Steph. Antonii Morcelli e Societate Iesu ... Africa christiana in tres partes tributa. Volumen 1. 3.

발행: 1817년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

xiI. Dies tandem illuxit. Dominicus is fuit, quo Mauri eos in deserta

deducere jussi sunt. quales inde exierint, quo squalore ohsiti, quam foedis vestibus. horret animus cogitando: sed iidem tantam in fronte. in oculis, in incessu laetitiam praeserebant . ut qui aderant et agmen eorum frequentissimi spectabant. mirati stuperent, ac prae fletu loqui vix possenta

erat inter hos, inquit Victor , Cyprianus Unuetibinensis Discopus, consolator egregius, qui singulos piis et paterno fooebat assectu, non sine fluminibus lacrimarum , paratus Pro fratribus animam ponere, et se ultroneum, si dimitteretur, talibus passionibus dare: qui totum quod habuit, egentibus fratribus in illa tunc necessitate expendit. quaerebat

enim occasionem , qualiter Confessoribus sociaretur, Uss animo et vim lute Confessor: qui Postea per multos agones et squalores carceris ad exsilium, quod desiderabat, cum exsultatione Perrexit. iter interea suum procedentes peragebant Consessores . Mauris agmen stipantibus, et quaibant. accurrentes intuebantur Catholicorum sibi hene precantium catervas: quorum etiam alii cereos accensos gestabant, alii insantes ad eorum

pedes abjiciebant clamabantquo, Ouibus nos miseros relinquitis, dum pergitis ad coronas Z qui hos baptietaturi sunt pamulos fontibus aquas Perennis' qui nobis poenitentiae munus collaturi sunt, et reconciliationis indulgentia obstrictos peccatorum vinculi soluturi ' quia vobis dictum est, Quaecumque soli eritis super terram, erunt soluta et in caelis. quinos sollemnibus orationibus sepulturi sunt morientes ' aut a quibus dioini sacrificii ritus exhibendus est consuetus Z haee illi et alia hujusmodi

ut et ad sequendos eos parali essent; quos Mauri repellebant, et via dccedere jussos separabant. at Consessores contentius ambulare cogebantur. ut mature ad mansionem perveniretur: qui caelum spectantes canebant Haec est gloria Omnibus sanctis ejus, et ad caelestem se patriam contendere cogitabant. Verum quia non omnium pares animo vires erant.

senes jam et qui delicatiore erant corpore. defatigati deficiebant: quos harbari hastilium cuspidibus lupidibusque ad cursum incitabant, quorum ictibus prope conficiebantur. IIII. Ceterum plures a Catholicis. qui submoti fuerant, vel invitis Mauris, sanctum illud agmen subsequi non destitere, quibuscum Victor ipse Vitensis, qui haec litteris mandavit. iter habebat. suit et muliercula cum iisdem, quae mantica et vestium fasciculo onusta sequebatur, et manu Puerum trahens parvulum, sic eum solari hortarique audita est: Curre, domine meus: vides uniuersos sanctos, quomodo Pergunt et Ρ-s inant hilares ad coronam ' enimvero quum eam Victor aliique increparent, quod importunum ducerent, eam pro sexu viris jungi, vel etiam. indicta poena, exercitui Christi sociari: illa respondisse sertur Benedicite, benedicite, et orate pro me, et pro isto par ulo nePote meo ς quia etιi Peccatriae, filia sum quondam Zuritanae ciuitatis Episcopi. interroganto autem cum sociis Victore. quare ita abjecte ambularet, aut

202쪽

Ao1 eluomodo tam longum iter suscepisset; respondit iterum. Cum hoc pam, tilo serco vestro ad exsilium pergo, ne inoeniat eum solum inimicus, et a via veritatis repOcet ad mortem. ad quae verta a, inquit Victor,

repleti lacrimis nihil dicere valuimus, nisi ut voluntas Dei seret.

