장음표시 사용
241쪽
tissime si , uti no ipsi quidem Antistitos cujuscumque Eeclesiae de ejus
substantia donare quid aut Vendere jure possent: prosanum ratus. quod largientis violaretur arbitrium. et quae quis ad Ecclesiam pertinere volui se l. ea sibi privati vindicarent. enimvero satellites, quos a Rege in provinciam Byzacenam missos. diximus. Victorem Primatem adorti
jam ceperant. et Carthaginem invicto animo procedentem deducebant. sorte autem Ruspenses, amisso nuper Episcopo. quem ei sussicerent. egregium sanctumque virum invenerant . nec jam aliud restabat. nisi ut eum a Primate, ut moris erat, postularent. mittunt igitur, qui Victorem satellitibus stipatum et onustum vinculis clam do ea re edoceant exorent liue, ut Fulgentium monachum Ruspensi Ecclesias praeesse velit. ille vero qui sciret . quantus hic vir et quam eo honoro dignus esset, nihil periculo suo commotus plane annuit, atque exinde Carthaginem pari constantia perrexit. II. Iam vero Ruspenses voti compotes illico ad Fulgentium. Felice quodam Diacono competitore spreto, qui eum honorem sibi vindicaro conabatur, legatos mittunt oratum, ut ad se venire ne gravetur, utique Ecclesiae suae pontificatum, quem communi consensu deserebant, libens suscipiat. erat tum Fulgentius apud Faustum Episcopum Ρraesidiensem , qui eum a secessu Uticensi ad monasterium suum revocaverat, et tu Presbyterorum collegium adlegerat. nihil modestissimo viro eo honore acerbius ac tristius videbatur: nec Legati quidqua in orando instandoque proficiebant: vis demum adhibita. et ea est conditione expugnatus, ut monasterium sibi apud Ruspas conderetur, ubi monachus idem atque Episcopus esse posset. ignotum Ruspensibus esse non poterat, quid Re in novos Episcopos, vel potius in omnes ejus ordinis viros meditaretur. nuper enim Victorem Primatem captum audierant , Caithagii enique
perductum. quid tamen' nulla discriminis tanti ratio no habita, Fulgentium advenientem ea amoris et laetitiao significatione acceperunt, ut
ille non privati viri accessus. sed parentis publici adventus ac triumphus
videretur. et solvere promissa Ruspenses, quae secerant, monasterioque
ei adiributo, in quo cum monachis degeret, fidem suam liberarunt. nec mirandum est, pulgentium unius Victoris assensu. qui Primatum inprovincia Byzacena gerebat. Episcopum esse factum. hace enim tum jura Primatum erant . ut Episcopi sierent, quos a Ciero populoque optatos ipsi probassent. quae recognoscas. licet, in epistola XlIII. Leonis magni ad Anastasium Episcopum Tessalonieensem: cui Stricius praeiverat in epistola ad Episcopos Asticae. neque id extra conscientiam Sedis Apostolicae esse putabatur.
IlI. At Carthagino, quo jam Victor pervenerat, edicis intorea contra Episcopos scribebantur, et insula designabatur Sardinia. quo omnes de portarentur: Ecclesiae item Catholieis adimo hantur . et nullum iis tem Plum relinquebatur, quo in posterum convenire fas esset. his vero a Regu
242쪽
promulgatis, undique novi exsules in urbem regiam adduci visi, quos jam naves in portu manebant. quum terror omnia complevisset, ae magnus Catholicorum luctus esset, non deerant tamen qui Episcopos suos prosequerentur ca . e Clero in primis multi, qui eos in exsilium quoque comitati sunt. de Episcoporum numero noli eadem omnes tradiderunt: in Victoris Tonnonensis Chronico haec reperio: Trasa mundus Ariana insania plenus Catholicos insectatur, Catholicorum Ecclesias claudit, et in Sardiniam exsilio ex omni Africana Ecclesia centum viginti seiscopos mittit. at alio in Chronico scriptum est 3). ducentos et viginti tum ess relegatos. in Fulgentii domum vita Seviginta et eo amplius Episcopoeeatena tigiatos exsilii tum suisse legimus . ceterum hic Byzacenorum
tantum, non etiam ceterorum Episcoporum numer recensetur. reliquo-Tum autem census alius atque alius occurrit. vel quod non omnes simul
