Christiani Wolfii ... Elementa matheseos universæ. Tomus primus quintus .. Tomus quintus, qui commentationem de præcipuis scriptis mathematicis, commentationem de studio mathematico recte instituendo, & indices in tomos quinque matheseos universæ con

발행: 1752년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

CU. IX. DE STUDIO ASTRONOMIAE.

tionibus astronomicis sese dare voluerit, instrumentorum quoque fabrucam, usum, & examen intime perspicere debet. Notio instrumentiadaequata esse debet, qualis sufficit ei, qui artificem ejus fabricam docere vellet, aut, si arte polleret, ip- seinet idem construeret. Rationes singulorum in fabrica observandorum ex theoria Astronomiae reddendae , ut scientifica sit instrumenti cognitio. Usum accuratum determinat Astr nomiae theoria ad constructionem instrumenti applicata. Construitur enim instrumentum incertum finem, veluti magnus Gnomon ad observandas altitudines Solis meridianas per singulos anni dies s ex theoria autem Astronomiae constat, quanta exactitudine finem intentum cons qui debeamus. Instrumenti igituris fieri debet usus, quem finis consequendus exigit. Examina non m do pro diversitate instrumentorum, Verum etiam pro uno eodemque instrumento varia esse possunt. Eo autem tendunt omnia, ut inde constet, instrumenta esse accurate facta,

atque adeo iis in observando fidendum esse, si quidem certus sis te debitam in observando diligentiam assi hibuisse. Ad haec sxamina refercndum , si quis instrumento suo eadem

phaenomenon observat,qua ab

aliis celebribus observatoribus alias fuit observatum ; veluti si quis per telescopium suum Sammi easdem pbases videt, quales primus inquit,

tissimis telescopiis observavit Hu GENI Us. De examinibus istis specialia

in medium afferre non licet. Supponunt enim accuratam Instrument

rum descriptionem, qualem hic dare non licet. Sufficit adeo monuisse , quod istiusmodi examinibus opus sit,

ne magno conatu ac maxima diligentia nihil agas. Observationes astrinnomicae sunt paucissimorum , pro terea quod non quilibet, qui Astronomiae studio deleetatur, gaudet supellectili ad observanduin necessario , fruiturque otio ac commoditate o servandi. Quamobrem in nostris Elementis nonnisi ea tradidimus, quae seruiunt, ut intelligatur, qualibus observationibus opus habeat Astr

g. 3oo. γε tertium eognitionis gradum intendunt, Elementa Astronomiae integra eodem modo perlustirare tenentur , quem supra pro cognitionis gradu secundo acquire do praescripsimus. Eum enim in finem Elementa Astronomiae eadem methodo conscripsimus , qua Et 'menta Geometriae condidimus; et si communiter Astronoma continuo discursu, quemadmodum vulgo faciunt Autores, sua proponant; sit ita quod demonstrationes eidem inter serant et quem morem etiam h die Geometrae sequuntur, in sch diasmatis praesertim quibus Inventa sua orbi literato commutucant in Diariis Eruditorum de Comment riis Societatum Regiarum. Constat

372쪽

366 DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

ipsum PTOLOMAEUM eundem minrem tenuisse in Almagesto suo. Negari tamen non potest, quod meth dus Euclidea, quam nos adhibuimus, multo sit clarior; praesertim si omnia rigide demonstranda, nec sumenda, quorum demonstratio lectoris industriae rolinquitur, neque etiam i miscenda, quae prorsus non demonstrantur. In parte etiam sphaerica, ex principiis sphaericis rigide demonstravimus, quae vulgo ab Astronomis fiducia illorum principiorum sinmuntur, ne evidentiam desiderent tyrones; inprimis ubi Elementa Geometriae tam scrupulosa industria pertractarunt, quam supra praescripsimus,& qua omnino opus est, siquidemideam methodi demonstrativae cxemplarem in usum Philosophiae ex Mathesi haurire volueris. Neque porro negari potest, studium Astron miae hoc pacto facilitari. Sane non alia de causa PUR31cΗius studium Astronomiae amplificaturus, & ad

