장음표시 사용
291쪽
rium amandato, numeros, qui Carthagine erant, novo delectu ita su plevit, ut postea exeicitu quam fidelissimo uteretur si . 1I. His ille copiis, quum Stoetae factionem deletam reperisset, quod unum reliquum erat . Mauros in extrema Numidia aliquid minitantes, bello coercendos duxit. pacem enim haud frniam lare putabat, nisi eos extra Bomanos sines ejecisset. expeditione igitur suscepta, harharorum lustra et cunabula omnia scrutatus, Zeibulen oppidum. quod Mauri ita Auiasio monte Condiderant. cepit atque conaui univit. Tuniar deinde in Praerupta rupe situm, et inaccessam Geminiani turrim . in quam Iabdas Maurorum regulus mulieres paullo ante atque omnem gazam conjecerat, summa vi expugnavit. toto denique monte occupato, quum praesidia passi in imposuisset, Mauros facile ex Numidia universa exegit, ulterioremque provinciam, quae tum Zaba appellabatur, sed a majoribus Siti- sensis Mauretania dicta egi. ita recepit, ut vectigalem deinde haberet. quibus rebus fauste atque e republica gestis effecit Salomon. ut quietis in posterum Mauris, provinciae omnes per triennium pace atque otio
si uerentur ci) Proe. B. λ nd. lib. II. c. I9.
Rey'aram Disco o Carthaginiensi
I. CONSULATUM hoc anno gessit Iustinus Germani filius, ejus nempe, quem anno superiore Africae Praefectura defunctum scripsimus. Iustiti iani Aug. annus coepit decimus quartus, qui Vigilii Pontificis maximi tertius Numerandus est, ne hujus annum legitimum habeamus, qui Silverii suit. Vigilium enim Ecclesia Romana recepit. postquam decessorem in exsilio
obiisse coni perit. adversae porro in Oriente res Augustum exercebant, Persis bellum inserentibus, quibus serius oppositus est Germanus: Au-tiochiam enim a Clios roe capiam esse direptamque Constat. II. At in Africa tantum init tranquillitatis atque otii, ut sese Salomon ad opera pul,lica sinu interpellatore conferret. urbes potissimum, qua moenibus carebant, muro cingere instituit. Adrumetum ante alias, quae in provincia ByZacelia Metropolis habebatur, ot a Vandalorum temporibus hostium incursioni patebat. moenibus communita maximis, et justo est instructa praesidio ci : quam obveni Adrunte lini tantum Augusto se debere existimarunt, ut urbem suam Iustinianopolim in posterum appellandum censetent. in eadem provincia, qua barbarorum sines attingit, muro item cinctae Namma. Telepio et Cululis: tum castrum Annei et a mullitum. et piaesidia in singulis collocata si . sed illud operum maximum in ea provincia fuit, quod urbs nova ad Caput vada condita Pst. quo nem p. loco Classis consilierat . quae primum in Asticam Belisario duce ua aga-
292쪽
vit. nam illi e divino quodam munere suetum suerat, ut militilius val- Ium ducentibus sons erumperet in arido illo solo largissimus. ciui noumodo tum sitim exercitus explevit, sed etiam regionem ipsam, veterisqualore deterso, idoneam reddidit, quae coleretur. ergo Augusti jussu, ut divini henescii monumentum exstaret, urbs educia repente ex diagrammate illius atque praescripto, viae omnes directae, sorum, templa moenia condita : coloni denique novis in sedibus collocati . jusque
datum , ut conventus celebrare, nundinas habere possent. num vero
huic urbi Episcopus praepositus fuerit, an proximus aliquis ei praeesso jussus sit, ignoramus. quamquam credibile est. de hujus Leelesiae administrationo actum esse in eo Concilio, quod Datianus Primas anno insequenti coegit. ANNLS CI RISTIANUS DXXXXI.
