Quaestionum philosophicarum Syluestri Mauri Soc. Iesu liber primus quintus. .. Liber tertius. Continens Quaestiones physicas de ente naturali in communi, eius principijs, causis, & proprietatibus

발행: 1670년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

materia est corpus, ex quo alia compo inuntur , sed potius terra , aqua , .aee' componuntur ex igne,quam e conuerso; ergo potius ignis est prima materia, qua ullum ex alijs corporibus. Probatur minor, quia potius corpora maiora erassiora componuntur ex minoribus,3c ubtilioribus, quam minora, iubtiliora ex maioribus,t crassioribus Magnuenim coponitur ex pluribus minoribus ac paruis, eo pacto,quo mons ingens potest componi ex paruis renulis,ωΘΑ habet crassitiem componi potest ex par tibus subtilibus rat neque paritum irael minus potest componi ex magno, et maiori , neque subtile ex partibus hab tibus maiorem crassitiem , sed ignis est corpus subtilissimum, ac partium minutissimarum , ergo ignis non potest com poni ex aqua , vel aere , vel terra cras fiore, sed e conuerso possunt hic coinponi ex igne inc consequenter insertur Solem, quem putabant ignem , ut putant etiam Recentiores Mathematici esse materiam primam omnium rerum , imo potius primam materiam esse ipsam lucem, quippe quam censent esse tenuit simum iurissimum, ac subtilissimum lignem , ideoque summe penetrabilem s. Videriir potius terra densissimae se

materia Ommum rerum , qua non

52쪽

maior ratio,cur corpus tenuissimum, ac rarissimum dicatur esse materia, ex qua per condensationem fiant caetera corpo ra, quam quod corpus densissimum di- 'catur esse talis materia, ex qua astalia corpora rariora per rarefactionem. s. Hinc videtur coneludi primam materiam nullum esse ex quatuor corpo

ribus dictis, sed esse quintum corpus me dium , quod secundum se neque si ter Ia , neque aqua, neque aer, neque ignis, ut quidam dixerunt ab Aristotele lauda ti. Prima enim materia debet esse ore pus, quod possit omnibus modis rareMai, ac condensari, sic per rarefactionem possit constitui in variis corporum speciebus sed corpus, quod possit innibus modis rarefieri , ac condensari, non debet constitui in suo esse per ullugradum raritatis , ac densitatis quatuor vero assignata corpora constituuntur in

suo esse per aliquem gradum raritatis, clcnsitat:s ignis enim est corpus tenuis. mum, constituitur secundum hanc

opinionem per summam rarita, terra est corpus densissimum, constituitur in suo esse per summam den fitatem, aqua, Mae sunt corpora mediae raritatis , ac densitatis constitiiuntur per Vari OS gradus ipsarum i eryo prima materi non potest si ullum ex quatuor frguatis

53쪽

gnatis corporibus, sed erit quintum

corpus.

Respondeo , ac primo dies , quod

etiamsi omnia corpora constituerentur per condensationem , vel rarefactionem unius primi corporis,ac materiar, ut sup 'ponunt omnes iste sententies, adhuc prima materia neque esset ignis, neque ter rari neque aqua , neque aer , sed aliquid, quod effut potentia ad euadendum haec omnia per diuersos gradus raritatis, ac densitatis , cum secundum se neque esset actu aqua , neque ignis , neque terra, ne que aer Ratio est,quia illa materia,q:: e

secundum se potest esse aqua, mon sies aqua , secundum se non Facti aqua cised est materia aquabilis i constituitur aqua per formam distinctam , ea pacto quo id,quod potest esse rotund hi,secundus non est acti rotundum, sed est rotun ldabIle constituitur actu rotundumst per rotunditatem distinctam ; sed haec materia omnibus modis condensabilis ac rarefactibilis secundum se potest esse aquarii non esse aqua, potest esse ignis,

non ignis , c clim enim Laec Pieria est summe rara , atque adeo est ignis, tum non est aqua, neque teria sneque aer , alioquin esset simul ignis, aqua , aer in terra , quod est absurdum δε similiter cum est mediocriter

