Theologicarum institutionum compendium, Clementis Moniliani card. Arae Coeli. Catalogus omnium contentorum in hoc volumine. De Symbolo Apostolorum. De Sacramentis. De Praeceptis diuinis. De Consiliis euangelicis. De Oecumenico concilio. Cum indice co

발행: 1562년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

DE SACRAMENTO

athlete designentur, quibus colluctatio futura est contra spirituesia nequitie in coelestibus. De qua beatus Augustinus tractatu. 3 3.in Ioannem dicit. Christi nomen a chrismate dictuin est, chrisma autem grece, latine unctio nominatur, ideo autem nos unxit,quia luctatores contra diabolum secit. Et Cyprianus lib. pri.cpistolarum, epist. 12. Vngi quoq; necesse est eum,qui sit baptiratus,vi accepto chrismate,& Vnctione,esse unctus Dei,& habere in se gratiam Christi possit. Vngitur etia, & in poctore,ut intrepidus diabolo resistat, charitate erga Deum inflammatus, cui nihil est difficile. Et inter scapulas, ut ad suave Christi iugum serendum fiat robustior. Quibus peractis,baptizatur, ac ter immergit, quae trina immersio,vi inqt Damascenus lib. q. c. X. tres dies Dominice sepultur repr sentat et trinitatem personarum. In concilio tamen quodam Tolciano in detestationem erroris cuiusdam, ita constit . tum est, ut una tantum feret immersio, quin & ipsa immersio praetermitti recte potest: ac sola aspersio, vel perfilso qua multi nunc utuntur sufficit i ut apudδ. Cymprianum lib. q. epist. 7. legimus, Baptizatum puerum, minister signat cruce, cum chrismate in vertice capitis super cerebrum, ut admoneat, quod vetus homo cruci fixus in illo est, atq; cum Christo consurrexit, ut in nouitate viis ambulet, quando uidem ex terreno,caelestis,ex Ade filio, dei filius factus est. Postea dat illi vcste ca- idami ut sit indicium,prout dicit beatus Ambrosius libro de ijs qui initiantur mysterijs, quod exuerit inuolucrum peccatorum, & induerit innocentis casta velam na. Nam in primitiua ecclesia suit inos,ut non bapti arentur, nisi in vigilia Pascha & Pentecostes: qui itaq; baptizabantur in vigilia Paschae,incedebant veste candida induti per octo dies,& vocabatur albati: atq; octauo demum die vestem albam deri ponebant. Vnde tractum nomen est Dominice in albis. Quare autem patrini adhim beantur,dictum est supra. Et hoc est,ut dicit Diony. de eccle. Hicrar.lib. 7. ex ap stolica traditione. Contrahi autem cognationem ex baptismo,antiquum est,de qua Origenes explicans illum Pauli locum. Lucius, & Iason, &Sosipater cognati mei, ad Rom. I 6. Hanc inquit cognationem vel consanguinitatem arbitror esse ex baptisino contractam. Datur postremo baptirato cereus ardens, ut meminerit, quod sponsavit eum sibi Christus in fide,& victim venerit Bonsus ad nuptias, se praeparet ad occurrendum ei cum lampade non ratincta, sed ardente, hoc est, fide non mortua, sed igne charitatis accense, quae ociosa esse non potest. Η Preseta sere omnia de ritibus, & ceremonijs, circa sanctum baptismum,habentur in contatione Christiana catholice fidei Illustriss & Reuerendisi . Domini Hosj Ca dinalis Oarmiensis,in tractatu de Sacrametis.c. 37.que no sunt temere pretermittenda, quippe quod & ipsis Apostolorum te oriuus obseruata, ac deinceps longo seculorum tractu nunci intermissa, adlisc usq; nostra tempora deuenisse, vel

stiffinis quibusq; striptoribus,abunde liquere potest.

Effectus sancti lauacri siue baptisini sunt multiplices. Cap. XIIII.

ominus Gregorius Naesanrenus Theologus oratione 3. in sanctum thuacrum nominat dictum Sanctum Balneum diuersis nominibus, videlicet, donum, quia cum nihil contulerimus,nobis datum sit. Beneficium tanq debentibus. Baptisma tanq peccata in unda pariter sepeliantur. tanq sacra sit & Regia,siquidem haec erat uncta. Illuminationem tanqsplendorem.Indumentum,Veluti turpitudinis tegumentum. Lauacrum Vero, tanq9 ablutionem.

