Steph. Antonii Morcelli e Societate Iesu ... Africa christiana in tres partes tributa. Volumen 1. 3.

발행: 1817년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

BONIFACIO EPISC CARTH

xus . opes suas ita firmatas putabat, ut Iustiniani arma contemni possent neque vero serociam illam et superbiam texit; sed nova etiam crudelitate manifestam sectu neque enim Legatos solum re insecta redire coegit, sed Amerem statim excaecavit. Hildericum vero et Evagenem arctiori custodia septos cohibuit, insultare etiam miseris ausus, eosque hortari, ut Coustantinopolim ad Iustinianum transfugerent, cujus praesidium expetiverant. Ili I. Ad haec tempora pertinere quaestio videtur, quam Ferrandus Diaconus Fulgentio Episcopo proposuit de Aethiope Catechumeno, qui morbo oppressus, quum animam ageret, nec sensum haberet sui, Baptismo lamen rite ablutus fuerat. quaerebat nempe Ferrandus, num is . pro quo alii praestiterant, quae ipse ore suo pro se profiteri non potuerat, ad salutem pervenisse putandus esset' cui tale Fulgentius responsum dedit is :Manifestum est, quod sicut Osscium credulitatis et confessionis pertinet ad Catechumentim , sic sectus Baρtismatis Pertinet ad Ministrum 2 et dum ab illo per veram silem confessio promitur, subsequenter est, ut illo tingente salutaris mysterii gratia peragatur. quare in Aethiope

servo, quem dominus ejus ad Ecclesiam, ut institueretur. deduxerat, et Ecclesia. animum hominis et voluntatem experta, Catechumenum secerat, poenitentiae satis suisse Fulgentius putabat, ut salutari lavaero lotus Vitam , quum petierat , aeternam adsequeretur. nam quod alii Baptismum pro eo postulassent . minime id essiciebat, ne veteris consilii, quae tenebatur, significatio valeret ira.

Bonifacio Discopo Grilaginiensi

I. ANNUS hic, quia sino Consulibus suit, appellatur in Fastis Primus post Consulatum Lampadii et Orestis. Gili mei vero in Africa tyrannidis

suae annum alterum uti igit. nihil quidem post Hildorici casum Catholicis tutum videbatur: quid enim honi ab tyranno Ariano sperare possent sed preeibus eorum divinitus datum est, ut nulla molestia vexati paca tum annum et tranquillum haberent. ipsis enim Episcopis concessum apparet , ut Ecclesiae caussa convenirent. eerio in Libro Ponti si ea lilegimus li), quo tempore Bonisaeius II. Romanam Ecclesiam administrabat. litteras ex Africa adlatas, quae Canonem illic a Patribus sancitum , Ut

consilio Sedis Apostolicae omnia Carthaginiensis Discopus faceret, diserte nunciabant. Bonifacium autem anno proximo decessisse, exploratum

est. Canonis porro ejus condendi hane Episcopi occasionem habuisse videntur, quod quidam vetorem illam Carthaginiensis Antistitis amplissimam