aut eandem in insulam deportati sunt, vel etiam quod multi in Africa ipsa exsulaverunt, nec iis noli fuere, qui hujus temporis calamitates litteris consignarunt. sed illud extra controversiam est, gravissimum Ecclesiae Africanae vulnus tot Episcoporum exsiliis inflictum esse: ut singulare plano Dei beneficium fuerit. quod illic Catholica religio his praesidiis spoliata. steterit tam eii, si Ariani suroris concussa vi, di ius, quam ipsa haeresis , perennaVerit. IIII. Quod reliquum est, magnos hoc anno thesauros Episcopi illi ex Africa extorres in Italiam et sinitimas insulas intulisse putantur, sacras nempe magnorum Martyrum atque insignium Consessorum Reliquias, quae adhuc plerisquo in Ecclesiis adservantur isi. nec alio tempore ipsum sancti Augustini corpus in Sardiniam delatum creditur: quod inde a Rege Liui-
prando Ticinum anno DCCLXII. translatum accepimus. R eteres sanctis
qui de ea Translatione scripserunt. Oldradus Episcopus Mediolanensis 6 Paullus Diaeonus tr Beda ipso iga, in Sardiniam ex Africa id temporis asportata Augustini ossa adseruerunt: ut ea res apud Sardos explorata ac manifesta fuisse videatur ρὶ.
Post Ergenitim EPisc. Carthagin.
I. CONSUL processit sine collega Importunus Decius junior. regni autem Trasa mundi annus coepit decimus quartus. provincia Byzacena, unde Rex Victorem Primatem ante omnes exturbaverra. sub anni initium rein liquos Episcopos nondum penitus amiserat. Fulgentius in primis apud Ruspenses suos erat, ibique, ut Episcopi partes expleverat, in monaste-V. III. 31
243쪽
Tio. quod jam constituerat, monachum agebat: de cujus vita discipulus ejus praeclaram nobis reliquit historiam ti). Accepta, inquit. Ponti is dignitate, professionis praeteritae semapit integritatem: semata Nero ρω- fessionis integritas plus ornapis Ponti scis dignitatem. numquam denique Pretiosa vestimenta quaesipit, aut quotidiana jejunia praetermisit, aut conditos sua iter cibos vel inter Lospites manducaoit; aut discumbendo
saltem requiescere et resoluere rigidum propositum voluit. eundem una tunica, eaque vilissima, per hyemem non minus, quam per aestatem usum tradit, cingulo pelliceo, sine caligis, nec soleas nisi raro induisse: et in qua dormiebat tunica, in ea solitum sacrifiearo. quod sacrificii tempore mutanda esse corda potius, quam Vestimenta dicereti tum olera illi cibum suisse sola et piisanas et ova, quamdiu juvenis fuit . sine oleo; quam senuisset, supersum oleo, ne caligantibus oculis lectionis solatio privaretur. sanum vino semper abstinuisse . somni pareum et maturius quam reliquos contubernales vigilantem, de nocte precibus. lectioni, Commentationi vacasse. jam vero . vita apud Ruspenses quoque sic instituta, ut nullum ex pontificatu commodum Fulgentio accessisse constaret . quum illic virtutis et sapientiae veluti ludum aperuisset, evdiscipulorum corona cinctus Ruspensem Ecclesiam egregiis alumnis firmaturus videretur; ecce tibi ab Carthagine turbo, qui omnia subitatem peState perverteret. Repente, inquit Fulgentii discipulus c, . diri guntur ministri regalis furoris, ut detentus etiam ime cum ceteris, in exsilium Sardiniae Confessor Christi nobilis truderetur. eripitur Ruspensibus Ecclesiae columen , solator miserorum , defensor omnium , magister et custos religionis atque pietatis: quumqua ingens totius civitatis luctus esset ne moeror, unus in tam acerbo dissidio laetitiam Fulgentius praeseserrovisus est. nam raptim abductus, tristitiam gaudio majore, inquit idem, vincebat, quod tam gloriosae Confessionis esse particeρs incohabat. porro Carthaginem Monachis aliquot et Clericis comitantibus, atque eo maxime e discipulis ejus, qui vitam ejusdem litteris mandavit. perductu quum illic a Catholicis munuscula oblata essent, ea Ruspas ad monachos, qui remanserant, perferri voluit; navem ipse ab omnibus rebus Vacuus atque nudus conscendit. II. Romae interea Symmachus Pontifex maximus haud diu ignoraverat. quae nuper in Africa contigerant. litteras enim o Sardinia ab ipsis Epi scopis ea in insula exsulantibus acceperat, qui eum de rebus suis edocebant , et in solatium miseriarum sacras ab eo Nagarii et Romani Martyrum Reliquias postulabant. at vero Symmachus non modo studiis eorum obsequutus est, sed etiam decessorum suorum curam et liberalitatem imitatus, pecuniam et vestes tam in Sardiniam, quam in Africam ipsam ad omnes exsules misit 3ὶ: et ut deinde quotannis perferrentur. curavit. atque idem epistolam adjecit praeclaram . omnes hortatus, ut
