Steph. Antonii Morcelli e Societate Iesu ... Africa christiana in tres partes tributa. Volumen 1. 3.

발행: 1817년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

sentiret, quibusque argumentis duceretur, ea singuli scripto significarentiquare Facundus, qui jamdiu secum ipso statuerat, quid urgere deberet. et in eo argumento pertractando multam operam posuerat, facile princeps fuit eorum . qui contra Augusti sententiam a damnatione trium Capitulorum abstinendum censebant. II. Carthagine interea, quamquam summi magistratus auctoritas deerat, Artabanis tamen dignitati virtute partae, quam et modestia ornabat, plurimum tribuebatur: cui Praejecta etiam Areobindi uxor, Vigilantiao Augusti sororis filia, magno auri pondere oblato, honorem habuit, quod viri sui ultorem nacta esset. ipse Vero Augustus, simul atque nunciatum est, quid Arta hanes in tanto illo reipublicae discrimine perfecisset, dignum eum putavit, quem apud Afros Magistrum militum renunciaret. ceterum Ariabanes delibato honore petiit ab Augusto, ut so Constantinopolim redire pateretur. id quoque a Principe datum est viro de republica optimo merito: in ejusque locum missus in Africam Ioannes frater Pappi, quem illic Belisarius ductorem ordinum habuerat. porro Ioannes ut Carthaginem attigit , ac de rerum statu cognovit , Mauros bella

institit coercere.

ANNUS CHRISTIANUS DXXXXVII.

ReParam Disco o Carthaginiensi

I. SEXTUs hic est annus post Consulatum Basilii V. C. idemque vicesimus primus Iustiniani Augusti: quo tempore Vigilius eorum studiis offensus, qui tria Capitula temera damnasso videbantur, Menam Patriarcham regiae urbis a communiona sua rejecit. ceterum quarto post mense, quum jam videre coepisset, quod Graeci recte admonebant. tria illa capitula ad ipsum Concilium Chalcedonense minime pertinere: nequo enim ante prolata suerunt, quam Concilium absolveretur, nequo Leonis magni sententia recepta videri poterant, qui non alia Acta probaverat, quam quae ad fidei nostrao summam spectabant; tum vero Vigilius et Menam sibi reconciliavit, et ad Augusti sententiam inelinare visua est: sic tamen, nihil ut sancto illi Concilio detractum vellet, et intactam auctoritatem tueretur. quo pertinent illa Facundi Hermianensis verba doVigilio ti . Occulta ejus ante judicium pollicitatio tenebatur, in qua se spopondit endem Capitula damnaturum. II. At in Africa, quo frequentes de his nuncii asserebantur, parum arrisit Episcopis ea Vigilii sacilitas: jam enim uno studio Facundum

suum sequebantur, paullo serventiores, quam opus erat. undo dissidium post Oa extitit, quod multis Ecclesiis labem atque perniciem attulit. minus tamen intentus ad haec animus esse poterat, quod etiamtum in armis provinciae essent, ac de belli exitu suspensae curis majoribus tenerentur.

302쪽

Ioannes enim Magister militum exercitum contra Antalam et Mauros Byzacenos eduxerat sa . ac initio quidem magna clade affecerat, signis quoque receptis, quae olim, Salomone in acie caeso, abstulerant: quibus ad Augustum missis exhilarata regia urbs est. Verum e tractu ipso Tripolitano exciti Lebant hae provinciam ByZacenam rursus magno exercitu oppresserant, ac se Antalae copiis adjunxeranti Ergo cum his etiam Ioanni pugnandum fuit. quo in proelio victus multos in acie caesos amisit, ceteros fuga dilapsos, quum se apud Larensem coloniam recepissent , aegre confirmavit. atque hanc calamitatem hostium incursiones sunt consequutae: qui Carthaginem usquo omnia depopulati . acerhq multos crudeliterque Vexarunt. nec tamen Ioannes adversis in rebus abjecit animum: sed novo delectu suorum habito, ac Mauris. qui CutZinae parebant, in societatem adscitis. talem instruxit exercitum, qui multitudinem hostium virtuto superaret. quum enim prior arma in emintulisset, proeliis usus secundis, barbaros omnes partim serro sustulit, partim in extremas Africae oras conjectos cessare coegit : praeclaro

omnino de Asris meritus; qui post diuturna bella jam ad paucos redacii, nisi pax affulsisset, brevi interituri videbantur.