272쪽

auctoritatem clesii gerent, ac plus sibi juris in regendis Ecelegi Is gnis

ad rogare ii t. quam instituti ordinis dignitas pateretur . at illud plano comine initi uin, iIuod de se hismato Ecclesiao Asricaaae in adulterina epistola Boiii sicli s cundi Pontificis maximi traditum legimus. a Caelestini Dempe temporibus Ecclesiam illam a Romana dissensisse . nec pacem inter utramque, nisi cisntum post annos esse firmatam cI . quao hactenus ah eo tempore o narravimus. fabulam passim elevant rejiciuntque: nec resutandum a nobis est, quod jam gravissimis rationibus ante nos eversum coiis clusiique compertinus t , II. Haec inter Legati, quos Gili mee rejecerat, Constantinopolim reversi, legationis suae exitum Iustiniano exposuerant. nec vero levis o sensionis ea caussa erat, aut dubitari poterat. violatum jam foedus es e. quod Vandali olim cum Zenone Aug. pepigerant. verum bello tum Per sico I iistinianus detinebatur, quod Belisarius Magister militum Orientis administrabat; et periculosum erat novo implicari bello, quod sine magno apparatu suscipi conficique non poterat. ita quo, ira dissimulata, litteras iterum s) ad Gili merem mittit; et prioris epistolae mentione facta, quam ille nihili putasset, rogat, quando regnum eo pacto habere velit, ne incertos rerum eventus metuat, ut Hildericum saltem et Amerem jam caecum , fratremque hujus ad se perduci jubeat, ut , quod reliquum miseris solatium esse poterat, soluti apud so liberique vivant. ni saeiat. nullam se amicitiae aut prisci foederis rationem habiturum, quo minus injuriam bello persequatur. poenasque repetat. ad haec demum Gilimer. infractum animum ac hene sibi sidentem ostentans, respondit, neque se regnum sibi per vini comparasse, neque contra propinquos injusti quid- qua in admisisse. Hildericum nova quaedam in familiam regiam meditantem, Vandalorum decreto jussum abire magistratu: Se Vero in regnum vocatum, quod stirpi utque aetati suae debebatur, et cui non impar videretur. at eum curiose atque injuste sacere, qui alienis se curis immisceret. si autem et laedus bello inserendo rupisset. paratum se quibuspo set viribus obsistere, et Zenonis sacramentum fidemque publicam postulare. Haec ille: quae Iustinianum iratum jamdiu atque insensum facile ad belli consilia traduxerunt.

ANNUS Cil RISTIANUS DXXXII.

Bonifacio Disco o Carmaginiensi

I. hunc quidem annum Consules signant: itaque in Fastis appellatur sectιudias post Consulatum L qmPadii et Orestis. cili mer in Africa lyra uiridem in anuum tertium prorogavit; neque eam jam sine caedi ous ut

273쪽

sanguine exercuit. sed Catholicos singillatim insectatus non dicitur: in

nobiles tantum saevisse etini ad necem usque, ac multorum substantias

abstulisse legimus ti : cluod conjurationis metu, aut divitiarum cupiditato ab eo laetum ess . credibile est. I. Hoc anno Fulgentius, cluum supremum sibi diem instare videret. in insulam Circinam paucis e Ruspensi monasterio sociis delectis, se re-eepit, Ubi, inquit vitae ejus scriptor H, in quodam brmi scoρulo, cui nomen est Chilmi, ubi jam monasterium sub icari mandaperat, lectiori et orationi ac jejuniis Nacans, veluti sciret aρymPinquare sibi ninussimum diem , sic eae toto corde suo Poenitentiam gessit. inde Oetobrimen e Ruspam, quo eum cives omnes anxie revocabant. vix redierat. quum in morbum incidit gravem atque mortiferum, quo duos ampliua menses amictatus est, ea tamen animi constantia, ut in summis doloribus una ejus precatio audiretur, Domine da mihi modo hic patientiam. postea indulgentiti m. medicis autem eum cohortantibus, ut balneo uteretur. Numquid balnea , inquit, facere poterunt, ne homo mortalis , evieto vitae suae tempore, moriatur Z Si Dero ρroximam mortem nec asstiti rumea lidarum ροssunt fomenta repellere ; cur mihi, obsecro . Persuadelis .

