Steph. Antonii Morcelli e Societate Iesu ... Africa christiana in tres partes tributa. Volumen 1. 3.

발행: 1817년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

qii an filium deinde laeta manibus suis tumulavit. nee minus tormenta ibidem adhibita Dativae sorori Dionysiae. et Leontiae silao Germani Episeopi Peradae. et Aemilio medico, et Tertio Consessori, qui provinciam Byzaeonam illustrarunt. provincias subinde alias percurrit victor. ae multis in civitatibus vestigia passim designat nobilium martyriorum. nam Sicilibbae in Proconsulari evisceratum memorat Bonifacium Episcopum ; quem ante conventum Carthaginiensem jam in vincula conjectum apparet: neque enim in albo collegarum . qui exsilio multati sunt. recensetur. apud Tuburbitanos majores sustibus caesum et trochleis suspensum describit vitum nobilissimum Servum nomine, quem carnifices quum in sublime sustulissent. laxatis repente lanibus. praeeipitem in aream silicibus stratam dimittebant. civitatis Culusitanae in eadem provincia Martyres et Consessores innumerabiles fuisse assirmat: sed Victoriam in primis extollit spectatam matronam . quae non tortores solum adversarios habuit, sed virum etiam et filios parvulos, quorum tamense tum et lacrimas eodem animo quo tormenta, contempsit. huic praeclaram mortem adnectit Victoriani , civis quidem Adrumetini, sed qui Carthagino Proconsulis muliere langebatur, id est caussas, opinor, judex cognoscebat: in quo non modo divitiarum ac dignitatum contemptus eluxit, sed etiam in adeunda morte liberias maxima. atque in cruciatibus perserendis patientia singularis quodammodo triumphavit. redit rursus Victor in Byracenam suam. et Tambajenses Martyres commendat, ac

simul fratres duos ab Aquis Regiis. qui dura ibidem et crudelia passi .

tanta constantia fuerunt. ut tortores ipsos delassarent. hine in Mauretaniam Caesariensem transgressus . eximia quaedam do Tipa sensibus civibus praedicati fama illuc pertulerat , notarium quemdam Cirilae factum Episcopum Tipasam mitti . qui eam civitatem Ariana haeresi constituta

ministraret. eives vero re cognita, quotquot naves invenire potuerunt, conclamatis militari more vasis, in proximum Hispaniae littus transfretavere. voluntario exsilio suscepto, ne Catholicam religionem deserero cogerentur. sed quia ea navium copia non fuerat . quae omnes simul posset transmittere, Episcopus Arianus maturato itinere reperit nonnullos, qui nondum solveranti hos primum blandimentis corrumpere conatus est :

suum nihil proficeret, dira omnia minari coepit, ni Regi obsequuti

Arianam haeresim amplecterentur. illi vero Deo egregie fideles non modo insaniam hominis irriserunt. sed etiam unam in domum congregati divina mysteria veteri moro celehrare numquam destitero. ergo Episcopus quid consilii caperet nescius, mittit clam ad Regem, qui rem exponat, et mandata recipiat. mirum, quanto incendio ira Regis exarserit. Coinito meum magna militum manu Tipasam proficisci jubet , illuc provincia advocata. cives illos Tipli senses medium in sorum congregare, et singulis manum dexteram praecidore , ac linguam radicitus evellere. Paruit Franno Comes barbarus, nec de Tipasensibus civibus inventus est, qui non libentius et manum et linguam amitteret, quam fidem suam. tum

212쪽

2II vero prodigium illud exstitit in axinium ac multorum litteris colet iratum , ut quibus avulsa lingua suerat, iidem sine ulla offensione, commode ut antea loquerentur, et ex his etiam unus ab ipso ortu mutus, qui, ait

Marcellinus iis . Quod sine htimano auditu Christo credens fide didicerat , mox praecisa albi lingua loquutus est, gloriamque Deo in primo

vocis suae exordio dedit. idem porro multos ex eo numero a se Constantinopoli visos testatur, qua item in urbe eos obiisse Victor Tonn nensis tib) auctor est. Victor vero Vitensis quadriennio post in ea urbe viventem commemorat Itypodiaconum Reparatum, quem honoris caussa Ariadna Augusta apud se habebat atque impense venerabatur 367.

