Reuerendi patris F. Bartholomaei Spinei ... Quaestio de strigibus, vna cum tractatu De praeminentia sacrae theologiae, & quadruplici apologia De lamiis contra Ponzinibium

발행: 1576년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

mittit immediate tractatum, in quo probare pro virili eontendit, im iges ipsas ciuiles tali sublimitate csteras omnes scientias anteire, veper eas valeant immo debeant ipsi Legistae quaestio nes theologicas non solii aliquibus declarationibus saltem aposteriori quod omni scientiae necnon & sensui conceditur aliqualiter attingendo decorare: verum etiam decidere determinareque, contra communem

etiam Theologorum ac sanctorum Doctorum sapientiam & profundissima fundamenta. Audet insuper Apostolicae sedis sanxioniabus & prudentiae praeponere suam : ut quod illa decernit uocados esse Iuristas ad praebendum Inquisitori consilium semel tantu, perfecto inquam processu , affirmet homo hic praeuocandos, & eorum

praesentiam necessariam ad eNaminationes reorum omnes & qua stiones. Tantam autem viri huius insolentiam admiratus, exhorrui. Ne igitur propter eius allegationes squae tamen bene perspectae, inuicemq; collatae proposito suo non fauent) aliquos in plena lace cscutire cotingat, Sc eX hoc molesti se dominis Inquisitoribus prςbeant : vel certe ab eisde Inquisitoribus ut impeditores ossicij, molestiam de confusionena ipsi Potius & merito Patiantur, claraq; veritas hisce fumuculis nullatenus obumbretur, eiusdem veritatis sabello paucis eoiae abiicere hoe ordine decreui, ut in primo edu bus, quos nunc edo tractatus concIusionem primi illius viri tracta tus erroneam esse probem . ostendamque non solum non praesereruges Theologiae: non solum non debere veI possie Iegistas quaesti nes Theologicas dirimere vel deciderer verum etia quod tanquam valde alieni ab omni Theologali speculatione, nullatenus sunt admittendi ut ullum verbii circa talia magis promant, quam Puri causidici: nisi forte sint pariter canonistae non vuIgares. Secundo conclusionem secundi tractatus eius ut erroneam in ecclesia reprobabo confirmans oppositam, &inductas ab eo demoliens captiunculas

Circa primum aute quod Proposui sic proceda more Philosophai lium, ut primo ProPonam pro singulis opinionibus singulas rati

nes, quibus tota quaestio dubia reddatur. Secundo vero rationibus elatissimis Sc efficacissiluis veram nostram opinionem, quae suae omponitur obfirmabo, euasiones eius Pariter Praecludendo. Εκtremo vero loco caetera figmenta, quae Pro opinione eius facere videntur

Producta, labefactabo. Quia vero ut dicit Diuus Tho. in tractatu contra retrahentes. hominem ab ingressuYeIigionis, in consonum Sederisibile videtur, quod sacrae doctrinae professores iuristarum glosis Ias in authoritatem inducant: ideo a talibus auxiliis allegationibusque, praecipue ei uilibus, abstinebo: eo ve I maxime quod ordinarie talia ducutare religiosorum Prose suo non admittit. Quinimmo

102쪽

Tα AC T A r V a a re R t urvo scut nobiliIsimae scientiae comprobantur alumni, ista etiam re pri Priis,aliorum iudices an uera dicant uri salsa, constituuntur, merito reprobantes omnia quae sacris in litteris fundatae sapientiae suae re-

a Myo dubia per oppositas rationes proponitur: ct ex duobus fundumentis principalis conclusio probatur, quam Author pra ponit . Cap. I.