Mi rigorem diu serpatae Professionis in sue dissoloam ' quare exitum

suum invicta patientia opperiens, mortem quoque vitae consentaneam

esse voluit.

xi I. At vero Carthagino sermo inter Catholicos percrebuerat . adesse jam Vandaliei imperii sinem. et Africam liorum Romanam fore. Cyprianus ipse Martyr e caelo visus multis serebatur, qui haec sponderet. et se hi evi poenas de hostibus sumpturum diceret. itaque suit etiam ex Episcopis. qui in ejus sesto populum adloquens, Cyprianum denique ipsumitu Deo supplicantem induceret s3 : Exstir , quare Obdormis, Domine, exsurge, et ne telistas usque in finem. redde tibi tuam gloriam, temriam tuam tuis redde, redde meis ossa mea, ut te triumρhante et hostes tui Pereant, et nos in sedιbus nostris nostro Ordine gaudeamus. Porro quas Cyprianus promiserat, alius e caelo Martyr sanctissimus incohavit. is fuit Laetus Episcopus Neptitanus, qui se Iustiniano Aug. de Vandalieo bello eogitanti videndum obtulit, ejusquo expeditionis auctorem professus est l43. nam Iustinianus eo viso confirmatus . pacem sibi cum Persis saciendam censuit, ut bellum in Africam transferret; jamquo Beli satium ab exercitu revocavit s . quem nihil tale opinantem classi praeficeret . ducemque tanti helli constitueret. IIII. Romae hoe anno xv I. kal. Novembres decessit Bonifacius II. eique pridie kal. Ianuarias suspeetus est Ioannes II. cognomento Mercurius, quo tempore magna illa in urhe quaestio revixerat. qnam primi intulerunt Scytbae Monachi, recte ne diceretur Vnus e Trinitiale passus esse carne p

V. III. 35

274쪽

lianc propositionem 1 coemeti Monachi Constantinopoli aversabantur, et Legatis Romam missis , ut a Pomifico maximo notaretur, summo studioeontendehant, quod tamen impetrare non potuerunt. sed sub ipsum controversiae initium Anatolius Diaconus Ecclesiae Romanae Ferrandum Diaconum Ecclesiae Carthaginiensis consulendum duxit, a quo praeclaram epistolam accepit, et doctore Catholico dignam, qua eam formulam Eutychianis et Nestorianis apprime contrariam, atque adeo invisam ingratamque ostendehat. Sine dubio, alebat 6 , sub his verbis etiam pra dicator unius in Christo substantiae confutatur. ut sit enim Christus Unus de Trinitate, ad Dioinitatem pertinet; ut credatur Passus, ad humanitatem. non esset qui passus est Unus de Trinitate, nisi unam haberet eum Patre et Spiritu sancto Dioinitatem: non esset passus, qui Vnus est de Trinitate, nrisi consubstantialem Matri haberet humα- nitatem. sileat ergo unius uiaturae in Christo praedicator; duas enim naturas commemorat, qui Vnum de Trinitate passum fatetur. Usum de Trinitate passum Nestorianis non immerito displicet: introducere enim quartam personam volunt, cui accidisse aestimant passiones. Euthychianis autem Unum de Trinitate passum non recte Placet, si tamen placet: ipsi enim duas christi permanere Naturas epidenter contendunt negare, quibus Per hoc Caffututum manifesta re contradicitur.

Bonifacio Discoseo Carthaginiensi

I. CON8ULATUM gessit sine collega Imp. Fl. Anicius Iustinianus III. Gili mer in Africa tyrannidis annum quartum attigit. primus anni dies Ruspensibus lanestus ae memorabilis init Fulgentii morte: ipsis enim

kalendis Ianuariis, annum agens pontificatus sui vicesimum quintum, aetatis sexagesimum quintum, quum Clerum et Monachos suos paucis adloquii tus rogasset, si quid in eos severius admisisset . sibi ut ignoscerent, ac Deum sibi propitium precarentur; quae vero domi reliqua erant, ea

omnia viduis, pupillis, egentibus quibusque distribui jussisset: inclinato jam die, ad extremum tis suo sui compos placido exitu ex hac vita ad

caelum migravit. lanus ejus et sepulturam multis lacrimis prosequuti Ruspenses, quantum praesidium amisissent, publico testabantur. sed paullo post experiendo etiam cognoverunt. nam qui Fulgentio supBrstito pacatam circum regionem omnem ha huerant, nec unquam hostilis irruptionis caussa trepidaverant si , diebus non ita multis, post cluam eum Composuerunt, agros circum a Mauris occupatos viderunt, regionemque omnem rapinis, caedibus, incendiis vastata ui flevere, tanta barbarorum crudelitate, ut ne a templis quidem impias manus abstinerent. atque ob haee sero Ra-

