Christiani Wolfii ... Elementa matheseos universæ. Tomus primus quintus .. Tomus quintus, qui commentationem de præcipuis scriptis mathematicis, commentationem de studio mathematico recte instituendo, & indices in tomos quinque matheseos universæ con

발행: 1752년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

tur, quasi per ipsum omnis moralitas, Omne regimen politicum, immo omnis religio sunditus evertatur, cumque ad avertendum tantum ab

eo periculum ista monerem; The logo cuidam celebri hoc paradoxum, immo absonum visum fuisse. Sed hoc ipsi condonandum erat, tanquam methodi demonstrativae , ac Artis analyticae prorsus ignaro , cujus nec notionem ullam, nec exemplum hahebat. Ecquis enim est qui nesciat, si vel in sola Mathesi attentionem suam desiderari minime passus fuerit, sine methodi demonstrativae notitia, nemini esse posse ideam dependentiae veritatum a se invicem, nec sine Artis analyticae cognitione constare' posse, quaenam, etsi nondum definita, sumi queant illaesa veritate ad alia investiganda, quae usum in praxi habent Θ Enimvero, si qua sunt quae

a causa illius mutuae ac corporis dependentiae a se invicem dependent ;tum ea non amplius sumitur tanquam vera , nisi demonstratum fit rit, utrum ea realis sit, an tantummodo apparens s quemadmodum in parte theorica, Astionomi non amplius sumunt Telluris quietem & mO- eum communem, sed potius motum vertiginis Telluris, coelique ac taularum quietem. Poteramus alia addere exempla, ex Physica generali pariter, ac speciali, nisi unicum sufficeret, ut intelligatur, quomodo in re praesenti Astronomum imitari debeat Philosophus. mn si Oper. Acusem. Tom. V. g. 3o . Postquam in Astronomia parte sphaerka Astronomi sumserunt, coelum csse sphaeram cavam, cujus superficiei stellae omnes sunt affixae,

& quae circa Tellurem in centro ejus quiescentem ab oriente in occidentem continuo circumvolvitur ι ad hoc phaenomenon Geometriam applicarunt, ut alia hinc pendentia determinarent , cum phaenomenorum motus primi, sive communis, cognitionem mathematicam quaererent.

Quamobrem qui tertium cognitionis gradum intendit, in capite secundo, quod de circulis sphaerae mundanae agit, ei inquirendum est, quem in finem circulos istos in ejus superficie descriptos imaginentur. Ipsa nat ra quasi circulum descripsit, qui visum oculi undiquaque terminat, Aesphaeram mundanam in duo hemisphaeria dividit, Horizon ideo dictus. Circulus hic immotus est, dum sphaera mundana continuo volvitur; iae que ultra sphaeram mundanam im

ginari tenemur aliam immobilem , in cujus superficie per heria hujus circuli descripta. Ipsa adeo natura Astronomos deduxit ad dis imguendos circulos mobiles ab immotis , antequam perpenderent, qua

les circuli superficiei sphaerae mund nae sint inscribendi. Videmus hinc

cognitionem Naturae mathematiis cam , imaginaria admittere, tamquam principia ex quibus dcducitur , & fictionibus locum dare i id quod praepostere imitari miniine Aa a dubet

382쪽

3νο DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

debet Phlissophus; etsi in nonnullis

utiliter imitriur, quemadmodum m. do vidimus 9. 3o3 . Hinc vero accidit, quod Mathematici, ad res philosophicas celeri nimis gradu pro perantes , imaginaria a realibus non

distinguant; & notiones in Mathesi

toleranter Veras , tanquam reales,

importuno ausu in Philosophiam i strant f quemadmodum nec alia fuit ratio, quod olim Physici mundum ex sphaeris crystallinis cavis compositum finxerint ; donec tandem υρο- thesis insulsa, a TYcuo ME DE sARE explosa, nullam amplius hodie inveniat fidem. Uthuim huc animum serio adverterent, qui, ex Principiis Philosophiae naturalis mathematicisS Optica Mathematici summi Is AAc IN E w T O NI, nescio quam Philosophiam Nemonianam exsculpere volunt i quassi notiones imaginariae, quae ad cognitionem Naturae mathematicam sufficiunt, & in ea foecundae deprehenduntur , in Philosophiam primam & naturalem utiliter inveherentur ; immo quasi ex istis notionibus imaginariis inferri possent, quae ad Theologiam naturalem, & COLmologiam generalem spectant. Idem