v. Iam quot dierum iter illud suerit, non traditur. sed adeo gravo multis suisse constat, ut in media via languentes conciderent, erectiquo rursum prolaberentur. quid tum' incredibili crudelitato Mauris imperatur. ut quos ingredi non posse cernerent, eos colligatis pedibus tamquam cadavera supinos per aspera quaeque loca raptarent: nec mora; vinciuntur Consessoribus pedes, aptantur funes. imbecilla corpora per vepres et saxa trahuntur: laceratis illico vestimentis, scissis lateribus, stactis capitibus tota Martyrum sanguine cruentata, mox cadaveribus plena suit via: qua oCatholici, pio studio iter illud legentes, quum offendebant. suprema illis ossicia soluturi venerabantur, atque humi propter viam condita, aggesta terra et altis ad indicium sepulturae tumulis honorabant. Quorum numerum, inquit Victor 6 . nequaquam valuimus colligere, multitudine coercente. at vero reliqua cohors ad solitudinis denique loca pervenit: illic collocati Consessores hordeum ad vescendum, ut jumenta, Recepere; et erat ea regio ejusmodi, ut scorpionibus in primis ot aliis venenatis pestiferisque animantibus abundaret. adsuit tamen illis Deus. quos in famulatu suo tam fideles expertus erat, nec morsu quemquam violari ullo passus est: et quia hordeum quoquo miseris. quo alebantur, postea subductum est, do thesauris ipse suis alimenta suffecit. I. Tot vero ex omni Ecclesiae ordino in exsilium deportatis, reliqui

Episcopi cum Clero quisquo suo sibi fortasso Regem jam placatum singebant , et mitiora mox tempora adsutura sperabant. atqui Hunericus

majora etiam cogitabat, et qui in perniciem Ecclesiae membra aliqua absciderat, totum jam corpus laniando perdere volebat. sestus sorte dies agebatur Dominicae Ascensionis. qui eo anno celebratus est XIIII. kal Iunias: sollemnia Engenius in Basilica obibat Clero et populo frequenti. aderatque Reginus etiam. Zenonis Aug. Legatus. qui recens publica docaussa Carthaginem advenerat. quum ecce a Rege Unitarit, qui Edictum Eugenio perfert, cujus jam exemplum ad singulos Episcopos universa Africae per veredarios missum suerat. hoc titulo. Rex Luneriae Vari datorum et Alanorum unipersis Episcopis Omousianis: sic enim Catholicos Ariani appellabant. accepit porro Edictum Eugenius, et corona omni metu suspensa legi jussit: Non semel, a jehat Rex , sed saepius constat

esse prohibilum, ut in sortibus Vandalorum sacerdotes Nestri conoentus minime celebrarent, ne sua seductione animias suboerterent Christianas. quam rem spernentes plurimi, nunc reperti sunt contra interdictum

Missas in sortibus Vandalorum egisse: adserentes se integram regulam Christianae ac Nerae silet tenere. et quia in propinciis a Deo nobis concessis scandalum esse nolumus, ideo Dei prouidentia cum consenau

203쪽

snnetorum Episcoporum nostrorum hoc nos statuisse cognoscite, ut ad diem kalendarum Februariarum proxime futurarum , omissa omni eaec

satione formidinis, omnes Carthaginem veniatis, ut de ratione sidet cum nostris venerabilibus Discopis possitis inire confictum, et fidem Omousia non , quam defenditis, de dicinis Scripturis proprie a 'ρrobetis quo possit agnosci, si integram sdem teneatis. hujus autem Edicti tenorem unipersis Episcopis tuis per uniMersam Africam constitutis direximus. Data sub die XIIII. kal. Iunias si anno septimo regni Hunerici.

quantum post haec silentii fuerit . quam omnium animi et vultus conciderint, vix dici potest. neque enim obscurum erat . quo jam res deductao essent; apparebatque, in Regis ore illa. In prosinciis a Deo nobis concessis scandalum esse nolumus, non aliud esse, quam In provinciis nostris Catholicos esse nolumus. vi I. Vt sollemnia peracta sunt, convocat Eugenius Episcopos, quotquot Carthagine erant, quibuscum Victor quoque Vitensis adsuit, ab itinere jam reversus, quod Consessorum exsulum caussa susceperat . consulit ille collegas, quid agendum putarent. visum omnibus, remedium imminente calamitata restaro nullum, nisi ut ab ipso Lugenio litterae ad Rogem supplices mitterentur, quibus se quidem omnes ad conventum adfuturos sponderet. et simul ab eo peteret . ut . quia ea caussa Calh Iicorum omnium Communis esset, transmarinos quoque Episcopos eodem convenirct pateretur. libellus uuiem ita scriptus est, ut Notarius, qui