Ite aram Discorio Carthaginiensi
I. FLAvi Us Basilius junior sine collega Consulatum hoc anno cepit. suitque ultimus e privatis, qui Consul ordinarius processerit. Iustinianus annum Imperii sui decimum quintum incohavit. ejus hoc item anno beneficia promeruit Africa . sed Carthago in primis. quae jam Iustiniana vocabatur. Salomoni enim, qui bellis eonsectis rem publicam egregie ordinaverat, procuratio operum publicorum delata suerat, ut ad Augusti ingenium Imperii viribus aedificaret . urbemquo principem clarissimis
monumentis exornatam relinqueret. exstructae igitur porticus amplissimae
ad latus utrumque ejus fori, quod maritimum dicebam: thermae praeterea magnificentissimae dedicatao sunt. quas Carthaginienses do uxoris Augusti nomine Theodori alias appellaverunt si . porro et Ecclesiae simul religionisque habita ratio: nam intra uri em eandem ad portum, qui Handracius nuncupabatur , Monasterium magno sumptu aedificatum est , muroque cinctum adeo firmo, ut pro propugnaculo quando tuo fuerit t. . in id monasterium ex Oriente submissos tum esse ab Augusto Monachos Sabaitas, turbae, qua o id temporis ob Origenistarum motus in Palaesi inama Nilne es Rut, prope persuadent. quippe plerosque omnes inde diffugisse. atque in alias terras migrasso ad notum est 3ὶ: ex Africa vero ad Concilium Lateranenso, quod Martinns saeculo proximo convocavit, prosectum esse novimus Theodorum Abbatem venerabilis Laurae in Africana Provincia constitutae. ad hune item annum pertinet Augusti Novella
Constitutio Ex XXI. do Ecclesiasticis titulis et privilegiis, tu qua, postquam aliarum Ecclesiarum privilegia confirmasset . haec de Episcopo
Carthaginiensi sanciebat: Simili modo jus Pontificis, quod Episcopo Iustinicinae Carthaginis Africanae eloitatis dedimus, ex quo Deus Mnc
293쪽
nobis restituit, renari jubemus. Graeco scripserat Iustinianus, Act ρι- κης Διοfκζσεως, quibus verbis jus Carthaginiensis Primatis in Afri eam universam declaratur, nec tamen novum et ab Augusto prosectum. sed ab ipsa Ecclesiae Africanae origine incohatum, quod ipse in Africa Pontificis maximi vice langeretur s . ceterum ejusdem Priucipis heneficio cum rei publicae splendor augebatur, tum Ecclesiae etiam dignitas emi
II. Dum ea autem Salomon Carthagine urgebat, in provincia Byra- sena . quam novae urbium munitiones tutam ab hostibus tranquillam tuo praestabant, Datianus Primas Concilium eogendum duxit. in eo quid in controversiam venerit, quid τ a Patribus decretum fuerit, minus constat. ueta enim vetustatem non tulerunt. sed illud compertum est . binos a Concilio Episcopos Restitutum et Heracleum Constantinopolim ad Augustum Legatos esse, eosdemque legatione sua praeclare functos. id nempolii torae Lugusti. quae exstant, ad Datianum et omno Concilium aperto declarant t6 . Restitutus, inquit, et mmcleus reperendissimi viri omnium quodammodo vestri Concilii Sacerdotum non relationem tantum , sed etiam visi sunt atta lisse praesentiam. relucebat namque in eis puritas vestriae rauctoritialis et vitiae. non solum Ecclesiasticis caussis, sed totius
propinciae utilitatibus praefuerunt, dicentes quibus jam benesiciis gau-
Datis, et quae a nostra sunt mansuetudine conferenda. unde precibus eorum summa cum benignitate susceptis, ad uni ersa reUOndimus; et quantum apud nos eorum legatio Naluit, ipsa testatur exhibitio strue otitorum . quaecumque litur ad priWilegia vestra vestrique Concilii pes rinent , juxta veterem firmamus disc linam. haec Λugustus pridie nonas Oeiohris rescripsit: quas Legati retulisse videntur, unaque sanctionem eorum, quae ab Augusto impetraverant, quorum alia Ecclesiae utilitatem, alia provinciae ipsius commoda spectabant.