275쪽

spensibus lieuit de successore deliberare. nam Felicianus, qui eam Ecclesiam post Fulgentium obtinuit, Decembri extremo renunciatus, pontificaleni honorem kalendis Ianuariis primum usurpavit, anno postquam eam sedem Fulgentius vacuam reliquerat: quamquam discordia intiam, quae inter Clerum plebemtque exarserat. multos ipsa dies intercepit, donec unus idemque omnibus probaretur la . II. Iamvero Fulgentio Asris erepto, quem omnes tamquam magistrum reverebantur, proximus illi doctrina haheri coepit Ferrandus, quem dudum omissa in lucem seripta dignum tanto viro discipulum demonstrabant. quumque nuper Reginus Comes quaestiones quasdam Fulgentio proposuisset, quas ille expedire ante mortem non potuerat, Ferrando ea cura delata est, qui Paraeneticum librum ad eundem hoc anno perscripsit, exposuitque. ut ille petierat, Qualis esse debeat duae religiosus in actibus militaribus, septem innocentiae regulis complexus, quae ductores ordinum Cristiani in exeret tu praestaro deberent. III. Sed haec hactenus: alio enim nos vocat Iustinianus, qui pace cum Persis iacta. bellum in Vandalos instruit . et Africam Imperio Romano adjudicat. classis instruebatur, milites cogebantur, quum ex Africa Constantinopolim nuncii venerunt . urbes Tripolitanas totamque illam oram, Pudentio ei ve Africano auctore, a Vandalis defecisse: tum litterae etiam ab ipso Pudentio ad Augustum missae, quibus pollicebatur, si copiis adjuvaretur, brevi fore, ut ea regio ad Imperium Romanum rediret. nec multo post Godas natione Gothus, quem Gili mer Sardinias praefecerat, Regis crudelitatem aversatus. Iustinianum .. quem in Vandalos hellum moliri inaudierat, datis ad eum litteris admonuit, si milites submisisset, Sardiniam in ejus potestate suturam is . haec vero ad Augustum incitandum momenti plurimum habuere. belli summa ad Belisarium delata, janidiu rerum gestarum gloria florentem: praemissi item cum firma militum manu duces, qui Tripolitanam regionem et Sardiniam insulam occuparent. classis subinde . quae quingeniarum navium fuit, postquam ei Epiphanius Patriarchab Augusti admonitu fausta omnia rite prucatus esset c43, Iunio mense Constantinopoli solvit, atque in Siciliam navigavit. ex ea insula Belisarius, explorato rerum Vandalicarum statu, exercitum in Africam trajecit, ac Septembri denique mense milites exposuit zd Caputvada, undo Carthaginem porgentibus quinque dierum iter est. ibi castris positis et vallo fossaque munitis, Moraidam e stipatorum Suo rum numero cum delectis aliquot militibus Subiectum satis proximum oppidum mittit, qui civium animos tentet, seque libertatis eorum Vin' dicem venisse nunciet. ubi vero Moraidae opera Subiecit nos in suas paties adductos accepit, Subiectum sibi etiam eum exercitu proficiscendum tus, quod inde via Carthaginem recto patentique itinere duceret, Da Vesproximum littus legere jussit: milites instructa aete procedere: quos ip ψ

