장음표시 사용
51쪽
vellus concipiunt, ingeniose , & divinando ConjeCeve, aeris particulas figura longiusculas sese intra corpora non contingere , sed in longum porrectas percontorta , aut recta corporum foramina distendi , in iisque velut in aptis vaginulis explicata, & disterita
eκ istere e at cum primum e corporibus erumpunt ,
multiplieibus plexibus sese im stlicant, velumque eniciunt innumeris poris , cavitatibus, Ac recessibus scatens ; spatium igitur longe majus occupare poterunt hujusmodi fila in varias spiras eonvoluta , dc secum ipsis implexa, quam corpora ipsa , e quibus educ ut 'tur, & intra quorum poros distendebantur. Haberidum hoc est , ut pura hypothesis superius a nobis proposita; licet aliunde constet , lanei velleris fila, si distendantur, re juxta se invicem aptentur, longo minus spatium occupare , quam si perturbato stria rum , & plexuum ordine juxta se invicem convol
Fatendum tamen est , praeter dicta aeris fila mu tuo a se invicem separata , & intra minutissima soramina disposita , alias & sensibiliores aeris massulas
intra sensibiliores corporum anfractus existere , qua Tum elaterio non parum adjuvetur propria ipsoru in corporum elasticitas.
I Oo. Aereis partieulis intra cibos , dc potus laten tibus tribuendi sunt ructus, dolores colici, & plurima id genus alia. Etenim fluida, dc solida alimenta
dentibus primo contrita, saliva deinde in ore immix ta , imbibita , temperata , in stomachum recepta , mutuo, & peculiari ventriculi attritu, acidorum ope, & fermentatione in minutissimas particulas dividuntur, ut massam ad chylum, atque sanguinem es formandum aptam essetant. Hinc non majora solum receptacula , sed minutissimae etiam cellulae , rectu duntur, latens in iis aer erumpiti minutissima aeris fila libertatem nacta coeunt, grandiores aeris massas conflant, dilatari conantur : si igitur inferius vel . superius per dispositos a natura carnales erumpendi
52쪽
Iibertatem, & viam offendant, ructus &e. essiciunt rquod si vias, ct canales cibis impeditos inveniant , Eorum interim elasticitate ob calorem aucta , viscera ipsa, colon an atomico idiomate nuncupata , iliata &similia vasa plus aequo distendunt , unde colici &alii dolores originem ducunt. Fusius haec in Phy sic viventium prosequimur, cum de ciborum digestione disserimus.
xor . Aer ille factilius, de quo hactenus loquebamur, maximam partem sunt halitus , seu subtilissimi spiritui,
atque vapores in quos corpora ipsa Iolυuntur , qui cum innumeris etiam veri aeris particulis permixti mix tum illud fluidum componunt aerι externo semillimum . Ut ita rem statuam , iplamet eXperimenta , atque observata in iis phaenomen a faciunt . In fluido illo factitio proprietates observamus proprietatibus aeris contrarias: cujusmodi sunt sequentia . Aer factitius, 333. polliees cubici , ex pollice cubi eo pisorum extractus , quem superius retulimus , per 9. dies intra recipiens conservatus , admoto postea igne totus inflammabatur et deciesque ope aquae extinctus , toties admoto iterum igne ardebat. Idemque aut simile phaenomenon in factitio aere ex aliis , & aliis eorporibus elicito observatur. Atque haec fluidum illud spiritus potius subtiles corporum , quam Uerum ae rem demonstrant. Rem eonfirmat status corporum , e quibus istiusmodi aer fuit elicitus: liquores enim aliquos , elicito ex iis aere, evanidos deprehendebat Hales a . Io1. 2. Aer ille factitius animalium respirationi non inseruit: immo est plane noxius e cum animalia in recipiens eo aere plenum introducta, illico moriantur 3. Flammam etiam extineuit: atque haec duo obiervantur, licet eadem in faetitio , atque in naturali aere densitas , & elaterium existat. q. Factitius una & verus aer intra recipiens permixti fermentantur , pelluciditatem amittunt , colorantur. s. Si
53쪽
verus ille esset aer ,' id ex observatis deduceretur , tertiam partem substantiae quercus v. gr. esse purum aerem e aliaque esse corpora solida , quae dimidiam
partem sint aer solidus, & intra corpora ipsa consi uens: quod quidem sine demonstratione dici non debere existimo. Io 3. Relata haec effecta expertus est IIales, accia ratim mus observatore non illa quidem rem certo de
finiunt ; mihi tamen argumento sunt , ut sensum probabiliorem esse existimem. Nihilominus factitium
illud fluidum esse verum aerem , tenet ipsemet ob servator: idque ex eo probat , quod idem plane pori dus , atque elaterium in factitio, atque in vero aercideprehendatur. Ita quidem res habet: utrumque tae
inen illum aerem idem fluidum esse , meo judicio
non probant . Corporum vapores , halitus , exhala tiones idem plane, atque naturalis aer , nondus habent , cum in medio aere sustineantur, ut eκ Hydrostatica constat : par igitur pondus duobus fluidis diversis saepe convenit. Idem pariter de vi se se eκ- pandendi , seu elastica dici debet e corpora inter in diversa pari densitate, pondere, elaterio praedita es se possunt. Ita in re nostra rem esse debere . vel iaprobat, quod in fluido illo factitio innumeras etiam veri aeris particulas esse fateamur. Io . Contra hactenus dicta, praecipue vero contra pondus aeris opponi potest a. Si aer esset fluidum grave , & inclusa in ipso corpora comprimensi; humana corpora vehementissime premerentur, di enorme pondus sustinerent e cum toti atmosphaerae fue- Cumberent; eam tamen pressionem , & pondus neque experimur, neque deprehendimus. Areu mentum nullius plane momenti esse, apparet in piscibus, & caeteris viventibus infra aquam immersis, & illius, citra dubium gravis, pondus sustinentibus, quin tamen sese comprimi animadvertant, aut ullam inde molestiam patiantur: eademque libertate intra aquam ,
Respondeo igitur: Enorme nos atmosphaerae pondus ferre: illud tamen triplici de capite neque sentimus, neque deprehendimus. Primo; Quia aequaliter. .ab Omni parte premimur e nullaque est corporis pars, quae plus, quam aliae, urgeatur. Secundo Aer;
per nostrum corpus ubique diffusus aequaliter versus
54쪽
Omnes partes externi aeris pressioni resistit. Tertio; Ejusmodi ferendo ponderi iam inde a nativitate as sueti illud non sentimus . Porro it corpus ab una par te comprimi desinat , ut fiet, ii manu supernum eva cuati recipientis os modo supra explicato occludamus ; totum illico atmosphaerae pondus sentimus , ut ibidem retulimus , dc explicavimus . Aeris vertici nostro incumbentis pondus Io . libras longe s perat , ut nihil de lateralibus pressionibus dicam. I. . obiicit. 2. Quaecumque aeris massa , in quaeXperimenta instituuntur , est quam plurimis terrestribus particulis, vaporibus, & corpusculis scatens. atque perfusa ; iis igitur particulis , quae e terrenis
corporibus solidis ,& fluidis elevantur, dc sunt princuldubio graves , tribui debet pondus, & Sravitas ,
quam in aere deprehendere nobis videmur . ,
Res p. Periculo facto, ut objectam dissicultatem e caminaret & dilueret, aerem a crassis vaporibus, &extraneis corpusculis purgavit Nollet sa); eaque ingeniose, & quantum per humanam industriam licet, separavit ; nihilominus aerem eo pacto expurgatum eodemmet pondere praeditum comperit . Deinde nisi aer esset fluidum grave; vapores, & terrestria corpuscula gravia per mediKm ipsum fluidum ascendere non possent, secundum Hydrostaticae leges. Plurimas alias aeris qualitates philosophi eonsideratione dignas inferius explicabimus , cum de almo sphaera terrae disseremus . Priusquam in haec descendamus , quandoquidem de liquorum in torri cellianis tubis suspensione , atque elevatione plura disputavi mus , atque ejusmodi effectus ponderi , & elaterio
aeris tribuimus, argumenti ratio ad contraria plane Phaenomena in aliis tubis observata examinandum nos
deducit. Si capaciorum scilicet tuborum loco subti- Iissimos adhibeas , opposita fere omnia observabis , atque de amplioribus tubis hucusque retulimus.
55쪽
α tur minutissimi quidam tubi, recti, curvi. torti, parum refert, utrimque aperti, qui ob cavi de foraminum exilitatem capillos referunt , & nometa inde derivant. Ex quacumque materia fieri possunt equi tamen ad experimenta frequentius adhibentur vitrei sunt , ut per pellucidam materiam alcendentium , aut descendentium liquorum effecta spectari possint. Cavi diameter , & capacitas varia esse potest r a capilli tenuitate ad unam , aut alteram lineam extendi.
Quae in tubis capillaribus observantur liquorum phaenomena , communes Hydrostaticae leges labefactare videntur , & omnium Physicorum ingenia torquent . Hujusmodi phaenomen a veteres Plii losophos penitus latuere: cum vix saeculum sit eVolutum, e κquo deprehendi caeperunt , & oblei vari. Quae in hac materia sunt praecipua , & varias deinde Physicorum ad ea explicandum opiniones paucis accipe.
ao7. Si eapillaris tubi EF, utrimque aperti, & 2-
recti, extremum aliud F liquorem quemcumque stagnantem vel tantum actingat , vel intra illum aliquantulum immergaIur ; stagnans liquor per tubum ascendere observatur e intra recipiens vacuum, Vel hi aperto aere fiat experimentum, nihil refert. Quod si tubus ulterius intra fluidum immersatur, ulteri u Setiam liquor per capillarem tubum alcendet . Unum est hydrargirum , quod per tubum non solum non a
cendit, sed ab infimo tubi ore immerso velut refugit rpars hydrargiri ori immerso inserius respondens , illudque propius contingens, deorsum incurva diar, seu deprimitur infra libellam , eoque magis refugit, quo minor fuerit tubi diameter. In matallis etiam fusis idem observatur . Et haec quidem in vitreis tubis r
56쪽
ex ea tamen materia parari pollunt, quos neque hy'AEdrargirum fugiat , neqae metalla fusa . Huiusmodi experimenta unul quisque per se ipsum facere potest ;& ab observatoribus saepe repetuntur sa .
Ita. Liquores , intra quos tubi capillares immerguntur , per ipsos ascendunt, nulla eorumdem liquorum densitatis , aut gravitatis ratione habita : ali quando enim qui graviores sunt, superius ascendunt altius quippe urina oleo vitrioli: vitriolum aqua salsa , haec spiritu nitri, nitrum spiritu vini Mevatur . ΜaX me omxum ascendunt urinae , est lpiritus salisam ni acie omnium minime ipiritus ille vini his iterum ope isnis distillatus, alcobοὶ vulgo dictus , licet sit subtilissimus , & liquorum levissimus b). Si tamen
eidem m-t fluido tu bi diversarum diametrorum expo- ita ratione immittantur ἰ eo altius elevatur , quod iam ter tubi fuerit minor. Quare cum tubi capillares sint tenuissmi cylindri , eorumque proinde superficies sint, ut diametri sc), erunt liquorum alcen sones, seu altitudines in ratione inversa superficie rum : neque rationem hanc aut tuborum crassities , boc est , major vitri massa , aut major ascendentium liquorum densitas perturbat . Eadem mei phaenomena vel in vacuo, vel in libero aere deprehenduntur. Ea autem in mille passim corporibus observantur e spon- Sia , pannus sericus , laneus , multiplex etiam materiarum , seu lignorum genus , si aquam tangant; in 'teritis humectantur & aquam trahun r quid autem sunt hae e corpora , nisi innumeri tubi ea pillares se
cum iptis commissi, fit uniti a Io9. Aliquando etiam ad experimentum adhibetur tubus v. gr. G H , aut I L : diversae omnino ea pacitatis p ab una scilicet parte GN gracilior , ab alia vero NH amplior. Si totum hujusmodi tubum li
57쪽
quore impleas , isque ex latiore extremo stagnantem liquorem tangat , aut in illum immittatur; manebit tubus usque ad summitatem G plenus : minime t men , si gracilius extremum G fluido immergatur . Quin imo si vas satis amplum AB in tubum capillarem desinat, totumque vas , & tubus liquore impleatur , amplo ore B stagnantem liquorem tangetite ; plenum omnino & vas , & tubus manebit. Tatidem si caetera sint paria, quo longior fuerit capillaris tubus; eo altius per illum liquores elevantur. Ad liquorum elevEtiones dignoscendas , colore aliquo tingi oportet. Praeeipua habes tuborum capillarium phaenomena et singularia illa quidem , atque ab Hydrostaticis legibus aliena quae tamen in natura infinitum pene hahent usum . Quaenam vero hujusmodi effectuum caussa λ Communii ne , & crassioris aeris pressio ; an potius vis aliqua attractionis , qua tuborum parietes liquores ad sese trahant an alia tandem ab iis di-
mo. Liquorum per capillares tubos ascensio aeri craselo stagnantem liquorem prementi , b sursum per tubos
urgenit refer=i nequit . Opposita quorumdam opinio , novissime a P. Se dii propugnata ain , cum experimentis non cohaeret . Primo enim tubo EF v. gr. fig. II.) in aperto aere ad experimen tu in adducto , aer aequaliter in stagnantem liquorem, ac in superiorem tubi aperturam deorsum premit : aequi S igitur viribus liquorem ad ascendendum , aeremque e tubo expellendum urget, Maeris ipsius egressum impedit: liquorem igitur ea de causa ascendere , impossibile est. Ita. At, inquis, ramosae aeris particulae mutuo le- se impediunt ; neque facile per parvum tubi cavum ingredi possunt, liquoremque interius premere , & , ne ascendat , impedire dum ex adverso liberrime stagnantem liquorem aer premit ἰ premendo sursum
a) Dissert. de tubis Capillarib.
58쪽
elevat. Sed datae huic responsioni ratio, & experimenta opponuntur . Aer , ut superius retulimus, per
exilissimum foramen , in vesica superiorem tubi evacuati partem Operiente, acus cui picis factum , facillime in tubum irruit et ergo & per angusta capillarium tuborum cava , foramine illo ampliora , ingredi , atque fluere facillime potest. Sunt scilicet aeris particulas diametro tuborum subtiliores. Deinde aer luperiori aperturae E incumbens egressum aeris e tubo aeque impediret, atque aliae columnae stagnantem premunt: fluidum igitur ex inferiori parte non ingrederetur at opposita omnia novimus. Observante Mulcbembro h, gutta aquae per exteriorem tubi E Fsuperficiem labens, illico ac os inferius attigit , tota illico in tubi cavum se recepit , & ascendit : erat
tamen tubus aere plenus: perinde autem in hoc experimento premit aer aquam per F ingredientem, atque aerem per E egredientem : neque ingredi potest aqua, quin insimul egrediatur aer. Ira. Secundo e eadem veritas in vacuo clarius ostenditur : Eodem modo in recipiente vacuo , ac in aperto aere liquores per tubos capillares ascendunt: crassioris igitur aeris pressio liquores non elevat. Nam vel totus aer crassus , vel major illius pars e recipiente extrahitur e si primum , penitus e tubis de
scenderet liquor ; si secundum , major saltem illius pars laberetur: caussa enim sublata , aut diminuta , tolli etiam, aut imminui debet effectus et cum neutrum igitur accidat , falsa apparet opposita illa opinio, quae ad primas phaenomeni observationes sponte quasi in Physicorum mentem subiens, post accuratio.
ra experimenta penitus corruit. Tertio. Si in crassorem aerem haec reser rentur phaenomena ἰ pro relativa gravitate liquores ascenderent atque sustentarentur, ut leges aequilibrii omnino postulant, quod tamen est falsum.
Ir3. Fluidorum per tubos capillares ascensus, re cens ta phaenomena legibus attractionis corporum ,.quas Philosopbi , hanc quatitatem admittentes , flatuum, nousunt conformia , ac proinde per vim attractionis non
59쪽
Non unus jam est inter clariores attractionis ian versalis assertores , qui tuborum capillarium phaen mena per Meges attractionis exponere , rem elle deseperatam agnoscat , & eandide fateatur. Plures tamen sunt, qui 'generale hoc totius materiae attributum in causa esse volunt, cur liquores per tubos Capillares ascendant ἰ eamque virtutem ex hoe - metphaenomeno maxime confirment . Quoniam vero eam
Virtutem , velut universam naturae legem alibi rejicimus; impraesentiarum pauca superaddere sufficiet et imprimis vero animadvertendum , Neutonianos eam vim ex tubis capillaribus, & aliis ejusdem generis phaenomenis potissimum probare t deinde vero ipsosmet effectus per eamdem vim probant, & vicissim explicant . Eo tamen praetermisso facile patet propositio , si cum phaenomenis leges attractionis conserantur: Rei exemplum demus . II 4. Quare per capillares tubos vitreos non asce
dit hydrargirum , aut metalla lasar sed potius deprimitur , & refugit R Quia , inquiunt , est vitro deri
sus, plusque a se ipso, quam a tubo attrahitur. Id tamen secundum unde probatur λ ex majori ne densaetate λ id quidem esset universali attractionis legi conforme quod vis attractionis sit materia , seu densita ei proportionalis : minime tamen cum recensitis phae nomenis cohaeret : saepissime enim densiores prae ra- lxioribus liquoribus magis a vitro , minus a se ipsis
attrahuntur e deberent autem rariores magis ascendere ς cum minus a se ipsis attrahantur, quam densiores: perperam igitur ex majori densitate maior vis attrahendi petitur . Eo tamen etiam dato , nihil est, cur infra stagnantis hydrargiri superficiem descendat, tubumque effugiat , haec fuga in vim attractionis refundi nequit. Deinde, ut modo dixi , fluida non attrahuntur in ratione raritatum: sed aliquando quod est magis densum, magis elevatur: ergo magis attrahitur: fieri igitur potest , ut densiora fluida minus a
se ipsis, magis a vitro attrahantur, quam rariora .
Adde per tubos capillares , qui ex omni pene materia conflari possunt , fluida ascendere. tubis ipsis graviora, dc densiora; magis proinde a tubis minus densis, uam a se ipsis densoribus attrahuntur: si tubus i e vitreus interius sit sebo illitus ; rer eum ascendit
hydrargirum: illa ne forsan subtilis superficies sebitu-bum
60쪽
hum emeit hydrargiro graviorem Contra vero iacto
experimento in tubo capillari aureo, in hydrargirum immerio , liquor perinde atque per vitreum non ascendebat sa): est tamen aurum hydrargiro longe gravius ; attentaque idcirco dentitatis ratione , di at- tractionis lege, magis ab auro, quam a se ipso, seu inferiori hydrargiro deberet attrahi: en igitur attractionis leges , di vires phaenomenis penitus oppositas . II s. Tertio. Quoniam vis attrahendi juxta Nevtonianos massarum , & densitatum rationem sequitur et indeque est, ut hydrargirum vitro densius magis a se i pso, quam a vitro attrahatur: quo igitur densores fuerint , aut crassiores tuborum parietes, & massae , altius in iis ascendent liquores: quod tamen est salsum . At, reponent attractionis assertores, tubi capillares liquorem attrahunt non secundum massarum, sed secundum internae superficiei rationemr unde fit, inquiunt, ut in subtilioribus tubis ad maiorem altitudinem ascendant, pro maiori scilicet eorum superficie relatu ad ascendentis liquoris massam: unde tamen id probent, nisi ex ipsomet tuborum capillarium
experimento, non Video, unde circulus committi videtur . Cur praeterea interna tubi superficies , non massa attendenda est; cum massa non superfietes attrahat et sitque praeterea universalis attractionis lex, vim attractionis sequi rationem massarum , non sinperficierum λII 6. Objiciunt tamen . Nulla assignari potest impulsio, seu vis impellens , & premens, cui tuborum capillarium phaenomena adscribi possint: ergo ad vim
attrahentem , primariam , & universalem Naturae legem ex una Dei voluntate pendentem rem referre mpus est. Res p. Et si verum argumentum,' non inde tamen attractionis virtus admittenda est , plurima siquidem sunt , imo innumera Naturae phaenomena , quorum explicatio nos latet , dc perpetuum latebit; quin tamen novas subinde, & incognitas causas ad