252쪽

Iutionem. At sigillum tanquam coseruationem, & dominationis designationem: lux igitur est peculiaris baptisinatis illuminatio, de qua nunc nobis sermo est, magnum & admirandum nostrae salutis continens mysterium. Postquam enim nil pec-care, Dei naturae est proprium simplicitas enim pacifica cxistit, & seditione caret at peccare humanum est, indignum est arbitratus: dominus facturam suam sine au- lio derelinquere. Verum quemadmodum, clan non esset, illam creauit, ita &creatam, resermauit. Vnde ipsa baptisinatis gratia, ac vis, non mundi diluuium, ut olim: sed uniuscuiusque peccati continet purgationem, & omnimodam foeditatum , & inquinationum, quae a prauitate ingressae fiant,reiectionem. Proinde climcompositi simus ex anima, quae naturae est inuisibilis, & ex corpore visibili, duplexerit purgatio, per aquam,inquam, & spiritum, haec quidem scilicet aqua visibiliter,&corporaliter suscipitur, illa vero incorporaliter, & inuisibiliter concomitatur: una est figuralis, altera vera: quae & profunda expurgat, prioris generationis adiutorium existens, nouos pro veteribus ac Deo similes, pro co quod nunc sumus, eff-cit, absque igne conflans, & sine conflatione irradians. Et ut breuiter comprehendam multa,baptisinatis vis,cum Dco, vitae secunde, ac purioris conuersationis, inpactum censendum. Quapropter admodum timendum, ne pactum hoc fallere videamur : si enim pacta humana non absque Dei indignatione stanguntur, quanto periculo obnoxij erimus, si ea pacta, quae cum Deo ipso pacti sumus, transgredi inueniamur ξ Regeneratio autem baptisinatis comunis est, & facilis ac honore aequalis omnibus, seruis, dominis, pauperibvs, opulentis, humilibus, excelsis, nobiliori bus, ignobilioribus, debentibus, nil debentibus: quemadmodum aeris spirit , &luminis effusio, annui temporis immutatio, ac creaturae aspectus, ob magnas, &comunes tabus nobis delitias. Si igitur tentator te insatiabiliter oppugnare con tur, ut te a baptismali gratia faciat excidere, omnia ostendens regna, tanquam illa uno tempore,momento. & ictu oculi praestare possit,adorationem expctens,langmendicum contemne, ac signaculo cofisus,responde; & ego ad Dei sum imaginem, nondu propter elatione veluti tu a superna excidi gloria: Xpum indui, Christu baptisinate acquisiui,tu me adora discedet, recte noui:his deuictus, inqt Nagiagenus,& veluti a Xpo lumine primo, ita & ab ijs, si ab eo illuminati sunt,cofusus. lia lava' crum ijs, qui illud sentiunt, consert. haec ille. Baptizemur igitur, ut vincamus, &participes fiamus aquarum purgatiuarum,& tunc si corpore sthiopi similes erimus, anima tame vi nix dealbabitur. Debite igitur sacramentum baptist natis susceptu, Dplures parit effectus. Primus remissio est peccatorum: non futurorum, aut post baptismum commitarum, ut haeretici astruunt, dicentes, quod per memoriam baptismi delentur peccata post baptismum commissa: quorum haeresis damnata fuit in concilio Tridentino, sessi 6. tit de baptismo,can. Io. ubi dicitur. Si quis dixerit, peccata omnia, quae post baptismum fiunt, sola recordatione, & fide suscepti ba- Eptismi,vel dimitti,vel venialia fieri, anathema sit. Fit igitur remissio peccatorum

non modo originalis, verum & actualium omnium: cum gratia Christi magis abundauerit, quam delictum Adae. unde beatus Paulus ad Rom. s. Nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem, Ideo diuus Augustinus in lib.de baptismo paruulorum inquit.Quod generatione carnis, . tantum trahitur peccatum originale: regenerante autem Spiritu, non solum originalium,sed & actualium omnium fit remissio peccatorum. Et licet in adultis pri- Frequiratur poenitentia interior,quam contritionem vocamus,per bapIismum enimia it O ii veteri

253쪽

DE SACRAMENTO.

eteri ultae. peceatimoritur homo, ut nouam vitam inchoet: haec autem contritio est odium, di detestatio vitae prioris, siue actus poenitentiae virtutis, quae non sufficeret ad remissionem culpae, nisi adesset fides passionis Christi, & propositum suscipiendi baptismum, per quod regulariter recipitur gratia, non ita tamen quin possit

iterum amitti . unde in concilio Tridentino, sess. 6. tit. de sacramento bapt. can.6.

decretum fuit,Si quis dixerit,baptizatum no posse, etiam si velit,gratiam amittere, quantuncunque peccet,nisi nolit credere,anathema sit. Secundus effectus est dei tio omnis reatus, siue liberatio a poenis pro peccatis debitis, eo quod per baptismusumus plene incorporati passoni Christi: & ex consequonti baptirato communic tur passo Christi ad remedium, ac si ipse passis esset.vnde ad Rom.8.Nihil damn tionis est his,qui sunt in Christo Iesu,& non secundum carnem ambulant. Damnatio enim solum duo comprehendit, videlicet culpam, & poenam, modo baptizati vere sunt in Christo Iesu, cui in baptismo perfecte consepeliuntur.inae deletio poenae,locum habet apud Deum, cum remaneat obligatus apud homines, quos iustula est aedificari de poena,sicut suerunt scandalizati de culpa,nec habet locum de poen litatibus huius vitae,quae sunt debitae naturae.vnde super illud ad Rom. 6.Destruatur corpus peccati, dicit glo. Per baptismum id agitur, ut vetus homo crucifigatur, notamen ita, ut in ipso carnis concupiscentia respersa & innata, absumatur, & non sit fomes, aestus, & mors. Tertius effectus est character,' est indelebilis,de quo diffuse 'in sacramento confirmationis dicetur. Fictio etiam impedit principalem effectum sacramenti,videlicet gratiam. unde Sapien. I .dicitur.Spiritus sanctus effugiet fictu. Fictus autem dicitur aliquis per hoc, quod voluntas eius contradicit baptismo , vel eius effectui. Vnde cum Deus, secudum Damascenum,non cogat aliquem ad iusti-