276쪽

Mloeta suorum manu stipatus, eo consilio ultimus sequebatur, ut si a tergo Gil inter . quem Hermianae in provincia Byzaeona su hsidere audierat,

cum exercitu ingrueret . arma adversus eum primus signis conversis in

surret ceterinu in eo tractu nihil hostile fuit. Afris ultro annonam lio spitium tuo offerentibus. quare. quum viginti passuum millia quotidio conseerent. Leptin et Adrumetum brevi praetergressi, Crassen pervenerunt amoenum Regis praetorium, ab urbe Carthagine millia passuum tria et quadraginta situm. I ii Io Interea Citimor apud Hermianam do hostium adventu edoctus Animatao fratri Carthagino degenii mandat, ut Regem Hildericum et propinquos ejus omnes, quos in vinculis habebat . illico interficiat s):ium Vandalos et quoscumque bello idoneos putarit, obviam hosti ad Decimum rapiat . angustum in suburbano locum . ubi facile opprimi

Graecos posse existima ha t. si eos ipso eodem tempore a tergo esset insequutus. nec diu Hermianae Cunctatus, copias, quas Contraxerat, sic

divisti, ut dum Aminatas a fronte occurrebat, Giba mundus fratris filius laeva li te iii premeret, ipse littori propior perfugium ad naves redi-lumqtie intercluderet. verum divino plano consilio iactum est, ut Ammatae et Giba mundi manus a Belisarii ducibus ante delerentur . quam Gili mer a tergo proelium committeret: ipsa vero Gilimer. cla te suorum cognita, Numidiam versus in fugam se daret, Carthaginemque hostibus B pertam relinqueret. ergo sub noctem et Belisarii exercitus et Classis Romana in conspectum Carthaginis venere; invitantibusque ultro victorem civibus, ut in urberii ingrederetur, pacata omnia apparuerunt. milites tamen suos Bulisarius continuit tu crastinum , atque in suburbio perno claro jussit: non tam illo insidias Vandalorum veritus, quam Carιbaginiensium in victoria periculum . de quibus benemereri volui at. V. Hace idibus Septembribus acta. postero die, quem Martyri Cypriano majores Sacraverant, Carthaginem ingressus est Belisarius, sequent in triumphi morem exercitu, nulla vi, nullo metu. in regiamque venit atque in ipso Getimeris solio sedit et mensa usus est, quam huic familiares instruxerant. tia sanetus ille Martyr Afris suis rem praestitit,

quam receperat , suturam pollicitus aliquando . ut injuriam sibi ab Arianis illatam ulciseeretur tιὶ. nam pridie hujus diei Ariani Vandali. qui Basilicam Cypriani jamdiu obtinebant, quia sollemnia MartTris

instabant, templum sacris operaturi purgarant, et quidquid ornamento

Tum in sacrariis servabatur, exposuerant: quum repente nunciatum est

fusum esse Gili moris exercitum, et urbem in hostium potestatem brevi enturam. quibus auditis Ariani Sacerdotes metu perculsi, nec jam nisi fugam meditantes, templum Catholicis bene ornatum intactumque reliquerunt . in eoque Catholici anniversarium Martyris Cypriani diem umma religiono laetitiaque celebraverunt, advoluti sepulcro Antistitis

277쪽

sui, quod in ipso littore ad Mappalia templi magnificεntis imi honore

auctum tamdiu Ariana dominatione exclusi adire non potuerant. enimvero annus hic a Genserici tyrannide nonagesimus quintus Carthaginiensibus erat is, quo denique ad Romanum rursus imperium pertinere caeperunt. Carthagine recepta, et exercitu in praesidia distributo. prima Belisarii cura fuit . ut Iustinianum Aug. de rebus gestis certiorem saceret. ejusque rei caussa deleetus est Salomon dux foederatorum et Belisarii Do me ticus. dum autem Gili mer e proxima Numidia Vandalos suos, qui hos iis metu dilapsi erant . in unum cogehat, quorum ope Carthaginem aggressus res suas confirmaret; in eo quoquo Belisarius studii plurimum posuit. ut muri urbis reficerentur, et i ossa circa moenia duceretur. quae antea Rex pessimo publico neglexerat. magna porro Africae conversio tacta jam videbatur, quod urbs maxima in Lugusti potestatem redacta esset. itaque Maurorum Reguli, qui in Mauretania ei Numidia et Byzacio jamdiu imperita hant, quum Gili merem in campo Bullensi

