장음표시 사용
281쪽
huius sacramenti ad que specialiter ordinatur, est usus fidelium, ideo oportet quod
quantitas materiae illius determinetur per comparationem abselute ad usum corri& non restringatur ad determinatum numerum hostiarum.
De serina consecrationis panis, & vini. Cap. XXII .
R O huius capitis intelligentia est notandum secundum Scotum.8.dist. quar. q. a. Quod sicut hoc sacramentum, ut dictum est supra, est unum unitate integritatis, & no indivisibilitatis: cum in se includat duo signa partialia: quae primo representant duo propria signata proxima, corpus scilicet,& sanguinem, et duo remota, videlicci cibationcm, & potum spiritualem, ita etiam est una consecratio unitate integritatis,& plures sermae partiales, quarUm distinctio patet, quia una est efficax sine alia, alioqui fideles corpus adorantes ante sanguinis consecrationem,cssent idololatrae, quod est falsum. Forma consecrationis Eucharistiae sub spccie panis,secundum Beatum Mati. Marcum, Lucam, & Paulum
pri. Cor. II. cst ista. Hoc est corpus meum. Consuetudo tamen Romanae Ecclesia cet traditione Apostolorum adiunxit hanc dictionem, enim,propter coniunctione ad verba praecedentia, quae sunt. Accepit panem, benedixit, fregit diccns, accipite,& comedite. Hoc est enim corpus meum. Vnde si consecrans omitteret illam coniunetionem,enim,licet consecraret, peccaret tamen mortaliter non seruans Ecclesis ritum. Vnde beatus Ambrosius in lib. de sacram. Consecratio fit verbis, & sermo nibus domini Iesu.Nam per reliqua omnia quae dicuntur,laus Deo offertur, Orati ne,petitur pro popalo,pro Regibus, & csteris. Et verba immediate praecedetia sunt Euangelistar,historiam & rem gestam,texetis. Vbi autem sacramentum conficitur, iam non suis sermonibus Sacerdos utitur,sed Christi. Vis aute conuersua, siue tra- substantiatiua,quae est in verbis,sequitur significationem, quae in prolatione ultimae dictionis terminatur. Vnde licet sit in omnibus verbis per modum fluxus, non ramu
in quolibet verbo habet cffcctum,sed in ultimo instanti terminatiuo ultimor dictio- nisi in quo significatio dictionis terminatur. Et ideo haec virtus dicitur simplex,licta in ipsis verbis exterius prolatis, sit compositio. Sciendum est ulterius, quod pronomen demonstrativum,hoc,non demostrat panem, cum panis no sit corpus Christi, nec etiam significatum per hoc complexum hoc est corpus meum) cum in sacrametis,hoc efficiatur,quod significatur ,& sic per hanc serinam no feret,quod Christus esset in hoc sacramento secundum virtutem: sed demostrat contentum sub his speciebus, sub quibus erat panis,esse corpus Christi in ultimo instanti locutionis. Pro nomen igitur non demostrat accidentia, sed substantiam sub accidentibus conici tam. De serina autem sanguinis dicit Scotus ubi supra,' non est nobis traditu on lanino certitudinaliter, an au serinam consecrationis sanguinis pertineant aliqua erba, post ista, sanguinis mei, an verba omnia sequentia, usq; ibi, hoc facite. Ideo periculosum est asserere de quo suffciens auctoritas non habctur. No est autem periculosiun ignorare: quia videtur ignorantia inuincibilis. Quod ergo erit costium ΘDicit quod Sacerdos intendens facere, quod facit Ecclesia legensq; distincte vcstata a principio usq; ad finem, Vere conficit. Nec cst tutum alicui, se reputare valde pe-n ritum, de dicere,volo uti p cise his verbis pro cosecratione sanguinis: sed securior