tiam,ad hoc quod aliquis iustificetur per baptismum requiritur quod homo voluntate amplectatur baptismum, & eius effectum. Quartus effectus Daptismi est gratia sacramentalis, de qua beatus August. in lib.de baptismo paruulorum inquit. Quod ad hoc baptismus valet, ut baptizati Christo incorporentur, & membra cius fiant,

ac a capite nostro Christo in omnia membra eius, gratia & virtutis plenitudo deriuetur, secundum illud Ioan. I. De plenitudine cius omnes nos accepimus. Vltimus

essectus baptismi, est apertio regni caelestis, ut inquit venerabilis Beda, super illud Lucar. 3 .Apertum est c lum. Virtus hic baptismatis ostenditur,de qua quisque cum egreditur,ei regni coelestis ianua aperitur. Antepassionem baptismus non habebat hunc effectum in re,sed solum in spe, ideo post ascensionem Christi, quando anima separatur a corpore, si post baptismum non posuit impedimentum, statim aditum habet ad regnum celorum. Negandum tamen est simpliciter, quod baptismus liberet ab omnibus Christi praeceptis, & sollim obliget ad fidem; ut haeretici fingunt. unde in concilio Tridentino ubi supra can. .decretum suit, Si quis dixerit baptiZ .L tos per baptismum ipsum solius fidei fieri debitores, non autem uniuersae Christi l gis seruandae, anathema sit. & can. 8. dicitur. Si quis dixerit baptigatos esse liberos

ab omnibus Ecclesiae sancis praeceptis,quae vel scripta, vel tradita sunt, ita ut obse uare ea minimh teneantur, nisi sua sponte illis se submittere voluerint,anathema sit. . Non mediocria sunt igitur baptismi bona, per illum enim reconciliamur Deo: r conciliatis poena omnis, & culpa remittitur: deinde reFeneramur, &renouanui

H infitia nobis fide, spe, &charitate, quae dicituriustitia christiana: neque iam dein ceps filij Adet, sed Dei nominamur,& sumus: si Bh, & hqredes ; hqredes autem vitaraeternae, quam nos assecuturin certo persuasum habemus, si vel baptizati statim exi i ii O hac

254쪽

hac vita excesscrimus, vel post baptismu ambulauerimus digne Deo,sibi per omnia

placentes: & ambulauerimus in omni opere bono, scientes quod labor noster non erit inanis, cum bonorum laborum gloriosus sit fructus,Sapi . . Baptisinus iterari non debet, & quomodo est triplex,& non modo adultis,uerum & paruulis est necessarius.Cap. X V. Aptismus nullo modo iterari debet, noceret enim si scienter reiteraret. Vnde beatus Paulus ad Eph. q. inquit.Vnus Dominus, una fides, Vnum

baptisma, Et ad Hebr.6. Impossibile est eos qui semel illuminati sunt, &participes facti sint Spiritus sancti, & prolapsi sunt, rursus renouari ad

poenitentiam, scilicet per baptismum,ut dicit Chryso. & Damasce. in. q. & dominus Augustinus contra Petilianum.Et ratio est,quia baptismus representat morte,& sepulturam Christi. Vnde ad Rom. 6. Consepulti enim sumus cum illo, per baptismum in mortem, Christus vero semel mortuus est,& sepultus. Qui ergo reb ptizat, signat Christum bis mortuum, quod est contra Apostolum dicentem.Christus mortuus est semel, iam non moritur,mors illi ultra non dominabitur. Et de talibus subdit, Rursus crucifigetes filium Dei in semetipsis. Si quis etiam more Arri norum vitiaret sacrametum, & diceret, Ego te baytigo in nomine patris maioris,&m nomine filij minoris, talis non esset baptizatus, sed baptizandus, cum primus non fuerit verus bapti simus. Ex verbis etiam. B. Augustini lib. . de baptismo cotra D natistas. c. a 3.colligimus triplice esse baptisnum, fluminis scilicet, flaminis, & sanguinis: vltimum quorum Origenes homil. 7. in librum iudicum docet esse eminentiorem eo, qui per aquam traditur. Ac paruulos quidem, perseasum habemus, nisi aut aqua, aut quod de innocetibus illis, Herodis iussit trucidatis, factum legimus sanguine suo fuerint baptizati,minime esse salutem assecuturos. Si quis etia ex adultis,nec inopinata morte praeuentus, cuneret maxime baptirari. Sacerdotis tamen

baptigantis potestatem habere non posset ; fit illud, quod ab Augustino in ps. Io 3.