54쪽

condensata, atque adeso est aqua , tu non est ignis ex eadem ratione; ergo taulis matella omnibtis modis condensabblis seeundum se non est actu aqtia a

neque ignis, neque aer , neque terra cised est omnia potentia , atque adeo est materia quod amodo igni bilis,aquabilis, terra bilis c. per formam distinetam, raritatis, ac densitatis, quibus , he e corpora supponuntur constitui . Ex eadem ratione prima materia nora potest esse quin uincorpus rarius aquari ac densis aere, quia cum secundum sepose sit habere δε non habere illam mediam raritatem ac densitatem, non est tale corpus actu, sed solum potentia. Secundo dico, quod irrationabiliteri isseritur corpora constitui in sua specie, 'ranter se primo differre per diuersum

gradum raritatis, ac densitatis man, fessum est enim , quod terra , ignis, aera aqua differunt per suam naturam an recedenter ad raritatem , ac densitatem

Vis enim intrinseca, quam habet res mouendi se ad aliquid,& eo habito quiescendi in illo , resistendo motui contra r o,distinguitur ab eo, ad quod moutur , in quo quiescit,atque illud ante cedit; sed ignis, aqua, terra, aeria bent intrinsecam vim mouendi se ad certum gradum raritatis, ac densitatis , l

55쪽

i eo laminabit quiescendi, resistendibus contrariis,ut patet experientia inductione; e .g. ignis habet intrinseeam vim mouendi se ad summam raritatem , tum me se rare iaciendi, i constat praesertim in puluere tormentario qui cum repente ignescio, rarefacit se atque dilatat tanta vi, ut edificia propinqua concutiat, ae diruat; habet euanignis rarus vim quiescendi in ea raritate resistendo contrario motui, quo condeserit e convorso terra habet intrinsecam vim se condensandi , ac uiiscendi ista densitate resistendo motui rarefactivo S miniciem valet in aquariis aere ergo talis intrinseca vis est distinci

a raritate pae densitate uinum curpo

rum , i recedit illas, sicut causa flachiis; sed haee quatuor corpora differunt in ista vi diuersa enim est vis ignis ais rarefaciendum , ac ad quiescendum . in raritate,ac si vis terrae se conde infidi, 'uiescendi in densitates; ergi quatuor corpora differunt in aliquo antecedente ad raritatem in densitatem sed prima vis intrinseca mouendi se aialiquid , in eo quiescendi est natura cuiuscunque rei matura siquidem definitur primum principium motus, a quietis in eo , in quo est primo , di pese,& non per accidens,ut dicetur qu. 1 ai cum

56쪽

q quaestis III.

cum agetur de natura ergo haec qua tuo corpora differunt in natura antecedenter ad raritatem, ac densitatem Hinc puet ignem non esse aquam rarefactam neoue terram ignem condensatum , sed esse corpora differentia secundam suam naturam aviccedenter ad raritatem , aedensitatem, ut probatum est, atque a fortio ei infertur idem de arteris eorporis jbus , ut melius explicabitur in serius. Tertio dico occasionem his error,bus dedisse sensus, quos Philosophi primi ita sunt ecuti, ut id solum iudicarent, quod iudicat sensus . Quia ergo prima differentia , quam pereipit sentum quatuor dictis corporibus,est raritas ,& densitas, dixerim illa differre primoibcundum alitatem , ae densi rem At hoc est simile, sicut si quis diceretino' minem , Se leonem differre primo in externa figura , eo quod hane solam diseferentiam percipit sensus , cum intellectui sit manifestum hominem, cleonem differre primo in natura antecedenter ad figuram, quae natura est prinei pium , motu scii quietis ad diuersas operationes,& cui nature etiam debetur externa figura Sie igitur in casu nostro ignis,&aqua differunt in natura antecedenter ad raritatem , ac densitatem. Non igitur sen i

sus seruiliter sequendus,sed ex notis peri sensum l

57쪽

Isensum elananda est mens ad ea , ussunt supra sensum , quia non percipiuntur a senisu , non tamen sunt clam', quia per discursum inferuntur ex iis, quq stini nota per sensum. Q arto demum, Multimo die aerem

ignem , terram e non esse materiam

primam, quia sunt generabilia, eorruptibilia , ut dicetur in Tractatu de Elem entis sed materia prima est ing nrrabilis,l incorruptibilic ergo Mteria prima non est ignis, sed est igni-bilis , non est terra , sed potest fieri, esse terra, neque est ullum corpus actu , sed est primum subiectum, quod potest fieri omnia corpora , vemelius patebit

in serius.

