Theologia universa ad usum sacrae theologiae candidatorum. Auctore r.p. Thoma ex Charmes ... Tomus primus sextus. Tomus tertius. Continens tractatus de Deo creatore, et incarnato, nec non de gratia

발행: 1779년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

2 o Tractatur

cuit, ut videret oculis corporeis quod me, 'te per scientiam beatificam videbat. Inst. I. Scientia insuti est incompatibilis cum beatifica 3 ergo non possunt esse simul in eodem intellectu. Prob. antee. Scientia persecta & scientia imperfecta, non possunt simul stare in eodem intellectu de eadem re a atqui scientia beata est perefecta, scientia vero infusa est imperfecta 3 ergo. Respond. nego mis. Utraque enim scientia est perrecta in suo genere & ordine , licet comparative beatifica sit persectior, haec enim pertinet ad statum & ordinem gloriae 3 illa ad statum & Ordinem gratiae. In b. a. Ideo fides non remanet in beatis ;quia cognitio per fidem est imperfecta comparative ad cognitionem intuitivam ; atqui simialiter cognitio infusa , est imperfecta comparative ad cognitionem intuitivam δ ergo. - Respond. nego maj. Vera enim ratio, cur fides non remaneat cum scientia beata , est ,

quia fidei & scientiae beatae idem est immediatum oboedium , scilicet Deus: & sic cum videatur clare & distincte per scientiam beatam, supervacaneum est, ut videatur obscure & a stractive per fidem ; at vero non est idem O jectum scientiae infusae & scientiae beatae, haec Deum habet pro oriecto immediato , illa habet pro immediato objecto res a Deo distinctas, illasque videndas in propria specie .

objicies x. Scientia Christi beatifica, utpote perfectissima, absorbebat potentiam eius intel- lectivam; ergo locum non relinquebat scientiae infusae. R p. 4s. ant. Absorbebat potentiam inteulectivam, secundum suum cognoscendi modum, cone. secundum omnem cognoscendi modum , cist Urec. Itaque medium coanitionis scientiae l

252쪽

de Deo Incarnatη . . et Arbeatificae, est ipsa divina essentia , quatenus re- praesentativa rerum, quas eminenter Continet medium vero scientiae infusae, sunt species intelligibiles divinitus inditae , quae reS cogno-1aendas repraesentant, non secus ac si illae species essent proprio labore comparatae : porro operatio respondens uni cognitionis medio, non ossicit operationibus alteri cognitionis me dio respondentibus.

Chrsus ut tomo , prater frientiam beatificam

habuis etiam frientiam acquisitam is Est D. Thomae hic, & communis inter Theo

Probat. r. Ex Scriptura, Luca α de Christo dicitur , Pro ebat arare is capientia . Atque non proficiebat sapientia infit a , ea enim ire so fuit a primo conceptionis puncto; erga proficiebat sapientia acquisita. Rebr, s. dicitur : Cum esset Filius Deἰ, dicit ex eis qua passus es, obedientiam. Qui iocus intelligitur de scientia experimentali acquisita , qua proprio experimento didicit, quar' i arduum essset exequi quae Deus ab eo postula bat; licet enim hanc arduitatem iam antea noverit per scientiam infusam , nondum tam ea cognoscebat experientia propria, qua certe nora excluditur scientia infusa.

Prob. 2. ratione o Scientia acquisita, ea est,' qua quis per varias mentis vel sensuum externorum operationes , aliquid successive intelli- .git , vel in se experitur ; atqui Christus usus est sua ratione , ex primis principiis conclusiones inferendo, ac suis sensibus, famem, sitim , aliasque corporis infirmitates patiendo aergo habuit scientiam acquisitam. Armesi Theol Spho TomiaIL L Ob -

253쪽

2 2 Tractatus objicies : Divus Damascenus, lib. de Mo , e. II. & alii Patres negant Christum in scientia profecisse I ergo in eo non fuit scientia a

quisita.