ReParam Disco o Carthaginiensi
I. IIUNe annum, qui Iustiniani Augusti decimus sextus suit, sic veteres designant, Post Constitia tum Basilii V. C. alii vero addunt Anno II. quorum nempe primum hahent eum ipsum , quo Consul ille processit. auctus hoc anno Carthagine templorum numerus : nam primum in ipso Praetorio, quod Romano more Palatium appellabant, aedes dicata est sanctae Genetrici Dei . erga quam singulare semper Augusti studium enituit: deinde altera extra Palatium exstrueta honori indigenae Caelitis, cui Procopius Primao nomen suisse scribit ti . quamquam salsum Proco Pium putabat Baronius ia , et Nartyris nomen credidisse, quod Basilicae
294쪽
esset. quippe ex Africanis scriptoribus nemo ejus nominis Martyrem meis moravit. at nemo Hein Basili eae Primae mentionem intulit; ei Procopiival μro aliquid auctori ius debet, qui et in Africa suit. et Iustiniani aevo seripsit. et haec in eo opere tradidit, quo aedificia ejus singula accuratissime complexus est. nec vero Procopius MartFrem dixit. sed unam tantum sanctarum indigenarum , quam sanctam Primam appellarent. II. Eodem tempore Salomon Bagam urbem in provincia Proconsulari sitam. quae diu sine moenibus hosti aperta fuerat, restituetrat. muro autem ut cincta suit, et propugnaculis communita. ab ipsis civibus in Augustae honorem Theo lorias nominata est. additum non inulto post in regione castellum, et Tucca nomen impositum. curae praeterea Iustiniano fuit, ut contra Gades in Africae littore vetus Romanorum castrum . quod Septa dicebatur . et a Belisario occupatum suerat, reficeretur, quo moenibus clausum ae praesidio firmatum oram maritimam tueri posset. ceterum
majus simul contra hostes munimentum thidem exstrui jusserat templum Genetricis Dei. quam toti Asricae propitiam fore sperabat 3 . III. In provincia ByZacena post anni supelioris rescripta controversiae aliquid subortum est . quod Augusti auctoritatem requireret: Datianus potissimum Primulus sui jura imminutu questus videtur. nam rursum Augustus IIII. kal. Novembres his ad eum verbis respondit 4 : semPer nostrae Serenitati cura fuit serpandae vetustatis maxime disciplinae, quam numquam contempsimias, nisi et in melius augeremus: praesertim
quoties de Ecclesiasticis negotiis contigit quaestio, quae Patrum mn stat regulis definita, imo adoentu stiperni numinis inspirata: quia constat caelitus institutum quidquid Apostolica decernit auctoritas. hinc est, qvod in Africanis quoqtiti Concilιis illa volumus resen)ari. quae antiquitas statuit, et sequentium obedientia custodiὐit, atque in nostrum usque raeculum intemerata perduxit. nullus inter Primales cliud sibi Pripilegium vendicet, quod accepisse non legitur: nullus arripiat, quod habuisse jugiter non probature nec de rescriptis ad unius suggestionem Pro meritis aut de ea emplis consuetudinem violantibus quibuslιbet sibi blandiatur ambitio. ilitid pro lege serpandum est, quod Conciliis definitum seroaυit deMOta Posteritas. nam quae quis in praejudicium statutorum quibuslibet rebus usti Fauit, corrigenda potius, quam imitanda censemus. Si quid igitur Metropolitano Carthaginis vel Primatibus Numiditie vel 'vacii Conciliorum auctoritas ρraestitit, et inoisteris consuettido ferocloit , hoc a bi quisque optet, sibi vendicet, hoc nostra
aperet sanctione firmari. nos iti Iores tantum sumus vetustatis et vita
dices. nec deerit Ecclesiastica vindicta vel nostra in eos , qui aut ambitiosa superbia aut subreptitiis postulationibus antiquitiatem temerasse docebuntur. quoniam ad Dioinitatis tendit injuriam, qui sanctorum
Patrum constituta contemnere ac violare non metuit , sancte iac religiosissime Pater. hactenus Iustinianus, qui haec Pragmaticam Sanctionem
295쪽
appellat, eariaque sectui mancipari observarique jubet. nec sine piae ulo praetermitti potetant, quae gravissimum Principis optimo de Ecclesiae
auctoritate sentientis testim ovium esse debent.