Edictum attulerat, rogaretur, ad Regem ipse perferre ut Vellet: Quo eius clementia, ajebat Eugenius io , dignanter agnoscat, nos disputationem legis eum Dei adjutorio nullatenus declinare vel fugere; sed

siue universitatis assensu nos non debere adserendae Iidei nostrae caussas Odsumere. quod petimus, addebat, ut benignitate, qua tantus est, et justitia sapientiae suae dignetur adnuere. accepit vero Rex Eugenii responsum. Sed quum jam exitium Episcopis, non conventum aut disputationem destinasset. Cubado Praeposito regni mandavit, ut haec Eugenio ipsius nomine responderet ιο : Subde mihi uniuersum Orbem terrarum,

tit sub potestate mea totus Mundus redigatur, et facio, Eugeni, quod dicis. cui sapienter Eugenius, Quod rationem , inquit. non hiabet, dici non debuit: sic est hoc, quomodo si dicatur homini, ut per aera feratur et volitet, quod moris noet est humanae naturae. diat enim , si nostram sdem , quae una et vera fides est, potestas Re s agnoscere desiderat, mittat ad amicos suos: scribam et ego fratribus meis, ut veniant Coepiscopi mei, qui vobis nobiscum communem fidem nostram valeant demonstrare, et praeciρue Ecclesia Romana, quae caput est omnium Ecclesiarum. hic contra Cubadus, Eugenium ut Carperet, L minquit, tu et dominus meus Rex similes estis' sed Eugenius presse:

Ego similis Regi non sum; sed dixi, si veram cognoscere deIidems

204쪽

miam, scribat am Icis suis, ut dirigant nostros Catholicos EpIscopos, et ego scribo Coes'iscopis meis, quia Catholicae Mei unioersne una est

caussa. verum ad sui Imam quod attinet, nihil ab Eligenio impetratum ;qui hoc maximo spectaverat, ut si Episcopi ex alienis provinciis advenirem, liberius ab iis Catholica doctrina defenderetur, et Ecclesiae universae testes esse possent, Africanos Episcopos, non Arianorum argumentis victos, sed vi ac tyrannide oppressos concidisse. vii I. Haud tamen Engenius, quod unum praestare poterat, praetermisit, ut Felicem Pontificem maximum de summo Ecclesiao Africanae discrimino certiorem saceret. nam hic sane hoc anno litteras ad Zenonem Aug. misit sit , quibus eum edocebat, quantam Hiinericus cladem in Aselea Catholico nomini inferret. ac simul hortabatur, ut tyrannum legaticino placare, tantum quo ab Ecclesia malum prohibero conarotur. cui quidem Zenon aures praPhuit, et Uranium in Africam ea de caussa legavit lix : quamquam irriti conatus ejus suerunt. et spreta ab L sego legatio est lauto contemptu, ut in oculis ejus permultos o Catholicis torqueri juberet. idem autem ante anni hujus exitum, quum non ignoraret inter Catholicos Episcopos non deesse, qui sucundia ei doctrina pra starpnt. mature operam dedit, ne ii ad convenium. quem in kalendas Februarias, quae primae suturae erant, indixerat, cum Arianorum suorum dedecore periculoque adesse possent . itaque plerosque fictis de caussis damnatos et sustibus male ni uictatos in exsilium ejecit cisi: e quibus cientur Donatianus, Mansuetus. Germunus, Fusculus et Praesidius provinciae Byzaeenae Episcopi. edixit praeterea, ne quis cum Catholico mensae accumberet, aut cibum uspiam sumeret: quod unum Catholicis minima ingratum suit, quorum ex animo Apostoli monitum ci non exciderat.

ANNUS CHRISTIANUS CCCCLXXXIIII.