244쪽
sdem Deo sancte servarent, et quae eos praemia manebant, memoria repeterent. celerum ingruente ea elade non paucos fuisse. qui misere ad
Arianos deficerent. haud obscure idem significat. nam gratulatus, quod ipsi. grege disperso, a Deo non secessissent, Regnat, inquit. adhuc ille in numero vestro, qui sibi non tam in multitudine, quam indeootione complacuit. scriptum est enim datam Satanae Potestatem , ut seruos Dei eribraret: ut quod de trilico inpeniri posset, horreis jungeretur: quod de Paleis, ad ignium alimenta transiret. ad vos specialiter dictum est si . tvolite timere pusillus grex: complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Venit inter vos gladius Persidorum, qui marcida
Ecclesiae membra resecaret, et ad melestem gloriam sana perduceret. III. Quod mirere, in tanta rerum perturbatione fuit , qui studiis vacaret . et libris veterum relegendis emendandis lite euram aliquam posset impendere. in antiquo enim codice Hilarii Pictaviensis ad ealeem libri in Constantium c6 monachus. credo, aliquis aut Presbyter, Carthagine procul in oppidulo abditus provinciae BFZscenae, quum opus illud perlegisset . adscripsit: Contuli in nomine Domini Iesu Christi aput Kastilis constitutus anno quartodecimo Trasa mundi Regis. quod ad hunc annum , aut certe ad initium sequentis pertinet. hoc nempe miseris solatii Deus in calamitate dedit, qui vitam solitarii ignotique
ultro degant. ut a precibus et cibo atque somno quod superest temporis. id commode ac suaviter, aerumnarum obliti, legendo scribendoque traducant.
Post Eugenium Disc. Carthagin.
I. CoN3ULATUM gesserunt Fl. Eutharicus, Anicius Manlius Severinus Melius: in Africa Trasa mundus annum regni sui decimum quinium incohavit. dum Catholici dura domi perpessi, ancipiti cura vexabantur. ae pejora in dies metuebant, exsules contra in insula Sardinia vitam securi agitabant. Symmachi subsidiis et omnium piorum opibus sustentati. Fulgentius vero duobus cum Episcopis Illustri et Ianuario monasterium etiam Carali parare potuit . uhi veteri more eum Feliciano Presbytero, qui post eum Episcopus Ruspensis suit, ac reliquis Clericis Monachisque. quos secum adduxerat, Deo uni addictus Caelestium quietem imitaretur. quamquam idem . ut Episcopum decebat, opem nemini, quem juvare Posset. denegahat, et magno multis usui erat, qui monasterium illud vel virtutis studio. vel eonsilii caussa cethbrahant. Quis, inquit discipulus
ejusti . illius habitationis digne explicet laudes 8 domus illa Caralitanae ciuitati oraculum fuit. illuc enim veniebat inicius percipere
245쪽
remedium eonsolat onis: ibi gerebantur inter discordantes pacis et conis eordine pacta sidestiar dicinam volentibus audire diligentius lectionem , ministrabat ibi Dominus plenissimae expositionis aedificationem. delecto bat nobiles viros , si seri posset , quotidie beatum Fulgentium
xl. Incidisςe tamen hoc tempore videtur Vietoris provinciae Byracenae Primatis mois. Inae pacatae illi exsulum jueunditati tristitiae aliquid adsperge ro t. primus illo exsilium quodammodo dedicarat . et exemplo
e telis suerat, quo animo Episcopus contemnere omnia debeat. no religio item suam sidμmque pio lat. eum igitur Deus ante alios exsilio lilwratum caelestem in patriam mei cede sestinata vocavit. certe provincias