concione pri. scriptum est, Coronat Deus intus volutatem, cum non inuenit facultatem,assectum enim Deus pensat,non effectum. Quod etiam exemplo Valcntinia ni comprobaturiqui quavis ex aqua,& spiritu renatus no esset quia tamen poposcit:

eo ipso quod poposcit, quam desiderauit gratiam, cu accepisse, scribit beatus Ambrosius in oratione funebri de obitu Valentiniani. Fuit Bernardi temporibus, qui diceret absq; actuali baptismo saluari posse neminem: cuius errorem, ad Hugonem scribens, Epistola.77. grauiter confutauit. Est itaq; baptismus omnibus ad salutem necessarius, quem, nisi re paruuli receperint, ab ingressu regni caeloriim arcentur; In adultis modo contemptus absit si baptizantis potestas non datur, Volutas propia susscit. Beatus quoq; Augustinus in libro de baptismo paruulorum, inquit, Baptismi vicem aliquando implere passionem,ut de latrone illo,cui non baptigato, dictum est, Hodie mecum eris in Paradiso: qui licet non fuerit occisus pro Christi nomine, fuit tame ei mors accelerata, propter defensionem Christi: ideo martyr potest appellari. Passo enim Christi operatur in baptismo aquae, per quandam figuralem representationem: in baptismo vero poenitentiae per cordis commotionem: &in Baptismo sanguinis per potissimum dilectionis, & affectionis seruorem, secunduillud Ioannis I s. Maiorem charitatem nemo habet st ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Caeterum paruuli, sicut secundum scripturam, & fidem contrahunt

C DEF

255쪽

i DE SACRAMENTO.

originale, ita&baptizari dcbent.De quibus beatus Augustinus de fide ad Petrum;

inquit, Firmissime tene paruulos, qui line sacramento baptismi de hoc seculo transeunt, aeterno supplicio puniendos:quia originale peccatum in carnali conceptione contraxerunt. Et licet dicti infantes baptirati non credant actu, credunt tamen habitu. Vnde Dominus Gregorius Nagianzenus ubi sepra in oratione tertia in sanctu lauacrum mouet dubium, dicens. Dicet quispiam,quid de insantibus,qui neq; quid gratia, quidue poena sit cosnouerunt λ Num & illos saptizemus R espondet: maxime quidem, si periculum aliquod imminet: Melius est enim nondum rationis compotes sanctificari, si no signatos, & initiatos, vita excedere: idq; nobis designat,post octauum diem, circuncilio illa, que figurale fuit signaculum. Beatus Hieronymus c lib. 3.aduersus Pelagianos dicit.Infantulos baptigari debere,ut eis peccata in baptismate dimittantur. Regnauit enim ut inquit Apostolus ad Rom. s. mors ab Ada Vsq; ad Moysem, etiam in eos qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adam, qui est Erma suturi. Sactus etiam Cyprianus Epistola ad Fidum presbyterum, qui censebat infantes insta secudum,vel tertium diem,quo nati sunt, no dobere baptigari: sed expectandum octauum diem, uti in circuestione; aperte indicat aruulos recenter in luce hominum emissos,ob noxam originalem,omni hora posse aptizari, nulliq; hominum nato misericordiam Dei, & gratiam denegandam. NaLuce.9. Filius hominis non venit animam hominum perdere, sed saluare. Quantuenim in nobis est, si fieri potest,nulla anima pdenda est. Chrysostomus quoq; Christiane sentiens de baptismo infantium, ait homil. 24. ad Neophytos, Hac de causa, etiam infantulos baptizamus, ut non sint coinquinati peccato,& eis addatur sanctitas, iustitia, adoptio, haereditas, Christi fraternitas, ut eius membra sint omnes, ut Spiritus habitatio fiant. Diuus quoq; Augustinus in Epistola ad Dardanum ita inquit, ad templum Dei pertinent paruuli sanctificati sacramento Christi, regenerati

Spiritu sancto: qui certe regenerati, per aetatem nondum possunt cognoscere Deli. Et Epistola 89. ad Hilarium cotra Pelagianos, & Manichaeos, quaestione 3. de re cato originis, ita inquit. Quod autem diat infantem morte praeuentum, non bapti-Zatum, perire non posse, quoniam sine peccato nascitur. Non hoc dicit Apostolus,& arbitror esse melius, ut beato Paulo,potius,si istis credamus:dicit enim ad Rom. . Per unum hominem peccatum intrauit in mundum, & per peccatum mors,& ita in omnes homines pertransjt,in quo omnes peccauerunt. Et lib. q. de bapt. contra donat c. 2 3. ait.Traditionem esse uniuersalis ecclesia', ' cum paruuli infantes baptizantur qui certe nondum possunt corde credere ad iustitiam, & ore cofiteri ad salutem,quod latro potuit, quin etiam flendo, & vagiendo cum in eis mysterium celebratur,ipsi moestis vocibus ostrepunt nullus Christianorum credere dcbet eos inaniter baptizari. Damascenus etiam huic arridet sententiae libro.q.c. X. dicens. Peccatorii igitur remissio, omnibus aeque per baptismum donata est: Gratia vero Spia

ritus sancti secundum proportionem hdei, & puritatis. Insantes iudaeoru, an inuitis parentibus debeant baptigari, similiter & expositi,&an peccet,qui stienter recipit baptismum a malo ministro.&c. Caput . XVI. Anctus Thoma,in 3. parte suae summae.q.68.ar.X.respondet ad primam partem dubij.Quod aut baptigandi habent usum rationis,aut non,s sic,

quantu ad illa quae sunt iuris diuini vel naturalis, incipiunt suae osse potestatis; & sic propria voluntate, inuitis parentibus, baptismum susci-ε pere