II. Bonam jam anni partem Hunericus in Catholicorum carnifieina exegerat, in Vandalos ipsos crudelissimus, quotquot ad Catholicam Ecel

giam accessisse cognoverat: cujus crudelitatis multa post eum quoque Cartilagino monumenta mane hant, ubi alios, inquit Victor ιγ . sine manibus, tilios sine oculis, alios absque pedibus, alios truncos naribus auribusque intendas, tiliosque videas nimio auspendio spatulis eoulsis, caput, quod eminere solebat, in medio scaρularum fuisse demerati m. interea ab Zenone Augusto Legatus adsuit Vranius, qui se ad Catholicarum Ecclesiarum defensionem missum profitebatur. hunc Rex quum admissurus esset, viam totum, qua illo ad Regiam venturus erat, tortoribus, quos habebat immanissimos, implevit, eisque Catholicos passim excruciandos dedit, ut eo spectaculo ediscere Legatus posset, quam parum vel legatione ejus Vel Zenonis auctoritate commoveretur. eodem tempore Dagila Curatoris Regii uxor, matrona nobilis ac delicata, primum flagellis ac sustibus proscissa, deindo in exsilium acta. ubi nec victus copia nec hospitis solatium esset: quae tanta virtute fuit , ut oblatum postea mitioris exsilii locum non praeoptaret. tum et in reliquum Carthaginis Clerum saevitum est. neque enim patria tantum omnis ordo cum pueris ipsis Lectoribus ejectus. sed singuli ante prosectionem torti verberatique, poenas eorum moderante Εlpid ephoro Apostata sceleratissimo: contra quom insignis suit Murittae Diaconi objurgatio, qui eum saero e fonte ablutum susceperat. nam quum, Presbyteris jam et Salutari Archidiacono in servorum morem flagro caesis. ipso ad supplicium citatus succederet. seque ad plagas exueret, fabana gestare se ostendit, lintea scilicet, quibus Elpide pholum a 'aptismo texerat, ne simul in eum invectus, Iraec stitit, inquit sis , linteamina, Elpidephore minister erroris, quae te cccnaabunt, quum majesta3 nerit judicantis. custodientur dιligentia naea ad testimonium tuae Pe ditionis, ad demergendum te in abyssum putei sulphura viis. haec te, ii elix , immocti latum cinxerunt de fonte surgentem r haec te, miserri me, acrius I ersequentur, Iliam mantem gehennam quum coeperis possidere: et quae deinceps. enimvero post fustuarium variosque cruciatus,

213쪽

uno agmine alacres in exsilium pergol,ant Carthaginienses Clerici omnos. secum in mantica portantes, si quid piorum liberalitas susseeerat . undo

longo in itinere alerentur. tanta autem Arianorum Episcoporum in immanitas fuit . ut rapaces homines submitterent, qui a miseris viaticum quoquo auferrent. laeti tamen progrediebantur. duobus eos cum matre Vandalis comitantibus. qui jam sub Genserico iteratis consessioni hus inclaruerant:

quum eos acerhior rursum perculit casus io . nam Apostata altero aucto

Te . cui Theucario nomen suit, pueri duodecim Lectores, quod vocalissimi haberentur, et voci atque eantui sub Theucario olim operam dedissent. abducti ab eo agmine sunt. et Carthaginem redire coacti, multum flentes ac repugnantes, quod socios sequi non liceret. sed qui eos a Confossoribus segregat e potuerunt, non item essecoro, ut inde animus quoque et voluntas divideretur. non blanditiis, non minis . non flagellis victi, Arianam perfidiam constantissime respuerunt: mansitquo ille inviolatus puerorum chorus ad multos annos. Carthaginiensibus venerabilis semper visus, ac prope Apostolorum collegio comparandus: ut simul degerent et vescerentur et psallerent, Deo addicti et Catholicae Ecclesiae, cui se a pueritia

devoverant.