captum tyronum accommodaturus ,

Almagestum PTOLOMal, idem methodo Getidea digerere coepit; tein 'lam vix coeptam, post obitum ejus, iure legati, pertexente REGIOMON-T A N o. Non igitur fecimus , nisi quod judicio REGio MONTANI, Astronomi summi, probetur. REGlΟMONTANUs nullis problemata illustravit exemplis e id quod tamen apprime necessarium esse ex iis, quae modo in

antecedentibus inculcavimus, abunde

Eucet. Praeterea ipsa res loquitur, quod, cum is nonnisi Almagestum

PTOLOMAI in formam Elemento. rum EUCLIDis redigere voluerit,

idem non tradat nisi Astronomiam antiquam, a qua recentior plurimum dissert, praesertim in theorica, ut adeo dici nequeat nos actum egisse. Quemadmodum vero Elementa Gemmetriae Euctidea multo clariora &evidentiora reddidimus, tum quod demonstrationes fecerimus completas& ordinatas, quales esse debent, si quis methodum demonstrativam in usum philosophandi addiscere voluerit, tum quod resolutionesproblematum magis distincte exhibuerimus; ita idem o servavimus, ut in ceteris Matheseos partibus, sic etiam in Elementis Astronomiae. Observationes praeterea, quales in Mathesi pura nullae occurrunt, sigillatim quoque ita recensuumus, ut praeter facta nihil contineant ἱ ca vero, quae inde concluduntur, per modum corollariorum

deduximus ; quemadmodum vult

Logica verior, & fieri debere in Logica nostra evicimus i id quod etiam in disciplinis opticis jam fecimus. Sicuti enim methodus demonstrativa in iis, quae operationibus i tellectus perficiuntur, ad amussim Observat regulas in Logica praescriptas rita etiam in iis, quae sensuum usu sub directione intellectus innotescunt, eju

dem regulas sequi debet. Nihil adeo

a nobis praetermissum existimamus , quod methodus accurata exigere pinterat. Cum in theoricis nonnulla den

tur s

373쪽

c p. IV DE STUDIO ASTRONOMIAE.

tur, quae rigide demonstrata esse diei nondum potest, cui rationi & experientiae admodum consentanca videantur, &quae in usum Astronomiae praeticae sumenda esse unanimiter hodie consentiunt Asti onomi veluti quod Terra moveatur motu Veristiginis , & motu translationis circa

tionis quoque titulum omisimus; ne, contra regulas Logicae de demonstratione, pro tali venditemus, quae non

est, ut ab incautis vulgo pro tali habeatur. Nulli igitur dubitamus fore, ut certam nobilissimae scientiae cognitionem ex Elementis nostris hauriat, qui non perfunctoria opera in iisdem versari voluerit. ln Theoricis secuti sumus hypothesin ΚEp-νLeci; quam cum coelo magis consentire ccteris hypothesibus commentitiis omnibus in consesso hodie est, apud Astronomos omnes, fiducia observationum quibus in Astro nomia omnia dirimenda. Quamobrem quoque placuit calculum geometricum explicare , qualem dedit ΚEPPLER Us in Commentariis de stella Martis, & in Epitome Astronomiae Copernicanae; ut & constructio Tabularum Rudolphinarum , &calculus Rudolphinus intelligatur.

Quoniam tamen hodie maiore fruimur luce in Geometria, quam ΚEPPLEM aevo; ea quoque addidimus, quaeli bens ipse in theoriam suam recepisset, siquidem ipsi ea videre licuisset. IV.spi Oper. TOm. U.

36 f

y. 3o I. Neminem vero ἰ qui Dioptricam ante didicit, quam ad

Astronomiam accederet; quemadmodum omnino fieri debet, ob eximium telescopiorum in omni Astronomia usum offendet, ubi observaverit in theorica quaedam sumi,

quae in rigore geometrico vera non sunt, ad veritatem tamen propius accedunt. Etenim in cognitione Naturae mathematica, ad quam etiam Astronomia reserenda, praesertim si more Lentiriano tractetur, non attendendus est rigor geometricus, m do constet quae codem invito sumuntur ad veritatem prope accedere ;praesertim ubi theoria quaeritur propter praxin , ubi approximationes aequi pollent veritati. Vidimus quoque in Mechanica istiusmodi hypotheses in locum hypothelium naturae

utiliter substitui ; immo si praxinunice respicias, substituendas esse. Quoniam tamen ad Astronomiam accedere licet, Mechanica seposita, statim a Geometria elementari &Trigonometria utraque; non incomsultum duximus denuo inculcare, quod attento lectori ex anteriorubus jam patere poterat. Neque hoc abhorret a more priscorum ADtronomorum, cum tamen antiquissimis temporibus rigor demonstra di maxime sese probaret Geome tris. Etenim in computo eclipsium sumserunt, quemadmodum adhuc fieri solet, lineas rectas pro arcubus

circulorum, & triangula sphaerica in Z a plana Diniti Ubν Cooste

374쪽

DE sTUDIO MATHESEos RECTE INSTIT.

62 plana converterunt, ad facilitandum

calculum ; propterea quod non committitur error sensibilis, sed qui ob

servabili minor ; error autem observabili minor in Astronomia praetica habetur pro nullo. Huc etiam referri debet, quod in doctrina primi mobilis semidiameter Telluris habeatur pro puncto, respectu distantiae

fixarum. Quando vero dicimus, in demonstrationibus astronomicis non semper observari rigorem demonstrandi; id non intelligendum deforma, sed de materia demonstrationis. Constat nimirum ex Logica, se mam probationis semper eandem esse debere, nec ab ea unquam recedem dum, si methodus accurata esse debet di id quod etiam usii est in

rigore demonstrandi agnoscendo; nequis sibi persuadeat lupponi, quae vera sunt, sbi autem in memoriam venire nequeunt. Nullo igitur modo probamus, si rigor demonstrandi quoad sermam negligatur; quicquid etiam videatur aliis. Norandum veto& hoe est; in Astronomia a rigore demonstrandi quoad materiam recedi, absque ullo scientiae detrimento ;quemadmodum etiam in Dioptrica contingit. Quod enim stimitur contra veritatem, eadem tamen non invita sumitur ἱ quia quod sumitur quoad praxin in locum veri surrogare licet, nec sine utilitate. Alia vero longe ratio est, si dubium sumitur tanquam verum, non sine sermidine oppositi. Hoc enim in casu sib- . eundum est periculum errandi, quese non metuendum in praesenti casu. Sunt equidem etiam in Astronomia, quae dubia sunt, & ad certitudinem hactenus deduci minime potuerunt: sed ea a ceteris satis aperte distinguia

mus, ne cum certis confundantur.

De hisce plura mox monebimus insequentibus. Non vero vitio vertitur Astronomo, si in dubiis acquiescit, ubi certitudo haberi nequit rillud demum vitio vertendum fuerat, si dubia pro certis venditaret. Apriori nullum damnum metuendum scientiae a posteriori autem detri mentum patitur scientia. Ingenue confitentur Astronomi, se a certitudine adhuc abesse, ubi eam nondum consecuti s minime autem certa &explorata videri volunt, quae non sunt. Immo si contingat a vero aberratum esse, observationibus conistrarium ejus, quod statutum fuerat, loquentibus; dissensum ab observationibus minime dissimulant; multo minus erroribus incrustandis ac pertinaciter defendendis operam impendunt, prouti eruditis ceteris sole M. Veritatem nimirum quaerunt, quam ubi nondum invenerunt, eandem invenisse videri nolunt; ne sibi non minus quam aliis ad eam inveniendam viam praecludant. In iis . quoque, quae dubia sunt, unus non aegre fert dissensem alterius, quantuscunque fuerit; nec propter dis, sensum unus alterius laudi detrahit, multo minus eundem insectatur, quemv

375쪽

quemadmodum denuo ab aliis eruditis fieri assolet. Quamobrem & nos in dubiis adversas sententias recensuimus, citra injuriam in ullum dissentientium; & unicuique liberum reliquimus, cuinam illarum accedere

velit, aut num inter extremas m

diam amplecti malit. g. 3o a. ini ad tertium cognitionis gradiun adspirant, sive in Mathesi acquiescere, sive intellectum in usum philosophandi perficere velint, iis multa suppeditabit Astronomia. Etenim a parvis initiis continuo crevit,& per multiplices ambages ad ea tandem accessit', quae a cognitione humana nuxime remota vidcbantur. Ad progressum adeo Astronomiae animum maxime attendere debet, qui artificia cognoscere studet , quibus abdita Naturae rimari datur. Pars ejus sphaerica multo facilior theorica. Qiamobrem de illa nobis primum sigillat m dicendum. Capite primo re

censuimus observationes communes,

ac inde prima Astronomiae sphaericae principia stabilivimus. Observati nes communes sua sese sponte offerunt coelum contuentibus, nec vulgi captum transcendunt. Atque adeo

liquet prima principia esse Astronomo cum vulgo communia. Neque

etiam aliter fieri potuit, quam ut, qui primus de Astronomia cogitavit, aliunde notiones aliquas distinctas acquireret ad ulteriora profuturas, quam reflectendo super iis, quae nemo ignorat, ita rationis usu omni destitutus. Per hasce communes observationes , coelum percipitur instar sphaerae cavae, in cujus centro Terra est, cui insistimus, & cujus fu- perficiei affixae sunt stellae, quae autem

circa Terram continuo revolvitur.

Vulgo haec notio consuti est sed Astronomus, qui notionem sphaerae distinctam ex Geometria hausit, eam

applicans ad ea, quae hercipit, distinctam consequitur notionem. Atque ita Astronomiae studiosus, immo primus ejus inventor ultra vulgus sapere coepit, dum, notione communi ad distinctam revocata, aditum sibi adulteriora pandit; cum vulgus in confiisa acquiescens ulterius progredi nequeat, sed in iis, quae percipit, subsistere teneatur. Quaeritur vero jam, an quod apparet revera quoque ita se habeat; nimirum an coelum sit sphaera cava, an Terra sit incentro ejus, ibidemque quiescat, an

coelum circa eandem continuo rotetur, an stellae omnes superficiei ejus sint affixae Θ Hoc pacto liquet, quomodo statim inventori plura invenienda sese offerant. Quodsi

ponas eum esse circumspectum, ne per praecipitantiam statuat; ad quaestiones hasce animum advertens , 'eas omnes hinc pendere animadvertit, num semper quod apparet ita quoque revera sese habeat. Ponamus opticam nondum esse inventam, quemadmodum probabile est Astronomiae eandem ortum suum debere: nemo non videt reia Za a currendum

376쪽

364 DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

currendum sulci ad observationes

communes de iis, quae nobis apparent. Videtur nobis coelum sphaera cava, in cujus centro sumus; quod stellae omnes eandem distantiam a Terra habere videntur ι nullumque corpus aliud inter oculum & stellas

interpositum apparet. Quodii ergo

experientiam communem consulimus; objecta remota, etsi aliquo intervallo a se invicem distent, eodem tamen a nobis abesse videntur, ubi inter ea nullum aliud corpus interpositim conspicimus; veluti dum arborem in agro a sylva procul adhuc remotam huic conterminam videmus e longinquo. Incertum adeo esse cognoscimus , num coelum sit

sphaera cava; num superficiei ejus affixae sint stellae; num denique Terra

sit in centro. Cumque ex observati nibus communibus haec decidere non

detur ; quid statuendum sit, dubitandum; neque hactenus apparet, quomodo a dubitatione liberari queamus. Immo ex progressu patebit, non adeo facile fuisse, ut ab eadem

liberaremur. Non plura secula, sed integri millenarii elapsi sunt, antequam aliqua saltem probabilitatis specie statui potuerit, quid veritati con.

sentaneum videatur. Liquet adeo,

a praecipitantia non abesse, qui scepticisnum amplectuntur, quamprimum animadvertunt se a dubitatione liberari non posse, adeoque verit

tem Histia quaeri sibi aliisque persu dent. Quodsi jam porro dispiciant,

num quod quiescere videtur, revera quiescat, & quod moveri vid

tur, revera moveatur ; observati nes denuo communes loquuntur,

quiescentibus in re celerrime mota, quae quiescunt in partem contrariam ferri videri ; veluti dum curru celer rime vecto per sylvam arbores nobis in eodem sedentibus in plagam contrariam currere videntur, vel dum littora moveri in partem contrariam in navi celerrime mota sedentibus apparet. Quamobrem denuo in dubitationem adducimur, utrum Terra quiescat, & coelum circa eandem rotetur; an vero stellae quiescant &Terra motu vertiginis in plagam comtrariam convertatur. Liquet autem, ut ante, ex observationibus communibus decidi minime posse, a qua parte stet veritas. Quodsi ergo qui

primi ad Astronomiam animum appulerunt, sceptisismo locum dare v luisssint ι omni adhuc Astronomia careremus. Enimvero quid faciendum erat in hisce angiis iis constitutis ΘEa tanquam dubia erant notanda,& observationes communes ulterius expendendae, num forsan per eas

major lux sit affulsura , & an nos deducant ad alia intellectui magis obvia. Quodsi hoc facias, in noti

nem ortus & occasus incidis, quemadmodum capite primo ostendimus; quos ubi invicem confers notionem habes morae supra horizontem. Se cundam porro observationem expendens, continuam stellarum situs re

spectu Diuitiam by Cc oste

377쪽

cap.ri. DE STUDIO ASTRONOMIAE. 36s

spectu verticἰs tui variationem deprehendis, distantia a vertice a primo ejus ortu continuo decrescente, donec ad minimam pervenerit,&deinde rursus crescente, donec ad maXimam regressa in parte coeli opposita occidit. Praeterea hinc discimus, continuo alias stellas oriri; . eas autem, quae per aliquod tempus conspicuae fuerant , denuo occidere. Hare ubi csistini te considerantur, quaerendorum sese offert numerus; nimirum quando stella aliqua oriatur, quando occidat, quanto temporis intervallo in parte coeli nobis conspicua commoretur , seii quodnam

tempus inter ortum atque occasum

intercedat, quaenam sit minima ejus a vertice distantia, quandonam ad eandem perveniat, quo tempore singulas intermedias in utraque coeli visibilis parte acquirat. Nemo non videt, phamomena, quae quaerenda animo insinuant, pendere ab eo quod coelum, cujus superficiei stellae aruae fiant, videatur circa Terram quius centem, in qua fixum tuemur l cum , moveri, atque ex hoc assumto rationem eorundem reddi posse. Unde manifestum est, in gratiam h rum phaenomenorum, ubi quaestiones, ad quas nos ea deducunt, reQlvendae, instar hypotheseos sumi posse;

quod coelum sit sphaera cava, in cujus superficie haereant stellae eidem

aifixae, &quae circa Tellurem in centro ejus quiescentem continuo gyra--. inoniam ex anterioribua in stat , phaenomena eadem proditura, si Terra in plagam contrariam circa

axem suum convertatur, coelo cum

stellis quiescente ; aequi pollentia inrtu ue hypothestos probe perpendenda: ita enii uconstabit, ubi non quaeritur nisi quaestionum illarum, quas commemoravimus, solutio, salva veritate sumi posse utramvis; consequenaer in Astronomiae parte prima, quae de motu communi agit,

nos feliciter progredi posse, etiamsi

ignoretur, quaenam harum hypothesium sit vera. Enimvero utraque

hypothesis non eadem facilitate sese commendat dictas quaestiones resoluturis. In inveniendo itaque & demonstrando praeserenda ea, quae faciliorem operam parit. Ac ea de causa in parte sphaerica Astronomiae sumitur motus coeli & quies Telluris; ac bona methodus jubet sumi, etiamsi contrarium verum esse invictis argumentis demonstrati posset. Etenim in inveniendo & demonstrando, praesertim ubi praxin intendimus , hypothesis vicaria in locum hypotheseos naturae seu veritatis surrogatur; quemadmodum jam vidimus in aliis quoque disciplinis mathematicis fieri. Hinc itaque elucescit , progressui Astronomiae sphaericae non obesse ignorantiam veritatis, sed, eadem in dubio relicta, non minus praxi satisfieri, & im ea ad liquidam veritatem

pertingi posse, ac si a primis dubitationibus prorsiis essemus libetati. No. que dicendus es a vcro aberrare ac

378쪽

3 σου DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT

erroribus locum dare; modo caveas, lne per praecipitantiam quoad ea erres quae suuiis. Etsi enim in praesenti ne.