bellum rursus in hostes molientem parum timerent, Legatos ad Belisarium miserunt, qui omnia Augusto obsequia pollicerentur, ab eoqua principatus sui insignia veteri moro postularent. ea erant virga eLargento inaurata, algenteus item pileus, coronae instar, lemniscis redimitus argenteis, alba praeterea lacerna, quam fibula aurea ad humerum dextrum jungebat, albaque simul Lunica. sed ornatu varia . ealcei denique aurati: quae Belisarius non modo libens detulit, sed etiam pecuuias vi non mediocri cumulavit fg . VI. Eodem tempore a Salomone . quem Belisarius Constantinopolim miserat, litterae Iustiniano Aug. redditae suerant, quae Carthaginem

captam esse, et Vandalorum Imperium concidisso nunciabant. mirum,

quantas Deo gratias tum egerit Augustus , et in benescio divino prae dicando quam pium se gratumque praebueriti at votis Deo persolutis, rem publicam animo complexus. Constitutionem illam praeclaram emisit, qua receptam Africam ordinabat V): in cujus titulo Vandalicus Africanus tunc primum appellari coepit. in ea. divinis muneribus commemoratis, Archelaum alloquens, quem Praeseclum Praetorio Africae . novo apud Astos magistratu inducto, designaverat, Sancimus, inquit, ut omniε

Africa, quam nobis Deus praestitit, ρer ipsius misericordiam optimum

suac iat ordinem , et proprinm habeat Praefecturam: ut 4icut Oriens atque Illyricum, ita et Afraca Praetoriana maxima Potestate Uecta liter a no3ιra Clementia d coretur. cujus sedem jubemus esse Carthogi-Πem , et in praefatione publicarum chartarum Praefecturis aliis ejus nomen adjungi: quam nunc tuam excellentiam gubernare decernimus. et iab ea, aualitante Deo, septem prosinciae eundi stiis judicibus disposnantur: quarum Tingi et quae Proconsularis antea Nocabatur, tam thago et 'ducium ac Tripolis Rectores habeant Consulares: reliquia-

278쪽

AN CHRIST 533278

mero, id est Numidia et Mauretania et Sardinia a Praesidibus eum Dei auxilio gubernentur. et tu osscio quidem tuae ma*nitudinis, nec non pro tempore viri magnisci Pruefecti Praetorio fricae trecentos nonaginta sex miros per dipersa scrinia et incia militare decernimus. in .ciis vero Consularium ac Praesidum quinquaginta homines per

singula vicia esse sancimus. post haec Iustinianus quae cuique emolumenta adsignaret ac legitima esse vellet, accurato adiecit: cupiditatem et vim omnem cohibere conatus . ne jam Afros libertatis, quam erant adepti. poeniteret. anno haec vertento ad Archelaum in Africa militantem ea conditione missa, ut ex kal. Septembribus anni insequentis, quodio Indictio XIII. incohabatur, edictis antea propositis pervulgata. in legum numero haberentur. simul de militaribus judicibus et de osse iis

eorum et de alio exercitu per aliam sanctionem so deinde statuturum pollicitus est.

vi I. At in Africa sub anni exitum, quia TZaeto Regis stator e Sardinia evocatus Vandalorum manum haud exiguam adduxerat, nec minor indigenarum numerus o Mauris etiam excitus Bullam convenerat, Gili mereo copiarum adspectu confirmatus atquo erectus in spem venit Carthaginis

recuperandae: quumque cives etiam Arianao factionis intus ad proditionem paratos comperisset, nihil sibi cunctandum censuit, et Carthaginem suis contendendum edixit. nondum tamen Regis exercitus Bulla digressus suerat . quum Belisarius do urbis insidiis admonitus. proditionis auctorem Lausum civem Carthaginiensem in colle, qui est contra Carthaginem, suspendio interemit. atque idem protinus eductis ab urbe copiis adversus Gili merem prosectus. castra ejus ad Tricamatum posita offendit. millia passuum vix decem et octo ultra Carthaginem, ibique exercitum in diem crastinum continuit. pugna postridie sub prandium commissa : ea quo Vandalorum caede et TZazonis morte insignis suit: Gili mer suga evasit, quem in Numidiam concedentem frustra insequutus Belisarius ipse, quum Nipponem Regium pervenisset, Pappua monte Oecupato, Lutum illum