ANNUS CHRISTIANUs DXXXXVIII.

Re arato Disco O Carthaginiensi

I. HUNC annum veteres numerant septimum post Consulatum Basilii V. C. quo anno Iustinianus vicesimum secundum Imperii sui incohavit. Episcoporum . qui cum Facundo sentiebant , studium Constantinopoli acrius in dies eminebat : scriptaque eorum in synodo prolata Vigilium impulerunt, ut solus ipse, consilio rojecto, sententiam serret . quam Iudiciatum appellavit . et ad Menam Patriarcham misit. in eo scripto

clausula erat hujusmodi. Salpa in omnibus reuerentia synodi Chalcedonensis: sic autem de tribus Capitulis pronunciabat si Quoniam his verbis, qtiae nobis de nomine Theodori Musuestent scripta Porrecta sunt, multa contraria rectae Mei releguntur, nos monita Paulli sequentes Apostoli dicentis, Omnia probate. quod bonum est, retinete lai. ideo anathematiramus Theodorum qui fuit Iram uestiae Discopus , cum omnibus suis impiis scriptis, et qui vindicant eum. anathemati iam et impiam epistolam, quae ad Marim Persam scripta esse ab Iba dicitur, tamquam contrariam rectae Christianorum s.fei, et omnes, qui eam vindicant, vel rectam esse dicunt. anathem Miramus et scripta Theodoreti, quae contra rectam silem et duodecim Cvitula sancti Cyrtui scripta sunt. grata haec Augusto suere, qui jamdi ii nihil optabat impensius, quam ut ea Capitula Pontificis maximi judicio damnarentur.

303쪽

itaqua non modo Vigilii sententiam quam primum per orbem Romanum vulgavit. sed Edicto etiam Episcopos ad eandem damnationem adegit ca . at in eredibile dictu est. Vigilii iactum quam multos offenderiti Diaeoni ipsi Rusticus et Sebastianus, viri ejus aetatis doctissimi, quos ille Roma

secum adduxerat, quamquam initio Iudicatum ejus commendaverant, iis adhaeserunt, qui tria Capitula defendebant. Facundus vero Episcopus Hermianensis adeo ira excanduit, ut mendaeem Vigilium proditorem quo appellaret. nec vero hic, ex quo Augusti Edictum per occidentem promulgatum est, multos alibi fautores invenit. invidia enim illi passim qua rebatur, quasi securim ipse Concilio Chalcedonensi inflixisset, et omnem ejus auctoritatem protrivisset. Africani in primis Episcopi, quorum dux Antistes Carthaginiensis erat. Edictum Principis palam respuerunt. Vigiliique sententiam insigni nota atque ignominia aperto damnarunt. I. Ceterum per haec tempora religio extremam Africae oram . quam Syrtes claudunt, victoriis peragravit, et Mauros, qui limitem Tripolitanum incolebant. Ecclesiae adjunxit. Iustiniani opera instantiaque id laetum

accepimus 4 , a quo tantae rei caussa sus missos ex Afris Sacerdotes. qui barbaros excolerent, atque ad sacra nostra rite expiatos traducerent, compertum est. punice enim eos loquvios apparet, quum ea gens a Phoenicisus oriunda seratur. qui deinde tanta erga Romanos fide suerunt, ut Mauri Pacali appellati sint. atque hos imitati postea Gadebitani dicuntur. Sabratensium finitimi, quos veteri etiamtum superstitione obstrictos Αugusti cura liberavit. porro in eo tractu, quem rara oppida distinguunt, ejusdem jussu Leptis magna, urbs olim et ampla et frequens, quam superiorum temporum negligentia ab incolis prope desertam arenae penu

totum obruerant, contracto murorum ambitu sie restituta est, ut et mi

nori praesidio egeret, et ventorum vim iacilius perferre posset. in ea simul templum sanctae Genetrici Dei. aedesque alias quatuor exstruxit: veterem item domum Severi Aug. quem in ea urbo natum constat, reficiendam curavit, ut solicitatis ejus monumentum esset. eodem modo

Sabratam quoque muro cingi jussit, et templum inaedificavit opero eultuque magnificum is . quapropter intra paucos annos plura Asri, opinor, in se beneficia ab uno Iustiniano collata numerabaut, quam omnibus aetatibus a superioribus Imperatoriuus accepissent.

ANNUS CHRISTIANUS D XXXVIIII.