Re aram Discoseo Carthaginiensi
I. ANNos hie fuit Iastiniani Augusti decimus septimus, idem quo alter
post Consulatum Basilii V. C. magno illo terrae motu memorabilis, qui postridi nonas Septembres orbem universum concussit. initium in Africaverum adversarum ab Cyri et Sergii adventu suit. qui Bacchi Salomonis D.itris filii erant, nec tamen patruum virtute reserebant. Cyrum majorem natu praefecerat Augustus Pentapoli, quae pars Cyrenaica potissima habebatur, et Tripolitanae provinciais finitima erat. hanc vero administrandam Sergio tribuerat, quae ala ipso h lli Vandalici exordio recepta Romano Imperio parebat. pertinebatque ad Praefecturam Praetorii Africae. qua tum Salomon fungebatur. ergo Sergius, quum Lepti magna degeret. et fastidiosior sere esset, quam ut harhari serre possent, Mauros Leucathas jam alienatos graviter etiam offendit . quod domi ejus hominum
octoginta, quos ad colloquium admiserat, caedes facta esset. ea res ad arma omnes concitavit: qui quamquam primo praelio fugati sunt, bellum lamen ita instauraverunt, ut reliquas provincias summum in discrimen adducerent. nam Antalas quoque Maurorum regulus, qui solus harha- Torum foedus se iri per servaverat. et pace Augusti in tractu Byzaceno imperitabat . cum Leitcat his co piravit . eamque provinciam barbaris receptis vexare coepit. Sergius interea Carthaginem ad Salomonem profectus . quo jam et frater ejus Cyrus sese contulerat, rogare patruum noli destitit . ut omnibus copiis adversus Mauros eductis, vim illam harbarorum Asricae minitantium coerceret. cui Salomon adsentiri coactus
est , quod ipse Antalas dudum Salomoni insensus Carthaginem ultro
peteret, et Maurorum exercitum studio inflammatus post se rapstret. Tais
lepten Q usque progressus Salomon , quae iter dierum sex carthaginodistat, in finibus provinciae Byzacenae castra posuit: quocum non modo Sergius ac Cyrus erat, sed etiam si a ter horum minimus, nomine Salomon, patrui solatium. postridie, quum jam pacis conditiones frustra Propositae Mauris essent, proelio decertandum fuit. summa utrinquo contentione pugnatum est: nec tamen ejus pugnae infelix exitus sabendus esset, nisi eum Salomonis interitus funestasset. nam in primo conflictu Nauri susi quidquid spoliorum ac praedae coegerant amisere. Verum pugi a ab his renovata, aegre repulsi sunt; et Salomon equo primum excuMus, mox captus a barbaris atque occisus est. ad haec Salomon quoque puer inter captivos abductus, nec agnitus: quapropter quum se
i Pi . II. Vιιnd. lib. 1I. e. ar. Tebditam habet, mendose, itana liaec in Numidia erat.
296쪽
Vanitatum genero finxisset, ac Salomonis servum se suisse assirmaret, sesellit Mauros, qui eum exiguo pretio redimenti vendiderunt.