gotio error non noceat, nocere tamen

potest in aliis; iis scilicet quae ab eo

pendent quod est, non vero ab eo, quod apparet. g. 3o 3. Probe ea, quae modo dixi, perpendant velim, qui ad Philosophiam animum appellunt; etsi Math maticis, qui , antecessorum suorum inventa addiscendo, sibi habitum quendam inveniendi compararunt, talia

puerilia videantur & contemnantur; qui tamen contemtui dant poenas,quo

ties de rebus philosophicis judicium sibi sumi int, aut superbo supercilio

Philosophiam contemnunt omnem, propterea quod quae in ea vulgo d centur a certitudine, qualis in Matheli datur, immenso intervallo distant. Q iodsi vero acumine quo pollent usi, ad animum revocarent

ea quae modo dixi; haud dissiculter animadverterent,Philosophiam hactenus in infantia fuisse; insentiam vero

ejus prorsus convenire cum infantia Astronomiae; quae, si ob eundem statum negligenda, non educanda suisset, nunquam ad virilem aetatem adolevisset.Sane non rectius videre licet, quoamodo scientiae philosophicae, quae excommuni vulgi notitia tanquam ex semine nascuntur, in primo ortu esse debeant, quam si ad ortum Astrono. miae animum attendant. Quodsi potaro eandem attentionem ad progre

tan ipsius afferant ; quid fieti debeat , ut Philosophia quoque hum no generi adeo utilis adolescat, haud dissiculter perspicient Astronomos imitaturi, quantum fert differentia, quae inter cognitionem philosophiacam & mathematicam intercedit. Demus exemplum. Communi e perientia. constat, animam in perceptionibus suis dependere a corpωre, de vicissim corpus quoad motus organorum cΝternorum & sui totius, ab anima. Haec dependentia phin nomenon est, quale est figura sphaerica mundi , cujus superficiei stellae arixae & quae circa Tellurem in centro eius quiescentem continuo gyratur. Philosophus, perinde ac Astronomus, notionem consulam revocat ad distinctam, animamque a corpore dependere agnoscit, quoad specificationem perceptionum &continuitatem temporis , quo cum mutationibus in organis sensoriis contingunt; & corpus ab anima, quoad specificationem motuum v luptariorum & continuitatem temporis, quo cum volitionibus animae contingunt S.96a empir. t,n tionibus adjutus ontologicis , quemadmodum Astronomus geometricis.

Atque hoc pacto primo passi discedita cognitione vulgi, sibi aditum paraturus ad ulteriora. Quoniam vero n vit , notionibus confusis non esse fidendum,cumper eas appareant haud raro, quae non sunt; ad hasce quaestiones dein labitur, utrum illa dependentia se realis, an vero saltem appareat; seu num anima

379쪽

Cap. IX. DE STUDIO ASTRONOMIAE.

anima & corpus revera in se invicem agant, & a se invicem patiantur, an vero tantummodo in se agere, & asb invicem pati videantur; quemadmodum Astronomus quaerit, num coelum cum stellis fixis circa Tellurem in centro ejus collocatam revera moveatur, an sakem moveri circa eandem videatur, & utrum Teli ris situs revera talis sis , qualis apparet, nec ne. Experientia communi quaestiones suas dirimi non posse , perinde ae Astronomus agnoscit. Quemadmodum enim hic motum coeli circa Tellurem non observat, neque etiam situm ejus in centro sphaerae mundanae; ita similiter Philosophus nullam observat actionem corporis in animam, nec animae in corpus g. 949, 93 7 Ocb. e V. . Quodsii dicas, NEwrONUM, virum perspicacissimum , alfirmare , acti

nem illam mutuam animae ac corporis in se invicem, singulis momentis, nos experiri ; facilis est responsio. Acumine summo polluit in geom tricis , non vero in metaphysicis racumen autem Geometrae, quod ab imaginatione pendet, non est idem cum metaphysico, quod imagin

tioni prorsus subducitur. Quemadmodum itaque per praecipitantiam judicarunt Astronomi, si qui experiri sese sibi visi fuerint figuram mundi sphaericam, situm Telluris in centro ejus-dcm , & motum continuum circa Tellurem in centro quiescentem; ita

quoque per praecipitantiam judica-

vit NEWTONus, quando sibi visus fuit experiri actionem mutuam corporis ac animae in se invicem, qua una substantia in modificationibus suis efficiatur dependens ab altera. Ab hac praecipitantia sibi utique cavisset, siquidem ortum Astronomiae distincte expendere voluisset, Astr

nomiam non sibi soli addiscens, sed in usum quoque philosophandi. Quod

hoc facere debuerit, minime contendimus, nullius jus violaturi, quod Natura unicuique concessit; utpote qui ab omni injuria procul remotum habemus animum, multo minus ejus laudi detrahere cupimus, quam summam ipsi merito suo magno deserimus ; ne quicquam contra humanitatis officia, ad quae aliis prompte praestanda obligamur, admittamus. Veritati non minus debetur honos suus, quam hominibus praeclare de eadem det enda, & eius thesauris amplificandis, promeritis. Neque praesumendum est, viros magnos velle is ut, dum laudamus , adulemur; cum adulatio potius ansam det laudibus promeritis detrahendi, quam eas amplificandi, nec ipsi appetere censendi sint nisi v ritati consentaneas. Certum adeo manet, Philoisphum circumspectum, non minus ac Astronomum S. 3oain, in dubitationem adduci, quid de dependentia animae ac corporis a. se invicem , in modificationibus suis, statuendum sit, ubi ejus ratio ex essentia & natura utriusque reddunda I;

380쪽

denda D quemadmodum .eam 'non. ali inde reddendam Esse per 'prima l-shaosophis x principia edoctus; est. le in iemadmodum vero Astronomus, . in limine Astronomiae adhuc consti- 'tutus, non videt quomodo a dubit,l tione liberari possit; ita similiter nec Philosophus, in limine Philosophiae

adhuc constitutus reperit quomodo sieκ dubitatione eluctari queat. Quid igitur faciendum Num animus omisnis prorsus abjiciendus & in sceptici L. mum eundum 8 Absit ut hoc sectat, i qui philosophari decreviti Imitari

convenit Astronomum. Inquirendum itaque, num observent tir alia, quae

ab ista mutua modificationum animae ac corporis dependentia a se invicem porro dependent.' Videmus a sen-- satione pendere alios actus facultatis cognoscitivae, & ab his actus facultatis appetitivae & aversativae: vide

mus etiam actuum non minus inte norum animae, quam motuum Orga horum corporis, seu actionum externarum, determinationem pendere a nutu animae ; ' consequenter eidem competere dilectionem actionum existernarum & internarum quandam.

Horum rationem reddi posse apparet ex mutua illa dependentia. In haec igitur omnia inquirere , & praxes hinc a priori deducere licet; non

diim licci cognita ratione mutuae

Elius dependentiae modissitationum animae ae' corporis a se invicem. Qi iambbrem sicuti in Astronomia su-

mimis motum communem tanquam

phaenomenon , & inde deducimus

alia, quae ab eodem pendent, parum solliciti, num revera detur, an saltem appareat; ita quoque, in Phil

sophia, mutua animae ac corporis

quoad modificationes a se invicem

dependemia sumenda tanquam pha nomenon , ac inde deducenda sunt alia, quae hinc porro pendent; nec ea Philosophum tangere debet cura, num illa dependentia realis sit, an tantummodo apparens, & quaenam sit ejus causa. Immo cum constet, quaecunque tandem causa sit illius ac, pendentiae, semper tamen supponet dum esse animam & corpus ita agere, ac si in se invicem influerent ἰ quemadmodum in Psychologia rationali evicimus; si vel maxime falsum esset, animam & corpus in se invicem influere, veritate tamen illaesa , sumi potest tanquam hypothesis naturae ubcaria , quoad regimen corporis, quod animae tribuitur, immo quoad regimen sui ipsius, quatenus a corpore pendere videtur, animam & corpus in se mutuo influere; quemadmodum, in Astronomia, quoad motum

communem sumimus , coelum; esse

sphaeram cavam , cujus septificietaifixae sunt stellae, & quae circa Te

iurem in centro Hus collocatam ab Oriente in occidentem convertitur,

etiamsi persuasi simus, haec a verrutate abhorrere, ob rationem paulo

ante s. 3ΟΣ dictam. Memini cum

systema harmoniae praestabilitae maxima animorum acerbitate impugnar

SEARCH

MENU NAVIGATION