Resp. GR. Ater. Negant Christum in scientia profecisse, hoc sensu, quod nihil didicerit,

quod antea penitus ignoraverit, conc. hoc sensu, quod non everit rem aliquam certo scientiae modo cognoscere, quo eam ante non ΠΟ- verat nego anter. Porro ad perfectionem intel-

Iectus Christi spectat, non solum omnia obiecta cognoscere , sed etiam secundum omnem modum quo cognoscibilia sunt; unde cum aliter res , maxime sensibiles , cognosci fossint per phantasmata ab ipsis abstracta , quam per species a Deo infusas, idcirco hic cognoscendi modus in Christo est asserendus , utpote

cum sit maxime connaturalis animae Christi quatenus conjunetae humano corpori. Insi. Seientiae naturales debebantur Christo ratione unionis hypostaticae I ergo non potuit illas requirere. Resp. diss. anter. Debebantur, quoad aliquem

modum habendi , nempe per species a Deo. Infusas, cone, quoad omnem modum habendi, nego anteo Itaque Christus ratione unionis debuit habere omnem scientiam modo superna turali per infusionem ab initio suae conceptionis, verum hic modus habendae rerum cognitionis, non excludit acquisitionem cognitionis earundem rerum modo connaturali I nempe per

discursum & Propriam experientiam.

254쪽

De gratia , donis, ac virtutibus Chrissi. Nota r. m Uadruplex in Christo gratiarum g - . Rus communiter a Theologis di

Icinguitur, nimirum:

Gratia 'giori 'Hmma per quam' humanitas Christi substantialiter sanctificata, ac Deo

acceptissima fuit. Gratia habitualis, quae est sanctitas adventitia, PerΠciens animam in ordine ad operationes supernaturales eliciendas. Gratia actualis , quae est influxus Dei ad acti nem supernaturalem concurrentis. Gratia gratis data , quae sunt dona supernatural1a ad utilitatem aliorum gratuito concessa Virtutes, aliae sunt Theologicae, aliae Μorales , ad quas revocantur dona Spiritustinet1. Hic ergo resolvendum est, utrum Chri-ltus his omnibus gratiis & virtutibus fuerit ornatus. Ideo sit:

Fuit in Chrisso gratia unionis, per quam hummanitas Chrsi sancti rata es sanctitare δελ- flantiali. Ita D. Thomas hic, & alii comm niter contra Durandum. Prob. I. Ex Scriptura, Ioann. io. Quem Pater sancti eaωρ , , misit in mundum, vos diacitis r quia blasphemas ρ quia dixi r Filius Dei sum. Ibi Christus intencsit probare se esse Fi-Dum Dei naturalem, quia sua missione in mumdum, id est, unione humanitatis ad Verbum,

fuit sanctificatus ; atqui sanctificatio, quae Per unionem hypostatician communicatur, est iu

255쪽

2. Tractatus statuialis ; ergo Christus fuit sanctificatus si elitate substantiali unionis.

Prob. 2. ex Patribus t Greg. Nazianz. orat. Σ.

de Paschate, ait : Perfectus enim fuit c Christus ) non modo propter divinitatem , qua nihil' est perfectius , sed etiam propter humanitatem diavinitate delibutam , idemque est ectum quod id, quo peruncta est. D. Damasc. i. orthodoxae

fidei, c. 3. dicit: Us enim Christus si um

unxit e corpus videlicet divinitate sua ungens ut Deus ; unctus autem ut homo, quandoquidem

tua cy hoe is illud est: unmo porro humanitaris est divinitas.. Ex quibus sic argumentor equi ipsa divinitate ungitur , gratia substantiali sanctificatur; atqui Christus, juxta Patres, divinitate ungitur S ergo. Prob. 3. Fatione : Sanctificari substantialiter,

. est habere esse divinum sibi substantialiter unitum ; atqui Christi humanitas , pex unionem 'hypostaticam, habet esse divinum sbi substan- . tialiter unitum: nam Uerbum divinum seipsumsermaliter ac substantialiter communicavit humanitati suae, hoc ipso, quod ei personaliter unitum est ; ergo humanitas Christi, per gratiam unionis hypostaticae , substantialiter fuit sanctificata.

Solvuntur Objectiones .

Obietes i. Ex Concit. Trid. sess. 6. cap. 7. Gratia habitualis est unica causa justificationis& sanctitatis; dergo humanitas Christi non si etificatur nisi per illam. Respond. dis. ant. Gratia habitualis est unica causa satustitatis accidentalis, quae solum terminatur ad filiationem adoptivam, eone. sanctitatis substantialis, quae terminatur ad filiationem nazuralem , nego Ant. Itaque sicut Deus est in se for-

256쪽

de Deo Incarnato . . a sse formallter sanctus per sanctitatem sibi identificatam , sic humanitas Christi est formaliter sanctificata per substantialem Uerbi sanctitatem , non quidem sibi identificatam, sed sibi realiter

bypostatice unitam. Inst. I. Verbum non communicat humanitati suam immensitatem aeternitatem, &C. Ergo nec suam sanctitatem. nego conseq. Disparitas est, quod hum

nitas sit capax recipiendae sanctitatis substa Attalis, quae nihil aliud est, quam sui unio hypostatica cum verbo ; econtra immensitatis &aeternitatis recipiendae est incapax s cum enim humanitas illa sit finita & limitata, tum in en- 'titate, tum in diiratione, habet ex natura sua repugnantiam ut sit infinita , immerisa , &

aeterna.