Hine patet ad fundamenta alia ruinta sententiarum . Dum enim se mutuo destruunt ostendunt falsitatem illarumsopinionum, veritatem Aristotelic sententii docentis materiam primam noesse actu ignem, neque terram, neque ullum corpus, sed esse omnia in potentia , hoc est primum subiectum igni biles, ae formabile formis terrae, aquq aeris hominis , equi in omnium corporum , eo paet quo materia rotundi non est aliquid acti rotundum per seipsum, neque, acti quadratum , nec figuratum vilitas figura , sed subiectum rotundabiles, qua.drabi-

58쪽

6 auaesti III. irabile , ac figurabile quaeumque fi

gura a

Viram materia prima sint aromi, seu plura corpuscula ingene-νabilia es incorruptibilia. Maestio IV.

post stelas Philosophorum , qui di-

Xerunt materiam primam esse unicucorpus , quas iam reiecimus, sequunturali sectae eorum , qui dixerunt materia primam esse plura corpuscula, quaevo lcarunt atomos 'nomen autem atomi si-lgnificat insectibiles, vel in diuisibile vel

eo quod putarint ealia corpuscula esse mathematice , ac penitus indivisibilia vel eo quod censuerint illa esse diuisibilia quidem mathematice , ita ut habeant trinam dimensionem , sed esse physice hoc est ad sensum indivisibilia , eo quod propter paruitatem nequeat sensus par-ltes in ipsis distinguere' has autem en tentias disputando examinabimus hac quaestione Videtur ergo vera esse sententia inpedoclis, Democriti, Leucippi c. quom Aristotiles refert primo Metaphysicorii summa a. cap. S in alibi passim , quam

59쪽

lopiniooe ab Aristotele reiectat diu a

ex academis coac mentibus Saominum exulantem , denuo nostro faeculo expli- earunt,ac desenderunt plures recentiores

Philosophi, Mathematici,ac Medici ex omnibus pene prouinci j Europae, ac nominatim Galileus de Galileis Italus Renatus de aros Gallus , Sebastianus Bassanus in duodecim libris siue Philosophiae aduersus Aristotelem, alij que

permulti , quod prima rerum materia sint plures atomi , seu parua corpuscula, ves aeterna improducta ut dicebant Gentiles , veI a Deo creata in tempore vi iam dicunt Christiani ,ex quibus cor pusculis diuerso modo inter se dispositis, ordinatis non a casu , ut asserebant Democritus , ac Leucippus, quos in suis carminibus sequitur Lucretius, sed a diuino intellecti , ac diuina sapientia , Ut docuit Anaxagoras ab Aristotele idcii 'co laudatus , ut docent Auctores Christiani ex quibus Daquam corpusculis diuerso modo dispositis δε ordinatis , res

omnes fiant,ac componantur , ta ut nul

lum corpus, nulla forma , vel qualitas fiat de novo, sed totum corpuscula , qua

j misygii is diuersimode disponantur '

ordinentur inter se . Primo quia eoden pacto fiunt effectus naturales a natura quo fiunt artificiales ab arte et ars enir

60쪽

mitatur naturam , ut distipula magi- ram , sed effectus artificiales fiunt abrte per diuersam dispositionem corpo-um magnorum, aut paruorum, Vela

et inductione uniuersalissima ; domus nim fit dispon edo lapides,qui ante erat; ijdem lapides aliter dis onantur templum,atque innumera genera dimiorum summe inter se dit serentium . si

niliter etiam ex lignis iisdem uno modolispositis fit scamnum , vel cathedra , vel

edes , vel nauis e in pictuta s parua orpuscuIa colorata uno modo dispona' ur in tabula,fit homo pictus; si aliteriisponantur,fit leo, vel aliae quaecumque rerum species: quod etiam contingit opere musti per diuersam dispositione

lapillorum in opere phrygio per dispo

sitionem filorum , atque in alijs innum ris artibus ordinando etiam , ac dispo nendo viginti quatuor litteras Alphabetiiunt voces innumerabiles specie diuer- ae4c ergo etiam Deus , ac natura mul to potentior, ac sapientior arte diuer smodEdisponendo lac ordinando varia corpuscula ab initio creata faciet omnes zorporum species Pe.g. disponendo cor puscula uno modo faciet leonem , eadem alio modo disponendo faciet canem, aut ζquum,&quamcumque speciem anima lium , plantarum in rerum inanimitaris

SEARCH

MENU NAVIGATION