256쪽

pere possitnt, sicut, & matrimonium contrahere: & ideo tales licith moneri pos. sint,& induci ad suseipiendum baptismum. Si vero nondum habeant usum liberi

arbitrij,secundum ius naturale, sub cura parentum existunt,quandiu ipsi sibi prouidere non possunt. Vnde pueri antiquorum saluabantur in nde parentum, ideo secundum eundem, contra iustitiam naturalem esset, si tales inuitis parentibus baptizarentur : sicut si aliquis habens usum rationis baptizaretur inuitus, esset periculosum eum baptizare, quia de facili ad infidelitatem redire posset,propter naturalem

affectum ad parentes. Diuus vero Bonaventura in .dist. q. art. a. q. I. & ante eum dominus Alexander de Ales in .par.q. I 8.memb. I .ponunt duplicem coactionem, alteram sufficientem,& alteram inducentem: in prima non recipitur sacramentum, si violenter, & eo renitente baptigetur. Si vero immergatur coactione inducente,

ut pote minis, & flagellis, ita quod magis vult se baptismo subijcere Ecclesiae, quam morte perire; ita tamen quod velit id quod facit Ecclesia circa se fieri, magis quam

perire, tunc siue credat, siue non, sive velit habere gratiam, siue non secundum eosdem recipit sacramentum, eo quod, quanuis non sit ibi meritoria voluntas, est tamen ibi consensus, & voluntas: nec est simpliciter inuoluntarium, cum talis recitat sacramentum exterius: unde secundum canones iudicandus est baptizatus . dcoc definitum est in decretali Innocentij. In concilio tamen Toletano, ut habetur dist. s. Sicut non sunt iudaei ad fidem cogendi,ita nec conuersi ab ea recedere per mittantur. Ricard. de Media villa in A. dist. q. ar. 3. q. 3 .idem in substantia dicit,' S. Thomas. Scotus vero eadem dist. q. 9. ait, Quod licet ratio diui Thomae, & Ricardi concludat de quacunque persena priuata, quod non positi paruulos a talibus auserre, aut iuste baptiZare, non videtur tamen concludere de principe, cui in regi mine reipublicae tales sunt subditi. Nam in paruulo Deus maius habet ius dominij, quam parentes. Vniueraliter enim in potestatibus ordinatis, potestas inserior non obligat in his,quae sunt contra superiorem, sicut docet beatus Augustinus de verbis domini homil. 6. & ponitur c. vlt. et .lib. Si illud iubet potestas quod non debes facere, hanc sane contemne potestatem, timendo maiorem, quod declarat exemplo de Curatore,& Proconsule: de Proconsule, & Imperatore: ae Imperatore, & Deo. Si quis igitur habet regere rempublicam, magis debet quantum in se est, cogere unumquenque parere domino superiori, quam inseriori. Si ergo Imperator procurare deberet, ut obediatur Proconsuli,conteinpto Curatore, si contradiceret Pr consuli, multo magis deberet Princeps relare pro dominio seruando supremi domini, videlicet Dei: & per consequens secundum eundem) non modo licet,sed debet Princeps auserre paruulos a dominio parentum,volentium eos educare contra

cultum Dei, qui est supremus,& honestissimus dominus, & applicare cultui diuino. Concludit ergo, quod si Princeps hoc exequeretur cum cautela bona, ne stilicet parentes prius cognoscentes hoc futurum,occiderent pueros suos,& quod baptiZatos faceret religiose educari; beneseceret.Si supradictae opiniones bene & rcAe expendantur, crederem quod lacile csset tantos viros ad inuicem conciliare. Quid

dicendum de paruulo exposito, si nullum signum sit, aut testimonium, quod sits ptizatus, an debeat abselute, aut sub conditione baptizari Θ Respondet Scotus ubi supra q. 8. quod debet absistute baptizari, si nullum testimonium haberi possit perfide dignos,quod sit baptizatus: si vero aliqua certa signa non inueniantur in eo lsit baptizatus, & aliqua quod sit, tutius est in eo baptizando, uti forma illius capi

tis,extra, de baptismo, & eius effectu, de quibus dubium, & de isto casu loquitur

257쪽

Leo de consecra. dist. q. dicens, Quando nulla extant inditia inter propinquos , &vicinos, quibus baptizati fuisse cognoscantur, agendum est, Vt renascantur, ne porcant, in quibus, quod non ostenditur gestum, ratio non sinit, ut dicatur iteratum s Si quaeratur,an recipiens baptismum a malo scienter,peccet mortaliter,Scotusq. a b dist. y . . respondet,quantum ad adultum, quod ei licet recipere baptismum a prae ciso, si alius minister haberi nequit, ut expressh innuit beatus Augustinus de bapt. contra Donat. lib. 6.cap. 7.inquiens. Potest tradere separatus, sicut potest habere separatus, sed vitiose traderet ille autem, cui tradidit potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat: Sicut plerisque accidit,ut catholico animo, & corde ab unitate pacis non alienato, aliqua necessitate mortis ingruentis in aliquem haeretia cum irruerent, & ab eo Christi baptismum, sine illius peruersitate perciperent, &siue defuncti, siue liberati, nequaquam apud eos remanereiad, ad quos nunquam corde transierant, quia non animo effciendi sequaces eorum, susceperunt. Quo vero ad paruulum, si nullus possit non praecisus haberi, & immineat periculum tale; quod non posset idoneum expectare ministrum,tenetur necessario quis offerre pamia uulum suum praecisio. Nimis enim durum esset dicere, quod teneatur illum perpo 'ture damnationi committere, clim possit habere aliquem,qui cum baptizet, ex quo saluatur a quocunque baptiretur, etiam si paganus baptiχarct, de consecra. dist. q. c.Romanus, & per decretum Eugenij IIII. ubi supra. Si autem loquamur de malo non praeciso ab Ecclesia, respondet quod si sit occulte malus, ita quod vita eius non sit ollandiculo proximo, dcbet a tali recipere baptismum, cum propter peccatum