est simplicitas dicentis, volo ista verba proferre sub ea intentione, sub qua Christus instituit ea esse proserenda: vi que ex Christi institutione sunt de Brina, d icere, ut
282쪽
de forma: & quae ad reuerentiam, ex reuerentia. ta tamen se a sanguinis,uid licet.Hic est calix sanguinis mei, noui & aeterni testamenti, mysterium fidei, qui Pvobis, & pro multis effundetur in remissionem peccatorum, ex diuersis seripturae locis accipi potest. Nam, hic est calix, habetur Lucar. Ia. Matthaei autem. 2 6. hic est sanguis meus noui testamenti,qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Sanctus vero Lucas dicit pro vobis. Quod autem additur , aeterni testamenti,& mysterium fidei, ex traditione domini habetur: quae ad Ecclesiam per Apostolos peruenit, secudum illud. Ego enim accepi a Domino,quod & tradidi vobis. Et notadum,' hqc dictio, calix, sumitur pro poculo in calice colento.Nullus naq; liquor potabilis accipitur nisi in vase. ideo Christus non accepit immediate vinum tangodo, sicut panem: sed accepit in calice contentum. Sensus igitur huius propositionis hic in calix sanguinis mei) est contentum stib his speciebus in ultimo instanti temminatiuo verborum, est sanguis, qui tunc erat effiidendus, & nunc est effusius. Su
ditur, Noui & aeterni testamenti, & rationabiliter,quia nouum testamentum in veritate cxhibebat vitam aeternam: qua vetus in figura ostendebat. Et dicitur aeternu,
idest perpetuum,secundum Scotum: quia post illud, non erit aliud. Additur, mysterium fidei: ubi mysterium non ponitur ad excludendam rei veritatem, sed ad Ostendendam occultationem: quia corpus, & sanguis Christi, occulto modo sunt in hoc sacramento. Ipsa etiam passo Christi, i occulte fuit figurata in veteri testamento, dicitur etia mysterium fidei, quasi fidei obieetu. Quod enim sanguis Christi secundum veritatem sit in hoc sacramuto, sola fide tenetur. Ultimo dicitur, Qui pro vobis, & pro multis etffundetur: quod sic intelligitur, pro vobis, stilicet iudaeis, ad quos Christus in persena Apostolorum loquebatur, & pro multis,Videlicet,ge ritibus,ex quibus multo plures erat saluandi. Non tame dicitur pro omnibus: quia licet sanguis, & passo Christi sufficienter satisfecerint pro toto mundo, ut dicitur
pri. Ioannis. et . Ipse est propitiatio pro peccatis nostris,non pro nostris autem tantu, 1ed etiam totius mundi,imo pro infinitis,si tot possent esse: Non tame cfficaciter, cunon omnibus applicetur, propter eorum indispositionem. De veritate huius sanctissimi sacramenti. Cap. XXX. O S T consecrationem panis, & vini,transubstantiatis substantia panis in verum corpus Saluatoris nostri, & substantia vini in verum eius sanguinein, firmiter credendum est ab omnibus, & simpliciter confitendu, verum corpus Christi, & sanguinem, animam, & diuinitatem realiter esse sub sacramento,cum eisdem dimensionibus, quas habet in coelo: licet secunducas non commensuretur sacramento, siue speciebus illis. Nec sunt audiendae rationes haereticorum, & infidelium irrisones, aut