QVANTVM ad primu igitur, probari posse videtur legum scien

tiam esse praestantiorem Theologia, ita ut Possit etiam quae- litoties Theologicas determinare. Nam scientia quae complectitur simul diuina & humana dirigens homines in omnibus suis operationibus ad finem tam Proximum quam etiam ultimum, qualis via detur esse scientia legum ciuilium, ut infra deducetur, videtur prae eminere scientiae, quae tantum diuina pertractet, qualis est Theologia. ergo i c. In conetrarium est quod habetur. d. lo. e. Leges. ubi di citur, quod Theologia est scietia Hrperior S magis digna, ct ea. d. e. Certum. Sc c. Suscipitis. dicitur quod leX imperialis non est supra i iem Dei, sed subtus. Cum ergo lirientia quae inferior est, non habeat uperiores eXamin re, & consequenter nec eius quaestiones decidere, sequitur quod ius ciuile non debeat neque podit Theologicas quaestiones determinare., Pro absolutione huius propositi dubii, sciendum est primo, quod unam scientiam se intromittere de quaestionibus sterius potest duobus modis continSere: uno modo ut ordinata ad finem illius: & huc est proprium inferioris & subseruientis. Alio modo ut ordinatiua principiorum eius, ct hoc est propriu scientiae superioris, Proce. Metaphysi. Sciendum est secundo, φcunis est proprium fundare veritatem,proprium est etiam opposita salsitatem refellere. Fundat autem superior scientia veritatem inserioris ordinando stabiliendoq; Principia eius, eX quibus conclusionum veritas oritur & infertur. Vnde opposita in etiam reij ciant falsitatem necelle est: quod quidem inferior circa superiorem in his quae ad superiorem iosum Proprie spectant, attentare non potest.

Illa sunt nota philosorhis: & habentur eκ doctrina Aristo. primo Posteriorum: primo etiam di quarto Metapbysicae. His praemissis ponitur conclusio, in qua consistit positio ct opinio contra primum tractatum Aduersarii, quae talis est. Legum scientia non m eisistis. test se intromittos ag decidendas quaestiones ProPrias Theologiae, r ranciais

103쪽

pra inductam de hic plenius declarandam rationem inuictissime sic Probatur. Scientia inferior non potest decidere quaestiones superioris: Sed scientia legum ciuilium est inferior quam sit scientia sacrae Theologiae. ergo per leges ciuiles non po fiunt legistae se inummittere ad decidendum quaestiones Theologales. ludune probatiotis amplissisa declarario. Cap. II. ΡR o declaratione praefatae probationis, Sc primae in ea sumptae

propositionis, notandum est primo, quod superiora in entibus Scnobiliora, sunt communiter causae minus nobilium: dc consequenter habent haec ordinare ac in proprios deducere fines. Mam testa est enim primo in spiritualibus, quod superiores spiritus purFant α numinant inferiores, secundum Diony. 8.ca. cael. Hier. Interiores vero spiritus separati, quales sunt infimi ordinis angelorum, instruulec in suos sines dirigunt spiritus coniunctos, animas inquam no stras,quibus natura Praestant, atque virtute. Qua etiam ratione in dulsit diuina clementia, ut quilibet homo in sui custodiam habeat ab exordio natiuitatis eius an elum sibi specialiter delegarum, Vedicit Diuus Hier. super illud Matth. id. Angeli eorum 6ce. Et hoc principaliter propter salutem animae. Spiritus etiam ipsi omnes, cum corpora quaelibet antecellant naturae praestantia, sunt eorundccorporum causae, vel quo ad motum , sicut intelligentiae, quae caelo, mouent: propter quem etiam motum , esse causant atque conser tram in inferiori machina corporali, ut Philosophus 8. Physico rum ac I a. lib. Metaphysicae docor vel quo ad ipsum corporis vise, ut immediatum principium, quales sunt animae nostrae, corPus vivificantes atque seruantes. Corpora smiliter, quae suprema sunt, inferiorum causae a Deo sunt constituta, ut caelum, elementorum adc inter haec nobiliora minus nobilium, ad modum quo naturalis locus sui locari conseruatiuus est, secundum philosoplium quarto ct octauo Physicorum lib. Hoc ipsum etiam quod intendimus, in Pomliticis inueniri clarassitne intuemur. Perbelle siquidem ciuitates r xuntur per nobiliores genere, morumque simul ac scientiarum prae ilantia praecellentes. Perversus enim esset contrarius ordo, regni deuastans uniuersale bonum. Non secus igitur in ordine suo comingit circa scientias. Ordinat enim Sc in fines proprios inferiorem s