occultum, non debeat aliquis in actibus notorijs vitare proximum. Si vero sit notorie malus, ut publicus concubinarius, tunc aut incumbit sibi ex ossicio conferre sacramentum, utpoth quia est Sacerdos, & curatus eius: aut non incumbit, sed est datus, aut vocatus in adiutorium curati. Primo modo non peccat qui recipit baptismum pro se,vel pro paruulo suo,cum petat vel accipiat denitum: Curatus cnim est debitor parochiae suae in sacramentis istis ministrandis. Secundo modo si possit habere alium, cui incumbit ex ossicio baptigare, eo quod est Sacerdos, licci non sit Cius parochus, tunc aut aeque malum,aut meliorem: si meliorem, peccat, si ab illo recipit, ex quo non incumbit sibi ministrare sacramenta baptizando, cum in illo actu non sit sibi subditus. Si aeque malum, debet recipere a suo proprio parocho, cui ex munere sibi demandato incumbit ministrare illud. Sed si nullus alius possit haberi Sacerdos nisi aeqvd malus isti, possit tamen haberi aliquis bonus laicus,concludit, ex quo ossicium ministrandi sacramcnta in Ecclesia competit Sacerdoti, quod magis est eligendus malus Sacerdos, quam bonus laicus. Et si dicatur,quod secundum beatum Ambrosium de initiandis rudibus, qui faciunt,& quibus faciunt nihil prodest, sed ad iudicium est. Respondet Scotus quod si haereticus bapti at titulum in serina & intentione Ecclesiae, nihil obest paruulo, ncc quantum ad sacramentum, nec quantum ad effectum. Si vero adultum,adhuc confert sibi utrunq; praedictum, si in eo non est aliquis malus motus, puta assensus in haercsim baptirantis, vel intentio ut fiat eius discipulus: & de istis loquitur beatus Ambrosius. Si it rum obijciatur, quod cooperans alicui ad peccandum mortaliter, peccat mortaliter, clim sit contra fraternam charitatem, huiusmodi est recitiens baptismum a malo ministro,&c. Respondetur quod ilIc qui petit baptismum a malo Sacerdote, non cooperatur illi directe ad mortale, clim ab eo petat actum debitum, & in hoc non delinquit, quia nullius malitia excusat eum a loluendo debitum, quo tcncturalteri.

258쪽

alteri.Ille etiam actus petitus posset solui sine peccato,si baptiraturus contereretur. Vnde quantum est ex actu petentis, mapis inducit ministrum ad poenitendum. Si vero non poeniteat, nihil est imputandum petenti, cum petat sibi rem debitam. Quaeritur ultra,an aliquis debeat ministrarebaptisimum,quando praesumitur,quod vergeret in periculum vitae corporalis suscipientis. Respodet idem doctor ubi supra - q. 3 .quod,aut talis praesumptiO certis signis est certan tunc peccarct mortaliterinum lubmergendo, vel occidendo: cum quilibet magis teneatur vitare peccatum L mortale in seipso, quam quaerure salutem proximi, ex quo ordinata charitas magis nit ad seipsum. Si vero praesumptio illa de morte acceleranda per baptistium non sit certa, sed leuis,& serte irrationabilis,ut si baptizandus sit in articulo mortis constitutus: subdit,quod talis conscientia de acceleranda morte est erronea. Ideo ten etur de necessitate salutis si nullus adsit baptigare illum, ne damnetur, cum magis teneatur diligere eius perpetuam salutem, quam eiusdem vitam corporalem. Nec ille erit irregularis,cum nulla lex ecclesiastica reddat, quatum ad hoc,irregularem, M nisi vere homicidam. Quid dicendum deseriosis, & amentibus, qui nunquam habuerunt usum rationis, nec habent lucida interualla, an debeat eis dari baptisinus Θ Respondent doctores, quod sufficit quod baptietans intendat facere,quod Ecclesia Deit, & sic ex fide Ecclesiae sacramentum operatur in illis. Qui vero ex infirmitate, vel aliquo sinistro accidente,de sana mente inciderunt in amentiam,tales iudicandi sunt, secundum voluntatem quam habebant, dum erant sanae mentis: & ideo si tueapparuit aliqua uoluntas in eis recipiendi baptismum, dadus est eis in amentia exi sentibus. Si uero nulla apparuit in eis uoluntas,non debet eis dari. Amoetes autE& iuriosi,qui habent lucida interualla,& tempore interualli habent uoluntatem suseipiendi baptismum,debent baptizari,etiam in amentia, si est periculum mortis, alia; melius est exnectare tempus sanae mentis. Si uero in interuallo non apparuerit

