Theologia universa ad usum sacrae theologiae candidatorum. Auctore r.p. Thoma ex Charmes ... Tomus primus sextus. Tomus tertius. Continens tractatus de Deo creatore, et incarnato, nec non de gratia

발행: 1779년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

r ro Tractatus his ergo otiosis quaestionibus abstinendum i

Utrum generis humani redemptio ita fueris nis adaquatus is totalis mearnationis , ut , homine non peecante , Verbum non fui et i

carnatum ρ

Nota. o Raesens quaestio non est de possibiax li , certum est enim, quod Deus potuisset incarnari virtute alterius decreti , si homo non peccasset, in hoc enim nulla est repugnantia; sed quaestio est de facto , nimi

rum, utrum in praesenti rerum ordine, ac vi

tute praesentis decreti , Christus venisset, etiamsi homo non peccasset: circa quod duplex est sententiR. Prima, est Moti & eius discipissorum , qui docent Verbum, etiam homine non peccante kincarnandum fuisse vi praesentis decreti, noπquidem in carne .passibili, sed in carne impas-nbili. Hinc, secundum hos Theologos, Verbum fuit incarnatum vi duplicis virtualiter decreti: Per primum , decreta est Incarnatio in carne impassibili propter eius excellentiam a te praevisionem lapsus hominis. Per fecundum, decreta est Incarnatio in carne pambili pros ter redemptionem hominis lapsi. Secunda , Est Divi Thomae & maioris partis Theologorum, qui docent redemptionem hominis fuisse motivum totale M adaequatum Incarnationis, ita ut Verbum, vi praesentis de-

122쪽

Deo dicamnato. III

Ve=bum disinum vi presentis decreti , uom fuisset incarna tim, F homo non peccasset. Prob. I. ex Scriptura in qua Filius Dei dieitur simpliciter venisse ; uit redimeret genus humanum: immo, hoc unicum assignat moti Vum , Ioann. 3. Non misit Deus Filium suum ut judicet mundum , sed ut salvetur mundus per usum. Hinc D. Paulus rationem reddens, cur Christus carnem assumpserit, ait : Quia ergo pueri participaverunt carni is sanguini, is lassimiliter participavit eisdem , - per mortem de- frueret eum , quἰ habebae mortis imperium , id est, diabolum. Atqui in his textibus , non - sem agitur de adventu. Christi in carne passi bili, sed de eius adventu simpliciter; ergo iblius unicum est motivum nempe redemptio generis humani. Dicu Scotissa: Quanquam Scripturae redemptionem hominis pro motivo Incarnationis asesignent, tamen non negant aliud motivum 3 ergo datur aliud. Ros. ἐν antee. Non negant aliud motivum expresse, conced.. tacite, nego antec. In his . qui' pe rebus, in quibuS, quid voluerit DeuS , e . . Scriptura magis, quam ex nostris coniecturis. expiscandum est , tacite saltem negatur aliud motivum, quando unicum refertur 3 s1c dum, Scriptura unius mundi creationem exponit , Plures tacite negat. Insta et Scripturae alia motiva non obscvrct designant, puta quod venerit Christus. I. in . Doctor noster, Ioann. I. Erni lux verae , qua , illuminat omnem hominem. a. Ut Pastor, Io: IEgo sum Pastor bonus . 3. Ut largitor vitae Per gratiam, IO am. 1Q. Ego ueni ut vitam ha

123쪽

carnationis motiva , in motivo redemptionis hominum comprehensa , conced. a motivo redemptionis distincta , nego antee. Itaque illae Christi adventus rationes a motivo redemptionis exiguntur, tanquam illius appendices: venit enim Christus ut doctor, sed ut illuminet hominem existentem in tenebris peccati, Jo: I. venit ut pallor, sed ut quaereret ovem quae perierat, Luca I s. venit ut largitor vitae , sed instar medici ad aegrum, quem semivivum lintrones reliquerunt, Luc. Io. Venit ut sponsus, sed cui applicatur illud quod, Exodi Α. Modisi tribuit Sephora, Sponsus fanguinum tu mihἰes: ut qui suo sanguine sibi coemerit ae desponsaverit animas nostras, ergo illae omnes rationes adventus Christi, quas designat Scriptura, in singulari motivo redemptionis nostrae comprehenduntur. Prob. .. ex tradit. PP. Qui niillum aliud motivum afferunt, immo saepe quodlibet aliud excludunt . Sanctus Irenaeus, lib. s. contra haereses cap. I . ait Si non haberet caro falseri , nequa quam id est , nullo modo , Verbum Dei caro

factum esse : ct si non haberet sanguis justorum inquiri , nequaquam sanguinem habuisset Do

minus .