VIII. Iam Clem exacto quievisse IIuneri cum . aut Arianos leniora cogitasse no credas. quin imo ad caedes iterum et supplicia redierunt. R Primum negotiatores duo, nomen utrique Frumentio tuit, in eadem urbs necati, qui egregium ambo mari yrium fecisse di euntur: tum Ariano su- rore impetus in sanctissimos Monachos factus est. diutum quidem monasteria universa et virorum et seminarum . quae ab aevo Augustini non pauca per omnes provincias constituta fuerant. Rex Mauris condonaverat:

Nonachi vero parti in in exsilium pulsi cum Clericis fuerant, partim ipsi

alio profugerant . partim errabant etiamtum, parati fidem suam vel sanguine obsignare, si sorte in tyranni manus ineidissent. enimvero ex iis septem apprehensi suerant, qui diu propo Capsam Byza cenam tu monasterio vitam traduxerant, et Vindemialem Capsensem Episcopum magno

omnium bono summum moderatorεm habuerant. ac tres quidem e Clero

erant, Bonifacius Diaconus saοὶ, Servus Hypodiaconus, item quo Rusticus. reliqui quatuor nullo ordino. Liberatus. qui et Abbas eiat, Rogatus, Septimus, Maximus. his. ut Carthaginem adducti sunt. amicitia Regis illico proposita, promissi honores, spes laeta divitiarum, siquidem so Arianorum lavacro tingi passi essent. quao illi non modo singulari eon- Sensu spreverunt, sed etiam cruciatibus ipsis deteriora sibi videri praeclara consessione declararunt. Vnus, clamavere. Dominus, una siles, unum baptisma: nec poterit in nobis, adjuoante Domino, iterrari, quod in scincto Gangelio semel Praeceptum est dari: qui semel lotus est, non habet necesse itertim lux ori, quia mundus est totus. facite quod Tullis, inferte poenas cor ribus nostri L melius est temporalia ad mo-

214쪽

artifex Trinitas dipiata est titulare. ergo in carcerem detrusi Consessores sunt abditum et tenebricosum, catenis insuper onerati, ne in quiete solatium essot: ad quos tamen, pretio custodibus dato, aditus saepo Catholicis patuit, qui quantum eis levamenti asserebant, tantundem ipsi

roboris ad religionem retinendam ex eorum colloquiis adstimebam. rescivit haec Hunericus, et Consessores, inauditis suppliciis diu cruciatos, nec idestinavit. navem expediri et aridis lignorum ae sarmentorum manipulis impleri jubet: utque ea res vulgata fuit, populus undiquo speetatum confluxit, quo tandem apparatus ille recideret. adducuntur ad mare sortes commilitones, impositique navi, manus pedesque colligandos trabibus praebent. ignis jam congesta o materiae subjicitur, ut flammis illi absumantur. mirantibus omnibus ignem tanta illa lignorum aridorum congeries non concipit: novo iterum atque iterum ignis alitur pastu, nec lana ea rogus incenditur. aut emicat flamma. fremebat Rex, nec jam populum irridentem serro poterat. itaque praecipit, ut capita Martyrum remis tunsa comminuantur : sic felicissimae illae animae ad praemia caelestia avolarunt. Corpora navis relicta ventis h revi ad littus reduxit: quao de indo iaMonasterio Biguae composita sunt propo Basilicam Celerinae. VIIII. Haec Iulio mense ineunte Carthago viderat. at praemissi alio