In b. a. Humanitas Christi, est tam capax divinar scientiae & potentiar, quam sanctitatiSI atqui ex sui cum Uerbo unione , non recipit Omnipotentiam omniscientiam 3 ergo nec

sanctitatem substantialem. Resp. nego maj. Disparitas est, quod sanctitasse habeat per modum rei cujusdam moralis , subjectum moraliter assicientis , ob huam illud subjectum dignum censeatur, quod diligatur a Deo , quod sit expers peccati , & ius habeat

ad aeternam beatitudinem, quae Omnia non Praesupponunt aliquam formam intrinsece existen- rtem J at vero omnipotentia & scientia se habent per modum rei physicae, subjectum physice assieientis, quod praesupponit formam i trinsece inexistentem, sive per identitatem, sive per informationem ; & ideo humanitas in Christo potest participare sanctitatem Uerbi in ise moraliter derivatam, non potest autem par- iticipare scientiam aut omnipotentiam, quae ipsi, nec possunt i sitificari, Pec inhaerere. L 3 Inst. I.

257쪽

a 6 Tractatus Inst. 3. Ergo saltem sanctitas, quae eX uni ne hypostatica derivatur in humanitatem, non est intrinseca ; ergo non est intrinsece sancta sanctitate labstantiali. R p. dist. M Non est intrinseca, physice , id est, sanctitate, vel sibi identificata, vel aqua

informetur, conci non est intrinseca moraliter, nego ant. Certum est enim quod humanitas re

datur sancta sanctitate Verbi in ipsam derivata intrinsece, moraliter aequivalenter in ordine ad varios effectus sanctificationis. Obietes a. Si Divinitas humanitatem sanctificaret Brmaliter, etiam personalitates Patris &Spiritus sancti , Divinitati realiter identificatae , eandem sanctificarent , falsim conseq. emgo, &C. N p. nego seq. mai a effectus & den minationes Divinitatis , spectatae non praecise secundum se, sed ut est in aliqua persona, V. g. Unisi , sanctiscareformaliter , &c. non sunt communes toti Τrinitati. Inst. Divinitas non potest esse forma humanitatis; ergo non potest illam sanctificare se

maliter.

Resp. di'. antee. Non potest esse forma proprie dicta quae perficiatur & in subiecto recia

Piatur, cone. improprie dicta, nego ant. Equidem divinitas non potest esse forma humani tatis, sed se habet respectu illius instar formae illam substantialiter sanctificantis, seclusa omni imperfectione. CONCLUSIO II. .

Chrsus, ut homo, habuit gratiam habitualem. Est communis omnium Theologorum , unde sententia opposita, est temeraria. Prob. I. EX Scriptura, II. , Requiescet

258쪽

de Deo Incarnaso . 2 7 super eum Spiritus Domini . Atqui per Spiri tum Domini intelligitur gratia habitualis permanens , ut docet Tertuli. si) his verbis: R 'quiescere habebat omnis operatio gratia spiritualis , ergo, &C.

Lucae I. Euod nascetur ex te Sanctum vo a-

bitur Filius Dei. Ubi designantur sanctificatio .& per gratiam unionis , & per gratiam hab, 'tualem, juxta illud D. Bernardi gula ter fanctum fuit , quidquid Vir o concepit , σ per Spiritus sancti ationem , per Verbi Usuinptionem. ι Ioann. I. Verbum caro factum est . . . . plenum gratia is veritatis . Atqui illa plenitudo intelligitur, tum de gratia substantiali Christi, In quo habitat omnis plenitudo DivinitatA co/- poraliter . Tum de gratia habituali, quae tanta fuit , ut major nou potuerit dari de lege omdinaria ; ergo, m. Hinc D. August. lib. is. de Trinit. cap. 26. ait: Dominus use Jefus non δε-lum Spiritum sanctum dedit ut Deus , sed etiam accepis uin homo: γ propterea est plenus gratia , quia unxit eum Deus spiritu sancto , non utique oleo visibili , sed dono gratia , quod vis bili significatur unguento , quo bantantos ungit Ecclesia. Hic D. Doetor manifeste loquitur de gratia adventitia habituali. Prob. a. ratione et Quia omnis perfectio su- pernaturalis , quae nullam habet repugnantiam cum unione hypostatica , & nullam imperfectionem includit , Christo denegari non debet ; atqui gratia habitualis est magna perfectio , cum fit vel habitus charitatis infusus , vel inseparabiliter connexa cum habitu charia