' Sanctus Athanasius, orat. 3. contra Arianos: Dominus, inquit , non habuis causam, ut esset Verbum nisi quod esset patris germen is sapien-ria unigenita ; cum ramen homo esscitur rumaea a substituitur, cur eum oportear carnem ge stare: necessitas qu0pe hominum indigentiaque anterior est, quam ilitas nativitas , qua subiam non indu Feν earnem.

124쪽

de Deo Incarnato S. Chrysost. homil. s. in Epist. ad Hebriarne1 nostram fuscepit propter benignitatem solum is

clementiam , -ur nostri mi reretur , non enim essalia dispensationis causa, quam hac sola. origenes homil. 14. in Numeros : Si nonrfuisset peccatum . . . . . 'mansisset , Christus , hoc quod in principis erat, Deus Verbum. Div. August. Serm. 8. de verbis Apost. Si homo non periisset , Filius hominis non venisset Et Serm. s. nulla fula causa veniendi Chrisso Domino , nisi peccatores Divos facerer tolle morbos , tolle vulnera , , nulla est causa. Conse tiunt alii Patres . Argumentae ex ratione deprompta non afferimus, ex Scripturis enim solum & traditio- ne, explorandum est quod ab una Dei voluntate pendet Seorsa respondient Sanctos Patres intellige

dos esse de adventu Christi in carne passibiIi, non Vero in carne impassibili, sed Contra os : Quia SS. ΡP. absolute Sc simpliciter negant Christum venturum fuisse, haz sublata causa ; ergo sicut nunc simpliciter &absolute dici non potest quod Christus nequaquam venerit , quia non venit ita carne impassibili , ita nec SS. o. potuerunt dicere , quod, sublata hac causa , Christus nequaquam venis i , intelligendo quoiu non venisset in carne passibili.

Solvuntur Objectisner . obiicies r. Illa, homine non Peccante, ve 'turus fuisset, saltem in carne impassibili, quem Deus futurum decrevit, antequam Adami fiaturitionem decerneret; atqui Deus Christum futurum decrevit, antequam Adami futuritio

125쪽

II Tractatus

Prob. min. Is , quem Deus voluit esse imitium viarum suarum, antequam quidquam operaretur ad extra, haud dubie decretus fuit, antequam Adami futuritio decerneretur; atqui Deus Christum voluit esse initium viarum suarum ,

antequam quidquam operaretur ad extra, Pr Verb. 8. Domin-s possedis me in initio viarum D rum, sintequam quidquam faceret, quod i

telligitur de Sapientia incarnata; ergo, &c. Re . dist. min. Deus Christum, quatenus est Verbum divinum , voluit esse initium viarum suarum, cone. quatenus homo , subdis. Voluit esse initium viarum suarum, antequam quidquam faceret circa salutem hominis lapsi , cone. circa hominis existentiam naturalem , nego min.

Itaque textus allatus intelligitur litteraliter de Verbo divino , quod est Sapientia increata , hoc constat, tum quia ibidem Sapientia de s

ipsa dicit : Cum eo Deo eram cuncta compo nens ; tum quia singula membra illius textus Verbo aeterno apprime conveniunt : dicitur enim I. Dominus possedit me , id est, genuid me, prout sonat verbum, possedit ι dicitur zo Iuinitio viarum , suarum, id est, ut sim princi pium viarum suarum, unde versio ex Hebraeo S. Pagnini habet : Dominus po edit me princia pium via sua . Dicitur 3. Antequam quidquam faceret, &c. id est, ab aeterno , per quod significatur divinitas & aequalitas Cum Patre , unde Hebraeum habet: Ante opera sua ; nimi-.rum ad extra , quale opus est Incarnatio ; sic interpretantur hunc locum plures Patres. Verum cum plures alii Patres hunc textum de incarnata quoque Sapientia interpretentur , in , ea suppositione dicendum erit, eo textu significari Christum , ut est Homo Deus , esse in initio viarum Dia ad hominem lapsum redimendum , atque perducendum ad beatitudii nem,

126쪽

mΠr, ad quam ante omnes praedestinatus Christus, ut interpretantur udem Patres. Inst. Septuaginta legunt : Dominus condidie me initium mi arum suarum , id est , creavit aergo textus ille intelligitur litteraliter de Sa pientia incarnata. Resp. di T. ant. Condidit improprie, id est, produxit, condidit proprie, id est, Creavit, nego ant. Nam Septuaginta, versu sequenti. , habent : Ante falculum fundamit me, id est, ab aeterno s porro aeternitas adIuncta verbo condidis, satis indicat illud verbum significare generationem , non vero proprie dietam creationem ex nihilo , quam impossibile est esse antequam Deus quidquam ficeret. objicias a. Ille, homine non peccante, fuit 3 fiiturus , qui futurus fuit ante omnem creat eam; atqui Christus fuid futurus ante omnem'

creaturam; ergo .

