum inserebatur. ut enim in corporibus, sic in re publica

gravissimus est morbus, qui a capite diffunditur. ANNUS CHRISTIANUS CCCCLXXXII.

Ettgenio Discopo Carthaginiensi

I. CossULATUM gessere Fl. Severinus, Fl. Trocundus: quibus Consulibus Ilunericus annum regni sui sextum agebat. ne hoc quidem anno in omnes Catholicos aperto ac palam saevitum est. caussae enim quaerebantur, quae justae videri possent: nec ansam Catholici ad reprehendendum praebebant , cumulato ossicium cuique reddentes, nulli graves, immemores injuriarum. ergo domi Rex quos reliquos habebat Catholicos, iis praecipiendum duxit . ut Ariani fierent: ratus hanc sibi viam expeditissimam fore, ut crudelitatem in iis, quos oderat, suam posset expromere. Censet primo tyrannus, inquit Victor . jussione terribili, tit nemo in ejus palatio militaret, neque publicas ageret actiones, nisi sese Arianum fecisset. at edicto illo proposito, plerorumque invicta apparuit constantia: ingensque admodum numerus eorum fuit, qui ut sdem Deo servarunt. honore abierunt, et quae gerebant insignia remisere. ille vero triumphare. quod odium jam suum explere posset. vix sane illi domos suas se receperant, ut Deo potius inopes ignotique, quam tTranno divites spectatiquo famularentur, quum eos aedi hus expulsos et omni substantia spoliatos in Siciliam Sardiniamue relegavit. qua tu re avaritia quoque Regis crudelitati conjuncta, quae in omnium fortunas imminebat, tot domibus compilatis . non saturata, sed aucta est. itaque ad alias rapinas praedasque festinavit. edixit enim, ut tota Asrica ubi eumque Catholieus Episcopus defunctus esset, quidquid illo moriens reliquisset, id omne fisco ad iii-hueretur: quicumque autem in demortui locum esset designatus, ne is ante consecrari posset, quam solidos quingentos in fiscum regium intulisset. sed ea lex Arianis Episcopis minus arrisit: qui veriti ne sodales

eorum per orientem multam eandem sufferre cogerentur, auctores Regi fuerunt. ut eam abrogaret.

II. Ac Rex quidem non invitus morem sessit, sed majus adversus Episcopos facinus aggressus est, ut aliquam denique, quam praetexeret,

199쪽

eaussam haberet suroris expromendi sui. quae justa et probabilis videretur. sacras illo virgines. quae Deo devotae pudorem suum religiosissime servabant . unum in locum congregari lubet: mittit eodem Vandalos suos

eum obstetricibus Arianis, quae nec matribus virginum nec matrona ulla Catholica adstantibus . contra omnia verecundiae pudorisque jura, de earum virginitate pronunciarent. tum crudelia miseris tormenta adhibita. ut manibus suspensae penderent, gravi pedibus pondero illigato. admoventibus interea corpori candentes ferri laminas tortoribus easque ho tantibus. ut se ab Episcopis Clericisque violatas assirmarent. cujus tum supplicii acerbitato plurimae interierunt: quae vero mortem evasere. cute, quam ignis torruerat, arescento, deorsum do flexae, quasi se noctaeurvae incedebant. nihil tamen Hunericus in eo, quod urgebat. prosccit; quumqtie macnia gravissima Episcopos et Clerum asseero vellet, hoe est adsequutus, ut pudicitia eorum ac sanctimonia maximo etiam et locupletissimo Martyrum testimonio celebraretur. quare quos perdere tamquam judex volebat, manifestus inimicus vexare coactus est: nec caussa, quae

Martyres facit, arte ulla vel dolo celari potuit. A qLS CI IRISTIANUs CCCCLXXXIII.