serior dirigit. Qua etiam ratione Philosophus prooemio Meta. irim Metaphysicam sapientiam esse probat ex hoc quod est omnia: stientiarum nobilis sinaa, quo consequitur ut omnes ordinare, Sc He-

quaquam

104쪽

aquam ab alia ordinari sibi proprium sit. QSalis etiam pydo re

gqlaque relucet in artibus dc ingenio vilioribus. Ciuilis quippe sciqtia militarent ordinat sibi subiectam: militaris, equestre. Haec quq-que sibi subiectam, ut verbi cavsa stenefactivam, imper ias ei vitalis formae frenum faciat ex tali materia. Ars itidem nauigandi, naui- factivam ordinat & imperat ei. h/ec simili modo praeest carpentario haec incisi uet lignorum . Sic architectonica dirigit dornificatiuam, haec latericiam, vel aliam subseruientem. Secundo Praenotanda, quod decidere, seu determinare quaellionem in aliqua scientia per ' 'η tinet ad illum qui habet iudicare de conclusione illius quaestionit, ct de mediis inducendis pro vel contra i lem conclusionem, qu0- modo videlicet deducant intentum, vel certe ab eo deuient. Est au-item talis, vel propria, ad quδm Videlicet spectat eκ sui propria r Milone de materia conclusionis illius Sc ration*m Pro eadem quaestione decidenda productarum tractare: vel certe superior, quae dictum eii inferiore in dirigat, Sc in finem Praemonstratum deducat. Cuiri igitur decidere quaestiones theologales pertineat ad theologii sicut ad propriam sic ad equatam eis scientiam, non secus ac legum ciuilium scientiae Proprium est ciuiles quaestiones absoluere, & scietiae canonum quae iliones canonicas, ipsaque Theologia non mo nulli scientiae subsit, verum etiam omnibus praestet altitudine sua,

ut paulo post plenius ςtiam deducetur: nulli dubium iam esse po

rest, quod aliarum ommu ordinatrix, ac nullius alterius ordini s-dita, proprias quaestiones ipsa sola diiudicat & dissoluit. Sacram Theologiam cateris ommbrificientiis esse prassantiorem. cap. III. OV AM v i s autem lac ram Theologiam omnibus scientijs esse nobiliorem superfluum sit coram sapientibus cum de se pateat accuratius demonstrare, ne tamen propter verba Ponzinibit minus limata, contingat quempiam extimatum a Populo sapiente, in hanc insipientia in cadere, ut asserat vel etiam opinetur sacram

Theologiam civilibus legibus est e subiectam, uel quoquo modo iii, feriorem, ipsosque theologos pari forma legum peritiae: & non maiis ipsae leges eidem Theologiae sicut & caeteras omnes scientias ob-:ruire: hoc ipsum inquam quod in se clarissimum est, libet in omnium etiam tam sapiςntium,quam insipientium oculos clarius reddere per rationes mulctas. Sed pro earundem rationum firmiori

deductione sciendum est, quod scientia cum sit habitus per demonstrationem acquisitus, ut Patet Per Aristotelem primo Posterioru r& unumquodque sortiatur eta eo nobilitatem, quo sortitur &esse,

c inde

105쪽

inde scientiae nobilitatem venari necesse est, unde proprium eius etis, suboriri cognoscimus. Est autem esse duplex iplius habitus scientifici actualis inquam existentiae unum, alterum vero specificum.

Et primu quidem habet ab intellectu, in quo sustetatur vi subiecto.