illius exindo Primas agnoscendus est Bonifacius. de cujus opistola in Dadicemus: ac post hunc Dacianus, quem sub exsilii finem Scytae monachi in opistola sua ad omnos Episcopos Afros in Sardinia exsulantos primum appellaverunt. erat Bonifacius Episcopus Ecclesiae Buletianensis nut Ba-vagalia ne iisis; incerta enim lectio est. Daciani vero Εeelesia ponitus ignoratur, quemadmodum et Victoris ipsius, nisi hie Vitensis illo fuerit, qui nobis eximiam horum temporum historiam reliquit. nam e provincia Byza cena hic quoque erat. et jam tum prope inter seniores numerabatur, quum in exsilium Episcopi omnes ab Rege Ilunei ico acti sunt c, . III. Vidit hoc anno Trasa mundus, et e regno pulsum hospitio accepit Gesalecum. multum iudignanto Rege Theodorico . qui eum e Narbonensi provincia ac deinde ex Hispania ejecerat is . exstant hujus litterae ad Tras inuit dum 4 , quibus heneficia commemorans. quas in illum contulerat . ossicia exprobrat, quae hosti ejus tribuerat. Quamois, inquit, a
dioersis Regibus expetιti pro solidanda concordia aut neptes dedimus, aut filias Deo nobis inspirante conjunximus p nulli tamen nestimamus nos tiliquid simile contulisse, quiam quod germanam nostram generis Amali singulare praeconium, vestrum fecimus esse conjugium, feminam
prudentiae vestrae Parem, quae non tantum reuerenda regno, quantum
mirabilis possit esse consilio. sis stumo, vos his benesciis obligatos Gesalecum , qui nostris inimicis. dum a nobis f etur, adjunctias est, tu vestram defensionem sic fuisse susceptum, ut qui ad vos viribus
destitutus prioatusque fortunis venerat, subita pecuniae ubertate com-Pletus , ad gentes exteras Probetur transmissus. ejusdem porro litteras Traga mundum nobis haud paucis philosophantem repraesentant. nam haec
quoque Theodoricus ab eo requirit: Ubi est quod tanta lectione saginatus alios solebas docere de moribus' hoc sι Noluisses cum sorore nostra tractare, utique vobis non Potuisset accidere. postrema sunt. ut qimo contra foedus admisisset, agnosceret. nev sibi belli caussam offerret: Legatos quaedam alia corim exposituros. unde intelligeret, non leve asse, prudentes viros iiI pacis constituta peccare.
246쪽
Post Eugenium Disc. Carthagin.
I. IIUI Us anni Consules fuero Secundinus et Felix Gallus, sub quibus Trasa mundus decimum sextum regni sui annum attigit. legatio Theodorici haud laeta Regi fuit. nam Regem Italiae Vandalis amicum esse. plurimum intererat, Theodoricum in primis, Begem potentissimum et
maximum. cujus auctoritatem ceteri Reges tum omnes reverebantur. quam-ohr m edoctus quae Theodorici querelae essent, non modo purgare se, sed eum etiam plaea re conatus eSt. id vero Amalafridae uxoris gratia. opinor. atque ossiciis perfecit; totaque illius dissidii acerbitas ita mitigata est . ut litterae etiam a Theodorico mitterentur, quibus sibi satisfacium esse profitebatur. Ostendisti, ajebat ii . Prudentissime Regum, Post erroris eoentum sapientiιus subvenire Posse consilitim ; nec pertinaciae vitium vos amare, qtiod brutis hominibus videtur accidere. obligastis animum metim, tanta vos in melius celeritate mutando. et adjecerat Trasa mundus munera, quae animum Regis illaquearent; quamquam hic, obsequio contentus, ea remisit, haec illi inculcans: Sed auri transmissi munera non tenemus: ut et Usi intelligatis, caussam per
just/tiam fuisse motam, quam nulla potuit sinire venalitas: fecimus
utrique regialia: sic nos supera Mimus tyrannicam cupiditatem , sicut et vos vicissae constat errorem. accessit intra annum et cesaieci mors, quaci pacem firmiorem redderet: nam Visigothi Begem accepero Amalaricum Theodorici nepotem is , puerum etiam tum , atque adeo ipsum Theodor cum, qui pueri Regis tutelam Suscepit, et Arelatense regnum ad arbitrium suum administravit. I. At vero Trasa mundus ea cura liberatus Catholicos institit coercere: quorum alios minis, alios omni poenarum genere a proposito revocar conabatur : quosdam disputando pervertere. argumentisque et rationibus refellere ipse aggressus, omni arti scio sallacissime circumveniebat. erat