Reparato Disco o Carthaginiensi

I. Esae hic apud veteres annus post Consulatum Basilii V. C. Octavus, idemque Iustiniani Augusti vicesimus tertius. Vigilium Pontificem maximam reditus cupidum Constantinopolis detinebat : angebantque infaustae

304쪽

ex Oeeidente litterae, quae non solum urbem a Bege Totila captam sed nova etiam Ecclesiarum exorta di sidia perserebant. nam in Illyrico

plerique omnes Episcopi, postquam Iustiniani Edictum et Vigilii Iudicatum ad eos pervenit, in Concilium coivere, ac tria Capitula. quae Vigilius damnaverat, omnino retinenda esse, consenserunti qua de re epistola etiam ad Augustum Concilii nomine missa est. quia vero Beno- natus primae Iustinianao Episcopus Iudicium Vigilianum reverebatur. sententia in eum dicta, Pontificatu se abdicare coegerunt ii . ad hae Rusticus et Sehastianus . Vigilii Diaconi comitesque, Romam ipsam epistolis eo missis turbaverant: quos propterea ille a sacra communiona prohibuit, graviora minatus sa , nisi resipuissenti

II. Nec vero minus a Vigilio Episcoporum Africanorum abalienati animi erant. Facundo in primis instigante, qui in urbe regia signiferum se factionis ne principem profitebatur. illud enim in magna rerum ignoratione gravissimum omnibus videbatur. quod tum adversarii iactum injuria jactabant. auctoritatem Concilii Chalcedonensis posthabitam Principis

voluntati, et unius caussa magisterium Ecclesiae contemptum esse: pr ditum praeterea ad posteros exemplum, ut a Conciliorum magnorum decretis sententiisque impune recederetur. sed viam ad schisma atque

desectionem temeritas potissimum ac praeceps illa Episcoporum Illyrici munivit audacia: de quorum synodo sub anni hujus finem ex multorum litteris edocti sunt. id enim Episcopos majore studio inflammavit. noeaussam Ecclesiae postremi suscepisse videremur: qui tamen aliquando poenitentiam egerun L poenitentiae suae.

Re arato Discoρο Carthaginiensi

I. Α Consulatu Basilii V. C. annus hie erat nonus. quem Iustinianus Imperii sui vicesimum quartum numerabat. Vigilii hoc anno cura fuit, quoniam cum Augustus Romam rediro non patiebatur, ut litteris ad summates Episcopos datis ostenderet, quam ipso a Concilii Chalcedonensis auctoritate violanda alienus suisset . quamque falso objiceretur. tribus Capitulis damnatis. Concilii illius doctrinam nomenqne conca disse. qtium autem compertum salaeret. discordiam animorum in dies gliscere passiua, ac ne a caede quidem alicubi temperatum esse; in eam sententiana venit, ut controversiam totam in magno omnium Episcoporum Concilio diri mendam censeret. sed idoneum in Italia aut Sicilia locum quaerebat s Q, quo Latini maxime Episcopi Deilo conveni ro possent : nam hi potissimum sive obscuritate quaestionis sive ignoratio no eaussae discrepabant. cui tamen Augustus repugnabaι, ea se coram pertractari cupieus, ne

305쪽

Patres proeul ab regia urbe disputantes in contrariam opinionem per

uallerentur.

II. Haec dum Constantinopolim agitabantur, in Africa Episeopi quasi

aestu quodam abrepti ingenii sui synodum postulabant. neque eorum VO-luntati obstitit Reparatus, qui officii sui putabat esse, ut ad tuendam Ecclesiao auctoritatem primus auctorem so ducemque praeberet. Concilio igitur indicto, Episcopi Carthaginem frequentes venero, eoque Omnes animo. ut Vigilii Iudicatum plane rejicerent. in ipso autem conventa majores etiam spiritus majoremque arrogantiam sumpserunt. nam obliti quid Augustinus olim, quid Aurelius, quid reliqui ejus aetatis Episcopido Ponti ilicis maximi judiciis sententiisque secum statuissent. Vigilium trium Capitulorum condemnatorem decretis ipsi suis confixerunt ca r ut

Catholicao comi minionis tamdiu expers haberetur, dum consilio mutato in opinionem eorum voluntatem quo deflecteret. litterae deinde communi consensu perscriptae, quibus Iustinianum Augustum de synodo sua certiorem sacerem. c.ie quo per Ut Tmptu in Magistrianum missae sunt. enimvero qui Vigilium a se removisso, atque a Catholica Ecclesia separa qse arbitrabamur, loco ipsi et conini uniolae Catholica exciderant: nam Vi- filius hanc POP iam Ita eos omnes statuerat . quicumque Iudicatum suum late aut i jiceio Musi serent. tum Augustus iam Illyricae quam Afri Canae s Iriodo nescii plum opposuit sutim, et tria Capitula jam damnata se admonuit, ac damnare ipse perrexi v ia .