Nempe tu omne accidens actu eκistat in hirendo subiecto. Scientia aut cum sit habitus, quodda accides est: & intellectus ipse proprium eius & immediatu subiectu est atq; principi u . Ex hoc igitur scientia

ipsa nobilior est quacunque corporea qualitate: quandoquide in terialis ipsa substantia, quae sola subiectum corporeae qua iratis est, spirituali, qualis est intellectualis omnis, nobilitate deficiat. Scientia etiam, quae nobiliori intellectui inhqret quantum ad hanc considerationem spectat) residenti in inferiori, minorique nobilitate praestanti, nobiliorem esse necesse est. Qua ratione lcientia Dei clarior est quam scientia angelorum, etiam si forent caetera paria Per impossibile, & itidem angelorum scientia, hominum scientiae merito

Prie fertur eadem causa. In eodem autem intellectu una scientia noest altera nobilior eκ parte subiecti, nisi secundum quod una magis quam alia, uel eadem uno tempore magis quam alio firmius radicatur in eo: quod quidem eX frequentatis actibus innascitur. Veletri: a diuersa scibilia, quorum tamen unum ut cognoscatur, ex alterius notitia pendet. Sicut habens scientiam sub alternantem, per ea

facile subalternatam acquirit.' Vel circa idem scibile, prout de eodecontingit multa cognoscere, scut habens scientiam conclusionis unius frinat eam per scientiam prioris illam inserentis, In omnibus etiam quanto frequentior fuerit meditatio,tanto persectior scientia roborabitur. QSod quidem eX lumine quodam innascitur intellectus agentis in anima residentis, intellectui possibili frequentius adiplicato. Eo enim consertatur virtus intellectiva, ut id clarius percipiat, quod eidem per intelligibilem specie praesentatur. Cuius etiamaiori luminis excessu scientia quantum ad actum eκercendi, necnon quantum ad efficaciam operandi, quae persectionem essendi consequitur, clarior dc perfectior in uno potius intellectu quam in alio fulget. Vnde fit ut naturalis angelorum scientia, de eodem etiλgenere scibili, clarior sit & emcacior quam scientia hominum. Linmen quippe intellectus angelici naturaliter antecellit humanum. In infinitum vero clarior, excellentior, ad pluraque se extendes est Dei scientia super omnium creaturarum scientiam, quanto virtus etiam eius intellectiva in infinitum super omnes alios eleuatur. Quantum autem ad esse specificum, ab eo scientia quaeque nobilictatem habet, a quo habet & speciem . Specificatur aute omnis scientia, distinctionemque Pariter specificam suscipit eκ obiectu formali.

106쪽

uilis: quia obiectum formale circa quod tota medicinae consideratio versatur, corpus inquam sanabile, & humanum primo, aliud est ab obiecto scientiae legalis, quod quidem esse reor, uniuersalis secundurationem rectam pacis ac quietis exterioris in multitudine conuiuentium hominum conseruatio. Quanto igitur obiectu proprium scientiae unius nobilius est obiecto alterius, tanto una scientia erit secundum speciem altera praestantior. Est autem obiectum unum alterontibilius secundum quod est magis scibile. Id enim formale scientit obiectum est, sed primo sub ratione entis. Est enim unumquodque scibile quatenus ens est, nono Meta. Neque enim scientia potest ense non entium ut sic, primo Posteriorum . oportet enim quod actu, vel saltem in potentia ens sit quod scitur, vel ad ens actu respectum habeat quoquomodo. Quod ergo magis ens est, nobilius quoque obiectum esse necessarium est, cum sit etiam magis scibile. Sed de ratione scibilis est etiam immobilitas ct necessitas, ut Pote cum scientia sit de non possibilibus aliter se habere duntaXat,primo Posteriorum. Quanto igitur aliquid etiam magis fuerit necessarium id enim aliter impol sibile est se habere) tanto nobilius erit obiectu scientiae, cum sit ex hoc magis etiam scibile, ex quo innascitur ut de ratione scientiae certitudo sit,quae de contingentibus ut sic haberi non potest. Persectior igitur scientia illa erit, cuius propriu obiectum magis est necessarium, minusq; variabile,quinimmo quod i variabile magis. Id autem caeteris paribus est quod simplicius. Pauciora quippe requiruntur ad suum esse vel rationem: ut ex minori nata haberi rerum subtractione, minor etia sequatur variatio. Quo

sit vi summe simplex, summe quoq; invariabile sit. De simpliciori

ergo quae fuerit scientia, nobilior erit,ista etiam ratione qua de magis semili consequenter est. Propterea Philosophus in Proce. Μetaphy. scientiam quae eκ paucioribus est, certiorem astruit. Vniuersaliter igitur utrunque complectendo, quanto & magis ens, & m