inaccessae rupis verticibus, nullo moὸo capi posse intellexit. castra in t rea hostium capta, et pecuniae potissimum vis in illis tanta roperta est, quantam nemo alias unum in locum congestam viderit. non pauci o Vandalis, qui pacem implorabant, in fidem recepti, Carthaginemque deducti.

alii dilapsi deserta Asrieae loca meridiem versus penetrasso seruntur t οὶ, nec deinde cuiquam visi esse: quorum nepotes in ultima illa barbariandhuc degero credibile est. Belisarius, quem Carthagine adesse intererat Pharae Erulo Duci mandata dedit . ut Gili merem obsidoret, et annonam intercluderet, ne ad eum perferri posset. ipse, gaza etiam regia in Hipponensi portu occupata. ad suos redi j t. quao omnia trimestri spatio gesta, ex quo pii inum eum lioste ad Decimum pugnatum est. nam posv idus Decembres victor exercitus Carthaginem jam se receperat i .

279쪽

ANNUS CuRISTIANUS DXXXIIII.

Bonifacio Disco o Carthaginiensi

I. QUARTUM hoc anno Consulatum cepit Iustinianus, collega ei dato in Oeei lenie Decio Theodoto Paullino, qui Consulum Oceidentalium

ultimus suit. Carthagine res inter arma nondum ordinatae Bonifacio Episcopo minus favebant, quo Ecclesiam suam maturius ad veterem splendorem dignitatemque revocaret. sed tamen templa omnia Catholicis cesserant, et Arianorum tactio plane jacebat. proditionis etiam notata crimine, quo se nuper obstrinxerat . fausta autem omnia Ecclesiae Asricanae speranda esse, ubi armorum strepitus conticuisset, et Iustiniani Aug. inini licentia et Belisarii ipsius virtus ac pietas portendebant. at hunc maximo reliquias helli persequentem respublica etiamtum exercebat. Gilimere enim nondum subacto . nihil satis tutum videbatur. nec provinciarum fides diu mansura erat, nisi eae praesidiis firmarentur. ita quo

dum Pharas Cili merem obsidebat . atque ad deditionem hortabatur, Belisarius, qui sub veris initium Constantinopolim cogitabat, mature per delectos duces Sardiniam Corsieamque ad ossicium redire coegit: tum

Caesaream MauretaniaB praecipuam urbem communivit, Septa ad fretum Gaditanum occupavit, insulas Ebuςam et Baleares recepit, auxilia Trip

litanis submisit, Lilybaeum denique, ubi Vandali castellum habuerant.

recuperare conatus est, contra obnitentibus Gothis, qui universam insulam ad so pertinere contendebant. quod jam unum restabat, Gili mersa me aerumnisquo tandem ad deditionem compulsus est, quem Belisarius tertio post mense, quam se in Pappuam montem conjecerat . in fidem recepit. jurejurando pollicitus, incolumem eum eum suis sere. et apud

Augustum honorifice habitum iri. at ius hie helli Vandalici sinis suit: nisi quod deinde Salomoni, quem Augustus in Africam remiserat, a Belisarius discedens rem bellicam ipsius loco administrare jussit, multae cum Mauris pugnae suerunt, levitate ingenii perfidiaque rel)ellibus, quos

ne maximae quidem clades perdomuerunt. II. Quonam autem ordine Africam Iustinianus ab exercitu, quem ho anno novis etiam copiis auxit . defendi voluerit. declarat ipse in ea Constitutione, quam a uno superiore ad Belisarium se Iriissuruin promiserat.