I. DE IN Us post Consulatum Basilii V. C. idemque vicesimus quintus Iustiniani Augusti hic annus fuit. Theodoro Caesareae Cappadocum Ar clite piscopo parum jam videbatur, quod Augustus a Vigilio expresserat: instabat urgebatque, ut Concilii Chalcedoneusis mentione praetermissa, tria rursus Capitula presso ab eo simpliciterque damnarentur. cui Iustinianus doli neseius minime restitit: ita ac assentiri solitus, ut quae illa suggereret probaretve, ea maxime recta atque optima duceret. itaque id ei iam a Vigilio peiero coepit, ut formula, quam cauto omnino apposiaeque in iudicato adscripserat, in posterum rejecta. tria Capitula novo ejus judicio seritentiaque notarenturi tum vero ingemuit Vigilius fraudem suspicatus, et periculi declinandi caussa Augustum adloquens. Veniant, inquit ci , huc fratres nostri ex omnibus prooinciis quini aut seni Episcopi, et quidquid sub tranquillitate, tractatu habito, omnibus via um fuerit, cum Pace disponemus: cyma sine consensu Omnium ista, quae et synodum Chalcedonensem in dubium venire faciunt, et a Ir-

306쪽

ciatim fratribus meis generant, solus facere nullatenus acquiescam. aequam Vigilii honestamque postulationem repudiare Augustus non est ausus: Episcoposque ex Illyrico in primis atque Africa, qui maximo expetebantur, adesse jussit. II. Enimvero Episcopi Illyrici, quum Augusti litteras accepissent, tam pertinaci animo obfirmatoque suerunt, nemo ut Principi obtemperandum censeret, nemo regiam in urbem sibi proficiscendum existimaret.

in Asriea Augusti plus valuit auctoritas: vel etiam spes aliquid potuit.

si eo primores contendissent, fore. ut Augustum ipsum a sententia sua revocarent. quapropter, nulla mora interposita, Reparatus ante alios

summus Africae Antistes, Firmus, qui Numidia o primatum habebat . a bini e provincia Byzacena Primasius Adrumetinorum, Verecundus Iuueensium Episcopi in Graeciam adspirantes Carthagine solverunt. interea Vigilius, quum de horum prosectione cognovisset. redit ad Principem,

atque ab eo enixe petit . ut quoniam iis contentus non esset, quae ipso antea decreverat, ea insecta haberet, et caussam totam ab incohato cum iis agi pateretur, quos h revi adventuros nunciabatur. se quidem a Iudicato suo plane recedere: id ipso etiam praestaret, ne quis ante de

quaestione illa sermonem inferret . quam Latini Episcopi adessent, quibuscum Graeci accurato disserere, ac in legitima synodo disputaro ex nequo possent. haec Augusto probari visa: sed paullo post, quum jam Episcopi ex Africa advenissent, nova multis in locis per urbem regiam Edicta proposita sunt, quibus tria Capitula damnabantur rursum, et

iterata sanctione notabantur. ea res Vigilium maximo perculit. apparebat enim adversariorum apud Principem quanta vis esset. conscientia tamen

recte factorum confirmatus . Graecos Latinosque Episcopos in domum Placidianam, quam ipse incolebat, convocatos his verbis admonuit cai: Quicumque Edictis istis consensum praebere voluerit, sciat, se M ostolicae Sedis communione suspensum. aderat vero cum eo Datius Episeopus Mediolanensis. annum jam duodecimum in regia urbe agens. isque in eandem seu lentiam loquutus, Ecce ego, ait, et pars omnium