desiderium baptismi,non sunt baptizandi. Baptismus, diuersimode figuratur in lege antiqua. Caput.XVII. IS quatuor praecipue figurabatur baptismus, videlicet, circuncisione, o

diluuio,nube, & mari rubro. Vnde Beatus Augustinus lib.6. contra Iulianum Pelagianum.c. 3. inquit.Baptismum Christi Bisse circuncisione adumbratum his verbis. Quod sacramentum circuncisionis in figurapcesserit baptismatis, quis vel mediocriter sacris eruditus literis ignoretξ cum aper

tissime de Christo dicat Apostolus ad Colossi a. Qui in caput omnis principatus,&potestatis, in suo & circucisi estis circuncisione no manu iacta, in expoliatione comporis carnis, sed in circucisone Iesu Christi consepulti ei in baptisino, in quo & c surrexistis per fidem operationis Dei &c. Beatus Chrysostomus huic arridendo si sertioni, quantum ad typum baptismi ex diluuio, sermone super illud dictum Pauli.

primae cor. I o. Nolo vos ignorare,ctuia patres nostri omnes sub nube fuerunt,& oesmaretransierunt, licit. Transitus ille, laturi baptismi typus erat: oportebat igiturrimum figuram illam bene omnia figurare, quod omnes ipsam tenerent, sicut, &ic omnes ex aequo participes sunt. Et paulo post. Nam ibi aqua, & hic aqua, laua- .erum hic, & ibi pelagus: omnes hic in aquam ingrediuntur, & ibi omnes: iuxta hoc similitudo est. Ibi quidem liberati sunt ex Aegypto per mare, hic autem as idololatriai & ibi quidem Pharao submersus est, hic autem diabolus: ibi Aegypti;,hic aute

259쪽

DE SACRAMENTO.

verus homo peccati deBditur. Magna est cognatio figurae ad veritatem: neq; enim omnino alienum oportet esse typum a veritate: alioqui non esset typus: nea; omnino adaequari dcbet veritati, cum veritas ipsa seret. Maiora tamen, & excellentiora nostra sunt, quia a veritate, quae figurae pstat, & imagini.Ioan. Damascevib. . c. X.

idem sentit cum dicit. Primum baptisma fuit diluuii in abscissonem peccati. Sec dum quod per mare, & nubem: signu erat nubes, spiritus: mare vero pserebat aqua. Clictoueus in additionibus ad Cyrilli comentaria in Ioannem ad locum illum. Haec cum dixisset,expuit in terram, & secit lutum ex sputo, & lmiuit lutum super oculos eius, & dixit ei, vade ad natatoria Siloe, quod interpretatur missus, abiit cmon lauit, Ioan .9. Erudite declarat baptismi sacramentum,multis ante figuris suisse pfiguratum,& pnuntiatum,atq; in euangelica lege multa virtute exhibitum. Aquis, insit, diluvii totius mundi expiata sunt peccata: & qui in Arca reconditi erant, per aqua salui facti sunt. Id baptismi typum gessit,per quem sordes omnes peccatorum dcρο- nuntur, & vitae vetustas tollitur: de quo primae pel. 3. In diebus, inquit, Noe, octo animae laluae fustae sunt'er aquam,quod & nos nuc similis sermae salvos facit baptiuma. Insuper populus Ilrael duce Moyse, Mare rubria sicco pede pertransiit, subme

sis ibidem Aenpiijs: quod per baptismi susceptionem totam diabolicae prauitatis

cohortem a nobis expelli insinuat. Nosq; in Christo regeneratos, a durissima eius tyrannide, Dei gratia liberari, Testem huius habemus Paulum primς cor. X. dic tem, Nolo vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, &Omnes mare transierunt, & omnes in Moyse baptizati sunt in nube, & in Mart.Beatus vero Ambrosius lib. pri.de sacrametis.c. 6.dicit, Baptismum praefiguratum seisese per transitum maris rubri. Quid praeterea populus Israeliticus, Iosue ductu, tordane traiecto, ubi etiam aquae, hinc atq; hinc immole constiterant, & mediu pbue rant iter,Iosue. I. in terram promissionis perductus significat λ nisi Christo auctore quicunq; baptizati sacramentum rite susceperint, in terram viventium ladem peruenturos Θ Quid Naaman Syrus septies in iordane ablutus, & a lepra mundatus nobis innuit, rcg. s. nisi baptismo Christi lotos, ab omni prorsus animae lepra, peccatoq; purgari ξ Quid deniq; aqua expiationis, secundum legis ritum, tolles immui ditiam ex contactu morticinorum contractam, denotat,nisi aquam baptismi omne penitus animi impuritatem abstergetem Hanc plane aquam Dominus per EZech. 36.c.proinuit dicens. Effundam super vos aquam naudam, & mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, vidit etiam eam cum dixit. Vidi aquam egredientcm de templo a latere dextro, & omnes ad quos peruenit aqua ista, salui facti sunt. Deniq; hanc effudit latus Christi transfixum in remissionem peccatorum: qua sanctificata est ecclesia, & a maculis emundata. Postremo hanc baptismi et ratiam psignauit probatica piscina: in quam, post aquae ab Angelo motionem, descendens, quacuq; tenebatur aegritudine languidus, illico sanabatur. Multa alia de hoc fidei sacrameto dici pollent, quae breuitatis causa omitto.