Ergento Disco o Carthaginiensi

I. CossuLTs suere Theodoriens Amalus Rex Gothorum. Fl. Venantius

Deelux: hisque Consulibus Bunerieus regni sui annum octavum incohavit, quem toti Ecclesiae sun estum et magnis casibus memorabilem reddidit. sub ipsum autem anni initium ad Catholicorum animos confirmandos atque ad Arianam perfidiam retundendam Doo auctora insigne miraculum

Carthagine editum est . totius civitatis testimonio certum ac manifestum.

insta hat dies sollemnis Epiphania, quo die mos. qui Graecorum est proprius O, apud Afros quoque obtinebat, ut sacrum sontem Episcopus

Illine olim morem siricius in epist. ad tantum ae Penteeostes esse prurium ediuiuuer. Tarrae. improbarat , et Paschalia xerati

205쪽

rite lustraret, ae deinde Catechumenos salutari baptismo ablueret. erat autem in urbe caecus quidam nomino Felix, ignotus nemini. hic nocte. quae diem illum praecedebat, quum somnum caperet, ad monori se divinitus his verbis anilivit ii : Stirge, vade ad serotina meum Eugenium

Episcopum, et dices ei, quia ego te ad illum ii rexi. et illa hora, qua benedicet fontem , ut baptistentur accedentes ad fldem, continget

oculos tuos, et operientur, et videbis lumen. sed haec Felix somnium putans contempsit. admonetur iterum, ut ad Eugenium pergat, nee tamen paret. tertium denique vocatus, et quod non obteinperasset, graviter increpitus, excitat puerum, quo duce urbem obire εOlebat. et ad

Fausti Basilicam sestinus pergit: illic non sino ing nti se tu susis Deo precibus. Peregrinum Hypodiaconum rogat, uti se ad Episcopum deducat : habere se , quae illi secreto narret. jam hymni nocturni cani coeperant, quum caecum Eugenius admisit, et quae serebat. accepit. illore narrata, Non te, inquit, dimittam, nisi mihi, sicut a Domino jussus es, reddideris Oculos meos. nec, quod eum Eugenius a se recedere juberet. et sontem se diceret, atque ob erimina sua in ea tempora servatum . iteraro illo destitit quod petierat . aut genua ejus, quae tenebat, dimisit. quare Eugenius fiduciam hominis miratus. quum ritus

peragendi urgeret necessitas. Cum eo recta, comitante ossicio Clericorum.

pergit ad sontem. illic vir sanctus multo cum gemitu supplicat Deo, et quae ritualibus praescripta libris erant. de more absolvit. lndo caecum

appellans. Iam tibi, inquit. dixi frater Felix, peccator homo ego

sum : sed qui te visitare dignatus est, praestet tibi Dominus secundiam fidem ttiam, et aperiat oculos tuos ae simul oculos ejus vexillo Crucis consignavit. Felix vem, quod Deus spoponderat. visum dicto citius recepit. at tum Eugenius lautitia gestientem subsistero jussit. dum ii accederent; qui sacro baptismo tingendi erant: cavere enim voluit, nopopulus miraculo excitus sollemnia turbaret. ipsumque Felicem visendi studio ingruens Obrueret. ceterum ritu vixdum peracto . toti jam Ecclesia omani susta res fuit. procedit Felix ad altare eum Eugenio gratias Deo acturus, et donarium de more dicaturus, quod Episeopus de manibus ejus acceptum altari imposuit. quibus vero haec spectans gaudiis populus exultaverit, quanta omnium voluptas, hilaritas, laetitia lacrit, nemo explicare dicendo possit. tiiumphus enim ille erat Catholicae Ecclesiae, et divinum de ejus doctrina judicium, quo uno maximo admoniti Ariani errorem suum ex suere debuissent. sed jam ad prodigia ipsa obduruerant. ut quae alios religione complerent, eos ad furorem potius et perfidiam incitarent. Statim, inquit Victor s, , nuncius per i ad tyrannum. rvitur

Felix, inqtiiritur ab eo, quid factum sit, qualiterque receperit lumen. dicit ille ex ordine totum: dicuntque Arianorum Episcopi, hoc Eugenius per malescia fecit. et quia oppressi confusione lumen non poterant bitare, eo quod Felix uniuersae ciὐitaιi manifestus esseι et notua;