Sacerdotum , inter quos Ecclesia mea constιluta est, id est Galliae, Burgundiae , Spaniae , Liguriae , Aemiliae atque Venetiae , conteStor , quia quicumque in Edicta ista consenserit, sUrascriptarum ProUiu-ciarum Pontimes communicatores habere non poterit : quia constat apud me , Edicta illa sanctam synodum Chalcedonensem et Mem Catholicam Perturbare 3ὶ. post hapc Vigilius. eos poti simum appellans, quos apud Augustum gratia valere sciebat . . Rogate, inquit, piissim utu Principem, ut Edicta sua, quae praecestit appendi, remopere dignetur, et Constitutum commune evectare, id est ut scandalitati Episcoρι Latinae linguae ad synodum veniant, aut certe remota omni violent ια suas acripto declarent sententias. quod si forte preces nostras audi e

307쪽

noluerit, vos nulli αἱ praebeatis assensum, quae ad dioisionem tendit, nec contra Constitutiam comminatione Gliqua veniatis. qtiod si hoe forsia tan , quod non credimus, feceritis, noveritis vos ex praesenti die ut praeotiricatores a beati Apostoli Petri Sede per ministerium vocis meae communione suspensos. haec Vigilius domi edixit colam Episcopis. qnos

cogere licuit, multis etiam e Ciero Constantinopolitano praesentibus, quos Lautores halisbat. num eodem convenerint Reparatus et Firmus primi Asricae Episcopi, compertum non habemus: credibile tamen est, non ahsuisse. quum jam in eorum sententiam inclinare Vigilius videretur.

illud vero extra controversiam. et Pritnasium Adrumetinum et Verecundum Iuncensem Vigilio adhaesisse. nam quo amborum subscriptiones tenemus is , nec minus ipsa fuga testatur, quam infra commemorabimus.

Episcopis porro e domo Placidiana digressis, Theodori Cappadocis crevit

audacia. comminatione enim Vigilii sententiaque contempta, Episcopos factioni suae in templum, ad cujus fores Edicta illa pendebant, superbosastu adduxit . et sacrum iisdem adstantibus Ponti sieuli ritu peregit.

Iustinianum vero non modo a susc pio Consilio non revocavit, sed etiam

acrioribus stimulis sedit quodammodo . et aliud ad facinus impulit. nam paullo post ejus jussu in domum Placidianam vigiles custodesque missi, qui omnes aditus servarent. Vigiliumque tamquam in custodia domi

septum len Prent.

II. Ergo Vigilius, ut vim sibi adhiberi sensit. perfugium sibi quaerendum ratus, in aedem Petri Apostoli . cui Romanum Hormisdae monasterium conjunctum erat s6 . velut in asylum confugit. verum ne illi equidem loci eum sanctitas tutum praestitit. tribunus eo immissus capitalis Cum satellitibus. qui eum altaris columnas amplexum per vim abducerent . abstructisque Diaconis ac Clericis omnibus. qui opem serebant, manus Pontifici maximo injectae sunt tanta violentia, ut altare concidet et, et columnae aliquot confractae laberentur. raptabatur vir mitissimus ad tribuni arbitrium circumsuso satellite : quum tumultu exorto

milites populusque in illam cohortem impetum fecit, ae depulsis dissipatisque furoris i Ilius administris. Vigilium in asylum suum reduxerunt.

eni invero facti hujus atrocitatem indignitatemque nemo honorum non tulit permoleste: et quia constabat, haec omnia Theodori Cappadocis consilio moderari. ipse Vigilius tantum scelus poena vindicandum duxit, ne impunita diutius audacia haccharetur. ceterum quum eum de multorum Episcoporum sententia. qui et libello ejus subscripserant, loco movisset, ita vel mansuetudini sua o vel prudentiae indulsit . ut promulgationem disset ret. At Augustus, quamquam eunt facti pudebat . a proposito uoudiscessit. nam e dem Consulares viros Belisarium, Cethegum. Petrum,ae sororis silium Iustinum adlogavit, qui eum, sile jurejurando obligata. in aedes Placidianas redii celeiit. quibus ille vim omnem repugnanti

Conini inantibus assensus est. quis enim tautorum virorum religionem non Oi in uumn. 1laeod. ibui. 49. cci v. vii. Greg. Asrig. ρ. 66. ιδ niati

308쪽

magni see isset' deeeptum se tamen brevi expertus vidit. nam quum in domo Placidiana versaretur. datam ei fidem ne repetenti quidem atquo imploranti Augustus praestitit: ac milites rursus domum ejus custodira jussi, ne se iterum in templum reciperet, undo abductus suerat. quamobrem do alio sibi asylo parando cogitavit: nactusque ad fugam adjutores quam si dissimos, intempesta nocte elapsuq, X. kal. Ianuarias Chalcedonem. quae o regione est. transfretavit, atque in Martyris Euphemiao templo latuit, quod illic summa religione colebatur. sugientem plerique Episcoporum Latinorum sequuti sunt, inque horum numero Verecundus quoquo

Iuncensis suit, qui in ea urbe domicilium sibi perpetuum fixit s=a: sedis cum Primasio anteverterat.