Episcopi Ariani . longinquis in urbibus non minora patrabant. duo inprimis sanctissimi Antistites in exsilio suo dire ah Antonio Ariano vexati , Eugenius Carthaginiensis et Nahei deus Tamallum ensis. nam illo

quidem Tamallene exsulans tam arcta ab eo eustodia cinctus est, ut nemo, ne salutandi quidem caussa admitteretur. quum autem vir sanetus

in illis aerumnis. quas ipso etiam . cilicii asperitate senile atterens corpus, et nudam super humum cubitans. non parum augebat, paralysi tentari coepisset, satelles ille Hunericianus . tamquam bonus medicus, acris aceti poculum venerabili seni in os ingeri jussit, unde. quod ille exoptarat, vis morbi crevit exarsit quo; quae tamen postea divinitus

exstincta est. nec vero eundem Nahetdeus. qui in eo tractu exsulabat, minus sensit infestum . nam Antonius apud suos saepe gloriatus suerat, brevi Nabet deum sua opera Arianum sor . quum autem variis eum dolis insectatus operam perdidisset . sanctissimum virum stipatus ministris

iuroris sui improviso aggreditur, manus pedesque ejus vinciri jubet, e os occludi, ne clamare posset : tum ipse corpus adspergit aqua, velut si baptismo iterato Arianum saceret. vinculis exinde litterat. fratrem

appellat , gratulatur partam felicitatem. cui Nabei deus , Illa est , inquit l, i , impie Antoni, mortis damnatio, ubi τoluntatis tenetur assensis. ego fldei meae tenax, vocibus confitens crebris, quod credo et credidi, clamando defendi. sed et postea quam catenis Tinxisti,

215쪽

et oris januam oppilasti, in praetorio cordis violentiae meae, subscriboitibus Angelis, gesta confeci, et lectitanda Imperatori meo transmisi.

post haec vir magnanimus, no falsis Arianorum rumoribus Catholico nomini nota inureretur, Carthaginem redire ausus, ipsum Regem convenit , et professionis suae libellum ingessit, quo IIunericum sic incessebat t,aa: Quid quaeso jam cum projectis tabetis' quid cum eis, quos exsilio relegastis , quotidie dimicatis ' abstulistis substa nitas , Ecclesiis ,

Patria, domibusque privastis. sola anima remansit, quam captiuare contenditis liceat saltem gaudere consortio bestiarum eis, quos abjecistis a facie omnium populorum . similia vero coram dicere aggre Sus, tyrannum ita perculit, ut eum ad Episcopos remitteret: qui tamen Regi propo imperitantes nihil de sorore suo imminuerunt. ipsa itinera a Vandalis obsessa erant, qui commeantes ad Episcopos deducerent, ut eorum baptismo polluerentur: alii domos ingressi, quos aegros in lectulis cubantes invenissent . invitos ac repugnantes abluebant. et suis jam sacris addictos jactabant. insantes ipsi parentibus eripiebantur, ut par injuria innocentibus inferretur : parentes vero, qui facinus prohibere

vellent . in carcerem aut in exsilium mittebantur. tanta porro Catholicorum vexatio tot urbibus, tot domi hus funesta, quum non omnes virtuti suae fiderent, et quos viderant aliorum cruciatus cogitantes exhorreScerent, multos suga sibi consulere coegit: qui desertis in locis abditi . aut in speluncis, conscio nemine, delitescentes, quia cibi copia deerat, fame interierunt: quod postea, cadaveribus eorum repertis , cognitum est. alii vero mulio miseriores partim metu victi, partim Arianorum blanditiis promissisque decepti. tot Martyrum et Consessorum exempla obliti, in hostium castra miseri transigerunt. T. Sed jam Deus Ecclesiae suae delectu habitu, iisque rejectis, quos