enim revera agunt, quod fecere antiqui , qui notionem imaginariam

mundi, quae Astronomo in explicando motu communi adeo proficua fuit, tanquam realem in Physicam inserre ausi sunt. In usum cogniti nis mathematicae multa fingere licet ;sed fictiones istis mathematicae non sunt verae causae, quibus essectus N turae intelligibili modo explicantur. Absit autem, ut quis hinc inserat, quasi laudibus Mathematicorum d trahere & supra Mathematicos Philosephos extollere velimus t Neque enim nobis jam propositum est Phialosophos cum Mathematicis committere , nec de Jure praecedentiae comtroversiam movere. Diversitatem saltem notionum imaginariarum dire alium inculcamus ι ne in dotrime

tum sciemiae confundantur, quae diaversa sunt ; sed legitimus utrarumque conservetur usus. Nihil decedit lamdi Mathematici, etsi non habeatur Philosophus r quemadmodum nec Philosophos laude sua, quam mer tur, frustratur quod non simul si beatur Mathematicus. Mathematici& Philosophi in numerum eorumentium referendi, quorum non est ad se invicem ratio; utut maxime consultum sit Philosophum simul esse Mathematicum , praesertim ubi in Philosephia ad tertium cognitionis gradum adspirat; cum Mathematiacus in arte sua summus esse possit, utut nullam inter Philosophos lam

dem mereatur.

g. 3os. De sphaericorum theoria

non ante cogitarunt Geometrae,quam

cum Astronomia ad eandem eos imvitaret. Qui ergo ad tertium c gnitionis gradum adspirat, ei suademus , ut primo, in usum secundi, totum caput secundum perlustret,&quomodo principia illius theoriae ad

383쪽

cap. IX. DE ST UDI

sphaeram mundanam applicentur e pendat , donee singula, quae hic e plicantur & demonstrantur, habu rit perspecta; parum solicitus, qu modo primi inventines in ea incidere potuerint. Enimvero ubi singula ipsi probe cognita atque perspeeta fuerint ; jam secundis curis idem caput perlustret; atque jam supponat, quasi nulla adhuc prostaret spharicorum theoria; & inquirat, quomodo

stipposito phaenomeno, quod veluti basis est totius Ast onomiae sphaericae,

tanquam fonte rationum de ceteris quae quaeruntur reddendarum, dum in phaenomenorum motus communis

rationes inquirimus, in circulos , quae in sphaerae superficie concipi debent , aut si mavis tanquam sphaeram secantia plana considerantiir, incidamus. Immo non inconsultum erit, si ante, quinque priora capita, in usum secundi gradus cognitionis, pertractet, quam quae in usum tertii perpendenda sunt, exquirat; quoniam hoc pacto evidentius ipsi constabi , quaenam sint phaenomcna motus communis in hac Astronomiae parte determinanda; sicque facilius apparebit, quoniam circulorum apparatu ea fini sit opus. Dum vero curis secundis caput secundum percurrit, attentione inprimis opus est, ut observetur, quomodo theoria imperfecta nos deducat ad observati

nes, quibus perficiatur, simulque ad observationes, quibus ad praxin aptatur. Ex. gr. Ut phaenomeni sun-

damentalis, sphaera mundana circa Tellurem continuo circumvolvitur. Enimvero quaeritur an puncta illa fixa circa quae rotatur, &qui poli dicuntur, semper sint iidem; an vero mutentur. Quid sumi debeat, per observationes definiendum. Similiter, cum motus vel aequabilis, vel inaequabilis, esse possit, & celeritas in diaversis revolutionibus vel eadem, vel

diversa s denuo quid sumendum sit per observationes definiendum. Equidem per modum hypotheseos sumi

potest, polos semper manere eosdem, motum non modo esse aequabilem,

sed eandem quoque esse in qualibet

rotatione celeritatem. Enimvero ,

ubi examinanda hypothesis, ad ota

servationes tandem coniugiendum. Atque adeo videmus quomodo the

ria imperfecta beneficio observati num reddatur persectior. Similiter , ubi per theoriam agnoscis Meridi num secare hemisphaerium in duas partes aequales, & in eodem altitudines stellarum esse maximas, seu distantias a vertice minimas quas habc re possunt ι in usum praxis situs M ridiani determinandus est respectu tui loci. Nec absimili modo patet

situm quoque poli respectu loci tui

determinandum esse. Deducit adeo nos theoria ad observationes, quibus eadem ad praxin aptatur. Unde liquet , quomodo ea, quae per med rationes deteguntur, ulterius quaerem da insinuent, de quibus ante cogitate non poteras. Probe autem notam

A a a a dum

384쪽

DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

372dum est, quomodo observationes sine circulo vitioso , quem Logici

vocant, instituantur, quando utraque alteram supponere videtur, qilales subinde in Astronomia occurrunt. Habemus exemplum, in invenienda linea meridiana, ad determinandum planum meridiani in dato loco S. IIo. Etenim ea suppotat stellae declinationem, vel etiam Solis intra

tempus observationis non mutari.

Supponit observatio immutabilitatis declinationis immutabilitatem poli, quae en immutabili tue altitudinis maximae, adcoque in plano meridiani , demonstratur ii . Quod si tamen perpendas, quae L Dodocentur ;i videbis, quomodo

absque periculo circuli vitiosi committendi haec dirimantur. Equidem non neg verim, initio Astronomos plurima sumsile per modum hyp theseos, i quemadmodum idem quoquς haud raro fieri debuisse ex The ricis co*labit; & cum ex istis hypothesibus deducta cum cces , deinceps per alias observationes, consentire deprehenderent assumtis demum plenum assensum praebuisse r hoc t men minime obstat, quo ibinus utronomiam methodo synthetica tra.dituri ostendamus, quomodo scrinpulosiores in infantia statim Astron miae certitudini prospicere potuerint ;cum nobis propositum sit eam ita tr dere, ut methodum imitari liceat,

non modo in Philosophia naturali , yerum etram in aliis ejus partibus, ubia posteriori quaedam stabilienda, uesia inde deduci queant.

S. 3os. Qui tertium cognitionis gradum intendit, problemata per Tr,gonometriam sphaericam soluta analytico more expendere debet. Artificium heuristicum, quo hic utendum, in eo consistit, ut intersectione es

culorum sphaeram secantium detegatur triangulum, cujus id, quod qua ritur, pars aliqua est, sive latus, sive

angulus a ac praeterea attendamr ,

num per observationem, principia sphaerica, aut caIculos praecedentes timur tres ejusdem trianguli partes aliae. Constat enim ev tribus datis per Trigonometriam sphaericam stinis per inveniri posse quartum , quod quaerituria Facillimum eκemplum prinproblema quartum S. I98, quo

inveniri jubetur puncti cujuscunque dati Eclipticae declinatio. Quoniam

declinationem metitur arcus circuli maximi, inter aequatorem & pumstum datum interceptus, atque ad aequatorem perpendicularis S. 76 A an. , qui circulus declinationis dicitur S. 8 φεων.); hinc colligitur, animum

advertendum esse ad aequatorem,

eclipticam & circulum declinationi MQuamobrem in charta describitur cidiculus, qui sphaeram mundanam reprinsentare fingitur; cumque situs aequa-xoris dependeat a polis mundi I. 8Auron. ); in eo semitur pro arbitrio punctum P, quod polum repraesen. R.

tet. Jam aequator splinam munda

nam in duo hemisphaeria dividit g. so

385쪽

IX DE STUDIO ASTRONOMIAE.

Astram , de singula ejiis puncta a polo mundi quadrantis intervallo distant k- ison. . Ex polo igitur P, intervallo quadrantis AP, describitur circino arcus Ain, qui aequatorem repraesentat. Cum polus eclipticae certo intervallo a polo mundi P disset S. 1 s A ron. , & illa aritu torem secet g. Ira Astran. 2 r, pro arbitrio sumitur punctum M tanquam polux eclipticae & ex eo qualistis intervallo ME describitur arcus EL, qui eclipticam repraesentat, & aequatorem Ainis G secat. Cum circ. Ius declinationis transeat per polos

mundi P de ρ S. 78 Auron. de ex principiis sphaericis pateat, quod poli

ejus sint in aequatore, punctum vero S in ecliptica pro lubitu sumi possit; describatur denique arcus PSD, qui quadrantem circuli declinationis repra sentat S. 79 A U. . Patet hoc modo intersectione aequatoris, edi. pticae & circuli declinationis obtine. ti triangulum DGS in superficie sphaerae mundanae, cujus crus DS reprae. sentat declinationem puncti ecEpt, eae S, quae quaeritur. Inquirendum igitur porro est, num in eo. dem triangulo tria tanquam aliunde cognita deprehemiantur. Rioniam itaque punctum eclipticae S, cujus declinatio quaeritur, pro lubitu sumitur a Mularum conditore, aut .. in alio casu datur ; in priori casu punctum G, in quo eclipticae aequa.

torem secat, sumi poten, vel pro principio arietis, vel pro principio

librae g. is 8, I ram , in pinsteriori ex dato puncto eclipticae patet, num punctum G repraesentet principium arietis, an vero princia pium librae. Ponamus in praesenti puncti G esse principium arietis. Quia punctum eclipticae DS datur , ejus distantia a principio arietis seu arcus eclipticae SG datur. Datui praeterea angulus obliquitatis eclipticae per observationem S. r63, r78

A an. . Et ex sphaericis constat angulum ad D esse rectum f Auram). Habemus itaque in tria gulos DGS tria data, nimirum angulum rectum D in intersectione aequa. toris AD eirculi declinationis PDis . angulum obliquitatis eclipticae G, distantiam SG puncti eclipticae S a puncto aequinoctiali G. Inveniri autem dcbet latus DS angulo obliquo, G oppositum : id quod fieri posse, per Trigonometriam sphaericam patet. Videmus adeo , qua analysii resblutio problematis de invenlanda declinatione puncti cujuseunque' eclipticae fuerit investigata, Et ex hac analysi facile condi poterat demonstratio problematis ab m

remi Veterum Geometrarum , mquidem tanto rigore demonstranssiseret opus. . Nimirum qui ad Antronomiam accedit, cum in Et mentis Arithmeticae , Geometriae Trigonometriae utriusque & sphaericorum , Opticae item, Catoptr cae atque Dioptricae jam ita versatus supponatur, ut, quae in istis Ma-

386쪽

theseos partibus traduntur, familiaria experiatur, in Mcthodo dc monstrandi jam satis exercitatus est, ut non minutissima quaeque ipsi cnucleari sit opus. Non tamen inconsultum est , ut, qui intellectus perficiendi gratia Mathesi operam navat, eodem rite extra eandem usurus , analysi quam hic commendamus sedulo incumbat , ac syntheticas demonstrationes hinc eruat.

3 os. Qui in seipsis experiuntur se, absque ista analysi quam hic uris

gemus , sine mora schemata deline re , & triangulorum resolutiones imvenire posse, ac absque demonstratione hinc derivata, veritatem sta tionis problematum propositae perspicere; tantum apparatum condemnabunt , ac tempus inanibus specul tionibus falli existimabunt, quod longe utilius in aliis addiscendis coli cari queat. Immo non deerunt, qui, cum inter Astronomos merito suo emineant, analysin istam ac derivatas inde syntheticas demonstrationes inter superflua reserent ι forsan tanquam puerilia prorsus ridebunt. Quamobrem apprime necessarium via detur , ut quaedam ad avertendum praejudicium philosophaturo admodum nocuum annotemus. Nemo in dubium vocare potest, omnibus istis notionibus quae analysin nostram ingrediuntur , animum ejus imbutum

esse debere, qui proprio marte solutionem problematis de investiganda declinatione singulorum graduum, aut puncti cujuslibet eclipticae inveniare, aut veritatis ejusdem, ubi ab alio inventa supponitur, plene convinci disci. Pone enim quamctinque ibiarum esse tibi incognitam ἔ extemplo conmibit, tibi de veritate soluisti inis dubium aliquod adhuc superinesse; consequenter abesse convicti nem, quae omnem dubitationem e

cludit. Notiones igitur istae omnes influunt in determinationem assensus, quem praebes solutioni tanquam verae. amobrem si distincte exponem dum , quomodo generetur assensus.& qui fieri potuerit, ut a priori in solutionem problematis incidoeit m. mus inventor; nulla illarum notionum praetermittenda; si ita quod inventor, vel qui Blutionem jam inventam addiscit, in confusis noti nibus acquiescat, nec quae ideae aqua pendet convictio insunt . singula a se invicem actu mentis discernat. Sane cum Philosophi sit rationem reddere istius assensus ac modi, quoad solutionem problematis inventor pervenire potuerit; nemo nisi cognitionis philosophicae contemtor r prehendet, quod quae actibus animae insunt distincte explicet, utut utilit tem non pervideat. Hanc vero esse maximam, si quis animum ad philosophandum appellit, haud dissiculter ostenditur. In Astronomia, sch

mata , notiones, quas antea tibi comparavisti , imaginationi praesentes

sistunt; ut confusis quaedam idea animum attendenti sussiciat ad veritatem protiis

387쪽

protinus perspiciendam. Enimvero in Philosophia , praesertim in Min physicis ac Moralibus, istiusnodi su fidio destituimur, quo imaginatio apta efficitur ad vicarias intellectus eras praestandas ῆ nec confusis ejus ideis tuto fidere licet, siquidem e xandi periculum subire nolueris. Ipse igitur intellectus agere debet, quodsiium est i adeoque non admittendae sunt nisi notiones distinctae, nec in

exacta earundem evolutione unquam

nimii sumus; siquidem eam desideraverimus evidentiam, quae in M thesi datur. inamobrem ut evol tioni huic adiuescamus, c sultum omnino est analysin problematum primi mobilis instituere, quemadmodum praecepimus : id quod in Astr nomia multo facilius succedit, quam in Philosophia; quia intellectus dirigitur ab ipsa imaginatione , modo

ad imaginem, quae ob oculos versatur, animum attendas; cum , in

Philosophia, imaginatio ac sensus suppetias serre nequeant, sed inteulectui magis obstaculo sint, ne suo

munere dextre fungatur. Non suadeo nisi experta de quorum veritatem

in seipso experiri poterit, qui vinluerit. Quicquid igitur videatur aliis, qui Astronomiae totos sese dederunt, nec Philosophiae excolendae operam impendendi otio fruuntur; ego istam Analysei admodum proficuam judico

omnibus, quotquot ad hanc excolendam animum appellere decrevorunt. Neque enim existimandum est levi opera consequi te posse, ut methodo demonstrativa in philosophando rite utaris. Plurima enim sunt, ad quae per exempla felicius, quam per praecepta patet aditus et exempla vero tutissima offert Mathe. sis, si accurata demonstrationum an lysis curae cordique fuerit. Nos, quibus methodi intimius cognoscendae cupido studium Matheseos commendavit a prima aetate, Mathesim quoque hoc nomine maximi secimus. Non jam commemorare lubet, quod distincta usus facultatum animae explicatio augeat scientiam philosophirucam, & quod eum cognoscere teneatur Philosophus, si in Philosophia

morali tradere velit, quae satis faciunt i hic enim, ubi intellectus perficiendi nonnisi ratio habetur, ad me. thodum tantummodo digitum interudimus

f. 3o7. Non lubet ad pinicul

ria descendere, quae utiliter moneri poterant: neque enim consultum est,

ut prima statim vice minutissime persequatur singula, qui intellectus perficiendi gratia ad studium astron micum accedit. Quodsi enim hisce tantummodo observatis , quae docui. mus, ad studium psychologicum deoniologicum accelerit; in tol

gia & Psychologia probe versatus , t proprio , quod acquisivit, acuminet deteget, quae adhuc annotari poteis

i rant. Merentur autem attentionem,

l quae de refractione, parallaxi, & creis.l pustulis dicuntur ; eo etiam fine, ut Diuil- , Orale