206쪽

tamen Nolebant eum, si fas esset, necare, quemadmodum Iudaeistiscitat lim Laqorum cupiebant occidere. 1 I. Interea kalendae Februariae adventabant, quem diem Rex eonventui Episcoporum celebrando destinaverat ; jamque Carthaginem Catholiet Antistites magno numero se contulerant. et ex ipsis insulis, quae tu in Vandalis parebant, multi item Episcopi adveniebant, moesti omnes ac tristes, animo jam praesagiente, quem ad exitum vocarentur. accidit autem Xu IIII. kal. Febr. ut ingens eclipsis esset, et Solo diu olncurato, tenebrae matutino tempore Oborirentur: quae res ostento fuit, et Ecelesiao exitium portendere visa est . at Rex consilia sua silentio dissimulabat; elam tamen do Episcopis rursum inquirebat, qui doctiores halae rentur, appositisque calumniatoribus. qui nomen deserrent, probatissimum quem que duci jubebat in carcerem, ubi post diuturnum squalorem necaretur. imminutis hoc paeto Catholicorum praesidiis, illud quoquo necessarium ei visum est, ut insigni aliquo facto omnium animos percelleret, et quos sortes constantesque norat. terrore labefactaret. erat in vinculis praeie e alios Laetus Episcopus Neptitanus, vir non modo doctissimus sed etiam strenuus: hunc potissimum palam neci destinat, et crudelissimo mortis genera damnat. nam Martyr ille sortissimus spectante populo vivus crematus est. post talo facinus Catholici Episcopi ad disputationem Oim Arianis convenire jubentur, in eum nempe locum, quem isti delegerant. adsunt, quotquot supplicia et carcerem effugerant, prope quingenti; sed

ea omnes modestia, ut queri Ariani non possent, multitudino se et clamori hus esse superatos: eligunt ex omni numero decem, qui Actores essent, et collegarum nomino responderent, ac initium undo fieret. stantes xpoctant. jam vero Cyrila Arianoruni antesignanus thronum sibi

constituerat excelsum atquct magnificum, quasi judex, non disputator adesset. rem mirati Catholici, quam id parum deceret, paucis ostenderunt, si inuique rogarunt, quo Cognitoro disputatio habenda esset y eui mandata cura foret, ut quao utrinqtie dicerentur, examinaret, deque iis sententiam ex aequo serret ' quum haec paullo diligentius urgerent, Notarius Regis responsum redditurus, sic coepit: Patriarcha Cyrila dixit: id vero aures Catholicorum serre non potuerunt; itaque sit perbum titulum et apud Afros inauditum detestati, Legatur, dixere, Inobis quo concedente istud sibi nomen Orila adsumpsit. Ariani contra obstrepere, indignari, calumniari, nec ullo modo pati. ut populus Catholicus adsisteret, quem satellites Cyrilae, nequicquam deprecantibus Episcopis nostris, male mulctatos sustibus exegerunt. quae dum intueretur Eugenius, clamavit c. , Videat Deus et im quam patimur, cognoscat Hylictionem et persequutionem, quam a Persequutor ιbus sustinemus. missa poplo controversia de Patriarchae appellatione, Actores Catholici dixero

Cyri bie, Propone quod disponis. quibus ille, Nescio, inquit. Latine:

lii contra mendacium non serentes, Semper, reposuere, te Latine e be

207쪽

loquutum man cato no imus: modo excusari non debes; praesertim 'tilatu hujus rei incendium suscitasti. sed Cyrila. cpii paratiores Calliolicos vi loret, quam pii tarat, cavillari et caussis caussas nectere numqnam destitit . ut certamen illud periculumque declinaret. i I. Ergo Catholici. qui jam, conjectura ex haereticorum moribus ducia, quid facturi essent, praeviderant, ac propterea Prosessionis suae formulam diligenter perscripserant; postquam frustra in illo conventu tempus teri cognoverunt, hanc demum, iit constaret, quid ipsi sentirem, Arianis exhibuere; in qua Catholicam de Deo Filio doctrinam complexi, divinarum litterarum testimoniis haeresim resutabant. et ipsum Trinitatis augustae mysterium luculenter exponebant is . post quae hoc subjectum orat: Haec est fides nostra Gangelicis et Dostolicis traditionibus atque auctoritat s firmata, et omnium, quae in Mundo sunt Catholicorum Ecclesiarum societato fundata, in qua nos per graticina Dei omnipotentis P rmanere usque ad suem Citae hujus confidimus et speramus. non modo a viem tota Prosessionis formula in conventu perlecta est, sed etiam qii altior Episcopi libellum eodem exemplo ait Regem perferre jussi, Ianuarius Zaltarensis et Villaticus a Casis Medianis, ambo Numidici, Bonifacius Foratianensis et Bonita eius Gratianensis, qui e provincia By-Zacena erant. sed Ariani Episcopi locum omnem veritati praecluserant, et illud etiam gravissime serebant. quod se nostri Catholicos dicerent. quare nulla nostrorum ratione habita, magno se emitu ac tumultu discedunt. Regemque adeunt: tum coram multa in Catholicos mentiti, ac de eorum turbis questi, Regem dictis incendunt, ut quae jam statuerat. sestinanter perficeret. nequo huic diu conctandum erat: edietum enim apud se habebat perscriptum . in qlio, leges imitatus veterum Imperatorum , qui Donatistas cet ros lite haereticos gravibus poenis coercendos duxerant, paria atque etiam graviora in Catholicos constituerat. extemplo in omnes provincias Asricas Edicti illius Oxempla mittit, ut vhiquo eo lena die ο templa Catholicorum omnia clauderentur, et bona Ecclesiarum et quidquid Episcoporum proprium fuisset, in Arianorum potestatum mancipium que transirent. praescriptus autem dies fuisse videtur VI. kal. Martias: nam eo dio Edictum Carthagino promulgatum est, quod ad nos usquo Victoris diligentia servatum pervenit. hujus summa erat, triumphalis ma jestatis et regiae esse virtutis, mala in auctores consilia retorquere; Seque propterea nutum divini judicii sequutum, mala iis rependere qui metuissent, ac severitatem denique in eos expromere, qui et patris leges et suas contempsissent. indultum jam satis omousianis, si resipiscere voluis ent: permissumque iis esse. ut Carthagino in conventu coram Episcopis

suis caussam probarent, quam tuebantur, aut certe sententiae accederent,

quam Pontifices amplius mille in Concilio Ariminensi vel apud Seleuceam

SPquuti fuerant. at illos contra pertinaces obstitisse, et seditionem populo concitato molitos esse, idque his ausos, et amoribus etiam et turbis esse- δὶ idem ibid. Q idem ibid. lib. riII. c. 1

208쪽

cisse, ut disputatio numquam haberi possedi quamobrem se ab iis provocatum statuero, ut templa eorum tamdiu clausa essent, dum pertinacia desisterent: placere item , ut eae in illos leges valerent . quas olim. inductis in errorem Imperatoribus, contra adversarios suos promulgandas curaverant, no coetus scilicet clandestinos celebrare uspiam possent, neu

aedem sacram ullo in angulo haberent; ut Episcopi creandi aut quemquam

in Clorum ad logendi jus nultu in esset; iisdem nec testamentum facere, nee hereditatem adire liceret, donata, aut legata ne quis caperet: codices sacerdotum universi flammis traderentur. poena in omnes constituta esset, qui quemquam ex illis foverent celarentque, et quo major dignitas horum suisset. eo gravius mulctarentur. so tamen his legibus ante kalendas Iunias, quae primae suturae essent, neminem eorum obligatum velle. qui errorem abjecisset: post eas nullam dignitatem cuiquam suffragaturam, nd poenam subiret, quam meritus esset. extrema Edicti verba haec erant:

Veris autem majestatis dioinae cultoribus, id est sacerdotibus nostris Ecclesias uni ersas vel totius cleri nominis supradicti, quibusciιmque terris et regionibus constitutas, quae, propitia dicinitate, imperii nostri regimine Possidentur, una cum rebus, quae ad easdem pertineat, hoc decreto statuimus debere prosicere, non dubitantes plus alimoniae in Pum Proscere, quod sacrosanctis Pontificibus juste collatum est. IIII. Haec igitur lex, quam Hiinericiis e fonte justitiae profuentem dicere ausus est, Carthagino eo. quo diximus, die proposita, et codem pariter die in omnibus civitatibus Africae edita, sinem quodammodo

Catholicae Ecclesiae attulisse ubique videbatur: sed nusquam tetrius Spectaculum, nusquam miserabilior Ecclesias adspectus, quam Carthaginofuit. primum Episcopi , quibus jam omnis substantia eum Ecclesiis

adempta suerat, viatico spoliati sunt, et non modo ex hospitiis. sed etiam ex urbe ejecti, sine servo, sino jumento, nec aliis cum vestibus. quam quibus induti erant. tum imperatum. ne quis eos peregre hospitio acciperet . aut alimenta praeberet; qui hoc praestitisset, ut is cum universa d Omo sua incendio cremaretur. ergo extra Carthaginis muros sub dio miseri perstabant, non ausi longius discedere, ne disputationem effugisse dicerentur. sorto autem accidit . ut Rex ad piscinas exiret: quem illi procul eon picati, uno agmine occurrentes sic adloqiii coepe

runt cri: Vt quid tulι ter assigimur ' pro quibus malis forte commissis

ista perpetimur' si ad disputationem congregati sumus, quare eXΨο- tio Mur, quare traducimur, quare disserimur; et sine Ecclesiis et domibus nostris foras cloiιtitem fame et nuditate laborantes mediis

atercoribus volutamur ' quos ille quum torvis oculis adspexisset, equites, quibus stipabatur, laxatis equoriam habenis tu eos irruere jussit, ut impetu ipso alios protererent. alios dissiparent: qtior uili incursum Senes plerique et ius ritii. tardo gradu refugientes, contriti sunt. verum pro Pudiem praeceptum omnibus est, ut in locum, qui antiquitus Audes

209쪽

Memoriae vocabatur, convenirent. parent illi, nescii, quam in Dauidem deserrentur. quum jam omnes adessent. charta eis ostenditur involuta.

dolose quo dicitur: Dominus noster Rex Isinericus, licet doleat, quo lfueritis contumρtores , eo adhuc ejus voluntati obedire tardetis, ut ejus esticiamini religionis, cujus est Use; nunc tamen bonum de vobis cogita it. si juruperitis ua, ut quod ista charta continet faciatis, dimittet vos Ecclesiis et domibus vestris. at vero Episcopi dignam eorum

eonstantia consessionem iterantes una voce clamarunt. Semper dicimus et diximus, et dicturi sumus, Christiani sumus, Episcopi sumus, Apostolicum sidem unam et veram tenemus. inde, quum silentium consequutum esset , administri Regis rursum instare cooperunt . ut sacramentum denique ab Episcopis extorquerent : quos pro omnibus Episcopi duo Hortulanus et Florentianus adloquentes . Numquid . dixere, animalia nos irrationabilia sumus, ut nescientes quid charta contineat, facile titit tumere juremus ' hoc autem responso perculsi. explicavero tandem. quid in ea charta scriptum desset . atque ab Episcopis sacramentum hujusmodi postulari ni : Grate, si post obitum

Domini nostri Regis, eius silium Ira Ierich desideretis esse Regem,

vel si nullus vestrum ast regiones transmarinas epistolas diriget: quia si sacramentum hujus rei dederitis, restituet vos Ecclesiis vestris. quid tum sacerent homines minime suspiciosi, qui dolum non praesensissent divisas sententiae sunt: multi sibi jurandum censuerunt, ne postea exsisteret Catholicorum querela exprobrantium . Ecclesias sacerdotum culpa, qui jurare noluissent, non esse rostitutus. alii Evangelicum illud cogitantes. Ego autem dico vobis, non jurare omnino ε , se juraro nolle responderunt. post haec secedere jussi qui jusjurandum Regi daturi