honorum societato indignos diu ad rectum tramitem frustra revocaverat sinem denique malorum tantorum anno ipso vertente afferebat. pluVias primum Africae ademerat, ac messis ne esset effecerat. lndo fames dira Vandalos oppressit. ut non jumentis solum . sed viris etiam alimenta nequie qua in quaererentur. servos domini dimittere coacti sunt. ut sibi ipsi victum compararent: pulsi etiam Carthagine sunt, qui eo ex agris conVeniebant, ne nino interirent. mox tetrior calamitas facta laneribus

plurimorum , qui per vias descientes passim concidebant , et crebra incolarum iuga . oppida vacua relinquenitum . quae diu postea sino habitatoribus fuere. quare per id tempus accidisse dixerim, ut illa barbarorum colluvies ex Africa in Sardiniam transmearet, quos Bari aricinos appellatos accepimus, et c. Christianis diu in sensos suisse. proditum

est. at inter haec aliquando sun estiis ipse auctor cladium tantarum, Inachinatorque omnium scelorum . ipςo vastator Ecclesiue . pernicies Africae, hostis ac praedo templorum et domorum, quum octavum Tegni ui anuum nondum explevisset, et longius sibi aevum ad novas caedes

216쪽

rapinasque promitteret, repente sub idus Decembres furoris atque insanias suae poenas pependit, eodem mortis exstinctus genero ta4 , quo Arius olim nefariae sectae parens Deo ultoro interierat cas . atque hoc ullo sublato. totus ille stragis impetus resedit, et Catholica Ecclesia respiravit a metu. regno a Vandalis in Guntamundum translato, qui Hunerici. filium sibi successorem designantis, sicam declinaverat, et Genserici Patris lego, quod ex progenie ejus major natu esset, regnare debebat.

, ANNES CHRISTIANUS CCCCLXXXV.

Eugenio Disco o Carthaginiensi

I. CoNsULEM ciet hic annus Q. Aurelium Symmachum. idemque in Africa primus regni Gunta mundi suit, post idus Decembres anni superioris incohatus. erat Gunta mundus Genionis Hunerici fratris filius, ipso etiam Arianus . sed a patrui crudelitate alienus, et quantum per sectae suae Episcopos licebat, Catholicis placatus, ae publicae tranquillitatis studiosus. itaque ab ipso regni exordio non illo quidem Ecclesias Episcopis Catholicis reddidit, quas Ariani oecupaverant. aut Basilicas et templa, quae Ηunericus ossi ruxerat, patefecit; sed tamen Catholicos omnes ab exsilio protinus revocavit ci . hisque securitatem ac pacem esse voluit lax idem Eugenium nominatim Carthaginem redire passus est 3 . quare Catholici Carthaginienses, tanto viro recepto, prope jam revixisse sibi videbantur: praesertim quum de Ciero etiam multos, qui ultimi in exsilium missi suerant, propediem reversos eςse , credibilo

plane sit. II. Ceterum plures alios ex omni Ecclesiae ordine aut numquam aut serius rediisse satendum est. maro enim transmiserant, et se in Italiam

in primis et Gallias contulerant: ubi quidam rursus Episcopi constituti novas Ecclesias administrarunt; quamquam obscura do liis ad nos fama pervenit. nec sacile ab iis distingui possunt, qui vel antea sub Genserico. vel postea sub Trasa mundo solum vertero eoacti, sedem sibi in pacatis regionibus stabilem quaesiverunt. quin ipsa etiam nomina Consessorum

incerta et mendis deformata oeeurrunt. ut no eos quidem recognoscero

liceat, quos certo ex Asriea id temporis ejectos novimus. illud unum amrmaro juro possumus . tot exsulum calamitatem multis per Europam Ecclesiis plurimum profuisse, apud quas eximia Consessorum sortissimo rum patientia enituit , et documento omnibus suit . quo animo pro Catholica religiono retinenda deseri omnia et contemni par sit.