II. At vero Augustus, quum de Salomonis morte nuncios accepisser. quod Africae universae gravissimum suit, Sergium Praesectum Praetorii creavit. hominem enim oderant Asri nobilitatis suae arrogantia subnixum et in dominatione superbum : quem neque rei militaris scientia commendabat, et vita vitiis inquinata omnium conviciis objecerat. exinde bar-hari quoque haud ignari. quam contempta et turpis Sergii existimatio
vel apud suos esset, audaciores iacti, Stogam etiam veterem ducena o Mauretania evocarunt, qui se cum Antala conjungeret, et bellum communi studio administraret. quamobrem praedae passim et rapinarum plurimum fuit . ea quo sere impunitas, ut ne hostem quidem Ohvium invenirent. nequo vero haec serius ad Iustinianum perlata sunt. sed Augustus. qui Salomonem soniper amaverat, virtutemque ejus plurimi secerat, dabat hoc patrui memoriae, ut Sergium ferret ac prope revereretur. itaque hoc Praeiecto aucta calamitas provinciarum, hostium opes animique creverunt.
ANNES CIIn ISTIANUS DXXXXIIII.
Re arato Disco O Carthaginiensi
I. ANNUM hunc veteres post Consulatum Basilii V. C. tertium appellant; qui Iustiniani Augusti decimus octavus habetur. Edictum hoc anno primum adversus tria Capitula promulgatum est . quod multarum in Ecclesia discordiarum sons veluti quidam et ea put suit. nam quum Theodori Caesarea o Cappadocum Archiepiscopi hortatu in cana se utentiam venisset Augustus. Acephalos haereti eos sacito ad Catholicam consensionem et Concilii Clialcedonensis reverentiam adduci posso, si quaedam repudianda curaret, quibus illi ossondebantur, tria Edicto complexus est: primum ut damnaretur Theodorus Episcopus Mopsuestiae . qui Nestorii ni agisterfuerat, et cujus laudes continebat epistola Ibao Episcopi Edesseni. quae in Concilio Chalcedonensi reeitata suerat : tum uti notarentur libri a Iheodoreto scripti adversus Capitula xi I. sancti Cyrilli Alexandrini in Concilio Ephesino comprobata; quamquam eos libros Patres Chalcedouenses non condemnarant, et a Theodoreto id unum requisierant . ut Nestorium sententia sua improbatum rejiceret: demum ut exploderetur
praedicti Ibue epistola ad Marini Persam. in qua Theodorum laudaverat. Cyrillum accusarat, ipsum Concilium Eptiesinum in Nestorio damnando celeritato praecipiti actum arguerat. haec vero res Catholicorum multorum commovit animos , quod eo Edicto Concilii Chalcedonensis auctoritas convelli videretur. at tuo ubi Edictum vulgatum est, in Africa potissimum incredibilis Episcoporum conspiratio suit, no quis eorum Augusto morem gereret. cujus consilii auctor in primis serebatur Ferrandus Ecclesiae Carthaginiensis Diaconus, quem Roma etiam consuluerant Pela-
297쪽
gius et Anatolius Diaconi. illud quaerentes . utrum liceret damnaro quemquam post mortem y Legati praeterea ex Africa Romam et in Siciliam. qui Vigilium Pontificem maximum vocatu Augusti Constantinopolim
proficiscentem enixe obsecraram in , ne minis cederet, aut se in frauden, deduci pateretur. II. Interea Antalas et Stoeta provinciam Byracenam rursum diripiebant. Hugna Sergii invidia, qui haec ferret otiosus, ac per summam ignaviam ossicium. fidem. salutem publicam proderet. ia eo autem rerum discrimine multae civitates Ioannem Sisinnioli filium ductorem ordinum rogaverunt, ut subvenire ipse miseris atque opitulari reipublicae conaretur sal. illo quum haud magnas haberet copias, Himerium, qui numeris provinelao Byga cenae praeerat, Medesessam convenire, viresque secum conjungere jussit. mox edoctus , ibidem Mauros eastra sucisso , iter ut mutaret, tabellario misso admonendum curavit. sed quum is aberrasset, nec litteras perferre potuisset, factum est, ut Himerius in medios hostes incurret et ab iisque caperetur. qui deinde Adrumetum quoque tradere