Probi min. Coloss. I. Christus, dicitur,mogenitus omnis ereatura. Ergo, M.

. R. p. di L antee. Christus, ut Deus, dicitur Primogenitu& omnis Creaturae, conci ut Homo, μbsess. Dicitur Primogenitus prioritate honoris & dignitatis, cone. prioritate temporis vel ses nego antec. Itaque ApostoIum lo-

ui de Christo , prout est Deus , constat ex antecedentibus & consequentibus, quippe ait :Christus . , qui est imago Dei invi ius, primogenitus omnis ere tura: quoniam in uso condita

fune universa in etiis , in terra , visibilia o invi ilia.... omnia per 'fum is in ipso creasta funρ. Atqui Christus , ut homo est, nomest imago Dei invisibilis , nec ab eo, ut homo est, creata sunt omnia, sed tantum, p ut Deus est; ergo. Inst. Haec Verba quae sequuntur, Christus est ta-puae corporis Ecclesia, ... primogenitus ex mortuis

127쪽

o 6 Tractatus intelliguntur de Christo ut homine , ergo Christus, ut homo, est primogenitus omnis creaturae. Resp. conc. antee. Cum autem in Christo duplex sit natura , non mirum est , quod Scri- plura modo de eo secundum divinitatem, modido secundum humanitatem loquatur , quod ex antecedentibus & consequentibus di)udieandum est , ds. conseq. Est primogenitus ordine dignitatis & excellentiae , eonta ordine intentionis vel temporis , ita ut praedefinitus fuerit ante omneS creaturaS, nego conseq. cum D. Ηier. in hunc locum, Primogenitus , inquit, non quod

Deus illum ante omnem creaturam producere con

stituerit , sed quod illi ereaturam omnem δε jecerit. Itaque vox, primogenisus, per Hebraiiamum saepe, in Scriptura, significat praestantissimum in suo genere, quomodo David, dicitur primogenitus, Ego primogenitum ponam illum. Et Ephraim, Ierem. 3I. Ephraim prim

genitus meus.

Subfumes, atqui Christus ut homo, est primogenitus omnis creaturae ordine intentionis; ergo. Probat. DU. Christus dicitur finis ad quem

omnes creaturae ordinantur, Hebr. 2. Decebat eum, propter quem omnia, is per quem omnia, auctorem faturis eorum per passionem, consummamre. Atqui finis propter quem sunt omnia, prius volitus est, quam omnia decernerentur 3 ergo. Resp. 4s maj. Christus, ut Deus, est finis ad quem omnes creaturae ordinantur , conc. ut homo, subdist. Est finis, eo quod, postquam, supposito peccato, decretus est, omnia ad iulum Deus referri voluerit , eone. quia, ut ait Apostolus, i. Corinth. 3. Omnia vestra sunt , vos autom Chrsi , Chrsus autem Dei . Eo quod ante omnia decretuS sit, nego maf. nam in his, quae ex instituto dependentiam habent,

non necesse est , ut id prius existat, aut de

128쪽

de Deo Incarnaso II cretum fuerit, ad quod referuntur caetera. Loin cus autem Apostoli, non de Christo ut homine , sed de Deo Patre intelligendus est, ut series sermonis satis indicat. oblatos 3. Sancti Patres docent Christium

praedefinitum fuisse ante Omnem creaturam Iergo, homine non peccante, venturus fuisset,

saltem in carne impassibili.

Prob. aint. Ex D. Iraeneo, lib. ea p. 33. diacente : Cum praexseret falvans, oportebat,

quod falvaretur , fleri , ut non vacuum sit fal- et ans. Ergo Christus fuit praedefinitus ante Adamum, ejusque peccati praevisionem. Respond. nego eo eq. Ibi enim D. Irenaeus loquitur de Christo, ut Deo, qui ab aeterno fuit salvans in actu primo, hoc est, valens salvare an natura assumpta ; non vero loquitur de Chria Ito, ut homine, alias N de eo in carne passibili acciperetur, cum in ea tantum sit salvans, quem tamen in carne passibili decretum esse

ante peccatum adversarii non dicent. Et vero D. Irenaeus clare sententiam nostram docet, i co in probatione citato. IV. I. D. Cyrill. lib. s. Thesauri, eap. s. ait: prafundatur, iid decernitur, ante nos Christus , is in illo nos amnes superadificamur; i

que ante Enitium mundi in prascientia Dei, ut cum ordine . divino benedictio maledictionem an- secesserit, &c. ergo.

