장음표시 사용
201쪽
rari possit. Ideo Chrysostomus Tomo. 3 homil. de expulsione sancti. Fortiorem
eam terra,imo sortiorem esse dicit ipso caelo,ubi radices eas fixas habere affirmat non in terra, solem, ut extingui sit facilius,quam ecclesiam obscurari. Haec est illa terra,quam fundauit in lacula altissimus ,ps 77.de qua idem Propheta. Fundasti eam super stabilitatem suam non inclinabitur in iaculum laculi. Acie huius ecclesiae perrumpere conati sunt pagani, omnia suppliciorum genera de piis sumendo. Conati sunt Tyranni,libertatem eripiendo. Conati sunt seisi fratres, charitatem exterminando. Conati sunt Iudaei,fidem impugnando. Conati sunt schismatici,obedientiam tollendo,& eius unitatem scindendo. Conati sunt haeretici,scripturas adulterando,ueritatem earum obscurando,praueque eas inter
pretando, sed fuit haec acies terribilis omnibus,uicit, fudit,rugauit omnes, uicit paganos,pro Christi fide, uitam cum sanguine profundendo ,tanta animi constantia, tanta alacritate,ut gauderent etiam eo quod digni essent habiti pro nomine Iesu contumeliam pati , act. s. Vicit T yrannos, in Deo spem, & fiduciam collocando,ac pro se persequentibus deprecando. Vicit falsos fratres,tolerando Vicit , chismaticos, ordinem retinendo,& unitatem capitis conseruando. Vicit iudaeos & haereticos,uerum scripturarum sensum,ab illis non intellectu, sed praue detortum,aperiendo. Vnde ecclesiae suae dixit Saluator noster, Luc. 2I. Ego dabo uobis os & sapientiam cui non poterunt resistere,& contradicere aduersi rii uestri. Est ergo uere sancta,inuicta,& inexpugnabilis ecclesia, quae tot, tantisque grauissimorum hostium oppugnationibus,non modo fracta non est, seu debilitata,verum magis confirmata,& corroborata,ut uere dicere possit illud psi
I 28. Saepe expugnauerunt me a iuuentute mea,etenim non potueriit mihi. Imo
semper sibi proprium fuit,ut oppugnationibus cresceret. Qua de re scripsit Clemens Praesbyter Alexandrinus lib. 6. stromatuin . Graecam quide Philosophia, si quisuis metigistratus prohibuerit,ea statim perit,nostram autem doctrini a prima usque praedicatione prohibent simul Reges,& Tyranni,duces singuli,& magistratus cum uniuersis satellitibus nos pro uiribus excindere conantes ,illa autemagis etiam floret. De qua Hilarius.7. de trinitate. Ecclesia nostra dum persequitur ,floret,dum opprimitur,crescit,dum contenitur,proficit, dum laeditur,luincit,dum arguitur,intelligit,tunc stat um superari uidetur. Et beatus Ambrosius lib. 9. in capit. 2o. Lucae de eadem. Vt uinea dum iugatur, inquit, erigitur,dum humiliatur,attollaur,dum reciditur,coronatur.Quanti ab initio oppugnarunt ecclesiam,ostendit Chrysostomus in sermone de Pentecoste dicens. Cufidei semina iacerentur ,arma contra eam commota sunt ,sed quanto magis impugnabatur,tanto clarior reddebatur. Haec igitur nota ita est ecclesiae propria,ut eam haeretici sibi nulla ratione queant usurpare. Verum ecclesia non dicitur sancta per naturam, siue per esitantiam,sicut Deus,qui ut dicitur in hymno angelico est solus sanctus,& primi reg. 2. Quis sanctus ut Dominus Sed dicitur sancta per participationem gratiae,fideles enim omnes in gratia existentes,dicuntur sancti . Vnde David ps. 8s. dicebat de seipso. Custodi animam meam,quia sanctus sum. Et licet in ecclesia mali sint permisti bonis,& in maiori numero, qua boni, iuxta illud, Matth. 2o. Multi sunt uocati,pauci uero electi,inde non sequitur, quin ecclesia non dicatur sancta,chm a nobiliori fiat denominatio, nec per hoc quod ecclesia dicitur sancta,sequitur aut datur intelligi, quod omnia illius membra sint in charitate existentia,sed solum illa,quae numero & merito ut dictum
202쪽
ctum est supra sunt de ecclesia, quae sunt proprie membra Christi, uita gratiar uiuentia. Nec etiam sic intelligedum est, ecclesiam dici sanctam, quod aliquide ecclesia fuerint semper sancti,cum constet omnes,dempto Christo, & beata Virgine,sub peccato esse conclusos,iuxta illud ad Rom. s. Per unum hominem
peccatum in hunc mundum intrauit ,& per peccatum mors,& ita in omnes ho mines mors pertransi in quo omnes peccaueriit, multi enim fuerunt in gratia, per quam erant membra uiuentia,qui decidentes ab ea, secti sunt membra arida ,sed dicitur ecclesia semper sancta quia in omni tempore in ecclesia,quae utiatur uisibilibus sacramentis,fuerunt aliqui iusti & sancti. De tertia Ecclesiae nota,quae est, quod est Catholica. Caput. XXXVII. R O huius tertiae notae declaratione,notandum quod ecclesia dicitur Catholica hoc est uniuersalis,& per totum orbem diffusa dupliciter. Vno modo,quia constat ex diuersis ecclesiis, ut sumitur in .c.
Alienus. 2 . q. pri. ubi ex sententia beati Cypriani dicitur, Alienus est,prorsanus est, hostis est,nec potest Deum habere patrem, qui
uniuersalis ecclesiae non tenet unitate, quo modo Ecclesia Romana non est uniuersalis,sed pars ecclesiae uniuersalis,prima tame &praecipua,uelut caput in corpore,ut habetur.c. Quanuis. 2I. dist. Alio modo ecclesia dicitur Catholica idest uniuersalis,quia sub se continet ecclesias uniuersas,seu quia praeest uniuersis, & Bisto modo ecclesia Romana dicitur uniuersalis,ut habetur in dicto .c. Quantas. Quo etiam modo accipiendo ecclesiam uniuersalem, Papa dicitur Pastor,& Rector uniuersalis ecclesiae,ut in.c. In nomine Domini . 23. dist. & Ioannis. ro Erit unum ouile,& unus Pastor,cui omnes oues indistincte erunt commissae,quod factum filii cum dictu est Petro Ioan .ar. Pasce oves meas. Vnde tota synodus Calcedonen. acclamauit Leoni Papae, Sactissimus, Apostolicus,Oecumenicus,idest
uniuersalis Patriarcha,per multos annos uiuat. Nec obstant.c. nullus,&.c. Ecce,
99.dist. ubi prohibetur,Romanum Pontificem dici uniuersalem,quia dicta prohibitio facta est,ne putetur quod Papa praeficiatur cuilibet particulari ecclesiae, ut proprius&specialis illius ecclesiae rector, quia sic cessarent omnium aliorum Pontificum potestates. Sed propter hoc non prohibetur dici uniuersalis,hoc est supremus,& principalis post Christum. Ecclesiae autem particulares possunt duci Catholicae,no ratione diffusionis,sed ratione fidei Catholicae,quae est commu onis omnibus ecclesiis, quo etiam modo omnes fideles dicuntur Catholici. Ex emissis apparet,quod nulla alia a christiana religioe debet dici Catholica Vnde beatus Augustinus lib. de uera religione, ait. Quia licet quailibet secta proponat, quae tradit ab omnibus uniuersaliter credenda,& Obseruanda,hoc tame, iure non competit cuicun* sectar, quae si hoc sibi uendicare praesumat ad hoc tamenunquam pertinget. Et quan uis Idololatria ad omnes mundi partes pertig rit,non tamen iuridice,nel etiam Idololatria erat una religio uniuersaliter o seruata,sed apud diuersos, liuersia,ctim diuersi diuersos Deos colendos sibi instituissent. Non etiam ab omnibus nationibus suit recepta,cum a ueris Dei cultoribus lacrit reprobata , similiter & a sapietibus gentilibus asserentibus huiusmo- D . di caeremonias esse obseruandas tanquam legibus iusses,non tanquam diis placitas,ut de Seneca inquit beatus Augustinus.I6.de civi. Dei. Ecclesia tamen nostra
203쪽
stra licet a sui exordio suerit semper catholica & uniuersalis, uniuersitate purit ..tis,sanctitatis,& ueritatis, no tamen uniuersitate dilatationis,aut uniuersitate p-ceptorum,& remedioris,unde dicitur in pS. 7 . Notus in Iudaea Deus, &ps. Is. Non fecit taliter omni nationi,& iudicia sua no manifestauit eis .Vnde lex Moysi non obligabat gentiles. Hac uniuersitate dilatationis,coepit ecclesia esse cath lica,chin fides annuntiata est per Apostolos & cocionatores in uniuersum mi rdum. Beatus Augustinus sermone .I3I. & I 8 I. de tempore,declaras hoc nomen catholicam inquit. Ecclesia,ideo catholica, quia toto orbe diffusia,unde diuersorum haereticorum ecclesiae,ideo catholicae non dicuntur,quia per loca,atq; per suas quasq; Prouincias cotinentur. Haec uero a solis ortu usi ad occasum unius fidei splendore, diffunditur, quam graeci uocant catholicam, & latini uniuersale, pertinet enim ad uniuersa loca,ad uniuersa tempora,ad uniuersa hominum g neram ad nationes uniuersias. Apostoli enim in mundum uniuersum ire iussi sunt,& praedicare euangeliu omni creaturae, Marci ultimo. Hinc est quod diuus Paulus commendans Romanos. Fides, inquit, uestra, annuntiatur in uniuerso mundo ad Rom. primo. Sumpsit quom exordium cum orbe condito, duratura usq; ad finem seculi. Fundauit enim eam Deus in aetemurn, qui diXit Mati. 28. Ego uobiscum sum usi ad consummationem seculi, ideo pertinet ad uniuersa teippora .Quod autem pertineat ad omnia hominum genera,cuiuscunq; status, conditionis,aetatis,sexus,sive gentis fuerint, testis est beatus Paulus ad Rom. Iod Non est in ea distinctio iudaei,& graeci,non est in ea circuncisio, &pputium,non barbarus,&scvtha,non seruus,&liber, non masculus,neq; QP mina,sed omnia in omnibus Christus,idem Dominus omnium ,diues in omnes,qui inuocat eum. Quod autem pertineat ad uniuersas nationes,indicat ille locus , Apoc. s. Red misti nos Deus in sanguine tuo, ex omni tribu,lingua,populo,ac natione, & secisi nos Deo nostro regnum. Cstendit ,& beatus Petrus. Adt .X. inquiens. In u ritate comperi,quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum,& qui operatur iustitiam,acceptus est illi, posita est enim super eum molem ecclesia , que uidit Nabuchodonosor ex lapide sine manibus exciso creuisse in montem magnum,& orbem uniuersum impleuisse,Lan. 2. In quo, c minutis regnis aliis uniuersis,iuxta Danielis interpretationem. Deus caeli suscitauit Regnum,quod in aeternum non dissipabitur,& alteri populo non tradetur. H unc Danielis locum adducens beatus Bernardus sermone. 66. super Cant. c tra sui temporis haereticos. Ita ne inquit, Lapidem de monte abscisum sine manibus,montem factum,& implentem mundum,uestris creditis intrusum antris e habet & semper habebit integram Christus haereditatem suam, dc possessionem suam terminos terrae. Si quis dixerit ,Mati. et . Ecce hic est Christus, ecce illic, monet nos ipse,nolite credere,si dixerint vobis, ecce in deserto est, nolite exire. Ecce in penetralibus,nolite moueri. Non est caput nisi in corpore suo, non est Christus,nisi in sua sancta catholica ecclesia, quae ibi est, ubi est fides catholica, fides autem catholica ea est.quae per orbem uniuersum iuxta Christi pceptum,eadem semper annuntiatur, nec uel tempore,uel locis unquam uariatur, a qua siquis dissentiat ,is catholicus non est,quod singularem quandam opinionem,no- unam communem omnium fidem complecti uideatur .
204쪽
De quarta Ecclesiae nota,uidelicet A postolica. Caput
VM uero vocamus Ecclesa Apostolicam non excludimus Patria
chasM Prophetas quia non ab Apostolis sed ab ipso Ada, uel eius Afilio Abel initium sumpsit ecclesa,quae aedificara est supra fundamentum Apostolorum,& Prophetarum ad Eph. a. Nam quia Apostolitastum esse praedicauerunt,id Prophetae futurum praedixerunt. Dicitur itam ecclesia A postolica, in qua & doctrina A postolorum,& legitima Episcoporum est successo,a temporibus Apostolorum ad haec usq; nostra, deducta. Porro doctrina Apostolorum non scripto tantum, uerum & traditione constat quos,quae ad costituendam ecclesam,quae ad fidem quae ad religionem, quae ad ritus & caeremonias spectant, multa docuisse dubium no est, quae nusqua scripta reperiuntur. Beatus enim Paulus scribens ad Thessal.c. 2. epistolae . r. inquit. nState & tenete traditiones,quas didicistis,sive per sermonem,siue per epistolam nostram. Qua etiam ratione Eucharistiae sacramentum celebrari debeat, uerbo tradidisse uidetur ,unde primae cor. xi est. Caetera de eodem loquens sacramelo cum uenero disponam. Ex quo loco beatus Augustinus,ad Ianuarium, Epi- cstola .i18. a Paulo inquit,totum illum ordinem agendi,quem uniuersa per orbe tenet ecclesia,institutum esse,quod nulla morum diuersitate uarietur. Ide Paulus eodem loco,iaudat Corinthios,quod tenerent praecepta o uae tradiderat illis, D&. a. ad Tim. a. Quae audisti,inquit,a me per multos testes, haec commenda fidelibus,qui idonei erunt & alios docere. Ireneus lib. 3. c. . dicit. De multis rebus quae literis mandatae non erant,edoctam ab Apostolis recentem illam ecclesiam suisse,quas successores Apostolorum Episcopi sibi per manus ab illis traditas,luis uicissim ipsi successoribus ecclesiaeci tradiderunt. Hilarius suo quoq; topore in lib. ad Constantium Augustum,cum dixisset quidam. Nolo uerba quae scripta non sunt dici,dic,inquit, prius cs recte dici putas Nolo aduersus noua
uenena,nouas medicamentorum comparationes .Nolo aduersus nouos hostes,
noua bella. Nolo aduersus nouas insdias ,consilia recentia. A thanasi et uerba sunt haec in lib de decretis Nicaenae synodi contra Pusebium, clim ex diuersis doctoribus probasset filium eiusdem eue cum patre essentiae. Ecce inquit,nos quidem ex patribus ad patres,per manus traditam suisse hanc sententiam demostrauimus. Apud etiam Theodoretum lib. primo.c. 8. Legimus,ex non scriptis se monibus pie tamen intellectis, Arrianos esse damnatos, cum reiicerent illi uoce Homousii,propterea quod nusquam inscripturis reperiretur. Athanasius quippe,& qui cum eo faciebant Episcopi Catholici testimonio patrum,qui doctrina hanc ab Apostolis receperant,eos redargueb. t. E scripturis Eluidius Mariae perpetuam uirginitatem,escripturis etiam Donatistae paruulorum baptismum im- is pugnabant,sed sicut illum Hieronymus, ita hos Augustinus ecclesiae traditione μrefellit,cuius tantam esse uim Paulus ad Gal. pri. uoluit, ut audacter diceret. Etiam si nos,aut angelus de caelo euangclidet uobis,praeterquam quod euangelizavimus uobis,anathema sit. Sicut praediximus,& nunc iterum dico,si quis uobis euangelizaverit praeter id quod accepistis,anathema sit Non dixit,si uos docuerit aliter φ scripsit aut Matthaeus,aut Marcus,aut Lucas aut Io. nes,aut ῆν ipsi
scripsimus,sed praeter id quod euangelizavimus,hoc est pilicauimus uobis, pra ter id quod ipsi cora tradidimus uobis. Quatuor sunt enim euangelia quaestris
205쪽
ptura nubis prodit,& tamen si quis ea non credit haereticus est .vhde ideo credi. . . mus,non quia scriptum est, sed quia sic ab Apostolis legitima episcoportim ,&sacerdotum successone per marius nobis traditum est. Tres etiam peisonas es pdicimus,non quia scriptura dicit tres personas esse,ut inquit Augustinus lib. 7. . de tri. c. q. Sed quia scriptura non contradicit ,& quia sic ab Apostolis & corum
successoribus traditum accepimus. Quorum etiam esse traditionem , ut paruuli baptizentur. Diuus Dionysus c. 7. Eccle. Hierar.&orig. lib. .in cpistolam ad Rom. testantur. Quod etiam in missae sacrificio pro defunctis oretur, Apostolo
rum esse traditionem narrat Chry sostomus Homil. 3. in epist. ad Phili p. Simi liter quod de maioribus ecclesiae causis, ad sedem apostolica sit referendu, ApD stolos instituisse scribit Tepherinus Papa,& Martyri Symbolum Apostolorum , quod prae manibus habemus,ab apostolis consectum esse narrat Clemes, in epi-
stola ad Iacobum si atrem Domini. Hieronymus ad Pamachium aduersus haere ses Ioannis Hierosolymitant. Augustinus serm. III.&.I8I. de tempore.Et Leo .cpistola H.&.a . Multa etiam esse refert beatus Augustinus lib. 2.c. 7.de baptis- .mo paruulorum,quae neq; in literis Apostolorum,neq; in conciliis posteriorum reperiuntur. Tamen,quia per uniuersiam seruantur ecclesiam, non nisi ab ipsis apostolis tradita, & commendata creduntur. Reuertendo ad principale,beatus Gregorius in registro exponens symbolum,ait . Credo unam fidem, unum ba- .ptisma,unam A postoli cam & uniuersalem ecclesiam,quae dicitur apostolica tri plici ratione tum quia apostoli primo Christo adhaeserunt & primitias spiritus habuerunt. Vnde apostolus secundae Thess secundo Elegit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus,& fide ueritatis. Et ad Rom. 8.Nos ipsi primitias spiritus habentes,ubi glo. dicit,tempore prius,& caeteris abundantius, tu etiam,quia Apostoli post ascesionem Domini in fide, & sancta doctrina, uerbo, R exeplo sanctitatis,& miraculis ea sitndauer ita Vnde beatus Paulus ad Ephe 2. Super aedificati scilicet estis, super fundametum Apostolorum, &prophetarum, hoc est super nouum & uetus testamentum, quia quae apostoli praedicauerunt, haec prophetae praedixerunt. Postremo,dicitur apostololica magis quam prophetica:eo quia apostoli fidem magis explicitam tradiderut,quam prophetae. Vnde glo. super illud ps I7. Tenebrosa aqua in nubibus aeris,dicit , obscura doctrina est in prophetis. Similiter quia praedicatio Apostolorum fuit uniuersalior,& dic
fusior quam Prophetarum,cum in omnem terram oluerit sonus eorum, praedicatio uero Prophetarum soli populo iudaeorum nota suit. Et quia omnis christianae religionis,& sacrarum institutionum ecci iacticarum obseruantia,per traditionem Apostoloru derivata est ad ecclesiam, ut habetur in .c. Ecclesiastica'. xi. dist. Hinc sedes beati Petri,quar nobis mater est,& magistra rationis , quae et a tramite Apostolicae traditionis nunquam recessit,iuXta. c. a recta. 26.q. pri. specialiter apostolica nominatur. Spiritus enim sanetus,qui remittit peccata, non alibi residet,quam apud ecclesiam apostolica. Apostolis enim Iesus dixit Io. 2o. Rccipite Spiritum sanctum,quorum remiseritis peccata, remittatur eis. Hic. n. Spiritus copulat, & sotiat omnia ecclesiae membra, non secundum corporalem congregationem in unam patriam,prouinciam,regionem, sed secundum spirutualem copulam,in uno fidei sacrameto, in una professione,in uno grege,in uno ouili ,sub uno pastore,&sub una cathedra. Sequitur in articulo,Sanctorum co-
L munionem,quae proprie est explanatio scedentium Declarat enim quid intelligendum
206쪽
gendum sit per sanctam Ecclesiam,& quem fructum referat, qui Ecclesiae catholice membrum uiuum est. Proinde credimus aliorum omnium piorum hominum benefacta,nobis subuenire,nos iuuare,defendere,ac confirmare, donec tamen membra corporis,hoc est Ecclesiae fuerimus Hinc est quod Saluator nosternos orare docens,iubet non sibi quenque peculiariter aliquid rogare, sed uelut unius corporis membra,eodem animata spiritu,quod communiter omnibus expediat,postulare. Alter enim alterius onera portemus, & sic adimplebimus lege i Christi, ad Gal. 6. Extra hanc sanctorum communionem,quae est Ecclesia, ne propria quidem benefacta etiam eximia conducunt quenquam ad salutem. Qua propter & si pro Christi nomine quis sanguinem fundat, s in hac uita non vii tenuit Ecclesiae catholicae unitatem secundum Cypri. in tracta. qui sibi ascribsetur de symbolae non habebit aeternam salutem. Nam si unam sanctam Ecclesia, sanctorumque communionem credimus,quae est Christi corpus mysticum,consequens est, eum nullam cum sanctis communionem babere, qui hanc deserit unitatem, in corpore quo Christi mystico non esse,qui ab illa recedit,nec pertinere ad Christi praemia,qui relinquit eius Ecclesiam. Alienus est, pros anus est, hostis est,denim habere non potest Deum patrem,qui non habet Ecclesiam matrem,in qua sola est remisso peccatorum,secundum Augustinum de symbo. ad catechum libro secundo.c. Io. Communio bonorum ut ductum est fit in Ecclesia,inter alia uero membra ecclesae,principale est Christus,quia est caput, ad Eph. primo. Ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, quae est corpus ipsius, bonum enim Christi communicatur omnibus christianis,sicut uirtus capitis omnibus membris, quae eommunieatio fit per ecclesar sacramenta,in quibus operatur uirtus passionis Christi, quae operatur ad consequendam gratiam in remissionem peccatorum,non modo enim nobis communicatur uirtus passionis, sed & meritum uitae Christit,& quicquid boni egerunt omnes sancti communicatur in caritate existentibus, ex quo omnes unum sunt,iuxta illud s. r18 Pa ticeps ego sum omnium timentium te. Specialiter tamen illi pro quo specialius fit aliquod bonum. Excommunicati autem, quia sunt extra ecclesiam,amittunt Opartem omnium bonorum,quae fiunt,quod est maius damnum, quam damnum amissionis omnium bonorum temporalium . Per illa enim sustragia ut inquit diuus Thoe opus . 7. de symbolo 9 impeditur diabolus, ne possit nos tentare, quando enim quis excinditur a dicta communione diabolus facilius uincit et , Rhine est,quod in primitiua ecclesia cum aliquis recommunicabatur, statim di bolus uexabat eum corporaliter. De Duodecimo Articulo,idest peccatorum remissione. Caput. XXXIX. T. superioribus euidentissime pate quod nec Deus pater ob aliam Acausam misit filium suum, nec ipsemet filius propter aliud suscepit hominem sanandum, nec Spiritus sanctus sua dona ob aliud infudit,
nisi ut nostrae animae taminis peccatorum leuarentur. Suscepit igitur 'Christus totum hominem,& in anima & in corpore curandu, a cura tamen ani mae coepit,tadem etiam corpori daturus Elicitatem, immortalitateq;. Quin priorem curam animae adhibendam esse, 'uam corpori, Mati. 9. demonstrauit, cum , paralytieum sanaret. Fili,inqui conlide remittuntur tibi peccata tu deinde cuuidisset peruersam iudaeorum mentem, ut Gnquit sciatis quia habet potestatem a li filius
207쪽
filius hominis in terra dimittendi peccari,ait Paralytico. Surge,tolle grabbatum φ tuum,& ambula, Mar. r. Congruum est enim ut prius interius sinus sit, qui ex terius saluus esse desiderat, quemadmodum Dominus alibi, ait. Munda prius
quod intus est,ut fiat & id quod deforis est mundii. Credimus ergo in sola xii ecclesia, & non alibi esse remissionem peccatorum per baptisma, ct post baptismum,per poenitentiam,& claues ecclesiae datas. Baptisinus enim extra ecclesiam esse potest apud haereticos,baptizantes in nomine Patris,&Filii,& Spiritus san-ς α,sed prodesse non potest adultis ad remissonem peccatorum, nisi baptitatus
ante uitae suae fine catholicae ecclesiae reconciliatus,redditus,& incorporatus lae.
rit. Dictus baptismus omnia prorsus delicta delet,& originalia,ac propria simialiter & omnem poenam peccatis debitam. Si uero post bat uisum, in peccata P quamuis grauia & crebra ceciderimus,superest secunda post naufragium tabula. nempe poenitentia,per quam lapsis in uirtute sanguinis Christi, & aliorum ad
iustificationem concurrentium,donatur remissio peccatorum, ministerio clauia
ecclesiae in persona petri traditarum,de quibus inquit Saluator, Mati. 16. Tibi dabo claues regni callorum,& quodcunq; ligaueris super terram,erit ligam ct in caeli quodcunm solueris super terram,erit solutum & in canis. Et ut melius supradicta,& articulus iste intestigantur, uolui hic inserius iustificationis articuluse annectere,qub quis salutem,& animae uitam per peccata perditam, cosequi posi sit. De resurrectione uerb corporis disiisse in sequenti articulo disseremus. Ad
impii iustificationem multa requiruntur.Prim tim,Dei praeueniens gratia, alia uidelicet gratis data de qua sis. 38.Misericordia eius praeueniet me,& ps. 78. Cito anticipent nos misericordiae tuae ,& Ioan .6. Nemo uenit ad me, nis pater meus traxerit eum,& Ioan. II. Sine me nihil potestis facere, & .2. cor. 3 . Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis &c. & ad Phil. 2. Deus est qui operatur in nobis,& uelle,& perficere .Et ego sto ad hostium,& pulso,s quis aperuerit,ingrediar ad eum, & caenabo cum eo, Apoc.3. Propter hoc declinamus a Pelagian rum haeres dicente. Liberum arbitrium nostrum prQpriis uiribus, & absq; gratia illa praeueniente,a peccatis resurgere,ac iustitiam acquirere posse. Secundur F diuistu est liberi arbitrii cooperatio,cu in facultate nostra sit assentire,uel dissentire uocationi,pulsationi, & attractioni diuinae. Unde prouer. I.Vocauic inquit Deus & renuistis,extendi manu mea,& no fuit qui aspiceret. Vnde August. de uerbis Diti. Sine uoluntate tua non erit in te iustitia Dei, & in libro de spiritu &anima,Consentire diuinae uocationi,& ab ea dissentire, propriae est uoluntatis. Tertiu,requisitue motus dicti liberi arbitrii in Deu,per fide,spem & charitatem, una cum poenitentia interiori peccatorum.De pexigentia fidei habetur.Hebr. xi. Credere oportet accedente ad Deli,& sine fide impossibile est placere Deo, cum ipsa sit totius spiritualis structurae sundametu. De lpe habetur ps .Saluauit eos, quia sperauerunt in eo,&ff.9o. Quonia in me sperabit,liberabo eu, & ad Ro. 8.S pe salui facti sumus,& secundu beatu Ambro. Nemo potest bene agere poenit tiam qui non sperauerit indulgetia, ut habetur de poenitentia dist. pri. c. Nemo: De charitate prequisita,qua libe' arbitriti c6uertitur ad creatore, & in eu tedit. patet,quia ab eius madato uniuersa lex pedet Mati. 22.& Lucito. Hoc fac. idest diligeb& uiues,&.I. Ioan. 3. Tiaslati sumus de morte ad uita, quonia diligimus G fratres,qui. n. non diligit,manet in morte. Quod poenitetia,et sexigatur habetur Ecc.i . Poeni tutibus,dedit Deus uia iustitiae,& Mar. H.Nisi poenitetiMn egeriti ,
208쪽
oes peribitis,& act.3. PCenitemini, ut deicis peccata uestra. Et de poenitetia dist. pri.c. Quis aliquando. Nullus uni sine poenitentia Deo reconciliari poterit Sidicatur quomodo praerequiritur poenitentia Gum sit secunda tabula. Respondetur,quod, prout habetur de pCenitentia ubi supra. Duplex est poenitentia, quaedam interior tantum ,quae est quaedam displicentia,& detestatio peccati & haec semper praeexigitur baptisino adultorum in iustificatione, de qua Auetustinus ad
Felicianum . Omnis qui suae uoluntatis arbiter est constitutus,&ad lacrament i fidelium accedit,non potest nouam inchoare uitam,nisi eum ueteris uitae poeni- is
'at,& haec non est secunda tabula. Alia cnim est poenitentia exterior, quae dicitur secunda tabula, & sub se continet contritionem, consessionem, & satis factionem , quae non praeexigitur baptismo, ut inquit beatus Ambrosius ad Roma Sine poenitentia sunt dona ,& uocationes Dei,quia gratia Dei in baptismate norequirit planctum,& patet quod loquitur de exteriori poenitentia,licet sit neces. perdita'. per mortale ,primam gratiam, seu gratiam baptismatem . In rivstincatione uero infidelium adultorum necessario requiritur praefata interior psenitentia,qua uoluntas dolet de peccatis ,& ab eis abstinere de caetero proponit, & Deo obedire, ac diabolo & pompis eius renuntiare. In supradictis omnibus,dempto primo,concurrit uoluntas nostra active, siue cooperati uc, mere
libere, diuinae uocationi assentiendo,& intellectui ,ut credat imperado, & actus r1pei, dilectionis,&poenitentiae eliciendo. His praemissis, Deus peccatori sic disposito,occurrens, gratis et Omnia errata condonat, omnemque culpam remittit
ut causa effectiua ,de qua Esa. 3. Ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas pro-.pter me, &Mar. a. Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus p Concurrit eciam tanquam causa meritoria Saluator noster, qui pretiosissimi sui san uinis aspersione satis cit pro nobis aeterno Patri. Adaeque debitum soluit, ac chirographum decreti deleuit,ad col. 2. Lauit etiam nos a peccatis nostris in sanguine suo. Apoc. I. In quo etiam habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum,ad Eph. I. & primae Ioan primo. Sanguis Christi emun- Mdat nos ab omni peccato. Culpa sic remissa, sequitur secundus actus iustifica- tionis, qui est in hiso gratiae, cuius Deus est mera causa efficiens,de qua Ezech . 35. Effundam super uos aquam mundam,& mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris. Causa uero meritoria est piissimus Iesus, qui per candem sui sanguinis effusionem meruit nobis gratiam,& gloriam. Vnde ad Eph. I. Gratificauit nos in dilecto filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius. Ad istum uero infusionis gratiar actum, uoluntas nostra se habet mere Lipiniue, cum gratia secundum. Theoldgos sit creationis terminus,in que secun- 'dum Augustini sententiam super Gen. c. a 2 lib. 9. 9 Non potest etiam supremus Angelus,sicut nec creare seipsum. Et simul cum ipsa gratia gratum faciente, uel charitate, Deus in animam infundit habitum fidei & spei ' Post quae
statim sequitur tertius actus, uidelicet immutatio,seu in nouatio mentis uel animae, de quo . a. cor. q. Is qui intus est homo nostcr renouatur. Mox enim ut anima habitu charitatis,fidei, & spei ex alto induitur,deponens secundum pristina conuersatione ueterem hominem, renouatur spiritii mentis suae induitque nouum,qui secundum Deum creatus est in iustitia & sanctitate ueritatis,ad Eph.i. DImago quoque Dei in nobis, quae per peccatum denigrata ruerat,pristino decori restituitur. Datque Deus cor nouum homini,&spiritum nouum, Ezech. 36.
209쪽
Et scut homo ante huiusmodi iustificationem, per infidelitatem erat membrila mustico corpore Christi praecisum, & si fidelis erat,mortali tamen culpa ins ctus,aridum & sterile, ita quod nihil boni operis meritorii uitae aeternae operari poterat. Sic in renouatione ista,eidem Christi corpori, per gratiam annectitur , eiusque membrum efficitur,& ab ipso capite Christo uegetatur,& tanquam scr-cundissimus Palmes uerae uiti,quae Christus est, inseritur,& unitur. Vel si per sedem unitus erat, uiuificatur,ita ut uberes bonorum operum se uetus,uitae eternardignos,producere possit,prout ipsemet Ioan. 13. dicit de se. Ego sum uitis, &uos palmites qui manet in me,hic seri studium multum &c. In supradictis totus processus iustificationis fidelium,& infidelium adultorum exprimitur, in quo tamen est triplex differentia. Quia in iustificatione infidelium, quae fit per baptismum,non pra exigitur poenitentia exterior,sed interior tantum. In iustificatione uero fidelium,qui a gratia baptisnali,per mortale excideriit, requiritur una cum interiori, eXterior poenitentia, quae tres habet partes, ut dictum est in tractatu de Sacramentis, titulo de poenitentia. c. . . &.9. uidelicet contritione, consessionem, & satisfactionem, quam prima in actu necessario requiritur, aliae uero duae,s actu haberi nequeunt, requiruntur saltem in uolo. Secunda diffe-rξtia est,quia in prima iustificatione per gratiam baptismalem remittitur omnis culpa,tam originalis,quam actualis, similiter & omnis poena,tam aeterna, quam temporalis, ita ut nulla maneat iustificato satisfactio in hac, uel aliena uita peragenda . In secunda uero deletur rantum culpa actualis,& remittitur in ea poena aeterna,& non temporalis, pro qua remanet satisfactio in hac uita, uel in purgatorio facienda. T ertia autem differentia quia in prima, iustificatus qui antea per infidelitatem erat totaliter separatus a Christo,& ab eius corpore seiunctus,eide Christi corpori per gratiam baptismalem annectitur, & unitur. In secunda, iustificatus, qui per culpam mortalem effectus erat membrum aridum, sterile, &mortuum,ied non ab ipso corpore Christi praecisum,eidesn corpori non unitur, cum praefato corpori per fidem adhaereat,sed uirescit per poenitentiam, ac uiui ficatur. Et spiritualem, a Christo tanquam a capite, vegetationem accipiens, fructuosus,& ad producendum honorum operum fructus, cecundus efficitur. Et haec,quoad remissionem peccatorum, sufficiant.
De Articulo tertiodecimo, uidelicet de Carnis Resurrectione. Cap. X L. Ominus Ioannes Damascenus capite . 28. quarti libri Orthodoxae filei, inquit.Credimus resurrectionem mortuorum, quae indubitato erit. Resurrectionem uero dicentes, corporum intelligimus, siue coaositi. Est enim resurrectio secunda eius quod interiit,statio. Nam animae cum immortales sint,quo modo resurilent Θ Siquidem mortem definientes dicimus esse separationem animae a corpore, & sic secundum eundem, Re surrectio Oinnino crit coiuctio rursus animae & corporis & secuda iterataq; qiug,
quta dissolutu fuerit . fitq, pessh, animalis restitutio. Ne quis igitur Iemffcile
praebeat in suscipieda fidei resurrectione,ide Santus Doctor Damasce.ad omnipotcntiam Dei consideranda nos inducit, quae scut prius ex limo terrae potuit B corpus humanu formare,ita ipsum in puluere resolutu poterit denuo in pristinustatum
210쪽
statum reparare. Et revera qui solum naturae uirtutem attendebant, ut rerum Anaturalium perscrutatores philosophi, impossibilem putabant cile corporum resurrectionem,& Apostolos eam praedicantes,ut deliramenta quaedam ,&friuola afferentes irridebant,quemadmodum acta Apostolorum .c. 17 de Paulo Athenis praedicante attestantur. Verum huiusmodi rerum indagatores defecerunt scrutantes scrutinio,quia uirtutem Dei infinitam intensiue, & immensam uoluerut cconcludere finibus,& metis uirtutis naturae finitar, & certo Iimite determinata & unam alteri aequare contenderunt. Attamen ex his quae in natura nobis perspecta sunt,& ex operibus Dei praeteritis,possumus faciliter manuduci in credendam mortuorum resurrectionem,modo nos ipsos praebeamus dociles & persuasibiles. Et hac uia sancti patres plurimum tentarunt ipsam resurrectionem nobis credibilem ostendere. Vnde beatus Gregorius ad infirmos in fide apud se haec conquirentes de sutura reiurrectione,quando homo in puluere reducitur squa-do agitur,ut cinis animetur ξ sic respodet. Longe minus cst Deo reparare Quod fuit,quam creasse quod non fuit. Aut quid mirum si hominem ex puluere resuscitet,qui omnia ex nihilo creauitr Mirabilius nauli est caelum & terram ex nullis existentibus condidisse, quam ipsum hominem ex terra reparare. Videmus enim quod in uno grano paruissimi seminis, latet tota, quae nascitura est, arboris moles. Quid ergo mirum,si ossa,neruos,carnem,capillosq; reducat eX puluere, qui lignum,fructus,solia in magna mole arboris ,ex paruo quotidie semine restaurate Si enim tolleretur mortuorum resurrectio,tunc in nullo a brutis animalibus,& ratione carentibus ut inquit Damasce. ubi supra discreparemus. Si n non est resurrectio,ex consequenti non erit anima superstes post mortem, praemium, aut poenam pro suis Operibus receptura. Ideo si anima nostra post mo tem non permanet,eadem est humana conditio,quae& brutorum ,in quibus anima interit cum corpore. Quinimo deterior erit,& infelicior nostra sors, quam animalium ratione carentium. Recte enim rationis iudicio a cupiditatibus, & suoluptatibus corporis nos in hac uita abdicamus, atq; isnamus, si igitur futurae uitae oblectamentis non perfruemur, quibus bruta animalia passim in hac uita perfruuntur,erunt ipsa eo ipso beata, homo uero undiq; miser, ut cui omnes abnegatae sunt uoluptates,cu 3&praesentis uitae &hiturae interdictae sunt deletactationes. Quare beatus Paulus primae cor. II. inquit. Si in hac uita tantum in in Christo sperantes sumus,& mortui non resurgunt. miserasi horcs sumus omnibus hominibus. Aliud inconueniens quod adducit idcm Doctor cst, quod tollentes resurrectionem,etiam tollunt Dei prouidentiam,& rectum scit iustum iudicium , cum non relinquant locum corpori cum anima,P aenuis assici, aut pc
nis pro qualitate operum. Oandoquidem in praesenti uita huiusmodi non exeo sicetur iudicium,in qua ipsi peccatores,& abundantes in seculo diuitias obtinet,& rerum prosperitatem ps. 72 boni uero calamitatibus aliguntur,&aerumnisci; plurimis. Porro si Deus in praesenti uita bonos sinat tribulationibus agitari, iac premi, malos uero rebus gaudere secundis & sertu natos florere non tamen idcirco, aut iudicium eius non est iustum,aut prouidentia non recta. Nam hoc in mundo non mercet extremum suum iudicium , sed illud reseruat in finem
mundi, & in uita futura consummandum,quo iustis pinnia pro suis reddat operibus,& malis supplicia. Et illud erit maximae aequitati consentaneum,quandoquidem pro bonis,tunc bona retribuet, & pro malis intermina mala,quema
