장음표시 사용
221쪽
Iuit glosa super gen. dicens. Nouit dominus cui parcat,ael ad consumationε
in melius,sicut pepercit Aaron,quem non perdidit cum aliis in conflatione uia tuli aurei,sicut & pepercit Ezechiae,contra quem dederat mortis sententiam,cu ius dehinc uitae tempus annorum quindecim superaddit. Nouit etiam cui parcat ad tempus,quamuis praesciuerit eum mores uitiosos nunquam emendatum. Ante etiam diluuium peccatoribus dedit centum annorum lpatium ad poenitendum, postmodum uero omnes perdidit per diluuium, praeter octo animas. Nouit insuper quibus non parcat, intantum, ut nec mutationem eorum expectet, quales fuerunt Sodomitae,quos igne,& sulphure combussit,Datan, & Abiron,quos terra in momento absorbuit uiuos. Haec omnia clarissime anima uidebit in speculo aeternitatis sicut & omne illud,quod augere potest suam beatitudinem, de quibus omnibus mirum inmodum gaudebit cum electis. Cognoscet etiam ibi,quomodo sapientissimus Deus omnia diuina opera, angelica, &humana, semper conuertit ad optimum finem ,hoc est ad manifestationem gloriae suae,& angelis,& hominibus ad fruitionem diuinae naturae , & sapientiae. 1imiliter,& quod singula mala opera ordinat ad magnum bonum sapientissimus Deus,qui in domo sua nihil inordinatum relinquit. Vnde miserabilem, & irrecuperabilem casum angelorum,& eorum consummatam,& obstinatam malitia, ordinauit ad exercitium,& coronam iustorum. Similiter unicum casum solius hominis Adar,conuertit in admirabilem humanae naturae exaltationem. Ex hoc
enim humana natura diuinae inseparabiliter unita est in persona filii Dei. Revera enim magnum,& mirabile est, carnem nostram sursum sedere, & ab angelis omnibus adorari,quod nequaquam factum fuisset,s Adam non peccasset, Non enim uenisset, ut redemptor tunc,sed ut glorificator duntaxat . Iniquam quo uenditionem Ioseph conuertit in salutem aegnii,& fiatrum suorum,quia si uenditus non fuisset,lota aegnius, & circuniacentes Prouinciae, inedia periissent. Eodem modo grauissimum peccatum,quod ab initio factum suit, cum de consilio iudaeorum uenditus fuit filius Dei, traditus,blasphematus, & ad turpissima
mortem condemnatus,crucifixus,& inter latrones siispensus, apientissimus Dominus ordinauit ad peccati destructionem, Angelicae 'ruinae reparationem,diobolicae potestatis diminutionem,captiuorum in limbo liberationem, caelestisi nure apertionem,& reserationem,& ut quilibet peccatorum,suncti hac uita,multo facilius,quam antiqui patres, promereri possent immediatum transitum ad diuinam fruitionem. Grauem etiam illam Petri negationem conuertit ad nonnullorum ecclesiae membrorum aridorum bonum,ut apud eum, quem dicta ecclesia Pastorem,& caput habere debebat,uberiorem compassione, & miserico diam inuenirent. Ex quo etiam Petri casu,praesumptionem dominus omnibus
amputauit hominibus . Graue quoq; infidelitatis peccatum sancti T homae redegit S aluator noster ad profectum totius Ecclesiae, maiorem enim fidem adhibere debemus,de resurrectione Domini, beato Thomae, pro uisu,& tactu cicatricui, quam beatae Magdalenae,quae pro sol8, uerbis credidit Angelorum. Pertinaciam etiam Sauli conuertit Deus in salutem omnibus ecclesiis, cum prostratus ex li po uersus in agnum, Euangelii sectus est intrepidus praedicator. Graue quoque peccatum,& contumeliam, quam sustinuit in inebris suis, Prophetis uidelicet. Apostolis,&Martyribus,saluator noster,conuertit in fulcimentum spei cunctis fidelibus. Vnde Ela. primo dicitur. Nisi Dominus reliquisset nobis semen,uidelicet,
222쪽
licet, in Apostolis,& martyribus quasi Sodoma suissemus,& quasi Gomorra es.
semus. Cognoscet itidem anima in illa uita beata prouidentiam Creatoris circa salutem humani generis,quae in hoc apparuit, cum unumquertat; hominem ad suam creaverit imaginem,& unicuiq; angelii custodem deputauerit, qui eundein materno utero conceptum ab insultu daemonum custodiret, necessaria corpori & conuenientissima singulis momentis minist rauit ,ab originali peccato unda baptismatis animam mundauit conserens Spiritum sanctum cum omnibus
donis suis,in filiu et adoptauit, in adolescetia, quandoq, per sonu quadoq; interna inspiratione ad aeterna salute inuitauit,exterius uero per creaturaS,ac uiuolv,& mortuorum exempla, ut ad inuisibilem Creatorem animam introduceret, eX-
citauit. Eodem modo Saluator ipse noster per sacram,& diuinam scripturam , plucidissime demonstrat,quomodo homo ad Deum,qualiter ad proximos, simuliter amicos,& inimicos, qualiter quoque ad Praelatos,& ad subditos, ad uiuos,& mortuos,se habere debeat. Sed quia non omnes diuinam intelligunt scripturam,addidit Doctores,& Nuncios fidelissimos,qui eam omnibus fideliter,& deuote exponunt. In qua quidem scriptura,per suos ueros praedicatores,& no per adulterantes uerbum eius,nunc minis terret,nunc blanditiis,& promissis allicit miseros ad salutem,qui sorte nihil de propria sunt solliciti conuersione. Unde dicit sponsus animae,in Canticis. 3.c. Aperi mihi soror mea, quia caput meum plenum est rore, quod beatus Gregorius exponens, inquit. Dum sposa dormit, dilectus ei,ut aperiat, pulsat, quia dum mens sibi per otium intendit, Christus multa peccatorum opera in hac uita tolerat,quia, nisi spirituales uiri ad doctrinam se accingat,nunquam infirmi seipsos carnales,cognoscunt,uel corrigere curant. Vult ergo sponsus, ut aliquando ocium dimittatur,& ad aedificatione proximorum spirituales intendant,quia dum persem sibi solum per interiore quie- in rem occupantur,dolet sp6sus,quod infirmi, uel impersecti, in dies ad peiora corruant. Quoniam autem haec omnia pro salute minime suffecissent, propter diuersa peccatorum uulnera, ideo benignissimus pater,ineffabili motus diligetia,
ct charitate,filium unicum suum misit,qui diligenter animaduertens, quomOdo in singulis membris omnipotentem Deum peccatores offenderent,abundantiorem emendam,quam meruerat genus humanum,exhibuit in cruce Deo patri in singulis membris,in qua cum clamore ualido,& lachry mis,in singulis par tibus uulneratus,salutem perditam humano generi restituit, a patre pro sua r uerentia exauditus,ab hebr. 3. Et innumera simul contulit alia beneficia, quae breuitatis causa omitto. Nihil enim plermisit eorum,quae ad nostram spectabat salutem,dicente Maec. s. Quid ultra debui facere tibi,& non feci r hoc istum no Rfecit, quod uiolenter ad caelum nos trahere noluit,quod ideo praetermittit, quia suae non conuenit iustitiae,inuitum aliquem scilicet coronare,cui liberum dedit
De dilectione,& stultione Dei in cassis
Lira cognitionem intuitiuam ,& facialem, sancti, in illa caelesti patri diligent Deum. Pro cuius intelligentia notandum quod in bea Ato Ioanne. c. s. scriptum est,quod pater diligit filium, & cap. I . in persona Christi. Ego Miligo patrem. Haec dilectio non est minor,
223쪽
quam diligens,& dilectus,quia Spiritus sanctus est amor patris, & filii, nec minus amatur ab amante,&amato ipse amor,quam amans ab amato,& amatus ab
amante. Et haec est illa serenissima,& iucundissima,ac persectissima trium pers narum in una substantia,dilectio , ubi amans est idem, quod amatus, & amatus
idem,quod amans, Amor uero,idem quod amatus,& amans,& e conuerso, id- est,amatus,& amans,idem quod amor. Vbi etiam amans,amatus,& amor, ponitus unum esse communicant ,in uno uelle conueniunt, unum nolle habent,
idem posse participant,imo totum possident. Ibi unum summum bonum,quod est omne bonum,in solidum possidetur,& nullius boni sine dilectione e posses sio. In qua quidem dilectione nullus desectus, nulla omissio, nulla unquam turbatio,nulla interpotatio. De qua totum mutum est, quod loquimur, etiam si summo studio loqueremur. Haec est cuius unio animam sibi unitam uere beata sicit. Haec est gaudium,de quo dicitur Ioan. I s. Vt raudium meum in uobis sit, C & gaudium uelirum imytrifur. QΠΠd em;audium patris,& filii, nisi amare, &amari e & taliter amari,quod anima famelica non saturabitur, nisi huic gaudio uniatur,& ipsa in hoc gaudio,& gaudium hoc ,in ipsa sit ,& eius sic gaudium impleatur,cum amanthita unita fuerit ,& amato, quod se in tam foeticissima unione,amare sentiat,& amari. Amor enim Dei uehementer ducit Deum in anima, di animam in deum, iuxta illud primae Ioan. . Qui manet in charitate, in Deo manet,& Deus in eo. Et quare. ' quia Deus charitas est. O quam Belix anima. quae se, absq; interpolbtione,ex omni uirtute sanctae trinitatis, ad omne, & pro pter omne, sentit se amari,& Deum tanto amore circa se occupari, ut dicit beatus Tho. in opusculo . . c.2 quas omnium creaturarum sit oblitus , cuius beatitudo augetur, cu e conuerso in amore beatissimae trinitatis cum omnibus uiribus suis penitus se immergit. Et tunc implebitur illud praeceptum Deut. 6. quod secundum expositionem beati Augustini,in hac uita impleri non potest, uidelicet. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde idest,intellectu sine error ex tota anima Idest,memoria,sine ODIiuion ex tota mente c ut uoluntate,sine contradictione, T unc enim anima nunquam errabit in amore Dei, ut ei aliqua creaturam aequet,uel praeponat, nunquam obliuiscetur ad momentum amoris diuini, qui semper praesens est,nunquam contrarium sentiet amori Dei, sicut,
in hac uita, ubi frequenter aliquid aequiparat Deo,uel praeponit, uel aliquid diligit,propter quod Deum minus diligit,& saepe Dei obliuiscitur, uel appetit alia quid diuinae contrarium uoluntati. Quid enim est diligere toto coise secundu E expositionem Chrysostomi9 nis,ut cor tuum ad nullius rei dilectiὀnem , magis inclinatum si,quam Dei nec delectetur in specie, plusquam in Deo,non in honoribus,non in auro, non in amicis,sed prae his omnibus Deum amet e Quid est diligere Deum tota anima,nis certissimum habere animum in ueritate, & fi mu esse in fide Θ Quid est Deum diligere tota mente nisi ut omnes sensus nostri, intellectus,sapientia cognitio, memoria, Deo uacent f Qui ergo aliquem horum sensuum occupat circa temporalia iam non ex tota mente diligit Deum, quod etiam est impossbile hic impleri. Vltra praedicta in illa beata patria fius
F tur anima Deo. Fruitio uero est detestatio proueniens ex coniunctione inrelis elus,& affectus in Deum. Cum enΓm anima figit inteflectum in aeternitatem mmensitatem,omnipotentiam,sapientiam,bonitatem, largitatem,charitatem, nobilitatem Dei,&c. statim affectus animae delectatur in singulis intellectis, di non, solum
224쪽
selum in seipso,sed & in sinetulis angelis,& sanctis,& singulis uirtutibus,& donis
eorum gratuitis,& naturalibus. Et ita secundum Apostolum primae corin. I S. Deus erit omnia in omnibus, idest ipse in omni creatura, qua ipse plene & proprie possidebit. In singulis quae ab ipso sunt, uidelicet,angelis,&sianistis. De hac fruitione,dicit Esa. G. T unc uidebis,& afflues, & mirabitur, & dilatabitur cor tuum, uidebis intellectu diuinam naturam,& diuina opera. Et assues, te in sin- ingulis delectando. Et mirabitur cor tuum, trinitatem in unitate, & unitatem in Mirinitate, & singula opera diuina contemplando, similiter, & quomodo in singulis sit totus. Et dilatabitur cor tuum,ad suscipiendam trinitatem, cum omni quod habet,& potest. Hanc delectationem operabitur in nobis ipse Deus, sicut per Esa. 66. dicit. Quomodo, si cui mater blandiatur, ita ego ipse consolabor uos, quia delitiae meae esse cum filiis hominum. Ibi igitur fruetur anima Deo, propter Deum ,quia stui, secundum beatum Augustinum, est amore alicui in rere propter se, & non propter priuatum commodum. Delectatio enim, qua oanima Deum apprehendit,accendit eam ad desiderandum multo uehementius diuinae gloriae manifestationem,quam propriam beatitudinem. Valde enim manifestatur diuina gloria, dum se fideli animae Deus exhibet ad fruendum,& tanta puritate asscitur anima circa Deum, ut si sibi necesse esset eligere unum de duo-ous, uel aeterna carere beatitudine,uel diuinam uoluntatem in se, uel in aliis impediri,multo lubentius eligeret aeterna priuari scelicitate,quam Dei uoluntatem in aliquo retardare, & magnam sibi reputaret beatitudinem, cum proprio detrimento, diuinam in omnibus implere uoluntatem. Sic Eleazarus, ut scribitur in secundo libro Machabaeorum .c. 6. potius uoluit in inferno puniri, quam ex timore mortis, mandatum legis,de non comedendo carnes porcinas, transgredi. Et ne taedio assiciam legentes, ut huic citius imponam finem A rticulo, qui potius scrutari deberet, quam legi, uel audiri . Concludo, quod supradicta sunt, quae nos uere sectices,& beatos faciunt, non quae uulgo expetenda, & optabilia uidentur, uita uidelicet contemplativa, non uoluptuosa, modesta, non affectibus obtemperans, studiosa, non inerti octo torpens, Dei cognitione illustris,notata inflantis scientiae nomine caeca,futurae uitae spe firma,non praesentis fiducia fluctuans, Dei charitate Delix, non mundi amore misera,& captiua,& ad eas capessendas Metamorphos opus est, hic sit inopia, illic opes, hic lachi ymae, illic laetitia, hic nuditas , & mendicitas, illic copia, & abundantia, hic labor, illic
quies: hic contumeliae, illic gloria hic malorum perpesso, illic omnium bon rum consecutior Ideo si hic compatimur,in caelesti illo regno corregnabimus. O beata regio supernarum uirtutum: ubi beata trinitas a beatis,facie ad faciem. Adetur: usi illa lublimia agmina, penarum applauiu lanetus, IInctu sanctus Dominus Deus sabaoth, clamare non cessant. Locus est uoluptatis, ubi torrente uoluptatis tuae potabis eos. Locus splendoris, ubi iusti fulgent,sicut splendor firmamenti. Locus laetitiae, ubi laetitia sempiterna super capita eoru . Locus abundatiar, ubi nihil deest uidentibus eum. Locus suauitatis, ubi apparet Dominus suauis uniuersis. Locus pacis, ubi in pace factus est locus eius. Locus admirationis, ubi sunt mirabilia opera eius. Locus satietatis, ubi satiabimur clim apparuerit gloria eius. Locus uisionis, ubi magna uidebitur uiso. O Regio sublimis plena diuitiarum , de uallelach marum suspiramus ad te, ubi sapientia, sine ignorantia , memoria sine obliuione: intellectus,sine errore ,ratio,sine obscuru
225쪽
DE SYMBOLOtate splendebit. stegio, in qua Domihus transen ministrabit electis suis, idest,
talem se, qualis est, ostendet: Illic erit Deus omnia in omnibus, ubi rerum uniuersias mirabiliter ordinata,dabit creatori gloriam, laetitiam creaturae. Oculus non uidit Deus absci; te,quae praeparasti diligentibus te. Pax enim est, quae ex perat omnum sensum, pax super pacem,indeficiens exultatio, torrens uolupta tis diuinae, flumen laetitiae, gaudium plenum. Cogita quicquid uis, quicquid potes exopta, eXcedit cogitatum omnem , desiderium omne exuperat illa sedlicstas, aeternitas illa,beatitudo illa. Ad quam nos sua miseratione perducat,pret heniens in benedictionem dulcedinis,& indeficienter interim tribuens promis. sam centupli gratiam,ad solatium utim,& remedium laboris huius, ne defici mus in uia,ut de exhibitione praesentium munerum, firma sit expectatio futurorum , qui uenit, ut uitam aeternam habeamus, & abundantius habeamus , Iesus Christus Dominus noster &c.
AMEN. Voniam omnia supradicta uerissma esse indubitate credimus, di quae, uel
ad creationem, uel redemptionem,uel iustificationem nostram pertinent' patrcm coelestem per uerbum suum,in,& cum Spiritu sancto operatum esse,& nobis certo per Dei misericordiam obuetura credimus,ldcirco dicimus, Amen; quae uox est sermonem confirmantis,& natum sere praecantis,hoc est ,ita
226쪽
ABsoluimus in superiori tractatu Deo optimo labori nostro aspirante Ap stolici Symboli expositionem,accurat lucubrationibus ut par erat) co
tentarum in eo rerum medullas enixe cxpressimus, questiones j; enucleauimus. Nunc de Sacramentorum materia eorumq; explanatione consequenter a e
dum est: Et primo in generali, minutatim postmodum de singulis disserturi. '
ACRAMENTI vocabulum Sancti Patres, & qui Biblia transtulerunt, accommodarunt ad significandum id quod graece mysterium dicut, quod sacrum secretum,aut religiosum arcanum, dicere possinnus . In qua tamen significatione, interdum latius, interdum restrictius, accipitur. Nam in genere accepto vocabulo, significat omne religiosum arcanum, seu omnem rem sacram absconditam, etiam quod alterius rei signum nosit, uti dicimus sacramentum diu initatis, de quo Paulus Ephesiis cap. I. Is ribens, ait, Deus nobis sacramentum voluntatis suae notum fecit secundum beneplacitum suum, quod aliis generationibus non est agnitum,sed absconditum a seculis,quippectim gentes cocorporales sint,& comparticipes promissionis eius, in Christo Iesu,in quo omnes habemus fiduciam, ac accessum in confidentia por fidem ad ipsum: Et prima: Tim. 3. Et manifeste magnum cst pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne: nimirum,ipsum Christum, nuens, magnum csse pietatis sacrametum, quod cum sit filius Dei inuisibiis, manifestatus est in carne. Frequentius v ro sacramentum dicitur sacrae rei signum, quod eius similitudinem gerit,cuius signuest, ciuemadmodum signa, & figurae veteris testamenti, sacramenta appellantur: id quod familiare est patribus ; Vnde Augustinus contra Faustum Manichaeum lib. IV. c. I 3 ait. Sacramenta, quae Obseruabantur ex lege, praenuciatiua tantum fuisse Christi venturi. Deniq; quod ad propositum nostrum attinet, patres strictissime sacra- meti vocabulum,ad significandum peculiariter sacramenta nouae legis deflexerunt: ea scilicet, quae sunt signa visibilia inuisibilis gratiar, quam Deus efficaciter in certe in ipsis operatur, modo rite tractentur, & accipiantur. Sunt ergo sacramenta omnia nouae legis principaliter instituta,ut sint non modo signa certa gratiae, sed causa cum id efficiant, siue conserant,quod significant. Causa vero potissma institutionis sacramentoruin dictae nouae legis haec est, ut sintsr sentissima remedia contra peccata, & efficacia signa gratiae Dei. Proindeq; sic sunt signa, ut non tantum signent sed & sanctificent. Quamobrem Dominus Iesus Christus leui iugo suo, & leui sarcinae nos subdens, sacramentis numero paucissimis, obseruatione facillimis, si niῖcatione praestantissimis societate noui populi, colligauit.Et sic caelestis medicus humani generis reparativus, tali modo sanauit aegrotum, sicut optime competebat aegrotanti, aegritudini, occasioni aegrotandi, & ipsius aegritudinis curationi, Aeoro-tus erat humanum genus. Morbus Originalis culpa. Origo vero istius culpae, pcet principaliter fuerit ex consensu voluntatis, occasionem tamen sumpsit ex sensibus exterioribus. Ad hoc, ergo Vt medicina respodeat morbo, oportet, ut non tantum spiritualis sit, verum etia aliquid habeat de sensibilibus signis: ut sicut sensibilia sile- rant animae occasio labendi, ita essent ei occasio resurgendi. Et hac ratione medicina nostri vulneris consistit, in ecclesiasticis sacramentis. Propter quod qu ritur
an congruum fuerit in qualibet lege institui aliqua sacramenta, ad prolapsi generis M humani
227쪽
humant reparationem. Manifestum est enim,s sacramenta in nulla lege suntneces B saria simpliciteri cum sic necessarium sit sollim illud, quod per nullam potentia potest non esse, ut Deus qui est cias necessarium simpliciter . Nec sacramenta sunt homini necessaria in ordine ad finem, qui est beatitudo: cum Deus eam possit homini conferre sine sacramentis, Non enim ut inquit magister selaxent . pri. dist dDeus suam potentiam alligauit sacramentis. Ex suppositione tamen diuinae ordinationis qua ordinauit nullu de massa yditionis propagatu,saluare regulariter,si no excusat suscipiedi impotetia, nisi r sacrameta ipsa sacrameta sunt ad salute necessaria. V de Io. 3. de sacramento baptismi dicitur.Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & Spiritu sancto,non potest introire in regnu caelorum. Questio igitur est de institutionis fa-C cramentorum congruitate. Pro quo notandum,sccundum Doctores,quod tres sunt hominis status. Primus naturae perfectis.Secundus naturae integrae,nondum a periectione suae conditionis lapis.Tertius naturae lapsar,siue corruptae per peccatum Adae. Primus erit in patria, de quo Boet. 3. de consei. Beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Secundus fuit in Paradise terrestri, sub praecepti obe-D dientia. Tertius est hominis in praesentis exilii miseria. Sacramenta etiam sunt quaedam animae medicinae, secundum Hugonem lib. I. de sacra. parte 9. c. q.G Icentem. Ipsa medicina, ipsa sunt sacrameta: & capite 3. Ea vasa esse,inquit,medicinalia:cum ait.Deus,medicus,homo,aegrotus,Sacerdos,minister,vel nunci ,gratia,antidotu, Vas, sacramentum. Medicus donat,Minister dispensat,Vas struat, quae Lanat percipientem aegrotum, gratiam scilicet spiritualem. Et Deus ut magister, contra pecca-E ti originalis, & actualis vulnera, sacramentorum remedia instituit. EX quabus clacl-tur,' ante lapsum hominis, sacramentorum institutio curativa, non fuit congrua, ctim tunc non aeci morbus. Non enim opus est valentibus ridedico. Mati. 9. Et lacet in illo statu indiguerit gratia, prout ipsa cst ornatus animar,disponens,Vel cooperans ad meritum,& beatitudinem; non tamen gratia sacramentali, unde Ricar.dist. pri. .ar. 2.q.pri.inquit, hominibus non dispositis ad aliquam infirmitatem,prout erant homines temporc innocentiae, non est danda medicina, sed ordinatum regimen percipiendum. Et praecipiendum erat, ut recte viverent, per cuius praecepti Obedientia, mereretur c6firmatione gratiae, qua spetuo pseruarent a laptu .Et licet F matrimonium institulli fuerit in statu innocentiae, non tamen sacramentu matrimoiiij, ctim ibi institutum fuerit in officium tantum, nec suit efficax gratiae signum. In qualibet tamen lege,hominis lapsi, congruum fuit sacramenta institui. Et ratio est, quia, ut dictu est supra, congfuti est hominibus unius religionis, in aliquibus signas cxterioribus communicare, per quae ab aliis alterius instituti distinguantur. Et hoc scire congruit. Quia cum cognoscunt se esse eiusdem legis, se mutuo iuuent ad eius Obseruationem: & si alterius, se vitent, & caueant tanil mutuo impedictes, & talia syna expedit esse practica, respectu alicuius effectus inuisibilis cooperantis,ad religionis suae obseruantiam. Huiusmodi autem signa in religione christiana sunt sacramenta. Et ideo corum institutio toti comunitati fidelium fuit congrua . Vnde beatus Augustinus lib. I9. contra Faustum Manichaeum cap. II. In nullum nome reli
G gionis seu verum, seu falsum, homines coagulari possunt, nisi aliquo signaculonini
vel sacramentorum visibilium consortio, colliξentur, Nec congruit signa ipsi esse certa, certitudine euidentiar, quia sic auferrent a suscipiente debitam pri aratione:
eum susceret sibi qualitercunq; indisposito, signa illa suscipere, quod impediret si scipientis deuotionem, & profectum: sed congruit 2 sint certa, ut in pluribus, id est
228쪽
semper, nisi suscipientis indispositio impediret. S. Bona. pri. quarti q. prima, assignat rationes congruitatis institutionis sacramentorum ex parte Dei, & nostri. Ex hiparte Dei, seminam misericordiam, iustitiam, & sapientiam. Misericordiam, qua homini, qui male gratiam propter voluntatis vertibilitatem seruauerat, sacramenta praeparet,ad quae recurrens, gratiam certe inueniret. Iustitiam, qua hominis,qui per superbiam ceciderat, humiliationem requireret ,per quam ad gratiam sessi sponeret: hinc sacramenta instituit, ut suscipiendo illa quae infra eum sunt, se humilia ret, & sic Sratiam quasi ex pacto inueniret. Sapientiam, ut in eo, in quo homo ceci derat, resurgeret: & sicut a visibilibus occasionem lapsus acceperat, ita in sacrametis visibilibus gratiam inueniret. Ex parte nostri fuit congruum sacramenta institui, quia homo lapsus, creatus erat in rationali: ideo data sunt ei sacramenta sensibilia ad eruditionem. Elatus erat in irascibili, ideo data sunt ad huin illationei torpebat in concupiscibili, ideo dari debuerunt sacramenta ad exercitationem. Congruebat diuersa sacramenta institui pro statu diuersarum legum ad hominis vulnerati curationem. Cap. II.