Sancimus , inquit si . ut Duae militum Tripolitianae propinciae in Leptim agnensi ciuitate sedes interim habeat : Duae vero 'Pr cenae prooinciae et in Capsa et altera L pte cloitatibtis interim sedeat. Dux xero Numidiae Propinciae in Constantinensi cicitate sedes interim habeat. Duae autem Mauretaniae propinciae in Caesariensi cloitate interim sedeat. jubemus etiam , ut in troectu, qui est contra Hispaniam , qui Septa dicitur, quantos propiderit tua magnitudo, de militibus una cum Tribuno auo homine prudente et deoottonem sero te Reipublicae

280쪽

nostrae Per omnia constituas, qui Possint et Usum trajectum sempera mare, ei Om uia. quaecum que in Partibus Hismniae uel Gallias seae Francorum aguntur, vim syectabili Duci denunciare, ut ipse tuae magnitudini referat. in quo trajectu etiam dram Oaes, quantos Propideris , ordinari facias , in Sardinia autem jubemus Ducem ordinari: et eum juxta montes, ubi barbaricae gentes videntur sedere, habentem. nrilites ρω custodia locorum, quantos et ibi tua magnitudo Prouiderit. hactenus Ilistini amis, qui et sua cuique stipendia adtribuit, et limitaneos

antea milites a Beligario constitui voluit, quam Carthagino solveret, ad Augustunique rediret. hanc legem idibus Aprili hus emissam constat: nec multo post Cum altera, quae anno superiore edita, ad Archelaum missa fuerat . in Codicem Iustinianeum relatam esse, eum nempe, quo nunc utimur, et quem Veteres repetitae praelectionis, sive editionis secundaε

nominarunt.

Ii I. Iam vero Asriea, legibus Angusti promulgatis, Archelai Praeseeti

Praetorio auctoritate et Salomonis Magistri militum ductu regi de n-dique coeperat. nam Belisarius, qui reditum jamdiu parabat, postquam litteris inimicorum interceptis rescivit. hoc agi, ut apud Lugustum

assectatae tyrannidis insimularetur, iter suum etiam diligentius matur verat. nec a portu Carthaginiensi etiamtum solverat classis. quae Belisaritim revehebat, quum Salomoni nunciatum est. Mauros qui Byzacium et Numidiam incolebant . quosque Belisarius nuper rogiis insignibus exornaverat, repente defeeisse, neglectoque foedere hellum moliri. aea caussa fuit, cur Belisarius maximam partem Praetorianorum militum in Africa subsidere juberet . quorum opera Salomon adversus Mauros uti posset. ipse autem Salomon primum quidpm litteris ad bathaeos missis de violato foedere questus, minis eos et Augusti nomine atque auctori- tale deterrere conatus est: deinde quum responsum ab eis durum impudensque accepisset, in Byzacenam provinciam totum in sudit exercitum, et Mammam usque progressus est ignobile oppidum, cu I tunc primum a Maurorum clade accessit fama. illic nimiri in maxima pugna disjecti Nauri, et ad decem millia caesi: cameli eorum abacti, capta castra, seminaeque et pueri in servitutem abducti ca, porro Salomon, pacata brevi provincia. victorem exercitum praeda onustum Carthaginem reduxit, populumque universum parta victoria exhilaravit: cum s rei ergo ad omnia templa snpplicatio suit: gratiaeque Deo actae, quod barbaros altus, securitatem provinciis et Imperio Romano veterem gloriam as

seruisset.

Ili I. Haec dum in Africa gerebantur, Belisarius emenso mari Constantinopolim uppulsus, opes Vandalorum et multarum urbium ipsiusque Romae vetera spolia cum Gili mere et insignibus quibusque captivis

exposuerat. Instinianum vero tot illa rerum gestarum monumenta ita

perculerunt, ut omni suspicione abjecta. Belisario egi egiae virtutis prae-

SEARCH

MENU NAVIGATION