Tras anatinisi Regιs, inquit Fulgentii discipulus . adpersus religionem Catholicom mens imρlacabilis et ira terribilis inter asperias persequuti nes subreolasque fractiones, quibus aequalem Deo Patri negare Chriatum , Catholicos nunc terroribus cogebat. nunc promissionibus inpitabat. simulare coepit rationem se simplicιter inquirere Catholicae religionis; resterari neminem Ptitana, cujus posset in suis erroribus adsertione convinci. ρωρonebat denique multas ineptarum tendiculas quaestionum, nec si uti is ei responisere voluisset, aut despiciebat, aut repellebat; imo quasi patienter audiens, satisferi sibi non Posse jactabat. quae res civium Carthaginiensium acuit ingenium. effecitque. ut ad eas disputationes paratior quisque atque instructior accederet: vano tamen studio
247쪽
conatuque. propter pertinaciam Regis. qui et Catholieos oderat, et nullo veri cognoscendi desiderio tenebatur. ANNUS CHRISTIANUS DXII.
Post Eugenium Disc. Carthagin.
I. CONsULATUM susceperunt Fl. Muschianus, Fl. Paullus: hisque Comsulibus Trasaniundus regni sui annum decimum septimum exorsus est. crevisse hoc anno exsulum Catholicorum numerum . credibile videtur: neque enim Rex in gratiam unquam cum Catholicis rediisso dicitur, et Arianorum insectatione invidia iis quotidie conflabatur. celebris in primis est in Campania Castrensis Consessor eum sociis undecim ex Africa eje- elus, et ad Vulturnum appulsus: hujus et sociorum sepulcra ibidem de-rnostrantur si , dies sesti aguntur. Acta etiam exstant: ceterum nota temporis incerta, nec quae narrantur satis explicata, aut a probatis scriptoribus deducta sunt in . itaque semel de his meminisse satis est. noindicti abirent. quos a Vandalis, quocumque demum anno id contigerit. ob Catholicam professionem ex Africa pulsos egregiis virtutibus et magnis Iaboribus in Italia claruissct accepimus. nomina eorum in ipsius Castrensis vita t3ὶ haec seruntur, Rosius, cujus corpus Beneventani apud se esso
gloriantur; Secundinus. qui Trojae in Apulia conditus perhibetur; Ηexactius, cui aedes prope capuam olim dicata traditur; Benignus, qui et Adjutor, a Beneventanis aliisque finitimis cultus; Priscus Mantuae Episcopus habitus, qui et Capuas colitur; Elpidius, quem quidam Atellanum Episcopum faciunt; Marcus, quem Bibinates in Apulia patronum
caelestem sortiti putantur. Augustinus, qui et Augustus. Capuae aedis sacrae honore auctus; Canion. cujus Reliquias Acherontini servant. Vindonius, cui aedes prope Capuam dicata sertur; Tammarus, qui Beneventanorum Episcopis adnumeratur, et Capuae item quotannis colitur: hi Omnes eum Castrensi, quem in veteri quoque Kalendario Ecclesiae Neapolitanae consignatum legimus, et Campani omnes honoraui. divinitus dati Italiae die untur, ut quos Vandalicus furor abjecerat, hic ob exempla eorum et merita perpetuo in honore essent. II. Iam aliis exsulibus insulas plerasque inseri maris nobilitatas tum esse, ambigendum non est. quin Etruria ipsa nonnullos excepit, quos adhue memorat ac veneratur. Regulum in primis . quem Lucenses Nartyrem praedicant: cui Comites adtribuuntur Cerhonius. Felix. Iustus, Clemens . Octavianus t . vetus certe auctor. qui Aviti Viennensis vitam scripsit, quingentos quinquaginta fuisse tradit is , quibus Symmachus Pontifex maximus pecuniam et vestes suppeditavit, eosque omnes .Epi'
248쪽
scopos: nee tamen quisquam tantum Episcoporum numerum relegatum in Sardiniam prodidit. in ea autem Ecclesiarum orbitate minime magistros suos obliti erant Catholici, sed crebras ad eos epistolas missitabant, ut responsa elicerent, quibus adversariorum improbitatem retunderent, et os illud ferreum Arianorum verberarent. atque id Carthaginiensibus maximo opus suit. quibus aliquando cum Rege disputandum erat, homine acuto et facundo. quiquo non vi solum ac potestate . sed cavillando etiam altercandoque vincero ac triumphare volebat. itaque saetio ab Episeopis impetrarunt, ut in illo exsilii otio se ad scribendum eonferrent.