erant. Notariis nomina eorum et civitatem ac verba cujusque excipientibus. tum ceteri eodem modo vocati, ac deinde custodes utrique parti appositi sunt. expectabant omnes, quem ea res sinem esset hahitura. atquam decepta eorum expectatio est, qui si hi mista pollicebanturi adsunt a Rege qui jurantibus sententiam pronunciant hujusmodi cοὶ: Quia contra Praeceptum Gangelii jurare voluistis, jussit Rex, ut eloitates atque Ecclesias Testras numquam Nideatis, sed relegati, colonatus jure ad eaecolendum agros accipiatis: ita tamen, ut non psallatis, neque oretis, aut ad legendum codicem in manibus gestetis: non bapti etis neque ordinetis, aut aliquem reconciliare praesumacis. tum ad eostransgressi, qui jurare noluerant, edicunt. Quia regnum silii Domini nostri non optotis, idcirco jurare noluistis: ob qtiam caussam jussi estis in Corsicanam insulam relegari, ut ligna Profutura napibus Dominicis incidatis. V. Hunc habuit exitum praeclarus illo conventus ab Hunerico indictus. ut Catholi et Episcopi de rationo fidei, ut ipse ajobat, cum Episcopis Arianis conflictum inire possent si o). loca subinde exsiliis definita: Eugo-

210쪽

nius Tamallenem ira relegatus, quae urbs in provincia BFZacona extrema erat, u hi regio deserta patebat: aliis aliae adsignatae plagae, et jussi quidam in agro subsistero prope oppida, in quibus sedem habuerant, ut ipso veteris Ecclesiae adspectus dolorem animi augstret. hi omnes fuere numero CCCII. quos Rex in Africa exsulare passus videtur praemii loco. quod se Hilderici lilii regno fauturos jurejurando confirmassem. in Corsicam deportali sunt XXXXVI. quot nem po jurare noluerant, qui serre omnes ex provincia Proconsulari erant. sugisse autem dicuntur XXVII l. periissa LXXXVIII. quorum pars tum desiderata videtur, quum Carthagine ejecti ne tectum quidem habuere, quo se reciperent, vel quum equites ab Eunerico tu eos immissi sunt. erant igitur qui Carthaginem convenerant quadringenti sexaginta quatuor, non utique omnes quos tum Ecclesia Asricana Episcopos suos numerabat . nam permultos alios anno superiore, Regis jussu, tu solitudinem Mauri abduxerant: tum ex eo numero octo ad insulas pertinebant, undo Carthaginem Rex evocarat. ex omnibus autem unus Martyr cietur, Laetus scilicet Neptitanus, docujus martyrio superius achum est: et unus item Consessor, id est Domni nus Noxoritanus ad metalla damnatus , quamquam ea appellationa digni omnes fuerunt , quum fidei Deo servandas caussa non modo substantiam omnem et omnia vitae commoda, sed ipsam quoque vitam contempsisse videamus: quos inter primus. ut dignitate, sic exemplo

Eugenius fuit, cujus etiam scriptis Ecclesiae Catholicae caussa defensa suerat. at luo hic idem, inquit Gennadius si, , Iam a Fortandus Pro fidelis linguae remuneratione in exsilium, epistolas velut commonitorias 1idei et unius sacri et conseroandi baptismatis ooibus suis quasi pastor sollicitus dereliquit. Altercationes quoque, quas cum Arianorum Praesulibtis per internuncios habuit, conscripsit, et relegandas ρer II orem domus Hunerico transmisit: similiter et Preces pro quiete Christianorum eidem et elut apologias obtulit. I. Verum quid tum tyranni crudelissimi furorem coercere poSset, qui Catholicum nomen in Africa deleto constituerat ' nondum Episcopi

Carthagine exacti fuerant, quum tortores carnisicesque in omnes proVincias misit, qui oppida ubique et domos singulas caedibus et sanguine senestarent in. atque hi non aetati, non sexui parcere jussi, ut ii Arianain haeresim omnes pertraherent. itaque hrevi tempore multi passim fustibus interempti. alii suspendio necati, alii staminis eombusti insigne martyrium Consummaverunt. mulieres etiam, et nobiles potissimum, in publico nudatae excruciataeque: quas inter Victor Dionysiam conterraneam suam celebrat, quae flagellis caesa, quum sanguine manaret, carnifices invicta reprehendebat, cives cohortabatur, silium Majori cum confirmabat: cujus item ea fuit tu certamine et consessione constantia, ut verberibus necatus vitam profunderet: plaudedite Martyri inter supplicia matre,

V. III. 27

SEARCH

MENU NAVIGATION