217쪽

itI. Do vigilio tamen Epucopo Thapsensi, qui in albo Episcoporum

provinciae Byzacenae, quos Huneticus in exsilium ejecit, cietur ultimus. atque adeo junior ceteris habendus est , illud exploratum habemus . diutius eum Constantinopoli versatum esse , multamque illic et utilem in seribendo operam posuisse. in ea enim urbe libros composuit quinque adversus Nestorium et Eutychem, ut Synodi Chalcedonensis auctoritatem tueretur: atque ibidem fortasse eos quoque exorsus est, quos contra Palladium Arianum. et do Trinitate augusta plures perscripsit t. . Ili I. De Saeconio autem Episcopo VZalensi, quem constat unum fuisse ex Episcopis xx xxv I. qui in Corsicam deportati sunt, non bella est fama. eum quidem ex ea insula aufugisse, et Constantinopolim navigasse accepimus; at eundem non ita ibidem versatum esse. ut qui iii Africa Arianorum laqueos vitaverat, Eutychianorum item in regia urbe tum dominantium fraudes effugeret. Acacio eirim teterrimo illi hypocritae. qui thronum Constantinopolitanum vel damnatus tenuit foedavit luo , adhaesisso Saeconius videtur, magno Felieis Pontificis maximi moerore, cujus epistola ad nos pervenit, graviter cum eo questi, quod se adhaereticos applicuisset is . Communicare, inquit, Dilectionem tuam in

partibus Orientis adoersariis veritatis primum fama detulit; deinde

Plurimorum relatio non spernenda patefecit: prod ne temere credidisse nos arguas, si falsum est, quod optamus, da veniam de te sollicitas pietati: si verum est, accipe salubria quaeso patienter amicorum Nul-nena castigantum , qui perniciosa subisti amicorum oscula blandientum.

pauca deinde praefatus de rei indignitate, haec suhjecit: Nonne tu ille es , qui spretis Regum minis et saepientium barbarorum feralia iura de iciens, simul patriam, facultates et honoris sacerdotalis prioilegia posuisti, ut ea perpetua recipere merearis in Christo' quid igitur nune agimus ' decolorasti gloriam , violasti confessionem, interemisti Nictoriam e quantoque apud Apostolicam sedem de tuo nomine fiducia gratiaque crescebat , tanto nunc accedit miseranda confusio. postrema Felicis verba fuerunt. Tuae conscientiae intererit, quomadmodum ab

his laqueis expedιri non renuas . nobis enim in utroque fructus non vacuus erit, si vel, quod desideriis omnibus imploramus, de tuae salutis et famae redintegratione gratulemur, vel si, quod absit, nostra scripta contempseris, adjupando fratri minime defuisse videamur. haeo

a Felice. num se purgarit Sacconius, aut, si ad haereticos revera accesserat, num ad sana Consilia redierit, non reperio. v. et M. Chilyret. D one an. 166 . 5ὶ apud Massi post IUL TMOL p. 24 c.

218쪽

ANNES CHRISTIANUA CCCCI, XXXVI.

Eugenio Disco o Carthaginiensi

I. CONSULEs processere FI. Longinus, Caecina Maurus Decius, hisquo Consulibus Rex Guntam undus annum regni sui alterum incoharat. ambigenitum porro non est, Catholicis ad Ecclesias suas undique redeuntibus. multas id temporis urbes per Africam universam recreatas esso ae restitutas. nulla tamen usquam Ecclesiae forma aut species erat, Basilicis etiamtum clausis, aut in Arianorum Episcoporum potestate manentibus: qui quidem nec satis aequi erga Catholicos reduces suisso seruntur si . sive quod plurimum jam apud Vandalos auctoritato valerent, ac Regem ipsum facile in sententiam suam adducerent; si vo quod Rex bello occupatus de iis, quao illi auderent. minus laboraret, IIez opportunum crederet animos eorum offendere . quos populus maximo reverebatur. bellum certo Gutata mundo cum Mauris suit si , idque prope perpetuum ac saepe infaustum . nam ii passim rebellarunt. et Mauretaniam a freto Gaditano Caesaream usque subegerunt: Numidiae etiam partem, itemque provinciae Byzacenae tractum aliquem insedere: quos ille ferro coactus. vix impetravit, ut qui principatum apud eos obtinebant , ex ipsius auctoritate regnare dicerentur. II At vero Catholieis minus ea Maurorum desectio, quam Vandalis nocuit. humaniores enim Arianis Mauri reperti sunt, ut monasteria etiam reddidisse videantur. nam Faustus Praesidiensis, quem Hunericus cum ceteris collegis in exsilium ejecerat, ipse non longo ab Ecclesia sua monasterium aperuisse creditur, in provincia scilicet Byzacena, et hocnnno Fulgentium adolescentem inter Monachos suos adlegisse . qui eo magistro tirocinium posuit virtutum maximarum cs . id autem Maurorum indulgentiae omnino tribuendum est. nequo enim Ariani Episcopi impuno id tulissent; qui sana postea. quum in eum tractum Vandali rursum penetrassent, monasterium illud, Fausto et monacliis omnibus sugatis,