Eugenio Episco o Carthaginiensi

I. CONSUL processit Anicius Faustus sine collega . Eoquo Consule annus regni Hunerici septimus initium duxit. eodem anno Romae mortuus est Simplicius Pontifex maximus, cui Ecclesia Romana successorem dedit Felicem, quem tertium ejus nominis appellant. qui alterum legitimo pontificatu aliquamdiu lanctum arbitrantur. jam vero ad aperti donique belli tempora pervenimus. quum Rex. missis ambagibus, ex omni Ecclesiae ordine primum veluti aciem quatuor millia nongentos septuaginta sex Catholicos Mauris barbaris tradi, atque in desertissimam solitudinem deportari jussit. duae designatae sunt civitates in provinciae Proconsularis finibus. Colonia Larium et Sicca Veneria, quo omnes cogerentur, quos primos exsilio multaverat. et undo eos Mauri uno agmina in deserta deducerent. quo in numero permultos fuisse senio consectos aut luminibus captos aut pedibus laborantes , auctor est Victor ti , tum spectator nobilissimi illius exercitus. et testis crudelitatis, quam Hunerieus in Felicem Episcopum Abbiritanorum majorum dhibuit. erat hic non modo senex ct quadragesimum quartum pontificatus sui annum agens. sed etiam resolutione nervorum adeo debilitatus atque abjectus, ut neque sentiret quidquam . nequo ullo modo loqueretur. qua roquum ne jumento quidem portari posset, vicem ejus miserati Comites, Vandalis ducibus suis persuaserunt, a Rege peterent, quando is non diu victurus esset, nec in exsilium perduci posset, ut eum carthagine deponi

200쪽

pateret a r. at vero t7ranni illud fuit responsum. Si animali sedere noα potest, jungantur booes indomiti, qui eum colligatum funibus trahendo

perducant quo ego praecesti. quao inhumani hominis jussa ne implerentur. hunc sibi laborem alternis mitissimi Consessores sumpserunt, ut senem jumento transverso impositum illigatumque ipsi itinere toto deveherent. II. Exsules jam universi ad duas illas urbes inter se proximas pervenerant , unde simul ad exsilii locum proficisci debebant; quum duo aBege submissi Comites illuc accessero, ut consessorum animos tentare ut. atque ad Arianam si possent haeresim sectamque traducerenti itaque obire et obvium quemque blande appellare coeperunt, nihil non a nego peraro jubentes, quicumque consiliis suis adquievissent. sed magnanimi

Consessores nec quae amiserant requirentes , nec quao impendebant a Versantes, promissa respuerunt, et propositi tenaces Catholicam proses

sionem constantissime iterarunt: Statim , inquit Victor s, . illis ingenti Esci eratione elamontibus et dicentibus, Christiani sumus, Catholita sumus , Trinitatem unum Deum inpiolabiliter confitemur. post haec

inclusi omnes sunt . laxiori tamen custodia. ut adeundi ac divina mysteria spud eos celebrandi eopia Episcopis fieret. datum etiam matribus, ut filios inviserent: quarum aliae quidem se Martyres peperisso gaudebant, ae de eorum constantia laetabantur; at aliae materno nimium amori indulgentes tristitiam praeserebant, hortari etiam filios ausae, ut fidem proderent suam, et nefario so baptismo polluendos Arianis trad rent: quamquam ne unus quidem o pueris quamplurimis inventus est. qui tantillum mento aut lingua titubaret. hilares interea Consessores prosectionis suao diem expectabant. sed Begi haud satis erat, si eos Procul rerum omnium egentes amandaret, nisi ante fame, sordibus. squaloro obruisset 3 . jubet tantam multitudinem in angusta ac teterrima loca detrudi et compingi. aditu omni externis intercluso, et custodibus poenae comminatione deterritis. si negligentius se gessissent. mandata

Begis Vandali conficiunt: Iactantur, inquit Victor, Confessores Christi

Super in Micem, angustia coarctante, tinus super alium, ut agmina lacustarum, et, ut proprie dicatur, ut grana pretiosissima frumentorum. illic stipati conclusique, nec libero spiritu nec communi luce utebantur; aer vero crassissimus idem ac foetidus ducero animam non sinebat. quum nemo esset, qui proximo cuique solatio esse nollet, molestus tamen gravisque natura conditione esse cogebatur; quippe nulla secedendi copia erat, et qui hus primum vestigiis institerant, eadem omnes premebant : ut jam foetor illo atque horror universa poenarum genera Superaret. permoti porro miseratione Catholici, qui undique ad Consessores Visendos convenerant, quum Vandali custodes dormirent, a Mauris.

quos grandi pecunia donarant, impetrarunt, ut pedem illuc inferrent: at vix ingressi tantum jam sordium invenere, ut tamquam in luto atque

coeno ad genua usque mergerentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION