장음표시 사용
81쪽
& loeo ea loris solaris , oc subterranei intensitast, aearis & vaporum raritas . ac proinde elevatio . Hinc altiores ut plurimum aestate , quam hyeme nubes esse observamus , crassiores enim , & graviores sunt hyeme vapores , eκ quibus conflantur nubes: humi inliores igitur esse necesse est .
119. Hine est , quod vapores altius interdiu, quam sub nohiem alceniant ; quin imo qui disrno , & so
lari calore rarefacti sursum ascendunt, nocturno frigore correpti , & condensati in inferiorem aerem . vel in terram relabuntur , & descendunt. Locum etiam in atmosphaera identidem mutant Vapores .' altius modo assurgunt, inferius statim descendunt; cui ravarius & ineonstans temper sit atmosphaerae status. Innumeros, qui intra atmosphaeram visuntur , est e-ctus, phaenomena,& metheora , quorum materia, &causa sunt iidem mei vapores, & exhalationes, inferius fuse explieabimus. Interim majoris explicationis gratia duo, quae opponi possunt , solvamus argumeiata . I 6o. Opponi potest I. Si aer, velut immensa spongia, innumeris capillaribus tubis utrimque perforata ponitur per quos aqueos , terreos &c. halitus sursum elevet, inque capillares tubos vaporum ascensio refunditur, dubium iterum fiet aeris pondus, ex quo quam plurima phaenomena , & effectus hactenus explicavimus , atque deduκimus: iterumque in antiquum Vocul hose rorem , antiquae Philosophiae lemurem e physica seliis citer eliminatum relabimur , quo nihil pejus in veram philosophiam committere pessumus . Resp. Aeris gravitatem luculentissime a Physicis demonstrari, supra vidimus ; neque citra aeris pondus illa , quae in atmosphaera visuntur , phaenomena ederentur . Dein de liquorum per tubos capiliares ascensio in ipsius ae ris gravitatem ex parte etiam refunditur. Tandem neque liquorum in tubis amplioribus sui pensio , neque eorum, qui a tubis capillaribus refugiunt, intra capaciores tubos elevatio in capillares tubos , sed in aeris crassioris pressionem referri pote it . I 61. Opponi potest II. Intelligi explicarique nequit, quo tandem pacto vapores, & halitus fiant raresee do leviores. Dum enim rarescunt; corporis sinus, &
82쪽
nova reeeptaeula aeris particulis replentur r ita uesoli parietes ex vaporis materia constent; at conflatum ex aere, & vapore , seu liquore , v. g. a qua, non est aere ipso levius , ut ex se patet. Non levem difficultatem attingimus. Resp. Ampliatam aquae par ticulam duplici de ea pite fieri posse circumstanti aere leviorem: Primo, quia ejus pori, & sinus sunt maiorem partem vacui: Secundo , quod si disseminata vacua non admittas , intra vaporis , seu particulae superficies, atque parietes aetherem seu subtilem materiam introire , & admittere opus est: quae quidem materia subtilis aut nullam in so habet gravitatem, aut, quod vero simile est, crasso aere levior existit . I6α. At, si nulla sunt in aquea particula , seu vapore disseminata vacua , inquis , erit Vaporis particula aeque densa , atque aurum ipsum , seu materia , dceorpus omnium gravissimum : est igitur vapor eor-yus igravissimum e neque per aerem ascendere , aut
elevati potest . Hujus difficultatis solutio ex iis ,
quae de gravitatis systemate diximus . petenda est . Vel igitur disseminata vacua sunt admittenda ; vel iis rei ctis , omnino tenendum est , non omnem materiam esse gravem r quod quidem nos de igne elementari, materia fluidissima, ct subtilissima per universa corpora terrestria , & atmosphaeram diffusa inferius statuemus. Qtiod si Neutonianus aliquis subridens contendat gravitatem , seu attractionem esse universalem proprietatem materiae juxta Neutonianam regulam , qualitates corporum , quin intendi , aut rem tti nequeunt, γ' omn/bus corporibus conveniunt, in quibus experimenta capere lices , pro universalibus ha- ,endas esse ; ridentem pariter ridebis : universalem gravitatem , & allatam regulam serena fronte in ei ari , eortimque probationem in calendas graecas asserendam ex pecta re potes. Equidem Petrus van Μusebem si e . , Physicus praeclarus , qui Neutonianam philoso-pnandi rationem tenebat, gravitatem in luce non agno
scebat )r hinc autem totum corruit systema: BOerba
' . Quorumvis alio in Deo non mogravitatem provenire corporibus statua1 .
83쪽
egregius , de gravitate aeris puri nimium dubitabat a . Sed difficultatem in nostra sententia tollit vis et Brica a
363. Inter caeteras vaporum , ct balituum proprietates praeripua , s maximi momenti illa est, quod aerem
reddant talubrem, aut insalubrem , seu salubritas , aut
insalubritas aeris. Physicum modo maximae utilitatis attingimus argumeπtum . Praecipua hic quaeritur vulgaris quidem phaenomeni, magni tamen momenti caussa . Regiones sunt, in quibus saluberrimus est aer : in aliis plurimarum aegritudinum existit caussa. Sunt etiam, quae aerem indigenis sanum , advenis nocivum habent rcuiusmodi sunt Angola, insula D.Τhomae, insulae prope pr montorium viride, dicabo veris nuncupatae, & alia loca . Generatimque infinita fere est aeris , seu temperamenti in diversis regionibus , quod salubritatem, vel insalubritatem attinet, varietas . Unde ista y Apuro aere , una eademque caussa , esse non potest tanta effectuum diversitas. Ex adverso in infinita illa vaporiam, & exhalationum vi atque varietate, qui in aliis, & aliis regionibus diverto plane modo a rem inficiunt, in oppositis eorum naturis, proprietatibus , & fermentatione multiplici tot aeris qualita
I 64. Plurimae , & familiares observationes ab omni bus passim homini hus factae , & breviter a nobis indicandae , propositionem evincunt . Aerem generatim admodum vaporosum , humidum imprimis, humentibus terrae tractibus & stagnantibus aquis incumbentem , sere semper experimur insalubrem. Contra πω ro in puriori regionis atmosphaera , si caetera aliundefint paria. suavius semper vivimus , respiramus , agimus e liberior animus , spiritus vivacior , major fibrarum , & musculorum agilitas. Nimio illo humore lentescit vis aeris elastica , siccitate, & puritate in-
84쪽
tenditur: eamdemque rerum vicissitudinem humana sentiunt corpora , in aere temper immersa , circum data , penitiis me perfula . I 63. 3.TOrpidus aer eidem semper telluris tractui incumbens s parumque Uentis agitatus animantibus plerumque est insalubris. Vento non spirante , elevati semel vapores eo atmosphaerae tracta diuturno tempore torpent , fermentantur , non depuratur aer, diis ficiliorque procedit corporum exspiratio , ad animantium , vegetantiumque nutritionem , functiones , dc vitam adeo necessaria. Aer iis jam corporum halitibus saturatus ulteliorem eorumdem expiration m difficilius recipit. 4. In hujusmodi locis vespertinus aer post solis occasum noxius ut plurimum , matutinus vero suavior, atque salubrior. Priori illo tempore , frigescente atmosphaera , vapores frigore ad densati intellurem paulatim relabuntur , inferioremque aerem , quem interea respiramus , nimis humidum emciunt,
atque impurum. Μane idcirco subsequente , vaporibus jam in terra lapsis , aerem respiramus puriorem. I 66. 3. Praeter communes hasce , & plurimas huiusmodi observationes , infinita alia suppetunt ejusdem veritatis argumenta , tristi saepe experimento confirmata . Pauca e multis attingamus . Fumus, aut spissi sulphuris vapores momentarium est venenum . Noxias pariter experimur cupri , pluitabi , carbonis terrae , aut vulgaris exhalationes in caveis , aut cameris sparsas . Subitanea saepe morte corripiuntur homines , qui male cauti aerem hisce halitibus saturatum respirant . Notissimus omnibus est tristis ille Cornutensis pistoris casus de Chartres ) , quem in
pistoria camera accensorum illic carbonum halitus enecavit , septemque alios unum post alterum , in eamdem cameram ingressos pari violentia interfecit. S miles saepe casus in subterraneis metallorum fodinis in clausis cameris , ubi accenduntur carbones, quin aeri pateant spiracula , in caveis etiam , & cellis , quibus vel fermentant liquores ; vel magna fructuum vis asservatur, & sermentatione in turescunt, in chymicorum ossicinis aecidere, quotidiana haberiaus exemis pia . Factum saepe legimus , & scimus , ut repentina suffocatione in rerentur homines , vix ac vaporem per foramen e vini dolio erumpentem inspirabant. Satis aliquando est , eellam cerevisiae ingredi , in qua Mora. Phil. Tom. V. F ma -
85쪽
magna ejus liquoris vis fermentet, neque liberum haheat spiraculum , ut illico cadant mortui. a 67. Puteum sibi notum testatur Salatumae, cujus aqua potui quidem salubris , capacitas tamen ea vaporum malignitate scatebat , ut homines laborandi caussa illuc descendentes suffoeatione morerentur rcujus q' em casus oculatum testem se tui si e tradit citatus vuctor sa). Hujusmodi vapores in carbonum fodinis e terrae fissuris tamquam subtilissimae arane rum telae exhalare , & hac illac moveri videntur ruix ae lucernae lumen attingunt, perinde ac torme ta belliea disploduntur, hominesque ad terram dejiciunt violenta morte necatos . Ad aliquando, Io, aut go homines vel unica ejusmodi displosione moriuntur . Praesentis , aut impendentis mali indicium est langueseentis eandelae lumen O remedia vero prom pia luminis extinctio, lagam illico arripere , aut se se in faciem in terra distendere impii mis vero curare , ut priusquam ad fodinae Iaborem descendatur , exhalati vapores displodantur b . I 68. Neque respiratione tantum , sed & per innumeros animantium . vegetantiumque corporum poros& immittentia vasa innatantes in atmosphaera halitus ingrediuntur , ingressique afficiunt, excitant , debilitant , enervant intimas eorporum parres , a quo ta dem salubritatis , aut insalubritatis caussae proveniunt, aut effectus. De postremis hisce vasis in Physica vi- Ventium proprius erit disserendi locus.
I 69. .Atmosphaera terroris in 'erpetuo semper . σperturbato imopbilium , DUbiliam partium motu tum in Gus supersicie , tam intra illius massam, profunditatem existit. Cum per universam telluris superfietem , & atmoLphaeram continua sit frigoris & calori , raritatis &densitatis vicissitudo ob variam tempestatum , stati num, & fermentationum, solaris , terrestrisque caloris a) Desagulliera. cours de plas vol. 2. pag. 126.
86쪽
loris perennem mutritonem/necessario fiet , ut me omnem atmosphaeram eontinuus sit vaporum, & exinhalationum motus sursum deorsum in latera, ct ver sus omnes partes t modo enim calescentibus corporibus , dc rarefactis eo pusculis, halitus ascendunt, friget cente statim atmosphaera , de telluris superficie ,
densati ite tum vapores relabuntur . Hac in parte ea lore rarescunt vapores, Ac cum vaporibus aer, dum in circumpositis regionibus &aer,& vapores frigore conden tantur: aer autem , dc vapores conden lati flui
dum efficiunt gravius, quod in aeris rarioris , dc te vioris , minusque proinde resistentis locum inferius tecta , aut obliqua elabatur , necesse est, iuxta pecu liares pressionis, & fluxionis eorpotum fluidorum le-xes .
1 o. venti etiam hac illae seeundum multiplicem
directionem spirantes sursum . deorsum , versus ominnia latera , vapores , atmosphaeramque continue in terturbAnt ἔ variorum locorum , regionum , dc corporum halitus seeum deferunt, oc permiscent . In eo dem etiam loco dum aer inferior ι dc terrestria cor pora calescunt, vaporesque sursum in atmosphaeram altiorem emittunt ; suprema aue media aeris regio innatantesque illic vapores Disore densati ad inferi rem aerem alii , ad terram usque caeteri relabuntur. Alii etiam vapores , pristina densitate acquisita ι tar de labentes a1eendentium vaporum , in quos incur rant , calore iterum rarefacti partim si unt , partim in supeliora regrediuntur ιRudem isti a sis hujusea rei ideam eonei pies , si insolatem radium in obscuram domum ingressum oculos intendas ; innumeras enim illic natantes atomos hae illac versus omnes partes volitare animadvertes: licet erassiora tantummodo corpuscula aspicere possit hebes oculorum acies . Quod si supremam armosphae rae ipsi ut super fietem conside are lubeat ; notabilem etiam rerum , dc phaenomenorum vicissitudinem , dc figurae mutationem fieri necesse est .
III. Liceι Rura atmosphaerae seu suprema illiurispem perscies sphaerica esse debeat , ct haberi , spectara
solummori aeris, o vaporum , fluidi mmιrum gravis,
87쪽
natura ; reapse tamen versus polos es depressor , altior
Quoniam atmosphaera terrestris est eorpus fluidum in telluris eentrum grave οῦ supremae illius partes eamdem a centro habere deberent distantiam , ut fluidis omnibus commune est ; & idcirco componi in sphaeram : cum ea sola sit figura , cujus superficiei omnia puncta aequaliter a centro distant: unde si tellus,&atmosphaera quiesceret, nullaque exterior causa ejus modi aequilibrium perturbaret ; eam figuram procul dubio haberet atmosphaera. Nihilominus tamen tellus non est perfecte sphaerica , ut alibi demonstramus; sed pressior ad polos , ad aequatorem elatiori eam dem igitur figuram aeri , seu atmosphaerae tribuendam necesse est ; cum idemmet corpus & terra , &atmosphaera constituant . I72. Praeterea e& aliis capitibus dedueitur propositio . Terram , & aerem circa suurn axem diurna vertigine moveri , adstruunt fere omnes Astronomi, nos semper supponimus: partes igitur versus aequatorem sitae , & majori celeritate proculdubio circumvolutae vi centrifuga majori donantur: sunt igitur aliis par tibus longius ab aequatore circumactis leviores ; lon gius igitur a telluris centro recedere necet se est ; no ta enim est fluidorum proprietas , quod levius a gra viore sursum impellatur ; aer per Tonam Torridam
circumquaque terram cingens altior est , quam versus mios; ac proinde etiam atmosphaera in eamdem, aut similem componitur figuram . Ex motu & calore solis eadem deducitur veritas . sol extra Tropicos numquam eX currens , longe ardentius Tonam Torridam calefacit; ejus igitur Zonae aer , & vapores magis a solari calore rarescunt , ac altius etiam ascendunt , quam per alias Mundi plagas . Deinde quo magis ad polos accedimus ; eo in tensius est frigus ; minor proinde aeris , & vaporum raritas, majus pondus, & ascensio per atmosphaeram
I73. Opponi possunt duo r Atmosphaera terrestris est immensa quaedam massa fluida , terram undique cir cumcingens , & in ejus centrum gravis : ergo Circa
hujusmodi centrum componi debet in sphaeram. Sicubi ob aliquam ex allatis causis amplius aer, seu flui dum elevatur ; in laterales illico partes, ubi depres-
88쪽
sior est , effluere debet juxta legem omnibul quilio
peculiarem et tandem igitur suprema aeris superficies in sphaeram compopetur. Rei p. Ex argumento sequi solummodo , aerem in suprema eicis iuperficie ab .se quatore versus polos perenniter effluere , & dilabi ;unde si alius semper in dilabentis locum non succederet aer; teneret argumentum . Cum tamen causae
modo adductae semper existant ; eumdemmet effectum semper efficiunt: perenniter quidem a torrida versus Zonas temperatas effluet aer ς in affluentis rameia locum etiam perenniter elevabitur, & praedictam atmosphaerae figuram conservabit. 17 . Opponi a. potest . Hydrargirum in barometris ad maiorem altitudinem sullinetur in regionibus p lo proximioribus , quam prope aequatorem , ut ex Ob servat ionibus Richer , dc aliorum , quas alibi retulimus , plane constat e gravior igitur est versus polos quam in Tona Torrida atmosphaera , & maior aeris imassar erit igitur versus polos altior, versus aequatorem depressior atmosphaera. Resp. Minor aeris gravitas ad aequatorem , quam versus polos majorem , aut minorem elevationem atmosp agosae non probat ἡ sed ex eo nascitur , quia vapores in regionibus extra Zonam Torridam sitis sunt crassiores , & magis densi, quam in Torrida ipsa : licet igitur aer sit in his regionibus deplessor , maius tamen habet pondus . Adde , aerem circa aequatorem esse a Telluris centro remotiorem , quam juxta polos; alibi enim docuimus, eo minorem esse corporum gravitatem, quo magis R
Irs. Ille aeris tractus , cui sol perpendicularis in cumbit , Ob majorem , quem a sole recipit, calorem.& ortam eκ calore raritatem , & levitatem , supra lateralem aerem attollitur , & vastum supra aerem efficit cumulum e cum autem Sol 24. horarum spatio revolutionem suam conficiat, aliique semper, & alii eri , & regioni perpendicularis respondeat ; inde fiet, insignem aeris cumulum in TonaTorrida perpetuo solem comitari ab ortu in occasum , non quia aer cum s le deseratur , sed quia alius & alius attollitur cumulus . Alias subinde supra aerem in suprema at mos
89쪽
phaerae superficie mutationes perpetuo evenire credimus. hic enim calore aliquo rarefactus, & elevatus, velut in montem assurgit , illic frigoris causa condensatus, & gravior in vallem deprimitur r haec tamen sensibilem illam sphaerae figuram parum turbant , ut de terrenis montibus , & vallibus , majorique ejuidentaterrae in aequatore elevatione diximus, & demonstra
I 6. Si eadem esset aeris inferioris , & superioris a telluris superficie ad supremum usque atmosphaerae densitas, & pondus ; facillime illius altitudo eliceretur ; hydrargiri enim in tubo torrieelliano , aut bExometro ad montis insignis, & notae altitudinis rad ces , & supra summitatem observata diligenter suspensione, atque altitudine , ad quam suspensus haeret ; altitudinum etiam differentiam dignoscimus; un
de per regulam auream tota aeris altitudo sequentianalogia eruitur. Quoniam a. digitos v. g. altitudinum differentiam, columna aeris datae montis alti
tudini aequalis , sustinet ; ad x8 digitos sustinendos
quota aeris altitudo opus est λI77. Verum, ut superius jam probavimus , non eadem est aeris in diversis altitudinibus gravitas et eo minus est pondus quo minor est compressio, seu major elevatio . Neque certum est , qua proportione hujusmodi aeris gravitas , & pressio decrescat , ut inde institui possit calculus. Inserioris aeris ponduvdata opera , & periculo pluribus in montibus, atque vallibus diligentissime facto, saepius expIorarunt cas sinus , De la Hyre , Picari , Bougueν , & plures alii: neque tamen eorum calculi exacte sibi respondent :quod nequaquam mirandum ; cum in delicatissimo ne sotio , quod a pluribus causis physeis nondum satis notis pendet, facillimum sit a vero deflectere. Iuxta Cassini observationes Ia hexapedis altitudinis aeris linea hydrargiri respondet : P sinus De la-Hire Iosolum hexapedas eum s pedibus observatione eom perit. 178. Hoe postremum cum aeris fravitate supra Enobis stabilita melius cohaeret. Hujusce indagationis
diuieultas vel ex eo dignosci potest , quod unius lineae
90쪽
deseenso dissici lime in barometro exacte omnino di s terni , & observari possit. Licet vero aer aeri i cumbens , illumque premens, & ad majorem densitatem redigens in causa sit , ut ab atmosphaerae sum amo ad terram usque aeris densitas , & gravitas grais datim ere Icat, quod est rationi, & experientiae consonum; nihilominus aeri intra unius milliarii extensionem in altitudinem existenti citra sensibilem erro. rem praedicta gravitas attribui potest , ut Cassiani , Maraldi, De- Metelles observationibus edocemur sa).r79. Hac igitur methodo exacte numquam habebitur atmosphaerae altitudo. Potest tamen insignium momtium , civitatum , regionum supra maris libellam elevatio satis accurate dignosci. Duobus enim barome. tris similibus eodem tempore supra montem , aur in tra civitatem , ct ad maris littora , vel loco alio, cuius elevatio supra maris superficiem sit nota, lis quorissaltitudines , earumque discrimina observentur computatisque ad singulas elevationis lineas ro. hexapedis & addito insuper ad primam lineam , seu ro. hexapedas pede uno, duobus pedibus ad secundam, tribus ad tertiam cte. nullo negotio montis altitudo elicitur,xgo. Alia methodo rem eamdem aggressi sunt Astronomi, ope scilicet refractionis, quam radii solares terretirem atmosphaeram ingredientes patiuntur erepusculumque matutinum , & vespertinum emetunt.
Posito enim infra horixontem ΛΒ Fig. x sole S. ejus radii S C atmosphaeram ingressi ex variis, quas offendunt, atomis C F versus spectatorem E refliguntur, & reflectuntur. Hujusmodi refractione fit ut sol S infra horizontem adhuc existens in puncto G supra
horizontem appareat. Illius igitur ope ad atmosphaerae altitudinem cognoscendam Trigonometrieo calculo pertingere contendunt: eum tamen praetermittitamus ; quia incertis aliquibus nititur principiis.18r. IIae tamen ratione, quam Deia 're, & Ha
in εὶ potissimum coluerunt, atmosphaerae altitudinem ea, qua fieri potuit , industria ad is , aut 16