gis simpleκ fuerit obiectum scientiae, tanto perfectius est scibile, Persectiorq; consequenter de eodem scientia est. Et hic duo Philis. sophus ipse coptemus est in primo de Anima in principio, ubi una

scientiam esse altera nobiliorem docet, vel eκ nobilitate obiecti, vel ex maiori certitudine secundum se: vi nobilistima cosequenter sit quae in utroq; excellit. Conditio autem certitudinis, quae te tenet eκ parte scientis, qua videlicet intellectus magis & clarius determinatur in obiecti notitia, non dat maiorem simpliciter nobilitatem ipsi scientiae, nisi binae illae praemissae conditiones Praeveniant, eiusdem etiam luminis unitate constante. Posset enim de vilibus haberi cer

107쪽

tior cognitio, vel ex maiori eorum assinitate ad sensibilia, quae pinisto viae statu sunt nostro intellectui satis proportionata: vel etaquentiori operis exercitio, aut alia simili ratione, quae non erit peese simpliciterque nobilior cognitione sublimium, tametsi minu; cer ta nobis, in se vero certissima. Id enim naturalis ostendit airectitus.

qui cum non nisi periectionis & boni sit, primo Ethicorum, perfectionis ipsius imitatur & insequitur rationem, ut in id vehementior sit, quod est absolute persectius. Cum igitur eam scientiam magis appetamus, quae de nobilioribus & certioribus secundum se est, licet exigue tenuiterque illam possidere concedatur, quam inclutem etiam in eam licet nobis certiorem) quae viliora Pertractat, ut d cet Aristotelesin. I l. de animalibus libro , patet illam quae celsior nobis Praemonstat, esse absolute perfectiorem . Si tamen non aequa luminis claritate ponderentur scientiae: sed vilius contingat sup mora lumine nobis innotescere, superum lia quam reuelat: one,nobiliora vero non nisi naturali lumine cognoscantur, procul omni dubio certior e si scientia, quae celliori illo luini ne collustratur. Ex his

omnibus clarissime propo situm nostrum redditur, palamq; factum est omnibus Philosophis, illam scientiam esse nobiliorem simplicitcr, quae circa nobilius ac simplicius versatur Obiectum, cunctosque possessores suos clariores reddit Sc illustriores, quam illa quae vili ra per se respicit,&minus nobilia. Qua etiam ratione in toto illo communi ambitu, quo se Philosophia protendit ad rationalem de etiam realem scientiam, realem ipsam ideo rationali praeser inius. quo realis de realibus primo est, quae in se videlicet habent esse fir-nium ratum I, in natura e cum rationalis ipsa non nisi de quibusdaeXcogitatis intentionibus pertractet, quae tantum in apprehen tione anime suum habent esse . Inter reales vero Philosophias illae quae sunt ex obiecto speculatiuae Praecellunt eas, quae obiecturn suu e

tendunt ad opus. Tale quippe per nos operabile obiectum, est e choc ipso vilius non operabili, circa quod scientia speculativa tantummodo est: Sc haec ipsa pauciora includit, nec gratia alteriusaest, unde sibi etiam dominium excellentiam merito super aliam vendicat. Speculatiuarum vero nobilissima constituitur, quae suprem

speculabilia contuetur. Quod quidem munus soli Metaphylacet in

ter naturales ientias eo merito congruit, quo Prima rerum princi Pi3 Primas itidem causas, ipsas inquam substantias separatas, ct inter eas supremam Deum opt.ma κ. per se primatio celso perlustrat intuitu. Alathematicae vero scientiae secundam quidem obtinent di, gnuaris sedem, non quidem ratione nobilitatis obiem. hac enim