everterunt 4 .

III. Hujus porro Fausti consanguineus putatur suisso Quintianus ille, quem sub haec tempora in Galliis Ecclesiao primum Ruthenensi io , deinde Arveriticae praemisso 6ὶ scimus: quamquam illud ignotum est,

utrum ipso antea Carianensent in Afri ea rexisset, an Larunsem aut Urei tanam : tres enim hae Ecclesiae Quintianum singulae Episcopum sub Bunerico habebant. vixisse autem Arvernis Quintianum constat ad annum DS XVII r. et multis clarum virtutibus honores Caelesti viri meruisSe ἰcujus dies illic sestus agitur ni I. idus Novembres.

219쪽

218 ANNUS CHRISTIANUS CCCCLXXXVII.

Eugenio Disco o Carthaginiensi

I. CONsULATUM solus gessit Anteius Manlius Severinus Boetius: quo Consule Gunta mundus annum regni sui tertium agebat, quem Catholici e . faustum selicemque Ecclesiae Carthaginiensi ha huere. primum enim lux quaedam libertatis ostensa est . quae reliquis urbibus serius affulsit. quum

nempo Eugenium jamdiu reducem multae virtutes commendarent, et Rex ipse sanctitatem ejus perspectam haberet; indigna res visa. ne unam quidem tanto viro concessam esso aedem ad mysteria celebranda et

populum congregandum. ipse igitur Rex Coemeterium insigne sancti Martyris Agilei, quod apud Carthaginem erat ci , Catholicis adtrihui jussit: quo nomino non hypogeum tantum . sed ipsa Martyris Basilica, in qua olim Augustinus sermonem habuerat lx , designabatur, secretario etiam . quod illi de more adjectum erat . in primis memorabilis: nam in id postea Bonifacius Episcopus Concilium convocavit 3 . hae vero Regis indulgentia usus Eugenius jam Clerum suum revisere, jam populum

cogero Catholicum coepit, magna quidem omnium laetitia, qui conveniebant . sed acerba tamen eorum recordatione, quos turpissima fuga ad Arianos defecisse constabat. II. Verum ex quo Catholici coetus celehrari coeperunt, et connivero sex visus, nec molestiam iis inferre, quos a suorum secta alienos nosset;