jussus est litteris ad Adrumetinos ita perscriptis. quasi ipso praesidium
eorum novo milite suppleturus adesset. cujus illi manu litterisque deeepti portas Mauris aperuerunt. multi tum e civibus militibusquo fuga elapsi. sod urbs tota compilata est: quae tamen paullo post recepta Paulli Adrumetini Presbyteri, qui nosocomium administrabat, industria atque opera. nam is clam o muro urbis demissus Carthaginem navigavit. ac rogando hortandoque effecit, ut Sergius vel invitus aliquot tamen milites suppeditaret, utque nautae cum scaphis navibusque omnis generis praesto essent, qui homines e plebe, quotquot allicere potuisset, Romano mora vestitos reciperent. hae illo classe solvit Cartilagine , praemissis qui passim rumores spargerent . Germanum Augusti fratris silium . eum nempe, qui aliquot ante annis Praefectura Praetorii Asricae lauetus fuerat . e Graecia cum ingenti Classe advenisse, copiasque jam Adrum
tinis submit Lero, quarum ope libertatem recuperarent. Enini vero quum ea opinio crevisset, Pocturnus ex improviso adventus classiculae, quam
Paullus ducebat, fidem socii, et barbaros terrore injecto perculit. in eo tumultu Adrumetini fraudis conscii, auxiliaribus copiis, qualescuntque erant, per vim receptis, praesidium Maurorum facile oppresserunt: ceteri e barbaris, qui eum Antata et Stoeta soris erant, in ultimas Africae oras, aut in insulas quascumque diffugere. ceterum postquam Tesciverunt, quam senstra metuissent, ira timori successit, iidemque
frequentes acerbioro animo ad arma et rapinas reversi adeo omnia tu harunt . ut multi salutis caussa solum votere coacti sint: quos inter
Paullus quoque ille Adrumetinus fuit, qui se Constantinopolim contulit. Sergii enim socordia incuriaque nihil barbaris non licebat: nam Ioannes ipse, quem Mauri non contemnebant, ob Sergii simultates negligentius se gerebat, et barbaris impunitatem dabat.
298쪽
ii I. At vero Iustini alius Sergio nondum satis iratus, Africal tameneommotus periculo. Areobindum virum nobilitate primarium. sed bellicae disciplinae rudem Magistrum militum cum parva manu misit. ut pari
auctoritate bellum cum Sergio administraret. curam tamen cui quo suam dedit . ut Sergius barbaros Numidiae coerceret, Areobindus Mauris Byzacenis arma insurret. quum autem in provinciam quisque suam profecti essent, prior Areobindus hostem nactus est. An tala enim cum Stora apud Siccam Veneriam castra posuerat. huie statim Ioannem Sisinnioli filium occurrere jussit: simul litteras ad Sergium misit. quibus rogabat, ut eum exercitu in laevam partem deflecteret. et Ioanni opem serret. no hostium multitudine obrueretur. verum Sergius nequa litictrarum Areo-hindi rationem habuit, neque Ioannis, quem oderat, periculo commotus est. quapropter Ioanni iniquo praelio pugnandum suit, extremumque
discrimen subeundum: nec tamen ante occubuit, quam hostem ipse suum superasset. Ioannis enim manu Sto Za interfectus est, quo uno sublato
vitam ille multis salutemque prorogavit. post utriusque casum dirempta pugna, multis ex Ioannis exercitu desideratis. quos inter Ioannes alterfuit natione Armenus , frater Artabanis, post praeclara saeta multis adversis vulneribus confossus. haec demum, ubi Augusto nuneiata sunt. uuimum ejus impulerunt, ut Sergium tandem ex Africa revocaret. AN IS CHRISTIANUS DXXXXV.
