Philosophia libera seu eclectica, rationalis, et mechanica sensuum ad studiosæ juventutis institutionem accommodata, ac per lectiones digesta. Auctore Ignatio Monteiro. Tomus 1. 8. Tomus 5. Aerometria physica, pyrotechnia physica, naturalis atque art

발행: 1775년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

r sttere ς major lane erit aeris , quam terrestrium corporum resistentia : cum igitur materia electrica

ab uno corpore in aliud per breviorem , & insim alminus resistentem , qua potest , viam dirigatur; brevior autem sit , minusque resistentiae in via per memdia corpora terrestria , quam per atmosphaeram eκistat; primam illam prae secunda arripiet materia electrica.198. Resp. Ut argumentum valeret, probandam omnino esset , corpora terrestria universa minus electricitati transmittendae resistere, quam aer . Id autem neutiquam demonstrari potest: quin immo oppositum ab electricis artificialibus experimentis constat. Scimus enim vero electrificatum corpus v. gr. conductorem metallicum, si mediis relinosis, aut similibus

aliis materiis a terra separetur, vim suam diuturno tempore servare: constat etiam , eumdein electrifieatum conductorem aere circumdatum vim suam paullatim amittere, aeremque, vaporibus siem per impurum, eo minus materiae electricae resistere faciliusserie illam recipere , atque transmittere , quo magis ex titerit vapidus . Iam vero duo etiam haec omnino constant , atmosphaeram eo potissimum tempore , quo tempestates efformantur , maxima vaporum vi referetam existere: ex eoque proinde capite electri eae materiae longe minus resisterer globum deinde telluris , dc suppositum procellosae nubi tractum quam plurimis

divertarum specierum corporibus, & corporum si ractis esse compositum; quorum multa sunt origine electrica , a C proinde transmittendae electricitati resistunte ex hisce duobus sequitur, per atmosphae iam potius, quam per media terrestria eorpora viam sibi sacere materiam electricam.

corollaria , o phaenomena alia .

asy. Ex tota hae fulminum, fulgurtim, tonitruum theoria praeter alia jam explicata facile ulterius deduces sequentia corollaria , & phaenomena . I. Inlο- eis fulmine nuper tactis ingratum sentimus fa 'buris , bituminumque odorem . Hae enim vero substantiae , & copiosae exhalationes facillime , ἐκ vehementissime electrificantur , fiuntque ad scintillas naturales , hoc eit , vera sulmina evibrandum aptae . Manifestum

152쪽

yel exemplum habes in relata superius observations Maliaci facta. 3cici. II. Ea idcirco telluris loca , aut regiones , quae

struentibus montibus abundanι, frequenιtora bus , atque horrid oribus tempestatibus , fulminibus , sicut etiam ter rimoribus , sunt obnoxiae . Eκemplo iunt iaponia . Quitto, Perii, pluresque aliae Americae provinciae,

lios passim eiusdem argumenti scriptores . Quod et iam non leve argumentum est , materiam electricam non modo tempeliates , dc fulmina , sed terraemotus etiam, & ardentes montes gignere . Ea enim Nero sunt loca, in quibus infinita sere relatarum substantiarum existit copia. Ex contraria ratione loca sunt fulminibus raro , aut numquam infesta : propterea quod supradictis substantiis parum abundent . in vall issimis per uani regni planitiebus , cum numquam pluat , aut addententur nubes, ignota pariter sunt

fulminat caelum . Ea enim tempestate , cum siccior sat aer, materiaeque electricae magnonere resistat, in nubibus in atmosphaera pendulis , de resistenti aere circumdatis intendi , servarique potest electricitas inibi excitata , aut aliunde recepta . Contra ver hye- mali tempore, aut autumno per atmosphaeram nimis

vapidam , dc humidam tota dissipatur, & diffunditur

materia electrica . cum igitur intra nubes tum temporis non retineatur neque rumpitur aequilibrium . neque disploduntur scintillae. Res perinde accidit i machinis electricis. Humido aere, conductor , cujus munus agunt in caelo nubes , numquam evadit electricus et maxime vero dum siceo aere circumdatura Accidit praeterea, quod aestate Ob vehementem solis calorem magna salphureorum halituum vis in atmos phaeram ascendit , ibique inter se, dc cum aliis sub- 1larit iis multiplici ratione agitati, & sermentati ae- Cenduntur , fulgurant, horrendosque edunt tonitrus: simi-

Diuili sed by Cooste

153쪽

smilia phaenomena superius exposuimus, eum de amris qualitatibus sermo fuit. Dum ita agitantur, fermentantur , calescunt, &Dieantur sicea hujusmodi corpuscula ; electrica sunt. Fieri tamen aliquando non negaverim, ut citra vim electricam accendantur in atmosphaera subtiles illae exhalationes; eaque ratione placidiora edunt luminosa metheora in serius exponenda. acia. Iv. Hinc pateι , cur prias lucens , quam tonsearum sentianius, licet in eadem nube, tempore eodem edita ab eodem spectatore obsementur. Lux enim, hoe est repentina electrica scintillatio momento temporis ab enormi distantia ad nos pervenit; sonus autem non nisi tarde propagatur . Hinc etiam est , quod coruscatio seu fulgura pluribus observatoribus in varia a coruscationis loco distantia existentibus insimul spectetur , tonitrum autem prius audiant , qui fulgures loco sunt propiores. Fulgur igitur eo tempore , quo editur in nube, ab observatoribus spectatur , tonitrus autem in magna potissimum distam tia , tum maxime auditur, cum jam in nube non e

xistit. . . . socia

3o3. Hine quo tardius a viso fulgure tonitrum audimus , eo remotiorem a nobis elle procellam concludere possumus. Etenim , ut in loco exponimus , omnes soni eadem celeritate deferuntur , & propa ingantur, licet plurimum in intensione, aut remissione differant, idemque sonus tantumdem spatii initio, atque in fine aequabi tempore percurrit. Notum porro est, observantibus Academicis Florentinis a , &pluribus item atras , sonum mille , & centum fere pedes , aut potius 336o. singulis minutis secundis conficere; q. igitur secundis praeter propter milliareitali eum ; Ia. secundis leueam conficit . Quot igitur inter visam fulgurationem, & tonitrum minuta se eunda interfluant, totidem mille pedes ab observatore distat procella. Experimento etiam compertum est , arteriae in homine sano pulsationem minuto secundo ut plurimum respondere , digito igitur

154쪽

arteriae applicato, pulsationes a fulgure viso ad tonitrum usque auditum interfluentes , & numerata certam inter te, & procellosam nubem indicabunt distantiam s3o . V. Licere fulgur plerumque praecedat tonitrum , tonitrus plerumque coruscationem subsequatur ; utrum que tamen saepe fauit. Coruscationem interposita nubes nonnumquam Occultat , dum interim audimus murmur. Ob magnam etiam spectatoris a nube proineellosa distantiam , vivida saepe videmus fulgura ,

quorum murmur , sonum sciιicet per crassum aerem propagatum longa illa distantia extinguit. Citra strepitum disploduntur etiam aliquando in machinis eIectricis scintillae , cum nullam, aut exiguam inveniunt resistentiam: puta cum per vacuum , aut ratissimum aerem evibrantur. Similis saepe accidet in natura casus ; cum in altiori atmosphaera excitabitur, &displodetur se intilla . Norunt praeterea chymici easseeum ipsis substantias componere, re permiscere , ut media fermentatione aliae quidem citra inflammati nem magno cum strepitu displodantur , aliae sine strepitu placide accendantur , dc fulgurent.

3os. VI. Vulgaria illa meιbeora lucida stellae cadenses vulgo nuncupatae , & plurima alia ignea in aere phaenomena ς auι Iunt omnino scintillae materia ele-etrica ab una ad altam iadi aeris partem evibrata, aut non parυam cum hac causa affinitatem habent. Per hae et amen non inficior communem alium stellas cadenres explicandi modum, quem infra etiam tradam . Ad unum fortasse eumdemque effectum duae eausae, alioquin non dissimiles , & in natura existentes concurrunt . Quod lente hujusmodi metheora accurrere videantur, nihil omnino officere potest ; materia enim electrica . cum per medium non resistens , conductorem scilieet, & catenam metallicam, per nubes atquct per alia huiusmodi aptissima media transcurrit , velocitate sertur, quam in catena , & fulmine ob servatDus: si tamen per aerem aut per aliud resistens corpus transeat , lentius ad resistentiam superandum, di viam sibi violenter aperiendam movebitur. Similia multa habemus exempla in ipsis mei fulminibus, quae aliquando igneorum globorum forma hac illae . non tamen in ictu oculi transcurrere videntur; ut superius retulimus. 1

Diuili sed by Cooste

155쪽

3o6. Nauticos illos ignes, quos Castorem, Pollucem .

Sanielmum nautae appellant, eum aut ingruente, aucremittente, aut perseverante tempestate appareant ,

propriumque aliunde scintillarum electricarum, stellarum , aut pennicillorum characterem habeant; luceant , te intillent, discurrant , evibrentur , malo , an rennis , aut aliis navigiorum partibus adhaerere videantur, hoc est , tamquam steliae , aut pennicilli elemctri ei per aliquod tempus emittantur , aut recipiantur ; vix dubium mihi superest , inter electricas scintillas esse numerandos . De his tamen inferius iterum sermo erit.

3or. VII. Aliud etiam ex dictis consequitur peculiari animadversione dignum : suod Icilices pessime sibi , vitaeque suae consulunt , qui, dum coelum Iupra , aut prope illos fulminat, sub arboribus se se recipiunt ,

supra montes, colles , aut edisiora alia loca permanent,

aut prope humida , ct metallica corpora consistunt ; si

haec in altum eleventur, ita ut conductoris munus Iubire possint. Fulmina enim , & omnes scintillae electricae haee amant eorpora, in illa maximo cum impetu se se projiciunt, per illaque, vix nubes ad eorum contactum , aut viciniam appropinquatur, vi lentissime & summa eeleritate eκ ploduntur; metallica tamen prae animantibus , aliisque humidis , humida prae siccis praeferunt et quin imo sicca corpora relinquit materia electrica, ut in humida , vegetantia , animalia transsiliati haec etiam relinquit, ut e- vibretur , & transfluat in metallica . 3o8. Quare caeteris paribus, majus erit a metallieis, quam a reliquis omnibus; ab arboribus , atque humidis, quam a siiccis periculum. Alia tamen ex parte conductores metallici, si sufficienti numero, atque capacitate Circum nos statuantur, ab omnibus fulminibus nos tueri , Omnemque fere eorum materiam electricam in sese recipere , ac in tellurem transmittere possunt. Circa haec eκ alibi dictis animadvertendum est , per

conductores longiores , Capaciores, aut plures numero majorem materiae electricae quantitatem , copiosioresque torrentes percurrere , atque transmitti posse ,

quam si conductores sint breviores , aut angustiores , aut pauciores numero. Fulmina deinde alia aliis sunt violentiora , majorique impetu . materiae copia , at que densitate exploduntur . Et binc unus idemque

156쪽

conduseor, seu filum, aut tubus metallicus, qui ad debile fulmen aecipiendum, & per sese transmittendum satis et te, ab alio intensiori fulmine dissolvetur,

neque ad illud transmittendum , atque a nobis arcendum sussici et . Generatim tamen verum semper erit, conductorem quemcumque metallicum rite disepositum vim fulminis minuere ψ in sese recipere . ocatio derivare. Secundo: Μelius , tutiusque a fulminum ictibus, Ac si rage domos defendi , si plures, lon-εiores, Ac capaciores conductores metallici ad earum muros, aut angulos , vel in exigua ab iis distantia statuantur . quam si angustior , brevior, aut nullus

etiam sie hujusmodi conductor. Haec omnia sunt vera , cum aliunde iam supponatur fulminis displosio. Utrum vero conductoribus hi lce aliquando fiat, ut ad nos dirigatur fulmen, quod alio, conductore sublato , dirigeretur, eoque modo periculum potius au geant , quam avsrtant conductores metallicis ab ulterioribus circa rem hanc experimentis, & observationibus ediscemus.

3 ..VII l. Tandem ut Iongam dissertationem . a solvam , facile haec etiam intelliguntur communia

fulminum phaenomen .Fιt plerumque imminentibus procellis , uι mimidam fulgurationem , s insignem tonitrum subsequatur pl- via r o post cvisjam pluviam evaneycat paulaιim procella, tonitrus, ct fulgura sensm minuantur, o numero, o magnitudine. . Adscititia nubes, inter quam& procellam magnum est electricitatis discrimen , ninibo jam proxima , ad illum a torrente electrico

praecipitatur et atque ex violento vaporum incursu , mixti orae , & unione opus est efformari pluviam. .. Nimbo pariter in copiosos imbres resoluto, dc vap res , & cum iis electricat materia in terram labuntur. Consequens inde est , rarescere nubes , fulgura minui, dc languescere, serenari caelum. 3IO. Homines, animantiaque caetera interire fulmine tacta , triste, di non rarum est experimentum Tradiderunt veteres, este laurum ab omni fulmine

sylum, nuinquam de caelo tact m . Nulla iam est anili huic fabulae fides . Animantia fulmine tacta

suffocatione plerumque pereurit . Fulmina.magnam

sulphureorum halituum vim secum deferre , hujusmodi vaporibus aeris elasticitatem destrui , nos do-

157쪽

cent experimenta, fuse jam superius exposita. In Ioaco igitur a fulminibus tacto aerem nimium rarescein re, et allicitatem amittere, respirationi evadere ine pium, suffocationem inde & mortem sequi , pura est& necessaria caussarum connexio . Interdum etiam praeter suffocationem corpora animantium , humore penitus consumto, in cineres redigere accidit, idqtae est electricitatis genio consorme. Citra mortem etiam leviora saepe damna homini bus inferunt fulmina. Cutem aliquando innoxie lamαhunt: ad eum modum , quo flamma debilem vini

spiritum supra manum diffusum saepe depascit ei tradoloris sensum.

LECTIO VII.

De Aliis Metbeoris igneis, Stesiis Cadentibus, Trabe , columna, Ignibus fatuis , 'ramide , Clypeo ; prae cipue vero de ia urora Boreali . 3IIo Q llic cadentes sunt , quas sequentibus versio bus eleganter deseripsit Virgilius a . Saepe etiam Stellas Caelo impendente videbis Praecipiιes caelo labi, noctuque per umbram

Flammarum ιongos a tergo albescere τractus e Accensae exhalationes. stellam reserentes, & noctu per aerem transcurrentes , vel prolabentes brevi tamen dissipantur, & evanescunt . Noctu solummodo videntur , non quia interdiu saepissime non aecendantur , sed quod solari luce obseurentur . Harum materia eadem est , quae fulminum . Immo debilia quaedam fulmina habendae sunt e ignis nimirum electricus una cum vaporibus a terra in atmosphaeram elevatus, illicque collectus, accensus eaque directi ne ab uno ad aliam locum decurrens , qua coriductor, hoc est, vaporum semita ducit. Aliquando ei. iam idem, oc similia alia phaenomena edunt alimrum

Corporum particulae, sulphurei scilieet , di subtiles

158쪽

PHT SIC A. Is shalitus sursum elevati , ct in aere sermentatione ,

frictione, concussione, aut alio quocumque modo ac censi. Prope terram aceenduntur: nullum tamen te nitrum edunt, ob nimiam, qua praeditae sunt, raritatem, & subtilitatem: neque enim omnes spiritus sulphurei, & subtiles , dum inflammantur , lonum edunt. Stellas cadentes arte fieri, certum est ; teste in chembrae a , eamphora , nitro, & limo terras permixtis, spiritu vini perfusis , ct in globum conformatis . Si eum globum incendas , & per aerem projicias ; sellam eadentem, & tenuem illius facem

residuam referet.

3II. Ea quam modo diximus ratione fiunt plurima

alia metheora ignita , quae pro figurarum varietate diversis donantur nominibus, eademque materia con stant , qua cadentes stelliae . Plurimae exhalationes, halitus iubtiles sursum elevati, in unum locum comfluentes , in aere natantes, & casu aliquo incensi :potissimum vero vapor electricus , qui m nubibus, at mosphaera , singulisque ejus eorporibus existit , plurimasque ibi mutationes patitur, atque vicissi dines , hisce omnibus causa sunt, materiam, & alimentum praebent . Perbrevis plerumque est eorum duratio; quia tenuissima , qua accenduntur, male ria facile dissipatur. Si eylindricam formam referat exhalatio s nuncupatur columna r mramis , si e latiori basi in aeumen desinat: Civeus, si figuram habeat& planam, & rotundam. Si hori ponti parallela, &. longa insimul existat , Trabs e Draco , si media in longitudine, in ventris formam intumescat: caprea saltans , si rotunda quidem figura pendentes veluti cim ea se quosdam habeat floeeos , ct irrequieto simul mota hac illae dissiliat.

3I3. Eadem haec phaenomena commemorant saepe

veteres philosophi Arsoteles, Plinius, Seneca, alii.

Iis nominibus donasse crediderim , quae modo nos a roram borealem nuncupamus. Inter illa, & postre, mum hoc phaen me non non modo magna intercedit affinitas, sed in aurora boreali relata illa saepe O servantur metheora . Eadem omnium est materia . caussa , modus: diversa tantum nomina .

Diuili sed by Cooste

159쪽

36 AEROMETRIA

3t . simile aliud observatur in caelo phaenomenon , aliquibus in locis frequentissimum. Figura a superio ribus potissimum differt ; cum referat semper 1 phaeram . Quod eamdem hoc etiam , ac fulmina , nato ram habeat, ab iisque tantummodo viribus , intensi tate , aliisque accidentibus differat, substantia vero conveniant, innumerae passim demonstrant observationes. E multis pauca atque indubiae fidei referre satis r in quibus nihil deprehendes , quod fulminum theoriae non fit analogum, ex iisdemque Caussis non

explicetur. I. Eorum figura est s phaerica et id autem fluidis in alio fluido natantibus , di ab illo undique pressis commune est: praedicti vero globi sunt fluida materia ex sulphureis , aliisque similibus exhalatiinnibus potissimum composita . I l. In Quitto , supra Andes, in Peruams littoribus , locis equidem terrae- motibus, fulminibus, hoc est, naturali electricitate admodum vexatis frequentissima sunt hujusmodi metheora : globos lucidos dc igneos illic saepissime o

servavit Uiloa. Apparebant repente in atmosphaera et claro circumquaque lumine fulgent: percursa semita satis longa evanescebant , edito fragore tormenti muralis displosionem referente sa) . Cum a Chile in portum Callao navigaret, metheoron relato simile noctu repente accensum 4. minuta prima temporis te- inuit, eo interim splendore fulgens, ut a puppi , qui in prora essent dignoscerentur . Semihora ab illius displosione transacta duplex consecuri:s est terraemo

censi aut pluviae, aut aestus saepe existunt praenuntia c)r quod etiam est elactricitatis genio conforme. IV. Globorum magnitudo omnino variar pro majori aut minori exhalationum in atmosphaera, & phaenomeni loco tum temporis existentium copia. Globus ardens a Tire uo Lipsae anno I 686. observatus dimidiam LM-nae apparentem diametrum aequabat et paullatim di iaparuit, seu evanuit ; dum tamen luxit tellurem ita il- a Illoa Ioc. cit. p. a. vol. 3. I. I. cap. B. b) Idem loci cit. vol. 3. l. 2. cap. ulsimo. e Beccaria Eutιr. naturale .

160쪽

illuminabat , ut ad ejus lumen epistolae noctu legerentur. Cum autem idem mei globus e civitate Ic laitae , undecim leucis germanicis a Lipsi a remota , fuerit observatus ; illius altitudo s. aut 6. milliaria aequabat: globi igitur diameter plusquam 3 . pedes extendebatur et erat igitur parva quaedam nubes ar-ἀens . & in globum undequaque prelIa.. 3I6. v. Μulti per aerem moventur motu ut plurimum rapido: alii in eodem loco consistunt , quoad tandem evanes eant . Qui moventur quamdam post se caudam trahunt , seu relinquunt: Omnes autem, cum dissipantur , imo & quacumque transeant , sulphureum Odorem circumquaque emittunt , & postae relinquunt. Aliqui non paulatim sed simul dissipantur, seu potius horrendo cum fragore disploduntur , cujusmodi suit , quem anno 17 I9. Bononiae observavit Balbus . Lunae apparenter aequalem , tetro colore praeditum, cujus tamen lumen solarem lucem , cum in horizonte ortivo existit , reserebat . CEuda, quam post se trahebat, septem illius diametros aequabat . Quatuor in illo observabantur tetrae veluti voragines , fumosam materiam eructantes . Aliqui , dum moventur, magno cum stropita feruntur: alii autem taciti pertranseunt . EV phaenomenorum igitur , at

que effectuum similitudine indubium mihi est , hujus

modi globorum materiam eamdem esse , ex qua tulmina componuntur, licet aliqua interveniant discrimina , ex quibus singulares etiam nascantur effectus igneis globis prae fulminibus, aut vicissim convenien

tes.

Sunt igitur ii globi luminosi, nubes quaedam copio lis imo igne ele&rico instructae , atque resertae r &hine non solum fulminis , sed etiam immo potius Iaurorae borealis phaenomena edunt : cum ex eadem materia omnia haec metheora componantur, eamdem que habeant causam.

3I7. Alii etiam sunt ignes , accensam candelam r.- serentes, qui in sepulcretis, locisque uliginosis noctu aliquando apparent , motuque irrequieto qualem in homine rationis impote Observamus , huc illuc moventur , di dissiliunt , fugientem hominem sequuntur, sequentem fugiunt; ignesque proinde fatui nuncupantur. Hujusmodi ignes , quod in sepulcretis appareant , rude vulgus Cacodaemones, aut mortuorum

SEARCH

MENU NAVIGATION