flagitii jam, quod admiserant, magnitudo plerisqtie omnibus pudori auterrori suit. videbant enim. undo excidissent. et quid miseri amplexi essent. itaque poenitentium concursus quotidie fiebant Eugenium quaerentium, ab eoque cum lacrimis petentium. ut in Ecclitiam reciperentur. ea vero res haud levis Eugenio visa. noe do qua solus deliberaret. Sciebat quid olim Cyprianus simili in caussa secisset, qui Romanam Ecclesiam Corneliumque Pontificem maximum consuluerat. sorte autem Episcopi aliquot apud eum erant, quos Romam legaret ad Felicem. Pardalius nompo Macomadiensis et tres alii. Rusticus. Donatus, Victor, quorum Ecclesias ignoramus. hos quatuor Romam hoc anno profectos, ex Concilio. quod Asricanae Eeclesiae caussa vocatum est, exploratum habemus: iidem enim cum aliis triginta quatuor in Basilicam Constantinianam eonvenerunt, ubi et Presbyteri septuaginta sex adsuere Ii I. Illie Felix. jam et Eugenii et aliorum litteris edoctus, quo statures in Africa essent, quum decessorum suorum regulas et exempla Sequutus, Canones quosdam perscripsisset. ex quorum norma lapsos admittendos censebat; sic Patres adloquutus esse perhibetur S): Communis

dolor et generalis est gemitus, quod intra Africam rebaptigatos etiam

220쪽

Episeopos, Presbyteros Diaconosque cognovimus: quae res sine dubio ad vestrae quoque pervenit notitiam sanctitatis. de quo quid obso pari debeat, ordinare nos conUenit. proinde ut manifesta sit super hoc nostra sententia, quae nobis sunt visa recitenturi ac protinus quidem Anastasius Diaconus Felicis scriptum recitasse dicitur; sed quae do eo Episcoporum sententiae fuerint, non accepimus. dissicultatis aliquidit, eidisso veri mihi simile videtur. nam quum Patres hoc anno III. idus Martias Concilium incohasse manifestum sit, epistolam tamen suam Felix ad Episcopos Africanos non misit , nisi anno insequenti: quae data dicitur Idibus Martii, 'namio, et Siphidio Consulibus. disce vero hine etiam, quod in deliberando Ecclesiao Romanae sollemne suit. sestinatum nihil tum esse, ac nihil sino consilio et inquisitione actum. sic nimirum Deus Ecclesiae se suae praesentem adfuturum spoponderat, ut quae tu homine sita sunt, diligentiam studiumque requireret. ANNUS CI IRISTIANUS CCCCLXXXVIII.

Erigenio Disco o Carthagi aiensi

I. SIGNANT hunc an mim , qui regni Guntamundi quartus suit. Consules modo memorati Claudius Dynamius. Fl. Siphidius. creverat jam in

Asriea lapsorum resipiscentium numerus, et litterae ab urbe expectabantur, quae poenitentiae modum praescriberent. et ad Ecelesiam cupidissimo adspirantibus fores denique reserarent. Verum eae parum laetae neque ex omnium sententia suerunt. nihil enim Felix temere aut praepropera sestinatione agendum ducebat, et diu more malorum experiundos existimabat . quicumque manifesto desectionis crimine eonvicti veniam implorarent. Competens, ajebat si , adhibenda est talibus medicina vulneribus, ne immatura curandi facilitas mortifera captis peste nihil prosit; sed segnius tracta pernicies reatu non legitimae curationis inpoliat parite soticios et medentes. ad universos autem Episcopos scribebat Felix: quod fortasse jam rescierat. non Eugenium solum in Africa Eeclesia sua potitum esse, sed plures alios Episcopos iis in regionibus . ubi Mauri jam plurimum poterant, Ecclesiis receptis, munere suo libere langit vel etiam quod spes foret . ut Regis benignitate reliqui etiam Episcopi in

Ecclesiam quisque suam reducerθmur. II. Porro sex omnino Canones erant, quos ea epistola continebat. pra scriptum primo, ut criminis personaeque ratione habita, inquireretur, num is, qui Deum rite placare vellet, sponto ad facinus cucurrisset, an impulsus eo se scelere contaminasset: tum ut deterior ejus caussa duc retur . qui sorte pretio illectus deliquisset: multo etiam gravior eorum, qui Dominicae domus cura sungentes eadem peccassent. jam Canone altero

sanciebat Felix, ut Episcopi, Presb Iteri et Diaconi, qui se Arianorum

SEARCH

MENU NAVIGATION