sugFestiones, siue illusiones daemonii, quas immittunt, ut a fide nos deviare faciant. Ad excutienda tamen omnia supradicta, notanda, & perpetuo memoriae tradenda sunt quatuor fundamenta, quae habemus ex sacris literis, & sanctis doctoribus ab Ecclesia approbatis. Primum ex diuo Paulo, qui 2.Cor. Io. inquit. In captiuitatem redigentes omnem intelicetum,in obsequium Christi: hoc est ad credendum omnibus, quae Christus dixit,& obediendum ei. Secundum,habetur Lucar I. Non est impossibile apud Deum omne verbii, cum Deus possit facere omne illud, quod intellectus potest concipere. Tertium cst
ex domino Hilario in lib. de trinitate, ubi ait, Cum Deus sit infinitae potentiae, &activitatis,
283쪽
activitatis, & intellectus noster sit finitus, & limitatus, sequitur quod Deus multo
plura possit facere, quam intellectus noster intelligere, ideo beatus Iob cap. 36.ait. - Deus magnus vincens scientia nostram. Quartum est, quod clim Christus sit Deus & veritas per essentiam,iuxta illud, o sum Via, veritas,& Vita,mentiri non potest. Vnde ad Hebr. 6.dicitu Impossibile est Deum mentiri. Inde sequitur, quod qui quid ipse dixit, verum est: sed Saluator noster accepto pane, dixit, Hoc est corpus meum, non ut in signo, sed realiter, prout manifestant verba sequentia, videlicet, Quod pro vobis tradetur, & de sanguine,Qui pro vobis essundetur: cum clarum sit
verum corpus traditum filisse, & verum sanguinem effusum, ex consequenti erit ibi vere, & realiter. Vnde & correspondent ultima primis. Primum enim miraculum quod fecit, fuit conuersio aquae in vinum, ultimum vero conuersio panis in corpus,& vini in sanguinem. Vnde si, pro quia,credimus scripturae dicenti Gen. I .In principio creauit Deus coelum,& terram: quare non credimus dicenti, Accipite,& mandi ducate, hoc est corpus meum Si credimus quod Deus subito ex limo terrae Adam in sermauerit, & ex eius costa Euam,Gen. IO. quare non credimus Vinum conuersum in sanguinem Si credimus uxorem Loth couersam in statuam salis,de qua Luc. II. Mementote uxoris Loth. quare non credimus transubstantiationem panis in cor pus Christi ὸ Si credimus quod Moyses virtute Dei conuerterit virgam in colubru, ct aquas in sanguinem, quare non credamus conuersiones in hoc sacramento, cum non maior virtus requiratur hic, quam ibi, praecipue cum hoc Ecclesia attestetur, quae est columna veritatis Vnde in concilio Ephesino contra Nestorium, cui praefuit Cyrillus nomine Papae: & in concilio Lateranensi,ut habetur in c.firmiter extr.
α de summa trin. & fide cath. dicitur. Vna est univcrsalis Ecclesia,extra quam nullus omnino Eluatur, in qua idem est Sacerdos,& sacrificium Iesus Christus: cuius compusn sanguis in sacramento altaris, sub speciebus panis,& vini realiter continetur; transubstantiatis pane in corpus, & vino in sanguinc in potestate diuina. Omnes cisancti doctores ab Ecclesia approhati idcm sentiunt. Et licet nonnulli dcctores di cant quod corpus, quod Videtur non manducaturi sumus, non intendunt propter hoc excludere Veritatem corporis Christi, sed modum manducandi, clam non sit
manducandus visibiliter in ea scilicet specie,qua ab Apostolis videbatur. De fructu sinctissimae Eucharistiar. Cap. XXXI.