Post Eugenium Disc. Carthagin.
I. CONsuLEs prodierunt Fl. Clementinus. Anicius Probus: regni autem Trasa mundi annus coepit decimus octavus. tristior in dies Ecclesiae Africanae adspeetus fiebat, jam et Presbyteris deficientibus, qui sacris operarentur . et Catholicos ad religionis studium et veterem pietatem excitarent. id vero absentes Episcopos Vehementius angebat . qui nee quos sui, mitterent, habebant, et si quos sorte invenissent, eo legari sine periculo vix posse intelligebant. itaque, quou unum reliquum erat, litteris eos et scriptis commonere, hortari, erudire instituerunt, magno utique omnium bono, quum ea, quae quisque scripsisset, descripta ma-Nerent, et ad omnium aures vel etiam manus pervenirent. sed multis inprimis Fulgentii labores profuerunt, qui Arianorum commenta subtilius ac pressius explanavit, et qua ratione refelli possent, accuratius ostendit. quo pertinet liber ejus ad Donatum de fide orthodoxa, et liber ad Felicem Notarium de Trinitate: sed maxime decem illa Responsa, quae totidem Arianorum argumentis opposuit. haec autem ipsa viri auctoritate commendabantur, quem omnes, sapientiam ejus ut sanctitatem admirati, suspiciebant: quaro, si oborta alicubi in Ecclesia populoque dissensio esset . judicium ejus sera requirebatur . et una litterarum Fulgentii significatione tamquam eo praesente ciὶ controversiae illico dirimebantur.
I. SOLUs hoc anno Consul processit M. Aurelius Cassi odorius Senator. regni autem Trasamundi annus coepit decimus nonus. magnum id temporis praesidium Episcopi exsules amisere, Symmacho Romas defuncto. Cujus lilberalitate inopia eorum sustentabatur. sed in Hormisda, qui et VI. kal. Aug. successit, parem erga se animum reperisse putandi sunt: natus
249쪽
enim ille in Campania, testis aerumnarum fuerat, quas illic ot ex Africa exsules perpessi erant. at vero Carthagine trepidos Catholicos plane confirmaverant scripta Fulgentii. contra quae Ariani frustra garrire audet ant: neque enim argumentorum ejus infirmare vim poterant. quare quum ad disputandum paratiores illi essent, hi contra certamen declinabant, et caussae suae se minimum fidere haud obscure testabantur. sensit porro haec Trainmundus. et Fulgentii fama perculsus. acciri ad se hominem voluit, ut ingenio ipse suo experiretur, quid ille posset. sperabat etaim, si de Fulgentio triumphasset, actum jam de CatDolicis fore. qui in eo uno maximo nitebantur. cluam illi mentem Deus immortalis injecit . ut viro sanctissimo CarthaginEm adducto, reditus ejus multis, qui turpiter fidem prodiderant suam, auxilio et saluti esse posset. sed Rex, quae Deus destinaverat . alia voluntate perfecit, et Fulgentium Carthaginem quamprimum e Sardinia revocavit. ANNEs CilnISTIANES D m.
post Eugenium Disc. Carthagin.