RUP nego conseq. Nam S.Cyrillus solum vult Christum fuisse praefundatum ante nos , quia definitus est in divina misericordia , non quidem ante praevisum peccatum nostrum , sed antequam actu peccaremus, ut, nempe, homine peccante , remeφum jam paratum esset , quod patet ex his eius verbis paulo superius:

Sciebat emim mortales nos futuros propter pecca

πtim , ct ideo ex misericordia sua ante facula

129쪽

υ8 Tractatur Raonstituit , ut Verbum suum homo sistet Ergo propter liberationem a peccato praeviso, Chri-1tus factus est homo ; hocque solo sensu bene dictio praevisa maledictionem actualem ante cessit, non autem maledictionem praevisam. Inst. 2. D. Cyrillus addit: Creator noster Chri- sum , nostra falutis fundamentum , etiam anest initium mundi fundavir , ut si pravaricatione

eaderemus , In isto rursus renovaremur . Ergo

Christus fuit decretus ante lapsum hominis. - R p. diss. conseq. Ante lapsum hominis per- , sonalem , cone. oiginalem, subdifl. actu commissum , cone. praevisum, nego . Sensus itaque D. Cyrilli est, Christum tam firmum esse no- trae liberationis a peccato originali fundame tum , ut, si laberemur postea in peccata actu ita , iterum reparari in christo possemus , ut patet ex his verbis: Ur si pravaricatione, Pe

sonali, caderemus, in us rursus renovaremur

Obicies 4. D. August. E docet ante pec-Watum, matrimonium futurum fuisse Sacrame tum, scilicet, in Chγso is in Ecclosia . Ergo ante peccatum Christus fuit decretus. Reis. HR. conseq. Christus fuit decretus ante

peccatum, actu commissum, eonc. ante Peccatum , Praevisum, nego consep constat ex ipso textu Augustini. Ante pereatum , inquit, ἐλctum est in paradiso, relinquet homo patrem θ' matrem σ adharebit uxori δεε p quod ma num Sacramentum dicie Apostolus in Chrisso se in Ecclesia s ergo ante peccatum actu commissum decretus fuit Christus', non vero ante idem

peccatum praevisum . quia si non fuisset sut ixum, Christus, vi praesentis decreti, non Venisset, di consequenter matrimonium non fulta lset

cetὶ Lib. x. de nuptiis & concup. cap. 11.

130쪽

de Deo Incarna o II 'set signum conjunctionis Christi cum Ecclesia.

Inst. I. Adamus ante suum peccatum cognovit mysterium Incarnationis, ut tradunt multi Patres cum D. Thom. a) ergo ante peccatum futura erat Incarnatio. R p. nego conseq. Adamus .enim potuit illud mysterium cognoicere , quia tunc reipsa futurum erat s quamvis non filisset futurum , nisi in peccatum lapsurus fuisset. Inst. a. Ex D. August. b) licet Adamus innocens habuerit cognitionem Mysterii Inca nationis , bdon tamen fui peccati pr cius fuit. Ergo Deus non erat incarnandus, etiam Ad

mo non peccante

Respond. nego conseq. Ex antecedente sequitur tantum , quod Adamus in statu innocentiae finem & motivum Incarnationis ignoraverit ;non Vero sequitur , quod Deus, Adamo non Peccante , incarnandus fuerit . Obietes Ille futurus fuit , Adamo non peccante , qui est caput Adami innocentis , immo & Angelorum; atqui Christus est caput Adami innocentis, immo & Angelorum, CO-Iosienses a. Est caput omnis principatus is ρο- aestatis . Ergo. Res. diR. min. Christus est caput Adami innocentis & Angelorum, dignitate & excellentia , conci influxu , nego minis Dona enim, quae primis parentibus ante lapsum & Angelis fametis concessa sunt, erant dona Dei creatoris, non autem Christi redemptoris: unde haec verba : Ioann. I. De plenitudine ejus nos omnes Accepimus, de hominibus lapsis intelligi debent. Ins. D. Bernardus Sem. 22. in Cantica ait:

ubi Lib. xi. de Genes ad liti. cap. IL

SEARCH

MENU NAVIGATION