. - tatis,sp Lib. F. contra Marcion. cap. 6.iq Honu 4. in mistus est .

259쪽

2 8 Tractatus talis , fitque principium radicate , & maxime

connaturale operationum stipernaturalium, neci ullam habet imperfectionem annexam, aut repugnantiam cum unione hypostatica; ergo Chri-

sto denegari non debet

Obietes I Qui incapax est filiationis ad ptivae, est etiam incapax gratiae habitualis ; at qui Christus est incapax filiationis. adoptivae ,

ut probabitur cap. 7. ergo, &C. Pxob. maj. Filiatio Dei adoptiva, est formalis effectus gratiae habitualis , quam Apostolu&. Roman. 8. Vocat miriti- adoptionis. filiorum

atqui forma non potest esse in subjecto λε suo effet tu formali ; ergo gratia habitualis non potest esse in Christo, nisi sit Filius Dei .

adoptivus. - . n.

' Respond. dis. maj. Filiatio Dei adoptiva est sermalis effectus secundarius gratiae habitualis , conta Primarius, nego maf & sic distincta mi-

. More, nego conseq. Porro quamvis effectus pro

marius alicujus formae non possit separari afubjem cui serma illa communicatur , tamen separari potest ab eo effectus secundarius: e*fectus itaque primarius & formalis gratiae ha- bitualis est reddere subjectum suum Deo gratum & sanctum sanctitate formali & inhaeremte , ad quem effectum divina filiatio adoptiva sequitur, ubi, & quando subiectum, quod hae - gratia afficit , est capax filiationis adoptivae runde cum Christus , pro eo instanti , quo re cepit gratiam habitualem, iam esset Filius Dei naturalis per gratiam unionis , hinc est quod gratia habitualis non potuit illi conferre filiationem adoptivam: naturalis enim filiatio opponitur filiationi adoptivae, quam impedit.

260쪽

. de Deo Incarnato obicies r. Gratia habitualis Conceditur maxime , ut anima fiat Deo grata I atqui anima Christi non potest esse magis grata Cum gratia habituali, quam sine illa; ergo, &α'R03. d . min. Non potest esse magis grata

intennue, eonc. extensive, nego min. Equidem

Christus per gratiam unionis, fuit infinite Sanctus, & sic per gratiam habitualem non potuit esse magiS gratus inten 1, quia infinito nihil est mnus ; sed potuit esse magis gratus extens e P 2Pgratiam habitualem, quia est aliud genus sanctifica tionis, quod non .cluditur per gratiam unionis . obicies 3. Gratia habitualis non erat Christo necessaria; ergo non debet illi tribui. Resp. GR. ant. Non erat Christo necessaria

absolute, cone. non erat necessaria Christo ueconnaturaliter eliceret actus supernaturales Mmeritorios, nego ant. Itaque agem Connaturaliter operari dicitur, quando habet Proportionem ad actus quos elicit ; sed anima Christi , cum sit entitas naturalis, non potest diabere proportionem ad producendos actus silpernaturales absque gratia habituali; ergo illa ad hoc fuit Christo necessaria. Inst. I. Gratia actualis potuit sussicienter elevare animam Christi ad actus supernatura ex Connaturaliter eliciendos ; ergo ad hoc non fuit necessaria gratia habitualis. Resp. nego ameec. Equidem gratia actualis sis.ficit ut aetus stipernaturalis fiat, sed non susticit ut fiat connaturaliter , silcem de potentia

ordinaria: agens enim naturale non inclinatur

ad suum effectum connaturalem , nisi per aliquam formam in se permanentem. Inst. a. Gratia habitualis non est ex se rativa , De ordinatur ad operationem a ergo non fuit necessaria Christo ad aetas supernaturales eliciendos connaturaliter

SEARCH

MENU NAVIGATION