I. ANNUA hic post Consulatum Basilii V. C. quartus dicitur, qui Iustiniani Augusti decimus nonus suit. Vigilium hoc anno in Graeciam
proficiscentem Sicilia detinuit: undo et naves frumento onustas Romam misit. eo illo consilio moras interponebat, ut placato Augusto, Episcopos . si fieri posset, in eam potius insulam, quam Constantinopolim convocareti sore enim sperabat, ut procul ab aula Episcopi, quae sentirent, liberius proferrent, et defunctorum memoriam . illa trium Capitulorum . quam Augustus urgebat, damnatione posthabita, intactam a nota immunemque jurgii relinquerent. qua in sententia pleriquis omnes
per Afri eam Episcopi versabantur, quorum legationes ad Vigilium anno
II. Iam alter vix mensis elapsus erat, ex quo Sergius Praefectura sis
abdicarat . atque ex Africa discesserat : quum Areobindo Praesecto Praetorii et Magistro militum, Goniliaris Armenus, qui numeris pro vinciae Numidiae praeerat. occupare tyrannidem nisus est. Antalas primum ab eo illectus oblata imperii societato: Mauri deinde excitati, ut Carthaginem tamquam injurias suas uli uri adorirentur. horum vero motu improviso perterritus Areobindus , Gontharin ipsum e Numidia quamprimum et Artabanem cum Armenis suis Carthaginein revocat.
299쪽
unumque e Maurorum regulis, Cutetinam nomino, sibi eonciliat. nee tamen quid Gontharis moliretur, ulla ratione suspicatur. nam hic. nosacinus suum proderet, ratus Areobindum in pugna ipsa nec opinantem interfici posse. consilium suum diu, nemine Sentiente, dissimularat. at demum quia Areobindus cunctabatur, proeliumque cum barbaris detreetabat , res brevi in opiniono esse coepit. Gontharis quippe audacia fretus apud milites aperte so Areobindi inimicum verbis ostendit . et multis eum conviciis mendaciisque oneravit, quasi lagam meditaretur. stipendia militum in Graeciam secum asportaturus. tum aperta urbis porta, aditum ejus cum suis occupavit, et seditionem multitudinis incursione commovit. in eo tumultu Areobindus hortatu Artabanis armatus ad portam cum stipatoribus suis lectoque milito accurrit. nec illo operam perdidisset; pugnabatur enim utrinquo acriter: sed Areohindus, qui aciem numquam viderat, caede et sanguine exanimatus, perfugium sibi intra urbem ad maro quaesivit, in monasterium quo se intimum abdidit, quod ad portum Mandraeium a Salomone aedificatum scripsimus, et ita muro communitum, ut arcis loco esse posset. Areobindum autem fugientem duces ipsi sequuti sunt, ne dum milite : quare Gontharis victoria potitus recta in Palatium perrexit, aditus stipatoribus sepsit, portum quoque positis custodibus clausit. III. Post tantam rerum conversionem quum tota urbe trepidaretur. Re paratus Episeopus officii sui putavit esso, ut tyrannum adiret, Voluntatem ejus si si conciliaret. pacem civibus veniamque peteret. nec
eum rejecit Gontharis. sed illico ad Areobindum ire, et data ei fido
hortari jussit. ut iii Palatium veniret: si recusaret, obsidionem ei mo temque minari. paruit tyranno Reparatus, et ex ejus praescripto Are hindum sibi extrema omnia metuentem jurejurando erexit, pollicitus incolumem eum, si obtemperaret. futurum; nihil ei contra tutum. si abnueret. illo vero se dicto audientem soro respondit . si Reparatus ipse . puero sorte ad salutare lavacrum oblato. sacris operatus, per ea
ante juraret, Gontharim fidem suam praestiturum. quod ubi Beparatus interposito jurejurando recepit. in Palatium, ut erat, tunicatus statim migravit : atque ait tTranni pedes provolutus , diu supplex jaeuit .