causa sinenda ipsa quae Phrsicalis dicitur , nobilim est sed rations

108쪽

simplicitatis. pauciora quippe claudit in se Mathematicae obiectu,

quod secundum rationem abstrahit a materia, quam tamen physica per se con siderat in suo obiecto. Cum igitur sacra Theologia scietia de nobilioribus simpliciter, in se certioribus & simplicioribus entibus, ut pote de Deo & diuinis pereleuatissimas, ac abditis,imas rationes S considerationes, nobiliori quoque sub lumine speculetur, diurno inquam, seu diuinae reuelationis, quam quaecunque alia scietia, siue speculatiua sit, siue practica: quam ipsa etiam Metaphysica, quae solo naturali lumine altissima perlustrat: scientia vero legum ciuilium ad practicas scientias naturales solum pertineat, ad Politicam inquam, quae pars una est moralis scientiae naturali lumine coquisitae. haec enim per se diuiditurin ethicam, oeconomica, & Politicam liquido constat apertissimeque infertur, quod sacra Theolo. ga simpliciter, ac sine omni morbus exceptione vel dubio, nobiliorcst quacunque propria cognitione legum chiilium . Quinimmo sequatur, quod super omnes etiam nobiliores scientias quain scientia legum sit, celsior eleuetur, ut optime sanctus Doctor edocet prima Parte .q. I .art. 6. Et hoc etiam specialiter quantum ad ipsam legum petitiam spectat, haudquaquam hactenus ab ullo cuius vis generis sapiente, negari perceperam . Solum autem hunc hominem ex suo hoc se tractatu comperi modo patentissima in luce tenebras incurrisse . Siquidem in principio arguens pro parte, suo ex hoc iudicio falsa, quod eius contrarium Postmodum se tenere asserit & probare contendit, Theologiam esse superiorem & magis dignam concludit per dictu capitulii Leges. Certum. Suscipitis. vi e X hoc modo Procedendi patefaciat, se tenere huius veritatis oppositum. Vnde Patet,quod tam praedicta ratione, quam omnium sapientum authoritate, in hoc contemnendus est.Neque enim inter dominos legistas ullum inueniri etiam posse putauerim, qui tam hebetis ingenii sit vel sensus, sic ab omni ratione alienum se offerat: ut hunc virum in tam patenti lapsu sequatur. Et consequenter attentare etia P sumat theologicas quaestiones velle determinare, ut hic ausu temerario sine omni ratione fecit. Vnde ni nuru si omni ex parte defecit. Ad duidendas qMemones superioris scientia, uires inferioris non seuppetim quibus nihilominus habmini trant. cap. IIII. ΡRo maiori tamen adhuc huius materiae claritate, seriosus i dagandum est, an aliqua scientia inferior possit non obstan 'te inferioritate ipsa , se intromittere ad decidendas quaestiones superioris , di consequenter Theologales , ut melius videatur an

109쪽

possit legum peritiae tribui, vel certe denegari , quod se intromittat 1niarticulo qu stionis de strigibus . Et primo videri posset alicui scientiam inseriorem de his quae spectant ad superiorem Pertractare posse . Nam Metaphy lica superior est ipsa Physica, quae

tamen demonstrative determinat substantias separatas esse, Deum quoque immobilem, immaterialem infinitaeque esse virtutis . Cum tamen istae conclusiones Metaphysicales sint i de obiectis eius per. se. ergo die. In contrarium vero militat supra inductus clarissimus. discursus. Pro declaratione igitur huius dubii , sciendum primo , quod una scientia potest dici superior alia tribus modis. Uno modo, secundum extensiionem, quia videlicet ad plura se eκtendit, quam alia faciat. Quomodo Metaphy sica superior est Mathematica: non

sic est superior Metaphy sica qua Dialectica sit, sed aequalis sunt ambitus, ut Philosophus quarto Metaphy sicae libro probat Secundoemodo, una scientia est superior alia perfectione, quia videlicet de perfectioribus est,tametsi forte alia de plur bus sit. Sicut scientia de anima superior est scientia de mineralibus. Et strentia de caelo nobi . tior est quam scientia de gen. & corrup. vel quam scientia metheo-xorum. Tertio modo, una scietia est superior alia,illimitatione, seu simplicitate, quia videlicet est de illimitatiori & simpliciori obiecto Quod quidem contingit duobus modis. Vno modo,quia fit limitatio vitrus subiecti a subiecto alterius per disserentiam materialem , quae accidit formali. Sicut lineae accidit videri Γ numerus quoque