I. CONsULEs fuero Fl. Anthemius, Fl. Florentius: annum Trasamundus regni sui incohavit vicesimum. laetus hic annus Ecclesiae Carthaginiensi fuit Fulgentio recepto. quem tamquam Episcopum suum et Parentem venerabatur. vix autem illo in urbem pervenerat, quum ei a Rege, inquit vitae ejus scriptor si , Dicta quaedam veneno perfidiae Plena legenda mittuntur, ut ea nempe, tantum si posset, resutaret. atqui nihil magis in promptu Fulgentio erat, quam eorum argumentorum copia, quibus Arianus error everteretur. itaque respondit ad singula accuratissime, idque ea sapientia modestiaque praestitit, ut ejus rei gratia a Rege ipso laudaretur. qui tamen, quamquam judicio omnium Fulgentius palmam tulerat, errorem ex animo haud depulit; sed contentionis . non veritatis cupidus, haeresim amavit impensius. II. Enimvero Fulgentius, quum se aliqua apud Regem gratia esse cognosceret, nec eo invito cum Catholicis agero posset; mirum, quantum id temporis Carthaginiensi Ecclesiae profuit, sive ille eos excoleret, qui fidem Deo obligatam numquam violarant, sive eos requireret, quos Spes metusue do sententia dimotos labefactaverat. Alios, inquit vitae ejus scriptor lai, Iam rebaptis atos errorem avum Plangere docebat, et reconciliabat ; alios ne suas animas Pro terrenis commodis Perderent , admonebat : et quos jam perditioni proximos sentiebat , ita blandis
4ermon ιbus leniebat , ut propter ejus benes olentiam verecundarentur cogitatam implere malitiam , reMersique velociter agerent Poenitentiam. et confortati alii verbis ejus, et doctrinae sale conditi. redarguebant
Arianos cum omni fiducia. ita Ecclesia Carthaginiensis unius Fulgentii
250쪽
opera. non modo Catholicis confirmatis, sed etiam iis . qui defecerant. receptis, prope revixisse visa eli.
Post Eugenium Diso. Cainingis .
. CONwLATUM gessit sine collega Fl. Petrus, eoque Consule Trasa mundus regni annum vicesimu' primum numeravit. Regis ficilitatem erga Fulgentium jamdiu primores Arianorum minus probabant. sed postquam compertum habuere, quam multi ex iis, quos ipsi illaqueaverant. ab illo expediti resipuissent, tum vero Demere atque indignari, quod unius praestigiis opera eorum periret, eaque indulgentia Catholicum nomen tu dies augeretur. Regem porro jam senescentem Dact querelae commoverunt: turbas enim nusquam fiori volebat. sed invitus in Fulgentium incitabatur, quaerebatque caussam, quam praetexeret, ne immerentem in exsilium remisisse videretur. novas igitur quaesti oves excogitat, easque ad Fulgentium mittit, ut statim. nulla meditandi deserit endique copia facta. respondeat. illo quum Regis volumen legere tu coepisset, nee percurrere totum nisi intra aliquot horarum spatium posset, rogavit, litnox sibi una concedoretur: quae primum negata est; sed postea ita concessa, ut laoc tantum ab eo Rex peteret. responsum ut daret. tum Fulgeritius tres, quos adhuc habemus. ad Trasa mundum libros conscripsit, quibus quaestiones ejus solvebat omnes, et nullum Arianis perfugium relinquebat: Regi simul ita blanditus, ut quae in eo laude digna viderentur . non praetermitteret. nam de Trasa mundi ingenio atquo litteris haec attexuit , : Barbari Regis animum numerosis regni curis jugiter occupatum, eam femente cognoscendae samentiae delectatione sam mari, quum hujuscemodi sem ter infatigabiles nisus, non nisi via otiosus quis habere soleat. vel Romanus; per te, clemeratissime Reae, per ιe, inquam, disciplinae studia moliuntur jum Barbaricae gentis inuadere , quae sibi Deltit vernacula proprietate solet inscitiam vindicare. inςentures, qui te ipso potior exstitisses, dum sic Africano praesides moderando regimini, ut magis desideres animae spatia dilatare, quam regni. II. Libris subinde ad Regem perlatis, qui Fulgentium capere voluerat.
captus ipse es , ac se victum, si minus verbis, silentio certo confirmavit. ceterum ex Arianis Episcopis Pinta quidam exstitit, qui Regis Volum ea vindicare conaretur, et Fulgentium rursus ad scrihendum provocaret. nec vero hominis impudentia o cessit Fulgentius, sed eum quoquo resutaro aggressus . tela ejus omnia perfregit. effecit quo, ut Catholica veritas invicta staret, ipse Regis favore adversariorum iram cohiberet. quin et per eos dies adsuit pro Catholicis, enituitque divina vis Numinis omnia hominum laeta dispicientis, quae Alia nos mire percelleret. nam sud