IIII. Pertinent ad hunc annum celebres illae Cleri Italici litterae , o quibus maxime Vigilii apud Constati inopolim vices aerumnasque cognovimus. nondum resciverant Ecclesiao Italiae. Vigilium ex urbo regia aufugisse: sed cetera edocti, quae ab Augusto pertulerat, quum Rex Theodebaldus, cui tum Franci parebant, eo Legatos mitteret. ne in belli Gothici societatem traheretur 8l. Clerus Italicus Legatos eosdem de his, quas Constantinopoli acta suerant, praemonuit, hortatusque est, ne solatium illi suum auxiliumque deesso paterentur. quod reliquum est, ex iisdem litteris Reparati quoque calamitatem et successoris ejus designatione in ad hunc annum spectare discimus. sic enim utrumque in his

faetum exponitur syὶ: Quum Afri Episcopi in cipitatem regiam perpenissent, coeperunt eis nunc blandimentis, nunc terroribus extorquere, ut praeberent in Capitulorum damnatione consensum. sed quum nullatentis eis extorquere potuissent, concinniata est caussa sancto RVarato Episcoρο Carthaginiensi, quasi Areobin dum OG Magistrum militum a Cuntarit branno in Africa fecisset oceidi: et sub hoc colore in exsilio

deportatus est. mox de Reparati successore additur: Mittunt etiam ad Carthaginem, et alium in loco sancti Neparati Episcopi contra Omnes regulas et contra Omnia statuta Patrum Episeopum ordinari fecerunt: quod cum nimia clusione sanguinis , et interitu mullorum innocentum hominum fecisse dicuntur. is vero Primas ius suit, quem antea Reparatus Constaminopolim miserat . ut eo apud Prinei pem Apocrisiario uteretur hic diu inter Graecos Episcopos versatus in eorum sententiam iacile se adduci passus erat. quod tamen divino consilio tactum existimarim, uvtribus domum Capitulis in Concilio magno damnatis, non deesset ita

Africa, qui schisma prohiberet, dissidiumque tolleret . quod multas Oc- ei dentis Ecclesias pervertit.

309쪽

ANNUS CHRISTIANUS DI II.

Primasse Disco o Carthaginiensi

I. ANNUS hie nn decimus numeratur a Consulatu Basilii V. C. qui Iustiniani Angusti vicesimus sextus suit. Reparatum exsulem Luehatta necepero, urbs Helenoponti inter Cappadociam et Paphlagoniam. Tlieo loropolis quoque dicta si , apud quam sub Anastasio exsulaverat sanctus Patriarcha Macedonius c, , sTnodi Chalcedonensis assertor. at vero Firmus Numidiae Primas, qui cum Reparato Constantinopolim prosectus fuerat. Augusto velificatus tacite commeatum impetravit : quem in ipso itinere. quum in Africam hoc anno rediret, mortuum esse, scribit Victor Ton-nonensis : salso tamen, nam Firmus anno insequenti Concilio magno iu- tersuit , quo primum die Patres convenere : sic enim cietur Firmo

religiosissimo Episcopo Tipasensi Africanae pro, inciae. sed anto sinem ipsius Concilii discessisse manifestum est, quod nomen ejus in Concilii

illius subscriptionibus desideratur. reliqui duo, qui in proposito susceptoque consilio permanebant, Ptimasius Adrumetinus et Verecundus Iuncensis Chalcedone morabantur, asylo tuti, quod in templo suo Euphemia Martyr praebebat. alii tamen atque alii ex Africa Episeopi Constantinopolim destinabantur, selecti ex iis, qui in Augusti sententiam inclina roviderentur. nam, ut est in litteris Cleri Italici, quarum superius mentionem feeimus. Praefectus Africae, si quos inuenit in Africa Episcopos

aut caussas Proprias habentes, aut simplices vel ignaros, aut venales et paratos ad praemium, collegit et direxit inde tinumquemque. sed quis id temporis Praefecturam Asricae gereret, non invenio. nam Ioannianto hunc annum successorem datum esse , aetatis illius consuetudo persuadet.