388쪽

3 6 DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

inrelligatur , quam necessaritim sit e perientiae & rationis connubium, ne per theoriam fieti posse videamur, quae tamen in 'praxi minime Lec dunt. Nimirum qui expetientiam

regi it, subinde fieri posse sumit,

quae' ob tircumstantias a priori non

definlandas haud quaquam fieri possunt. Unde contingit nos incidere in resilutiones problematum, quibus satisfieri nequiti observanda haec sunt Philosopho, non minus in Phulosophia morali, quam civili; ne - sibi jam consecutus videatur, quae adhuc in quaerendorum numero sunt; Δ a votitate inquirenda desistat, quam detegere in potestate ipsius erat, modo praejudicio isto non habuisset mentem praepeditam. g. 3o8. Pars theorica Astronomiae ad perficiendum intellectum, ut e

dem extra Mathesin utaris, plurimum

consert; modo omnem afferas attentionem ad methodum . tantopere a

nobis commendatam, & tam sollicite inculcatam. Capite primo & secundo, in quibus de natura Solis ac Lu-trae, ceterorumque planetarum, tam

superiorum, quam inseriorum , e rumque satellitum agitur; docentur,

quae ad Physicam magis, quam Astronomiam spectant, etsi Astronomus iure suo sibi ea arroget, quae observationibus suis debentur. Quamobrem hinc discere licet, quomodo utiliter in Philosophia naturali, seu Physica, sit versandum; nimirum quomodo quaerendae sint observationes tam communes, quae sua v

luti sponte scis offerunt, quam st dio quiniissae Inde a post kiori cotiligantur propositiones, quas a priori detegere non dabatur, principiis ad

ratio andum necessariis definienti. bus. Ut Nos 4n Physica dogmatica ;quam idiomate patrio evulgavimus, eandem viam ingressi sumus. Etsi autem facilis videatur haec methodus ι

non tamen adeo facilem deprehemdet, quantum putat, qui eadem rite uti voluerit. Nimirum acumine nomnisi multa exercitatione acquisito opus est , ne observationibus ins

ramur . nisi quae sensui patent; ut eaedem ab omni prorsus vitio su reptionis, quod in Logica vocamus, sint liberae et qua in re multum moratur a Medicis, utut virorum experientissimorum titulum, quasi sibi proprium , dudum consecutis. Neisque facilius est sacta, quae Observantur, notione distincta comprehendere , & verbis aptis sirigula in eadem

contcnta enunciare, ut certi quid imde concludi possit. Artis praeterea est, nec plus, nec minus inde colli. gere, quam certo ratiocinio inferri potest. Qui his accurate satisficere voluerit, etsi in demonstrando nihil difficultati, deprehendat, nondum tamen ex voto omnia sibi succedere ex. perietur. Quamobrem ad observationes quas commemoramus, animum

probe attendat; ut idea exemplaris eastite describendi animo insinuetur; nec minorem attentionem asserat ad co .

Iaria

389쪽

377 Cp. Ix DE STUDIO ASTRONOMIAE.

laria, i.a quibus propositiones eκ iis dein diiciuntur; ut modum stabiliendi per observationes principia, seu ex iis eruendi propositiones, comprehcndat. Utilitatem non modo in Physica, verum etiam in ipsa Philosophia moriali ct civili experietur. Inprimis

euam eandem animadvertet, qui Medicinam ad majorem certitudinem perducere voluerit. Sed memini me

de hisce jam plura dixisse, in Horis

subsecivis, cum de Medico Astron mum imitante verba facerem. Non inanem operam sumet, qui ca, quae in Logica de experientia praecipiuntur, cum observationibus ac inde deductis propositionibus consert: ita enim facilius intelliget regulas methodi, quas proprio marte abstrahere non poterat. Immo praxin Logicae, quoad hanc partem, hoc pacto stibi compara bit. Qui novit, quantam utilitatem nobis afferat cognitio a posteriori a quisita; cum nunquam poenitebit studii , quod in methodo hac intimius

rerspicienda collocaverit. s. 3ος. Theoricam tradidimus juxta hypothesin Coi ERNICI, atque ΚEppLERI ; nimirum supposito Terrae motu, & orbitis Planctarum ellipticis ; in quibus Planetae ea lege incedunt ,. quemadmodum sagacitate sua primus detexit ΚEPPLERUS ; propterea quod sic prodit ilicoria cum

coelo omnium maxime consentiens.

Etsi aurem methodum Len lanam exposuerimus computandi loca Pl

nctarum ;.non tamen negleximus,

quae recentiorum industria, postquam Geometria & Astronomia magis exculta fuit,ad ejus persectionem ulteriorem accesserunt. Quodsi tamen quis tertium cognitionis gradum intendit, ei suademus, ut, probe intellcctis iis, quae de motu Planetarum elliptico traduntur , Astronomiam quoque veterem perlustret, qualem tradidit Pro-LEMAEus , juxta Epitomen a REGlo- MONTANO facitam, & in sublidium vocato RICCIOLI Almariso, in quo exponuntur, quae ad eam magis excolendam post eum accesserunt. Hinc enim

omnium optime addiscet, quomodo Philosophia naturalis per hypothesessit excolenda, ubi ad veritate m liquidam pertingere non licet i & cundem morem imitabitur in Medicina ad rertitudinem successive evehendam; immo in reliqua etiam Philosophia, prinscrtim practica, ac ipsa praxi vitae humanae. Equidem non ignoro esse Ii die nonnullos, qui omnem hypoth

sium usiim in Philosophia naturali &Medicina damnant; scd hi, propter

abusum, ipsum etiam usum rejiciunt:

id quod sine scientiae incremento haudquaquam facere licet. Diximus non

nulla huc spei tantia in Discursu praelia minari de Philosophia, quem Logicae praemisimus, methodum philosophicam explicantes. Laudant quidam

NEWTONVM , quod ex Philosophia naturali eliminaverit hypotheses; qui tamen hypothesibus indulget in iis ipsis, in quibus cum ab iisdem a stinuisse existimant. Qiiud enim at Bbb tra-

390쪽

DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT. 378

tractio, seu gravitas universalis quae

per modima attractionis repraesentatur,

aliud est quam hypothesis, quae in gratiam quorundam pilaenomenorum sumitur , & ad omnem deinde materiam extenditur Immo nonne explicatio systematis mundant,qliae p raecipua pars est Principiorum Philosophiae naturalis mathematicorum, per motum proiectionis, & gravitationem in Solem, aut centrum Planetae primarii, hypothesis philosophica est; quam HEVE-Lius in Cometegraphia, ad imitationem motus projectorum a GAULAEo detecti, imaginatus est, & quae in Mailies utiliter surrogatur in locum hypotheseos naturae; phaenomenorum autem causas physicas non attingit,

quas scrutari debet Physicus Facile

quidem largior hoc non videre cum, qui soli Mathesi assiduam operam navavit , ac ideo notionibus imaginariis animum imbutum possidet: extemplo tamen videt, qui cum Matheseos st dio Philosophiae, praesertim Metaphysicae, studium conjunxit. Sed mittamus haec, & per nos suo quiisque abundet sensu. Videamus potius, quomodo in cognoscenda methodo, per hypotheses cognitionem humanam promovendi, sit progrediendum. Quemadmodum

in anterioribus observavimus,omnem cognitionem humanam initium capere ab observationibus communibus; ita similiter de parte Astronomiae themtica idem dicendum. Ex observationibus communibus innotuit motus pro

cet indici, ab occasu versus ortum,ccrto intervallo promovetur. S. Jo

ron.' : non tamen tanquam Forusέ cum applicata Mathea ad o servationem constet g. 17I Auron. , motum Solis eodem modo e Tellure spectari, sive ipse circa Terram intra orbitam quiescentem revera moveae. tur, sive Terra circa Solem quiescet tem feratur. Quando itaque Astron mus sumebat Terram quieicere, & S lem motu annuo circa candem ab o casu in ortum moveri; quod sumebat,

hypothetis erat, quae, admista motu vertiginis Telluris, hypothesi naturae aequi pollet; si quod autem sumitur a

veritate alienum, admita motu communi tanquam vero, hypothesis non .

niti imaginaria est, cui adeo in Mathesi quidem locus conceditur, minime autem in Phy sica. Finge jam Astron mum noluisse uti hypothesi : nemo Astronomiae gnarus dissilebitur, eum ' statim in limine nobilissimam hanc, scientiam deserere dcbuisse, nulla spe ad veritatem liquidam perveniendi re licta, absque c6njecturis hypothesi imnixis. Immo si quis, polito motu con muni tanquam vero, hypothesin im ginariam de motu Solis communi, in Philoriphiam naturalem , tanquam. γveritatem, inferre voluisset; ecquis sanus Philosophus hoc approbare pintuisset, propterea quod ea fuisfacit Astronomo ad cognitionem math maticam motus proprii Solis acquirendam ' Ex observationibus itidem communibus, sed majore attentione factis, consabat, Solcm ab eodem

puncto digressum ad idem redire.

SEARCH

MENU NAVIGATION