Puerum, recens ablutum sacrum quo codicem datae fidei testes appellans. ad quae Gontharis i Uno eum animo osse jubens, postridie cum uxore et pecunia ilicoluinem Carthagine discessurum promisit confirmavitque. deindo Reparato dimisso, men ad adhibitus eum tyranno eoenavit, honore ei habito, ut primo accumberet loco. verum a coena solus in cubiculo dormire coactus est: nec multo post immissus tyranni stipator Ulitheus eum multa precantem ejulantemque confodit, et caput ejus ad tyrannum attulit . quod ille Antatam misit. Ili I. Ceterum Antalas Gontharim , maxima ob Areobin dum contra
interpositam fidθm liuei sectum, aversatus . a Carthaginis finibus in provinciam Byzacenam recessit, ut cum Marcentio duce, qui stationariis
300쪽
fido retinendam valere plurimum posset. Carthagino Vero Artabanos . cui aditus ad tyrannum pateb. it, re cum Gregorio fratris filio et Ariasiro praetoriano communicata, magnum facinus moliri coepit. ut rempublicam a tyrannide liberaret. ita quo quum ei Gontharis Praeter opinionem bellum coutra Mauros commisisset, propediem post leve proelium nec
infaustum Carthaginem rediit, exiguas esse copias caussatus, quas secum eduxisset, et novo delectu opus esse, quod barbari exercitum suum multitudine longe superarent. quia vero convivium interea a tyranno
indicium suerat, cui se quoque interfuturum non umbigebat, idoneum denique caedi id tempus oblatum gavisus est. quare sociis conjurationis admonitis, quo ipsi loco consistere . quid cavero singuli, quid praesta rodeberent. convivium invitatus inivit. nec vero illi operam suam deside Tari passi sunt. ubi enim Gontharin opipare epulatum vino etiam in aluisse viderunt, prior Arta si res vulnus capiti inllixit, praecisis simul dextraodigitis, quam ille auri admoverat: Gregorius vero protectores accurrentes sustinuit cohibuitque di sic Artabanes tyrannum, cui proximus accumbebat, adsurgentem gladio consecit, serrumque in vulnere reliquit. admissis eodem tempore Armenis militibus. qui Artabani parebant, caesi Ulitheus et tota parricidae cohors, eeteris jam, Gonthari extincto. facinus Arta-hanis laudantibus, qui nequam hominem et tyrannum sustulisset. acta haec sexto et tricesimo post die, quam illo tyrannidem arripuerat :paxque urbi et tranquillitas reddita, multis quoque a caede liberatis, quos Artabanes Constantinopolim misit. ANNUS Cli RIATI LN Us DXXX LVI.
Re aram Episco o Carthaginiensi
I. HUNC annum veteres post Consulatum Basilii V. C. quintum dic bant . qui Iusti iliani Augusti vicesimus suit. Constantinopolim hoc anno Vigilius Ponti sex maximus vii I. kal. Februarias ingressus est, quo jam et Facundus Episcopus Hermianensis hortatu, opinor. Patrum Asricanorum se mature contulerat, ut contra Augusti studium atque baereticorum eo natus auctoritatem Concilii Chalcedonensis, pro quo et Vigilius stabat, optimo animo recteque sentiento tueretur. quin regia in urbe Facundus
minime otiosus, dum Augustus Episcopos ad Concilium vocabat, opus suum pro defensio no trium Capitulorum aggressus est, do quo in prae satione sie seribit: Hoc opus suadentibus fratribus ad Imperatorem Constantiliopoli scripsi: quo nec dum finito ac pertractato adductus est Romanus Episcopus. ab hujus autem adventu Concilium cogi coeptum sepinaginta Episcoporum Vigilio eoram: qui, quum magnaSquotidie inutilesque contentiones esse videret. judiciumqno controversiarum frustra altercationibus trahi aegre ferret, edixit, ut quae quisquet