1 I. Iamvero Augustus, iterata Vigilii fuga commotus, ut eum Chalcedone latitare rescivit, viros primarios, quos antea destinaverat, illuc remisit, qui eum regiam in urbem, jurejurando rursum interposito. revocarent. sed is non erat Vigilius, qui splendore hominum aut verborum illece hris teneretur. hoc sane responsum ejus fuisse accepimus s. :

Nos , inquit , in hanc Basilicam pro ntilla pecuniaria vel pripata caussa confugimus; aed pro Ecclesiae tantum scondalo, quod jam iatoto mundo pro peccatis innotuit. et ideo si caussa Ecclesiae ordinatur, tit pacem ejus, quam a punculi sui piissimus Princeps fecit tem poribus, et modo restituat ; ego sacramentis opus non habeo, sed statim egredior. si autem caussa Ecclesiae finita non fuerit, item sacramentis opus non habeo: quia nunquam de sanctae Luphemiae basilica exire dispono, nisi scandalum ab Ecclesia Dei fuerit a titat tim. I.egalos praeterea de Theodoro Cappadoce, quem de honoris gradu dejecerat, et

310쪽

Eeclesiae eommunione privaverat. diserte admonuit, rem ut ad Augustum deserrent . illici illst ut, ejus usu colloquioque sibi abstinendum esse non ignoraret. acia haec V. kal. Februarias. Legatis vero re insecta Constantinopolim reversis. Iustinianus ira μxarsit, ac pridie kalendas easdem epistolam

ad Vigilium veneni plenam per Petrum Reserendarium misit: quam ille.

quia manu ejus subscripta non erat, tamquam commentitiam habuit. probra tantum crinii nationesque resutavit. mox edoctus quae contra eum passini disseminabantur, Ecclesiae universae caussam suam rationemque

suscepti consilii accuratissime exponendam duxit. itaque litteras illas suas Encyclicas perscripsit. quae exstant. ad Ecclesiam universam, in quibus fidei quoque suae professionem expressit. III. Dum haec gerebantur. Menas Patriarcha magnam in eo operam ponebat, ut Graeeos Episcopos Vigilio reconciliaret. nee longo laboro effecit , ut plerique secum quae sentirent , scripto profiterentur , B veniam admissorum a Vigilio supplices sagitarent: utique Chalcedonem communi consensu mitterent . qui eum libellum Pontifici maximo offerrent pacemque poscerent is . iactum id Menae Patriarchae sero postremum fuit: nam vii I. kal. Septembres decessisse creditur. Eutychio statim iaejus locum suffecto. Chalcedone vero per idem tempus apud Martyrem Euphemiam diem item suum obiit Verecundus Iuncensium Episcopus t6 , aerumnis consectus, quas in litteris suis Clerici Italiae commemorant set . sic enim de Primasio et Verecundo loquuntur: Hoc videntes alii duo, qui inter ipsos et sanctitate vitae et dioinarum scripturorum scientia

Sunt ornati, ad sanctam Euphemiam Chalcedonem fugerunt: et ibi usque hodie stib tanta necessitate jacent, ut, quum infirmitate corPoris

laborantes nec medicum inpenire mereantur, pericula immensa suStineant. 5ὶ ii id. in Const. r. ii. ri apud Hard. ibid. p. c8.

ANNUS MIRISTIANUS DI. III.

Primasio Discopo Carthraginiensi

I. ΗUNC annum veteres duodecimum vocant post Consulatum Basilii V. C. qui Iustiniani Angusti vicesimus septimus suit. Priinasius. quum

sciret. Concilium magnum hoc anno Cotistantinopoli celebrandum essρο, e re publica autem solo putaret, si se Carthagine contineret; Sextilianu in Tun ejensem e Proconsulari provincia de Episcoporum sententia legit. et regiam in urbem misit, qiii vico ejus sungeretur, tot uin lite Proconsularis Concilium referret. ceterum eodem ex ipsa provincia Proconsulari profectus est Victor quoque Sinnariensis: Numidia vero tres misit Cresco- Ilium Iactarensem, Restitutum Mile vitamina, Crescentem Cuiculi lanum:

ex provincia Byza cena, quao jam hi nos dedersi, tertius drlectus estro uipejanus Vicitii ianensis. Mauretania demum Tingitana Valerianum

Dissilired by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION