Theologicarum institutionum compendium, Clementis Moniliani card. Arae Coeli. Catalogus omnium contentorum in hoc volumine. De Symbolo Apostolorum. De Sacramentis. De Praeceptis diuinis. De Consiliis euangelicis. De Oecumenico concilio. Cum indice co

발행: 1562년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

DE SACRAMENTO.

nis. Alexander de Ales in . parte sus summς opinatur, quod non: tum propter honestatem, ne in conspectu multitudinis virorum ad baptismum Ioannis concurrentium , nudarentur: tum quia non fuit opus cas reuocari a circuncisione, ad quam non tenebantur: tum etiam, quia satis per baptismum virorum inclinari poterant,ia disponi ad baptismum Christi,quo uniuersaliter omnes erant baptizandi.

De Baptismo Christi, qui est ianua omnium sacramentorum, & de eius institutione. Caput VIIII.

Aptismus, primum Sacramentum nouae legis, non fuit institutus,quando Saluator nostera Ioanne baptigatus fuit, cum eum baptizauerit inserina propria, & non Christi. Dedicauit tamen tunc aquam tansi materiam idoneam suo baptisimo, ex contactu suae mundissimae carnis Nec

in illo verbo dicto Nicodemo Ioannis 3 . Nisi sis renatus fuerit ex aqua,& Spiritu sancto &c. Cum non fuerit congruum, ut tam necessarium Sacramentum institueretur coram persona priuata: quae no debebat fieri praeco illius institutionis. Neq; prorogata fuit institutio usq; ad tempus ascensionis, cum certum sit, quod Di-Ε scipuli Christi ante illud tempus Daptizauerint Christi baptismo. Vnde Discipuli Ioannis dicebant ad eum Ioann is 3. Rabbi, cui testimonium perhibuisti,ecce i

se baptizat, & omnes veniunt ad eum. Et capite sequenti. Quansi Iesus non baptizaret, sed eius discipuli. Sacramentum ergo principale Euangelicae legis, per quod intratur in eius obseruantiam; debuit esse nouum, & proprium illi legi: debuit esse euidens in significatione, clim lex nostra sit lex veritatis, euacuas umbram: Debuit esse copiosum in grae collatione,ctim haec sit lex gre: Gratia cnim, & veritas per Iesum Claristum facta est, Ioannis pri. Debuit etiam esse facile, clim eius iugum suauest,&leue,Mati. II. Debuit postremo esse commune, quia Deus ad lege Moysi r cipiendam elegit unum tantum populum: sed ad logein nouam, totum mundum, iuxta illud ps 18. In omnem terram exivit sonus eorum &c.Haec quatuor inueniuntur in baptismo videlicet, ablutio cum verbis, cauia hoc euidenter significat mundationem animae, quae est effectus principalis, & Gat gratiam copiose, de qua ps. 2 2. Aqua resectionis educauit me. Est facilis, & nullo modo periculosus, sicut fuit Ci cuncilio. Et est c6munis omni sexui, &aetati, de quibus vide Scotum dist. ῖ. q.q. . - Dico ultra quod institutio huius praecessit promulgationem: ctim ante institutione V non promulgetur: a determinatione enim legislatoris suam habet firmitatem :&potest dicta determinatio nuncupari institutio. Super quo dico duo, primum quod per institutionem non erat simpliciter necessarium baptizari: unde dicitur Ioannis. Is . Si non venulem, & locutus eis non suissem peccatum n6 haberent. Nullus cnim obligatur ad aliquod praeceptum diuinum, nisi per aliquem ministrum idoneum, &auctenticum: vel fama veridica, & testimonio bonorum, cui debet quilibet rati nabiliter credere, sibi promulgetur. Et hoc est verum de lege postiua, quae non cst nota interius in corde. Per solam ergo illam institutioncm praecedctem promulgationem non obligabatur populus ad baptismum. Nec praeceptum positiuum Circu-cisionis debuit statim dimitti: ex quo erat a Deo institutum, nisi certum esset praec

ptum baptismi suisse datum ab eodem: quae certitudo non potuit sine promulgatione auctentica haberi. Promulgatio baptismi potest poni duplex; Altera per moduconsilij: di altera per modum praeceptis Prima adhuc ex duobus: quia lex Euangelij perfectissima

242쪽

persectissima non debuitpraecipitanter imponi, sed homines primo ad illam allicivium exercitatis posset sub praecepto imponi. Secundo, quia lex vetus non erat mala, ideo non debuit lubito aboleri,sed synagoga cum honore sepeliri, ut osted retur eam fuisse bonam pro tempore suo. Impositio autem baptismi per modu pra cepti euacuaust circuncisionem, saltem quantum ad necessitatem. pro quo nota quod promulgatio facta de consilio diuino, obligat ad non contemnendum: cum Vtunc contemneret consulentem.Promulgatio vero per modum praecepti obligat ad obseruandum, si sit affrmativum, vel cauendum,si sit negatiuunt. Secus est de consilio, & praecepto humano: quia licet illud tansi irrationale, & infructuosem iudicare, quanil non licet, dum est Praelatus, contemnere, non obseruando,Mati. 2 3.S

per Cathedram Moysi sederunt Principes,& Pharilai, quscunq; dixerint vobἰs fa cite. Et sic patet obligatio prima baptismi per modum consilij ad non contemne dum: & per modum prςcepti ad suscipiendum. Priina durauit a principio, ex quo predicabatur Euangelium, vel baptismus per Christum, vel P Apostolos,usq; ad in Ddicationem solenem eiusdem post ascensionem Christi. Secundum autem tempus V ut credunt aliqui incoepit a die pentecostes in Hierusalem,quia usq; ad illum diem Apostoli non predicauerunt public iuxta illud Luca Vos autem sedete in illa ciuitate, donec induamini virtute ex alto. Non enim incoepit tempus simul apud omnes, sed de Sion exibat lex, & verbum Domini de Hierusalem. Esu a. Quibusdam enim incoepit tempus praecepti baptisui post mensem, alijs post annum &c. Quo tempore baptisinus fuit necessarius, & quo evacuata circuncisio. p. X. posito tanq verismo Baptismum sitisse in noualcge institutum, & A quod in baptismo non est distinguere, nisi duo tempora: primum quo ervsib consilio: & secundum quo crat sub pnecepto,ut patet ex dictis

in capite precedenti. Videdum est, an ex eodem fuerit circuncisio euacuata. Sanctus Bonauetura in dubijs circa literam dist. 3. . dicit de mete Hugonis de Sancto Victore, quod non est culpandus aliquis, nisi ex culpa sua sit ingratus,consilij,aut precepti. Fuit autem Nicodemo reuelatum tangconsiliu amico. Clim vero dictum est Matt.vltimo.Ite,docete omnes cies,baptirantes cos &c. Omnibus inserinandis expositus est sub praecepto. Vnusquisq; autem ex eo temnore debitor esse coepit baptismi, quo ad ipsum per praedicationem institutio peruenit. Scotus tamen dist. 3.quarti.q. . distinguit eiusdem circucisionis quatuor tempora. Primum,in quo erat necessaria. Secundum in quo utilis. Tertiu in quo licita. uam Stum in quo erat omnino mortifera. Primum tempus p cessit utruq; tempus baptismi. Secundum tempus comitabatur primum tempus baptismi: iudanis enim tunc poterat eligere utrunq; , & sic licitum, & utile filii pro illo tempore circuncidi, licet magis utile fuisset, dimissa circuncisione, baptizari. Tertium tempus cucurrit cum

secundo tempore baptisni, & hoc quo ad iudaeos,usq; ad tempus, quo beatus Paulus dixit ad Galatas s. Si circuncidimini, Christus nihil vobis proderit,& serte vltra, cum tempore purificationis Pauli, videbantur fratres Hieroselymis approbare obseruantiam legis, & de ea consulere Paulo. Sed quo ad gentiles conuertos,no est C dubium, quin cucurrerint secundum tempus baptismi, & quartum circuncisionis Gmul: maxime post illud tempus, quo Paulus astendit hieroselymam ad seniores super illa quistione, consulens, M. II. Vbi primo Petrus assiuat factum Cornelij, de

243쪽

DE SACRAMENTO.

quo Aet. I o. Et deinde Iacobus tanc Episcopus hierosolymitanus secundum in gistrum historiarum profert sententiam, dices, Act. I F. Ego iudico no inquiet

re eos, qui ex gentibus conuertuntur ad Deum, sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus &c. De illis quatuor duo sunt necessaria, videlicet, abstinere ab immolatis simulacrorum,& semicatione: duo alia scilicet abstinere a sui cato, D & sanguine, non erant necessaria: verum congruebat, ut abstinerent, ne iudaiis c uersis essent abominabiles. Quo vero ad iudaeos conuersos, nec in principio secudi temporis ipsius baptismi,nec post illud tertium Concilium Apostolorum circumcisio omnino exclusa est tang illicita,nec etiam cetera legalia: sed multo post te por licite seruabatur.Si dicatur, quod Paulus ad Galatas. a. Restitit Petro in Amtiochia dicens ; Cu venissct Cephas in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat,&reddit causam. Prius enim si venissent quidam a Iacobo, edebat Petrus cum Fenti-Ε bus, cum vero applicuissent, segregabat se ab illis,timens eos, qui ex circuncisione Venerant, & simulationi eius consenserunt caeteri iudaei. Paulus aegre ferens dixit.Si tu iudeus cum sis gentiliter vivis,& non iudaice, quomodo gentes cogis iudaizare Et hoc fuit paulo post illud tertium Concilium ; nam quarto Claudij anno venit Petrus Romam, & in via,ctim transiret Antiochiam sista sunt ista. Respondeo,quod de hoc facto est controuersia inter Hieronymum, & Augustinum. Scotus tenet cum Paulo, & Augustino, hac ratione, quod licet Apostoli in actibus,aut verbis, Vt homines potuerint errare, Nullus tamen Apostolus vel Propheta, inquantu scriptors alicuius libri canonici aliquo modo crrauit ; Quia secundum eundem Augustinum in epistola ad Hieronymum. Si ad seripturas diuinas Umissum silerit aliquod mendacium etiam officiosum, quid in eis remanebit auctoritatis λ quasi dicat, nihil.Vbi subdit, his solis libris scriptorum, qui Canonici dicuntur, hanc didici habere reuerentiam, quod nullum corum in scribendo errasse firmiter credam. Cum cssio Paulus ad Galatas, quae est pars scripture canonice in faciem Petri rostiterit, quia re prehensibilis erat, & quia non ambulabat recte ad veritatem Euangelij; necesse est dicere,illa verba esse simpliciter vera,aliter totius sacrae scripturς auctoritas auferretur. Poterat ergo dici reprchensibilis: quia, ut dicunt beati Ainbrosius, & Augustinus. Ad quamcunq; Ecclesiam veneris, illi te consermes: ideo Ecclesis gentium lia G bere debebat se consermare, & non dare occasionem gentibus subtrahendo se ab illis, ne scandaliraret iudeos venientes ad eum) seruandi legem. Vel quia ostend bat facto illud esse necessarium, saltem ad hoc, ut conuersi ex iudaeis, vellent communicare cum eis &c. Potest ergo intelligi ad hunc sensum illa Pauli reprehensio,

quia simulabat, non reputans mente hoc faciendum, quod fecit opere, licet Scotus credat,omne illud,quod fuit reprehensibile in Petro fuisse veniale, & non mortale peccatum. Concludit tamen, quod nullum illicitum est committendum, propter scandalum euitandum. Cum utilius scandalum nasci permittatur, quam veritasta relinquatur. extra de reg.iur.c. Qui scandaligauerit. Breuiter ergo Paulus licitet

Φi ter iud os seruauit legalia ,& multo tempore post tertium Concilium prsdictum. Et hoc fuit licitu,dumodo n6 poneret in eis spe tametsi illud,neq; utile,neq; necessarium esset. Inter gentes autem eisdem se consermabat, quia licuit sibi non seruare legem, pro illo secundo rempore baptisini. Petrus autem hieroselymis similiter seruans legem non peccauit: quia licuit iudaeo,& inter iudaeos tunc temporis legem seruare. In Antiochia autem inter gentiles conuerses non seruans legem,

sed consermans se gentibus , in cibis, & potibus, non peccauit. Sibi enim licuit

244쪽

non seruare lege m,Peccauit autem segregans se postea ab eis, in cibis, propter iam dicta, ut verba Pauli predicta saluentur. Nec obstat, quod habetur de baptismo,&eius essectu.c.Maiores. Vbi dicit Innocentius. Absit ut in illam damnatam heresim incidamus, quq perperam affirmabat legem cum Euanselio, & Circuncisionem cubaptismo seruandam. Cum non videatur, quod ecclesia hoc iudicauerit heresim ex sola omissione iudeorum quadam necessitate dispersionis, vel huiusmodi, non semuantium legem ; sed ut inquit Scotus,videtur, quod hoc fuit propter aliqua reuoc tionem simpliciter factam a Deo.Et si dicatur quod circuciso Abrahq in foedus sempiternum data suerit Gen. I7.Respondetur,quod erat foedus sempiternu inter Deu,& Abraham, & specialiter eius semen,cum nunq. fuerit aliud signum specialiter i ter Deum, & illud genus: cu hoc tamen futurum erat aliouod signum foederis,inter Deum,& totum genus humanum. Et melius erat semini fibrahe esse sub illo foedere comuni,q. remanere sub signo foederis specialis. Quantum ereo ad gentiles coue

sos,pr ceptum de circuncisione reuocatum erat in tertio Coculo auctoritate Petri,& Iacobi: imo & Spiritus sancti,cum dixerit Iacobus,visum est nobis,& Spiritui sancto. Quantum autem ad iudeos, supponitur aliquando reuocata, licet tempus non fuerit simpliciter explicitum in scriptura. a

De definitione baptisini,& eius propria forma. Cap. XI.

Agister Sent.dist. 3. sic describit baptismum.Baptismus dicitur intinctio, siue ablutio corporis exterius facta, sub forma verboria prescripta. νζVbi dicit beatus Bonauen. quod ablutio auctoritate Eccesis determina tal tur ad standum pro ablutione aquarum, similiter & corpus ad standum P corpor e humano. Ut sit lenius, ' baptismus cst ablutio corporis humani in aqua tacta. Ablutio enim facta in elemento, est sacrametum. Et subdit,quod in baptismo concurrit lotio tribus modis nuncupata. Nam ille qui mergit dicitur lauare: & ex consequenti baptizare. Similiter & aqua dicitur lauare, & corpus lauari; & sic lotio est hominis, &aquae lauantis,& corporis loti. Quia ergo ad baptismum haec trina lotio necessario concurrit,per illam potissmu describitur, que alias claudit,& psup ponit. Et hec est lotio corporis passua, quae immediate respicit baptismum, & pre lupponit duplicem lotionem predicta, fustam ab homine, & ab aqua, quo lotio est signum effectus gratiar, nec habet per nam significationem, nisi prout coniungitur lotioni aquae, & ministri. Illa enim est signum,quod anima purificatur a Deo. Doctores tamen nonulli, quibus arridet Dominus Gabriel Biel in . dist. quarti q. unica, assignant talem quid nominiis baptismi definitionem, dicentes. Quod est lotio hominis viatoris non dissentientis,facta in aqua elementari fluida,ab alto,simul se mam debitam cum intentione debita proferente, ex institutione diuina efficaciter significans ablutionem a peccatis. Delcriptio causalis est, simul indicans quidditate baptismi, subiectum, materiam, sermam,suscipicntem, & finem. Dicitur ablutio in aqua,no aqua,cu baptismus no sit aqua, qui est res pinanes,sed lotio in aqua,quq est opatio truens. Dicit hominis viatoris,p quod tagit subiectu,recipiens baptismum. VPro quo nota, quod omnis homo, qui lauari, seu tangi potest secundum se totum, vel aliquam sui principalem partem, potest baptigari. Paruulus vero in ventre baptizari non potest, eo quia secundum beatum Paulum I. Cor. I s. Non prius quod

spirituale, sed quod animale. Dicitur non dissentientis, quia in paruulis carentibus usu

245쪽

DE SACRAMENTO.

v1u rationis, requiritur fides Ecclesie, in adultis fides propria, una cum poenitentia interiori peccati mortalis a se commissi, non ut recipiant sacramentum ted ut con D sequantur gratiam, que est res sacramenti. Dicitur in aqua clementari: aqua enim simplex, siue clementaris est materia sacramenti baptismi, iuxta illud Ioannis 3. Nisi quis renatus suerit ex aqua,& cet. Vnde in concilio Tridentino scis. 6. titulo de sacramento baptismi c. a. dicitur. Si quis dixerit aquam veram, & naturalem non esse de necessitate baptisini, atque ideo verba illa domini nostri Iesu Christi, Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & Spiritu sancto ad metaphoram aliquam detorserit, anathema sit. Per aquam igitur excluditur omnis humor, qui specie differt ab es mentari r unde in aquis artificialibus distillatis, quia specie differunt ab aqua com-E muni, ut in eorum proprietatibus patet, no potest fieri baptismus, nec in quocunq; humore misto, ut vino, sanguine, flegmate, saliua, urina, & similibus, que specie differunt ab aqua Elementari. Si vcro non mutatur species, potest in ea fieri baptisinus. Dicitur fluida, quia in niue, aut glacie, nisi prius resoluantur, non potest quis baptigari. Aqua enim Elementaris congruit significationi effectus baptismi, &Vsui.Congruitatem tangit Scotus q. 3.dist. 3. .dicens,quhd aqua est frigida,lucida, communis, & necessaria: que proprietates conueniunt humori, in quo debet fieri baptismus, qui est ad reprimendum aestum concupiscentie, ad flectendum rigorems inobedientie, ad illustrandum hiaritatem fidei, ad introducendum in viam salutis. Dicitur facta ab alio, cum nemo baptigari possit a se ipso: cuius ratio est diuina in stitutio, sicut & omnium aliorum, quς sitiat essentialia in quolibet sacrameto. Vnde

Matth.vit.habetur. Ite, docete omnes gentes; baptirantes eos: eos, dicit, non Vos

ipsos: oportet ergo esse distinctionem personalem inter baptizantem, & baptiratu, cum baptisnus sit regeneratio spiritualis Ioannis 3. Nisi quis renatus fuerit, &c t. Nemo ut inquit beatus Augustinus in lib. de Tri. ut sit, generat seipsum. Dicitur consequenter, simul debitam sermam cum intentione proferentem: ubi duo tanguntur, videlicet serina debita, scilicet verba ad hoc a Deo instituta, & simultas

prolationis sormae, cum lotione. Nam ea,quae sunt constituta pro reuerentia sacramentorum,& non sunt sacramento substantialia ; sunt de necesstate ministri: ea enim omittendo peccaret, & tamen verum esset sacramentum,quod ministrarct.

Si tamen sint de necessitate sacramenti, clim sint etiam de necessitate ministri, si omittantur, non est sacramentum. Est quoque aduertendum, quod forma baptismi exprimitur de baptisino, & eius effectu cap. I. ubi dicitur. Si quis puerum ter in aqua immerserit in nomine patris,& filii, A Spiritus sancti. Ame,& non dixerit,cgo baptizo te in nomine patris,& filii,& Spiritus sancti,non est puer baptigatus: Ameni vero,non est de complemento sermae, ideo nihil refert si addatur, siue omittatur. Haec oratio videlicet, Ego te baptizo in nomine patris, & filii,& Spiritus sancti, est -- serma baptismi necessaria, quantum ad omnes suas partes,necessitate ministri, Ecclesiae Romanae subiecti. Peccaret enim non obseruando, cum teneatur illius legiabus parere. Ecclesia enim praedicta statuit hanc larinam seruari, ut habetur ubi supra, de baptismo, & eius effectu .c. si quis. Nec potest quispiam se excusare de ignorantia, si incumbat sibi ex officio baptizarc; cum quilibet teneatur ea scire, quae spectant ad suum officium. Apud graecos autem, se a quantum ad aliquos terminos minus principales, est mutata. Verba principalia sunt, quibus inuocatur trini-I tas, scilicet; In nomine patris, & cst. Minus principalia sunt, quibus significatur suscipiens, actus,& minister, videlicet, Ego te baptima baptizant enim graeci in hac

246쪽

BAPTISMI. Ty

serma. Baptizetur seruus Christi in nomine patris, & c t. qua ideo usi sunt, ne gloriarentur de ministris baptigantibus, contra illud I. Cor. I. Unusquisque vestrum dicit. Ego quidem sum Pauli,&cet. Melius tamen potuisset,nomine proprio exprimi suscipiens, ouam per seruum Christi: & ratio est,quia non est seruus Christi cum baptigatur, feci ut sit seruus Christi spiritualis, eo modo quo christiani sunt eiusserui, baptizatur. Haec tamen serma, quandiu toleratur ab Ecclesia Romana,&pro tempore, quo fuit instituta; fuit rationabilis: quod autem toleretur, patet per decretum Eugenij IIII. pro doctrina Armenorum in fine concilij Florentini. Pro qua serma notandum, quod licet de substantia sermae sit expressio actus, & suscipientis, non est tamen cie substantia, quod determinate exprimatur per verbum indicativum, vel optatiuum: similiter quod per pronomen Primae, vel tertiar personae, quia licet Saluator Matth. vlt. exprimat actum, & sulcipientem, non tamen Lexprimit sub verbis innuentibus praeceptum. Quousque igitur Ecclesia Romana sic permittit, non peccant graeci, sed secundum Durandum dist. 3. q. q. I. vere baptizant, cum secundum eum,in serma sua sint omnia substantialia sermae,& reuertentes ex eis ad obedientiam Ecclesiae Romanae, non rebaptigantur. Statutum autem Ecclesiae, licet possit ligare ministrum, non tamen evacuare sacramentum. Si igitur minister intendit facere quod Christus instituit,& non sit mutatio circa substantialia, licet sic faciens credat Ecclesiam catholicam errare ,& se bene sentire, verum sacramentum confert. Mutatio tamen verborum principalium sermae, quae sunt, in nomine patris,& filii,& Spiritus sancti, in alia verba eis synonyma,nis Deus dispe-set, tollit sacramenti v eritatem, & amouet eiusdem efficaciam. Hoc patet per ve Uba Christi Matth.vit. supra allegata,videlicet; Baptizates cos in nomine patris,&c. Vnde de consecratione dist. . c.In synodo, dicit Zacharias Papa. In synodo Anglorum decretum firmissime praeceptum,& diligenter demonstratum esse dignoscitur, quod quicunque sine inuocatione trinitatis mersus fitisset, sacramentum regenerationis non haberet. Dicitur Verborum principalium,quia in verbis,quae exprimunt actum, & suscipientem, quorum expresso non est necessaria, admittitur aliqua variatio per terminos non synonymos, ut dictum est de graecis . Additur non synonyma, quia licet illorum verborum, videlicet, in nomine patris, &c. ponere eorum synonyma in alia lingua, cum in omni lingua,tati na,hebraica,gmca,teuto nica, &c. possit tradi baptismus dummodo verba, infrascriptis, suerint synonyma latinis, videlicet in nomine patris, &c. Quamuis Sacerdos latinus sub Romana Ec- .clesia constitutus, peccaret in alia lingua selenniter ex officio baptigando, sicut etia 'si consecraret eucharistiam in alia lingua: cum ordinauerit dicta Ecclesia Romana, ut officia ecclesiastica dicantur,& ministrentur in latina,& graeca.Nec intelligo per verba synonyma, verba aequipollentia,quae idem significant,ut vult glo.in c.Multi, de consecratione dist. q. sed per synonyma intelligo verba idem, & eodem modo significantia ex natura sua, vel ex propria institutione, aut re communi usu accommodato , & hoc modo Pater, & Genitor, quantumcunque idem significent, differunt tamen in modo significandi. Si autem esset tanta corruptio verborum, quod sensus eorum non perciperetur ab audientibus, & latinum intelligentibus, tunc ni- rihil fieret,nisi Deus disipensaret. Hoc modo ex dispusatione diuina Apostoli ex fami Uliari Spiritus sancti consilio, in principio nascentis Ecclesiae, baptigabant in nomine Christi. Act. 2.& Ioan. Io. In quo tamen implicite tota trinitas designatur,& inuocatur. Nam qui dicit Christum, idest unctum, dicit eum qui unxit, scilicet pa-

247쪽

DE SACRAMENTO.

trem, & eum quo unctus est, Spiritum sanctum, ut inquit Magister ex auctoritate beati Ambrosii. Et hoc fecerunt, ut nomen Christi Iesu,in quo est salus, diuulgar tur, & amabile redderetur, quod tunc plui imis odiosum erat incredulis, & crub scibile infirmis. Dum enim videbant super baptigatos in nomine Christi dostendore Spiritum sanctum in signo visibili, excitabantur ad amorem ,& Venerationem nominis eius, ut inquit dominus Alexander de Ales in A. Par. suae summati Sed ratione illa cessante, & nomine Christi iam diuulgato, Ecclesia redijt ad priorem immam a Christo institutam .Quia cessante ratione dispensationis,etiam ipsa dispen satio cessauit,ut dicit.S. Thomas in . Ex quibus, secundum nonnullos, sequitur, si quis nunc baptizaretur in nomine Christi, non esset baptietatus, sed veniret iterubaptizandus: cum deficeret Brina, & dispensatio locum non haberet. Concordant Ρ Thomas, Bonaventura, Durandus, & Petrus de Aliaco. Scotus tamen videtur dubitare, nec audet dicere quod baptigatus hodie in nomine Christi,esset baptigatus; nec quod non esset baptigatus,ex quo non legit,ubi fuerit dicta dispensatio reuocata: & circa ipsum secundum eundem) agendum seret,ut in dubijs,hoc est rebapti- .etandus esset sub conditione, ut habetur de baptismo,ubi supra. Ex quibus sequitur, quod si quis baptiraretur in nomine trinitatis, aut in nomine genitoris,& geniti, &procedentis ab Vtroque, non esset baptizatus, secundum sententiam sere omnium doctorum. Pronomen ego non est substantialc in serma baptismi,clim,vi dictum cst, graeci sine eo baptigent. Si dicatur, quod beatus Ambrosius in libro de trinitate ait.Si unum in sermone comprehendens,vel patrem,vel filium,vel Spiritum sanctii: fide autem, nec patrem, nec filium, nec spiritum sanctum abne*ct; plenum est sacramentum fidei,idest baptismus. Respondet dominus Alexander cum caeteris, si, ibi sumitur signum pro signato: unde clim dicitur plenum fidei sacramentum, hoc cst, plena est fides, quae per sacramentum designatur. Dominus vero Gabrici Biel

tertia dist. q. q. mica, aliter de mente domini Alexandri mensis respondet: quere eum ibi.

De ministro huius sacramenti. Cap. XII. lominus Gregorius NagianZenus dictus Theologus in sanctum lauacruoratione tertia, clegantissime inquit. Ne dicas, Episcopus me baptizet,& hic Metropolitanus,vel Hierosolymitanus, si quidcm, non locorum est gratia, sed spiritus. Ne dicas, nobilis ille sit: indignum etenim est, si baptiratori ignobilitas exprobretur. Ne dicas, senior sit, sed & coelebs,& ex continentibus illis, qui angelica vivunt conuersatione: nam molestum esset si purgationis tempore Brdibus inquinarer . Vertim, ne tu queras praedicatoris, seu baptigatoris dignitatem, alius enim rei huius est iudex, & absconditorum censer: quandoquidem homo secundum faciem; Deus autem iuxta cor diiudicat. Tibi aut unusquisique ad purgationem fide lignus censeatur; tantummodo sit ex approbatiS,& non mani e damnatis. Noli iudicare iudices, tu qui indiges medela, noli mihi

dignitates eorum qui te purgant curiose expendere, neque ex maiorum prolapia iudica: etenim alius alio melior vel humilior: at te unusquisque est sublimior. Addit subinde ad hoc exemplum accomodum, inquiens, caeterum ita considera. Sint annuli duo, aureus hic, serreus alius, uterque eadem regia imagine sculptus, cartae

ambo imprimantur, quid inter signum hoc, & illud intererit nihil, discerne materiam

248쪽

riam, etiam si sapientissmus existas,dic quodnam serri, quodue sit auri signaculum.

sed quo pacto unum int quia inter materiam, non characterem, est diuersitas. Ita& tisi sit omnis baptigator, qui tametsi conditione excellat, aequalis tamen baptismatis vis est, ac unusquisque tibi aequalis sit expurgator, qui fide eadem est semmatus . quin nec tu diues una cum paupere baptirari dedigneris, nec tu generose cum lenobili, nec tu domine cum eo, qui hucusque seruus fuit. Beatus Hierony. aduersus Lucistrianos de ijs, qui sua dignitate, & auctoritate sanctissimum baptismatis sacramentum administrant,est. Ecclesiae salus in summi Sacerdotis digni late pendet, cui si non exors quaedam, & ab omnibus eminens detur potestas,tot in ecclesijs efficientur sthismata, quot Sacerdotes. Inde venit, ut sine chrismate, &Episcopi iussione, neque presbyter, neque diaconus ius habeant baptirandi: quod frequenter si tamen necessitas cogit scimus etiam licere laicis.Beatus autem Augustinus libro a. contra epistolam Parmeniani cap. I 3. inquit. Et si laicus aliqua poreuntis dederit necessitate compulsus, quod cum ipse acciperet, dandum esse addidicit, nescio an pie quisquam dixerit, cile repetenὸum. Nulla enim cogente neces.sitate, si fiat, alieni muneris usurpatio est. Si autem necessitas Vrgeat, aut nullum, aut veniale delictum est: sed & si nulla necessitate usurpetur, & a quolibet, cuilibet detur, quod datum fuerit, non potest dici non datum, quantiis recte dici possit illicite datum,non enim per deuotum militem, quod a priuatis usurpatum est, signum regale violabitur Proprius enim minister huius sacramenti est Sacerdos,secundum Isidorum in libro de ossicijs, & habetur de consecr.dist. c.Costat, dicentem,quod

iis Sacerdotibus est traditus baptismus, quod intelligitur,nisi necessitas aliua postulauerit: quo tempore cuilibet baptizare licet. Vnde de Eunucho scribit Hilarius in psal 67. Quod sacramentum baptismatis, adeo impatientis cupiditate desiderij praeuenerit, ut a diacono Philippo, videlicet ministerium apostolici officij, salutis

suae cupidus, exigeret. Verum quia sacramentum baptismi est necessitatis,ideo ea adueniente,in absentia Sacerdotis,Diaconus,& eo absente,Subdiaconus,& deinde Accolytus,& consequenter usque ad Clericum, & in absentia eius, laicus, & in absentia viri, mulier conserre potest. Unde in c.Mulier, de consecr.dist. . dicitur. Mulier quanuis docta, & sancta, viros docere, vel baptirare non praesumat, nisi cogente necessitate. Neque vero ad integritatem baptismatis quicquam restri,quavita sit praeditus, qui baptiZat, nam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus I .Cor. 3. Vnde beatus Ambrosius in prologo librorum suorum de Spiritu sancto inquit. Non mundavit Petrus, non Ambrosius, non Gregorius, nostra enim seruitia, sed tua sunt sacramenta, Neq; enim humani operis est diuina conserre,tuum domine munus,& Patris est, qui loquitur per Prophetas,dicens. Effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Et ad Anastasium Augustumscribens Anastasius Papa dist. I9.c.Secundum. Baptisma quod procul fit ab Ecclesia, siue ab adultero, siue a fure fuerit datum, adrercipientem munus peruenit illibatum, quoniam vox illa, quae per columbam lonuit, omnem maculam humanae pollutionis excludit, qua dicitur: Hic est qui baptigat in Spiritu sancto.Pomro Christi baptismus cuiustunque tandem ministerio semel datus, iterari fas non Dit, adeo ut etiam, si ab haeretico datus esset, modo intendat facere quod Ecclesia facere intendit, eum repeti non liceret. Quodq; maius est, etiam si non baptigatus, baptigasset, modo serinam debitam obseruaslet, valere baptismum, nec eum it

randum esse, visum est: vi expresse habetur in decreto Eugmij IIII. pro doctrina

Armenorum

249쪽

DE SACRAMENTO.

Armenorum, in fine concilij Florentini. Verum illud interea scire oportet, baptismum esse quidem extra Ecclesiam posse, prodesse non posse: Ecclesia enim paradiso comparata sicut ab Augustino libro A. de unico baptismo c. I. scriptum est indicat nobis, posse quidem eius baptismum homines etiam foris accipere, scd salutem beatitudinis extra eam neminem vel percipere, vel tenere . Nam & ssumi na de sente paradisi seras largiter manaverunt Gen. a. nec tamen in Mesepotamia, vel in Aegipto, quo illa flumina peruenerunt, selicitas vitae est, quae in paradi commemoratur. Ita fit, ut cum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamenti non sit nisi intra eandem. Quamobrem,& si redeuntes ad Ecclesiam haeretici ,re baptigandi non sint; verumtamen non nis post abiuratam haeresim, per manuum impositionein sunt suscipiendi, ut quod acceperant ad perniciem, habere iam incipiant ad salutem, sicut copiose de eo contra Donatistas scribens, multis in locis disserit Augustinus. Et licet non sit de necessitate sacramenti baptisinatis, quod baptizandus leuetur ab aliquo, praecipue in necessitate: extra tamen necessitatis casum peccaret Sacerdos baptirans sine leuante, propter ritum a sanctis Apostolis institutum, prout beatus Dionysius e. vltimo suae ccclesiasticae Hierar. dicit, quia, cum baptismus sit quaedam regeneratio, sicut in generatione carnali paruulus eget nutrice, & pedagogo, sic in spirituali, propter imbecillitatem spiritualem, quae reperitur etiam in adultis, de quibus primae Petri et . Sicut modo geniti infantes, lac concupiscite. Vnde sicut noviiij in religione egent spetiali instructore, circa

ea quae sunt religionis, sic nouiter baptizati . Tenentur autem leuantes ad instructionem. Vnde beatus Augustinus in quodam sermone paschatis dicit. Vos autem tam viros, quam mulieres, qui filios in baptismate suscepistis, moneo, ut cognoscatis vos fiueiussores apud Deum extitisse pro illis, quos visi estis de sacro sonteii suscipere . Nota tamen quod licet non baptizatus, & infidelis possint baptiet re, non possunt tamen leuare, ut declaratum est in concilio Maguntino. De quibusdam ritibus adhibendis circa sacramentum baptismi non simpliciter necessarijs,licet peccaret quispiam si sine necessitate, & ex contemptu, illos praetermitteret. Caput. XIII. Dhibentur autem ij ritus maioris cuiusdam selennitatis, & decoris

gratia, tribus pnecipue ex causis. Primo ut tanto maiore pietate, ac re-j uerentia ad hoc accedatur secramentum, ne communis quaedam ablutatio esse putetur, si citra selennitatem ullam fiant, & sic sacramentum hoc contemni incipiat. Secundo ut per benedictiones, obsecrationes,& alia similia vis daemonis arceatur, qui nihil intentatum relinquit, ut impediat, ne fructus huius sacramenti percipiatur. Tertio,quo per haec exteriora,qui ex fidelibus indigent lacte,& non solido cibo, diligentius instruantur: eorum enim usus est vetustissimus, cum ab ipsis Apostolis per longam Episcoporum, & Sacerdotum successioncm ad

nos peruenerint. C terum cum ritus,& caeremoniae praelatae, non Vacent mystcrio,

ideo breuiter pro rudiu instructione,quicquid nonnulle caria significcnt,explicabo. Principio, non statim baptizandus templum ingreditur, neq; se dignum iussitat, ut domum illam ingrediatur, quam decet sanctitudo, cum adhuc diaboli potestati sit subiectus. In hunc, ante seres templi constitutum, insuspat Sacerdos, neq; id sine

Christi exemplo, qui &ipse in discipulosi unasse legitur, Spiritum sanctu cis da-

- turus

250쪽

riuus,exsussantur enim,& exorcirantur paruuli,ut dicit Augustinus de Symbolo ad catechumenos libro pri.c.pri. Vt pellatur ab eis diabolica potestas, quae decepit hu- βmanum genu ut illud possideret. In libro autem de gratia, & peccato originalj. c. 6o. asserit, eam esse priscam traditionem,& recte, praecipue cum beatus Dionysius. c. pri. Ecclesiasticae hierar. scissationis p satae, & exorcismi meminerit.Iniussi tione facta, sacerdos exorcirat: cuius rei meminit Chrysostomus in homil. de Ada&Eua. Exorcizare vero nihil aliud est, quam per diuina verba spiritum immunduadiurando expellere: quod Apostolorum temporibus factum legimus. Cum exorci ratur quis, nat eum lacerdos signo crucis in fronte primum, 'in sedes est verecun diae, deinde in pectore, ut intelligat diabolus expelli se eius virtute, qui in cruce pependit,unde suam virtutem crux contra cum accepit, ne impedimento sit, quo mi nus,qui baptiratur,corde credat ad iustitiam,& ore confiteatur ad salutem. Quaim Ctu autem exorcismo qui adhibetur ante baptismum secundum Ausustinli se . io. de verbis Apostoli & catechismo tribuat, ex Chrysostomo homil. o. in Epist ad Corinthios. Possimus videre, Ubi quae praecedui baptistatim,vocat arcana vem' ba, & metuenda, ac horribiles canones de Coelo transmissos. Post exorcisinum, I guntur super baptizandum orationes, Ut fiat catechumenus, idest, ut edoceri possit mysterium sacrae fidei: quae cum Dei donum sit, ab eo petenda est, qui adiuuat incredulitatem nostram. Recta etiam exorcismus praecedit catechismum, cum prius

eripi vasa necesse sit de manu iniusti possessoris, transferri in posse sonem illius victoris, qui captiuam duxit captiuitatem. Quod vero sal postmodum in os infantis imponit baptizans, & ' aures, & nares sputo postea linit ; aurium linitio, significat Preceptionem sans doctrinae, narium,approbationem: Sal in ore, confessionein. Ide enim secisse Christum Ioannis.9. & Mar.7. legimus. Liniuisse enim tutu super oculos c ch& iussisse abire,ut ablueret: Misisse etia digitos in aures surdi, dixisseqή, est ta, quod est adaperire, expuentemq; tetigisse linguam muti. Dum autem catechiaratur baptizandus egitur Euangelium,admonenturq; patrini, ut manus imponant super caput infantis baptizandi, ac eius nomine profiteantur symbolum,& oratione dominicam. Vnde Augustinus sermone 163. de tempore,admonet patrinos praefaxos his verbis. Admoneo fratres charissimi, quicunq; viri,quaecunq; mulieres de si

cro Qnte filios spiritualiter exceperunt,agnoscant se pro ipsis fideiussores apud Deuextitisse, ut dictum est in praecedenti capite. Quod autem benedictiones cum impositione manuum inter catechizandum fiant, ratio est, ut qui semel per exorcisnu pulsus est iam diabolus, ei reditus p cludatur. Introducitur postea baptirandus in ecclesiam: ut a sacerdote interrogatus, respondeat per susceptorcs suos, si est pa Euutus,vel per seipsum,si sit adultus, abrenunciare se satanae, & omnibus operibus,& pompis eius,ac Christo se coniungi velle. De hac abrenuntiatione loquitur beatus Diony. de ecclesi . Hierar. In cuius etiam rei signum ad singulos articulos fidei, de quibus interrogatur per sacerdotem,credere se respondet. De qua abrenuntiatione, Augustinus de nuptijs,& cOcupiscen.lib. z.c.2 9.disisse disserit. Beatus quoq; Chrysostomus homil. 21. ad populum Antiochenum. Nihil hac voce scribit) esse tutius,abrenuntio tibi satana i ipsemper opera exibemus. Hortatur itaq; non m do cum in forum prodimus, Verum etiam cum fuerimus egressi ianue vestibulum,ut Fcijs prius verbis utamur. Abrenuntio tibi satana, & coniungor tibi Christe. Hsc vox sit nobis baculus, liqc armatura,hqc turris inexpugnabilis. Post lisc ungit eos sacerdos oleo, more athletarum, qui palestram iam ingressuri sunt, ut ituri iam Christi o athleti

SEARCH

MENU NAVIGATION