Iuersa autem sacramenta congruebat institui in diuersis legibus quantuad sensibilia significantia, & quantum ad perfectionem significati,simul& modi significandi. Et ratio est,per Sco. in pri.dist. q. quia in processui generationis humanae semper creuit notitia veritatis, ut patet per Beatum Gregorium homil. I 6, super Erech. Lex etiam posterior regulariter in progressu humani seneris fuit priore persectiori lex autem perfectior, emin tioribus ad sui obseruantiam indiget adiutoriis. Et notitia veritatis clarior, cXigit signa manifestiora: & ad hoc magis congruebat instituere alia signa, si priora de nouo confirmare, ut sic tolleretur signorum equi uocatio, quae est mater dubiorum, &errorum. Praeterea lex Moysi, propter pronitatem populi ad Idololatria, data erat in onus, & hac ratione dicta est lex seruilis, & timoris: ideo multis caeremoniis, &sacramentis stimendo sacramenta improprie oneranda erat: ut populus ille iugo legalis seruitutis oneratus, ab Idololatria: arceretur. tax vcro Euagelica, quae cst lex gratiae, & amoris, & a seruitute legis liberans, potioribus, facilioribus, pauci ribus, & magis manifestis sacramentorum auxiliis indigebat: prout Beatus Augustinus I9. lib. contra Faustum Manichaeum cap. I 3. inquit. Clim Christus suo aduentu veteris legis sacramenta impleuisset, ablata sunt, & ideo ablata,quia impleta: non enim venit soluere legem, sed adimplere: & alia sunt instituta, virtute maiora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora, tanu. iustitia fidei reuelata,& in Iibertatem vocatis filiis Dei, iugo seruitutis ablato, quod duro, & carni dedito populo congruebat. haec ille. Videndum cst primo de sacramentis legis naturae: nul- Clo enim tempore dimisit Deus cultores suos sine remedio necessario ad salute. Omni nanq; tempore post lapsum filii necessaria ad salutem deletio originalis peccati:& ad hoc, omni tempore, post lapsum fuit aliquod effcax remedium. Vnde Domi- Dnus Alexader de Ales.parte ψ.q. s. mem .pri.que Sco. pri.dist. q. q. Vltima imitatur, tenet, quoc licet peccatum originale in adultissoluerit deleri, per aliquem bonum motum intrinsecum, in paruulis tamen, in quibus talis motus fuit impossibilis, non potuit deleri per actum proprium corum, sed per actiim aliorum, ad paruuloru si lutein relatum: de quo nullus potuit esse certus,nisi hoc esset institutum a Deo.Ctim ergo non solum adultis suis cultoribus prouiderit Deus, de remedio necessario ad
229쪽
salutem, sed & paruulis eorum,& de tali remedio de quo parentes possent esse certi;
sequitur ' pro tempore legis naturae,crat a Deo institutum aliquod signum certum,& efficax ad deletionem originalis: & magis probabile est, signum huiusmodi sitisse sensibile et intelligibile latum, Cui opinioni concordat dictum Augustini supra ab
legatum contra Faustum,videlicet, Quod in nullii nomen religionis homines coagulari possunt, nisi aliquo signaculorum, vel sacramentorum visibilium consortio Q colligentur: Ad illud vero, quod beatus Gregorius A. moralium dicit . Ouod apud nos valet aqua baptἰlmi, hoc egit apud vetercs, pro paruulis: Iesa fides, & pro inhioribus virtus sacrificii, Respondent prefati, quod per solam fidem non intelligit solum habitum, aut actu Interiorem fidei, ted actum sensibilem exteriorem fidem protestantem, & ille actus sufficienter habere potuit rationem sacramenti, etiam si illa protestatio fieret in aliquo verbo solum, inuocando Deum, vel paruulum eide offeredo.Et sic distinguitur fides sola, idest solitaria sine sacrificiis, contra fidem in sacrificiis protestata. Et primum ponit ide beatus Gregorius sufficere pro paruulis: st Secundum vero, videlicet, fidem protestatam in sacrificiis, requiri in adultis,ut patet ex scriptura, eo quod pro tepore illo placuerunt Deo sacrificia, ut patet de oblatione Abel,Gen. q. Noe Gen.8. Melchisedech Gen. 14. Abrahae diuidentis vaccas, Gen. IS. Non autem placuissent. nisi fuissent a Deo instituta: imo praesumptuosum reputaretur, si talia obtulissent sine diuina inspiratione,vel praecepto. Subdit ad hoc idem doctor,' aliud est institutio sacramentorum aliud promulgatio:& secundum, scilicet promulgatio psupponit institutionem per se,uel alium sectam. Institutio autem sacramentorum quae non solum re presentant, sed certe, & efficaciter significat, & causant secrametale estinu) per solii Deu fieri potcst. Cum ipse solus instituere possit sacramentum, qui causare potest sacramentalem effectum, cum enim sit si pernaturalis, eXcedit facultatem creaturae. Et licet solus Deus possit sacramenta in stituere, alius tamen a Deo potest huiusmodi institutionem promulgare: cii in hoc non excedat facultatem hominis. Insuper licet institutio ad significandum simpliciter possit committi creaturae, non tamen institutio ad certe, & efficaciter significa dum, clim illa non possit fieri, nisi per determinationem voluntatis diuinae prodi
cendo effectum sta natum. Si quaeratur unde habeant sacramenta efficaciam,.an GH institutione diuina .an ex Xpi passione Respondor Riylpri di q 2 . Ouod sacratamenta ex tribus habent efficaciam,videlicet, a Deo tanq a causa principat instituἶ te, a passione Christi, tang a causa prima merente, & a lide ecclesiae causam minus principalem principali causae continuante. Vnde Augustinus de prima causa merc-- te, II. de Civit. Dei.c. 2 6. declarans ostium Arcar Noe ait; Illud est vulnus, quadolatus crucifixi lancea perseratum est, hac ad illum venientes ingrediuntur, quia inde sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur: manarunt ing tanq a causa. meritoria. Si quaeratur quae sint partes integrales sacramentorum. Rcspondet ma-ι oister in litera ' duoSus lacramenta consist i,verbiocilices, Erebus: quae duo
beatus Augustinus tractatu 8 I. cap. I S. super Ioannem,nominat elemetum,& Ve bum . Accedit, inquit, verbum ad elementum, & fit sacramentum. Per rem, siue Iementum intelligens actum aliquem sensibilem, siue rem, ut ablutionem, unctionc, calicis traditionem &c. quae cum verbis significant esse uin sacramentalem. Per verba autem,orationem prolatam ore ministrantis sacramentum. Elementum siueres dicitur materia . Verba vero dicuntur sorma. VItra etiam pista requiritur intctio actualis, Vel virtualis in conserente sacramentum, qua intendit ministrare illud,
230쪽
idest re, & verba exhibere,inny ea quae ad certu essectu instituta sunt a Christo,hoc
est exhibere in fide ecclesiae, etiam si non crederet sequi effectum. Haec autem intelliguntur dutaxat de sacramentis nouae legis: quoniam sacramenta veteris legis c sistimi in rebus, & non coexigunt aliqua verba, Vt patet de circuncisione,cui non in1cribitur aliqua sema. Congruitas autem, quare in sacramentis nouae legis requi-rutur verba, est, quia ipsa sunt persectiora sacramentis veteris legis, non modo in
causando, sed & in significando. Perfectissima autem significatio fit per verba: quae certius, expressius, & distinctius significant, secundum omnem mentis conceptum ex impositione, si ex naturali similitudine. Sacramenti variae descriptiones, idem sere signiscantes. Caput. III. Acramentum secundum beatum Thomam, & Duran. in η. dissipes. dicitur a sacrando active, sicut ornamentum ab ornando: est enim medicamentum, quo aliquis sacratur. Interior enim contritio praeparas, vel gratia Ermaliter simans, non est sacramentum: quippe cum sacramentum sit aliquod sensibile extrinsecus ad sanctificadum hominem, appontum: Sacramentum autem sumptum pro signo gratiar effraci, & certo, primo definitur ab Augustino, in libro de corpore Christi. Quod est, per quod sub tegumeto rerum visibilium, diuina virtus secretius salutem operatur. Secunda definitio est magistri dicentis. Sacramentum est inuisibilis gratia visibilis serma, ut ipsius imaginem gerat, & causa existat. Scotus vero pri. dist. q.q. a . licet concludat,' definitio proprie dicta non sit, nisi entis positivi, per se unius, realis, copositi realiter, vesquo ad conceptus, uniuersialis,& lolius talis. Ponit tamen iso videlicet modo, quo entia rationis possunt definiri talem secramenti deseriptionem, scilicet. Quod est unum sensibile, gratiam Dei, vel effectum citis gratuitum, ex institutione diuinaeficaciter significans,ordinatum ad salutem hominis viatoris. Et haec ratio est eadecum definitione magistri,si illa recte intelligatur: per hanc enim, illa supplenda est nam quod illa per Erma intelligit, haec per signum sensibile explicat, eo modo quo ima o Herculis dicitur serina Herculis, Et quod additur, visibile, debct intelligi psensibili cuiuslibet sensus: cum visus sit excellentior omni sensu, & plurium disteretiarum cognitiuus,pri.Meta. in prooemio. Ponitur ibi gratia inuisibilis, pro effectu Dei gratuito interiori,ordinato ad salutem hominis viatoris.Suppleri autem debet differentiae specificantes signum: puta,ex institutione,contra signum significans naturaliter: & eficaciter, contra signum aequivocum, quod est signum incertum: cum aequaliter habeat secum signatum concomitans, vel oppositum; Signum enim diutiditur in rememoratiuu,quod est pleriti:pro nosticum,quod est suturi:& demostr tiuum, ciuod est psentis. In supradicta etia definitione,effcaciter, includit,lam cem titudinaliter, q prognostice: accipiendo prognosticum pro signo non tantum pri ri duratione signato, sed etiam natura. Tria autem sunt necessaria ad sacrametum. Primum quod sit res sensibilis habens naturalem similitudinem ad gratiam, siue es.sectum Dei gratuitum, quem representat, naturalem similitudinem dico, per proportionabilitatem, quae est similitudo duarum proportionum,ut sicut se habet aqua ad abluendas maculas corporales, ita se habet gratia ad abluendas spiritualcs: haec Sanctus Tho.dist. pri. .q. pri.Secundum necessarium est,quod sit a Deo actualiter
institutum, ille enim tam potest instituere sacramentum, qui potest eius signo dare, M iij certitudinem