Confirmatio quid sit, & quomodo est sacramentum legis nouar. Cap.XVIII.

Otandum ' hic non sumitur confirmatio pro constanti firmitate in bono, eo modo quo beati dicuntur confirmati, sed pro quadam unctione; Vnde sic definitur a Scoto.7.dist. . q.pri. Sacramentum confirmationis est unctio hominis viatoris, aliqualiter consentientis,uel libero albitrio.

260쪽

CONFIRM ATIONI s. 8a

nune us, secta in fronte in figura crucis cum chrismate sanctificato,& hoc a mihi stro idoneo simul cum intentione debita inungente, & verba certa pro rete sientia sficans efficaciter ex institutione diuina, ac confercns sicut alia sacrameta, utiliquit decretum Eugenij IIII. Vnctionem animae per gratiam roborantem ad confitenducum constantia fidem Christi. Materia proxima est unctio facta in fronte in figura crucis cum chrismate sanctificato. Materia vero remota est ipsum chrisma como situm ex oleo oliuae, & balsamin Forma vero est,Signo,vel consigno re signo criicis: confirmo te chrismate salutis, vel sanctificationis, in nomine patris, & liiij & Spiritus sincti. Suscipiens est viator aliqualiter consentiens,si sit adultus,vel libero arbitrio nunq usus a sit puer,ut dictum est de baptismor secundum determinatam pariatem, videlicet fronte. De ministro dicetur infra, ex parte cuius requiritur ultra de bitam intelionem,simultas in exequendo utrunq; actum, ridelicet unctionem,& Csermae prolationem. Per verba vero sequentia, videlicet, efficaciter significans& caetera, intelligitur illud quod est Erinale in hoc sacramento. Et quod ultimo additur,lcilicet Unctionem interiorem,denotat correlatiuum illius relationis. Et si dicatur φ Christus non instituerit huius odi se am, cum per insufflationem de derit discipulis Spiritum sanctu,& in linguis igneis, ripatet IO. 2 o. & Act. a. Ap stoli etiam non utebantur huiusmodi serma, sed impositione manuum. Respondet, iidem Doctor, quod Christus suam non alligauit potetiam sacramentis, ideo siue in terra existens, liue in caelo, potuit confirmare Apostolos sine huiusmodi materia, &forma, cum Apostolis etiam in primitiua ecclesia potuit dispensare Graecipue, quia in confirmatione ab eis collata, erant aliqua signa sensibilia, ut descensius Spiritus D

sancti super confirmatos, & donum linguarum. Cessantibus tamen dictis miraculis, ministri hanc materiam,& sermam seruare debuerunt.Supponitur enim tanq veruboc sacramentum institutum fuisse a Deo: licet tempus & modus dictae institutionis in scriptura non legatur. Multa enim sunt tradita auctoritatiue a Christo ecclesiae v Apostolos, quae tamen in scriptura non legimus. Vnde Beatus Alaeustinus epistola. Io8. inquit, Quod non omnia quae secta sunt ab Apostolis scripta invenumtur, v mutamen secta esse ex ceteris documentis probantiar. Idem dicit Damascenus lib. c. .ubi loquens de adoratione imaginum ait. Est autem nobis tradita hec traditio , quod oportet ad orientem adorare crucem, & alia plurima his similia. Si iterum quaeratur,an Sacerdos simplex possit hoc sacramentum conferre, Videtur quod sic, iuxta. c. Pcruenit dist. 9s . ubi Beatus Gregorius Ianuario Episcopo scribens, inquit. Peruenit ad nos quosdam scandaligatos, ex eo qtiod Presbyteros tangere chrismate , eos qui baptizati sunt prohibuimus . Et sequitur . Si Eomnino de hac re aliqui contristcntur, ubi Episcopi desunt, ut Presbyteri etiamin frontibus baptigatos chrismate tangere debeant, concedimus. Sanctus Thomas in I. parte summae. q. 72. art. II. arridens dictae sententiae, inquit, quod

Papa in ecclesia habet potestatis plenitudinem, ex qua potest quaedam,que sunt superiorum ordinum, committere quibusdam inferioribus : sicut quibusdam pre byteris concedit conserre minores ordines , quod pertinet ad potestatem Episcopalem , & ex hac plenitudine potestatis concessit Beatus Gregorius Papa, quod simplices Sacerdotes hoc saeramentum conserrent, quaditi scandalum tolleretur ; Eusebius tame Papa, ut habetur in.c.Manus,de consecra dist. y .inquit,M nus impositionis sacramentum,magna Veneratione tenendum est, eo ' ab alijs perfici non potest, nisi a summis Sacerdotibus, Neq; tempore Apostolorum ab alijs, et

Apostolis

SEARCH

MENU NAVIGATION