omnisque proportio numeralis contrahitur Per motus corpora caelestium, vel per sonos, qui accidunt ipsi numero dc proportionibu Leius ut sic fit hoc modo , Perspectiva quae est de linea visuali, est inferior Geometria, quae est de linea secundum se. Similiter Astro

logia, quae est de numero caelorum S motuum, ProPortionumque. eorundem, est inferior Arithmetrica,quae est de numero & proportionibus eius secundam se, de Musica quae est de numero sonoro passionibus eius, est inferior etiam Arit Emetrica eadem ratione . Eruqua quidem, inferioritate illae dicuntur subalternatae, & istae subalternante&. quasi etiam innuatur existis vocabulis quod subistis ut inferiores stub superioribus illae ponuntur. Alio modo contingit unam scientiam esse illi in latione & simplicitate superiorem alix quia una est de subiecto eodem vel de diuersa a subiecto. alterius, ct subiectum hoc suum una protendit Sc ordinat ad opus sub electione cadens , alia non : sed sistit in iratura subiecti, & in passimi, bu; & principij, naturae dunta Mat. Et hoc modo scientiae practica est inferior speculativa condistincta eidem, ut Theorica medicinae

est superior quam Practica eiusdem, & scientia de autura qua scien-

110쪽

Per ad naturaliter cognitorum firmiorem notitiam lumen diuinae reuelationis conducit. Plures rursus de rebus, naturali etiam lumine nobis notis, considerationes Per reuelationem habemus, quam per ipsum lumen innatum. Sicut de Deo, de angelis, de anima nostra. de corporibus caelestibus, & simpliciter de omnibus ereaturis altissimas quasdam considerationes accepimus, ad quas naturale lumen

nequaquam potest inducere. Persectione quoque quod prior sit &superior supra seriosius est probatum. Illimitatione similiter & simplicitate sola cunctas excellit: quia est de illimitatissimo simplicinsimoque obiecto, de Deo inquam secundum illimitatissimas rationes tam naturali quam super naturali lumine perlustratas . Speculatione quoque superior caeteris est, quia est de summo speculabili non ordinabili ad opus nisi forte obiectivet quod nihil depoxire facit, magis autem confert altitudini suae. Quod si etiam secundatio de operabilibus est inquantum practica, celsitudinem obtinet super tales omnes, cum in ultimum omnium bonorum operum &tam naturaliter quam super naturaliter in illum ducentium finem transmittat. quod quidem alteri cuiuis scientiae non conceditur. Sciendum est secundo, i aliquam scientiam se intromittere ad sp culandum ea quae secundum propriam rationem, & ad quate pertinent ad aliam, est simpliciter impossibile, eo et per formalia obiecta de quibus pertractant, & per distincta eorundem obiectorum principia prima scientiae formaliter distinguantur, ut patet primo Posteriorum. Potest tamen una de pertinentibus ad aliam, tribus

modis determinare. Vno modo velut iudicans, aut etiam dirigens, ordinans, vel quomodolibet obfirmans ea quae pertinent ad considerationem alterius. Et hoc modo communissima omnium scientiarum Methaphysica ordinat omnes alias naturales, cum sit pr ma naturalis sapientia: eκ quo habet ut stabiliat confirmet atq; d fendat etiam aliarum omnium naturalium scientiarum principia.

Scientia quoq; quae subalterna dicitur, principia suae subadiernatae probat. Nulla quippe scientia, quae inferior sit, probat principia sua propria, sed ad luperiorem remittit. Sic & Phy sica multa probat, quae tanquam principia , Moralis assum nut scientia. At in m do quasi subseruiens S ministrans. Multas enim veritates suppo- nutu nostrae scientiaeὸ superiores, Pluribus etiam in suis rationibus utuntur, de quibus proprie determinant inferiores. Supponit naq;

verbi causa Metaphy sica Probationem, quam Phr sic cX proprijs assere

SEARCH

MENU NAVIGATION