V M esu ligni vetiti parcns noster prolapsus esset in mortem, quam una cum peccato Propagauit in uniuersum humanum genus, seipsum Christus in nouissima cςna cibum fidelibus instituit, per quem in vitam resurgere, & illam amissam recuperare liceret, ut quemadmodum per vetitum cibum lethaliter sumus sauciati, ita per hunc, quem Christus nos sumere praecepit, sanaremur, & Vnde subrepsit mors,inde vita veniret. De praecepto primo dicitur Gen. 3. Quacunq; die comederitis, morte moriemini. De hoc vero, Si quis comederit ex hoc pane Vivet in aeternum: & hoc tam vita gratiae, quam confert digne sumentibus, eucharistia, quam Vita gloris, quam spe consequimur,manducantes corpus domini. De prima vita dicit Christus, Qui manducat me, vivet propter me. De secunda, aut manducat meam carnem ,habet vitam eternam. Vnde si quis
digne manducauerit hunc cibum spirituali quada coniunctione Christo arctis me unietur,particeps effectus carnis scilicet,& sanguinis eiusdem: que quando sumitur facit
284쪽
secit, ut Christus in nobis sit, & nos in Christo, non animum tantum reErmante, sed carnem etiam nostram ad vitam, & immortalitatem praeparante: sicut ab Hii rio.8.de trini. &Cyrillo lib. Io. in Ioan. c. I 3. traditum legimus. Mortui enim sumus peccatis, ut iustitie vivamus, Christus vero vita est: & hic est primus fructus eucharistie. Secundus, quia clim illam sumimus, efficimur participes passionis Christi, recordari enim illam iussi sumus, dum recipimus. Remissionem igitur peccatorum conseri hoc secramentum. Vnde Chrysost. super illud Ioan. I9.Exivit seniluis, & aqua, homiL 8 . Sciunt, inquit, hoc initiati: per aquam enim regenerati: languine & carne nutriti: hinc mysteria ortum habent, ut quoties ad admirandum calicem accedis,tanquam ab ipse latere hauriens accedas: remittuntur enim in hoc sacramento venialia: in baptismo vero & poenitentia omnia, mortalia scilicet&venialia. Et ratio est,quia cum charitas per cucharistiam inflammatur,operit multitudinem peccatorum, pri. Petri. q. Quamobrem prius per poenitentis sacramen tum nos expiari oportet, quam ad hanc tremendam mensam accedamus: ad quam si quis venerit criminis capitalis reus, non vitam, sed mortem habebit. Reus enim erit, ut dicit Apostolus, corporis, &sanguinis domini, I. Cor. II. Tertius essectus est,quod sumentes verum corpus Christi,efficimur & ipsi corpus Christi mysticum de quo Paulus I. Cor. Iet. Vos estis corpus Christi, & membra de membro.& c. I o. Vnus panis, & unum corpus multi sumus, qui de uno panc participamus: significat enim quod nos, cum simus multi, unu corpus sumus in Christo,singuli autem alter alterius membra. Si igitur digne sit sumptum, hoc cficit, Vt Vnum cum capite nostro,unum & ipsi inter nos eiciamur. Vnum efficimur cum Deo, cui voluntate adheremus: unum cum Christo, cui tanquam unius corporis membra capiti conno ctimur: unum etiam inter nos, cum simus membra multa,que corpus unu efficiunt.
Ad hoc corpus, cuius caput est Christus, pertinent non modo qui sunt in hac vita, verum & pii omnes, qui coelestibus iam gaudiis perfluuntur: & ij simul, qui selicitatem illam expectant: sed quia purgatione indigent,in purgatorio sunt, ex quo nonisi purgati ingredi possunt regnum coeleste, in quod nihil coinquinatum introibit. Hi orationibus superstitum adiuuantur. Vnde August. de verbis apost. homil. 11: dicit, Ideoq; habet ecclesiastica disciplina quod fideles nouerunt, clim martyres eo
loco recitantur ad altare Dei, ubi non pro ipsis oretur, pro ceteris Vcro commemoratis defunctis oretur: iniuria est enim pro martyre orare, cuius nos debemus orationibus commendari. & tract.8 . in Ioan . Ideo quippe ad ipsim mensam, non sic eos commemoramus, quemadmodum alios qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus, sed magis ut ipsi orent pro nobis, ut eorum vestiriis adhereamus, quia impleuerunt ipsi charitatem, qua uominus dixit,non posse este maiorem. & contra Faustum lib. ao.c. a I. Nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum, quantius in memoria martyrum, constituamus altaria. uis enim antistitum in locis sinctorum comporum aisstens altari,aliquando dixit Oiserimus tibi Petre, aut Paule Θ sed quod os sertur, Deo ossertur, qui martyres coronauit: latria cnim siue seruitus debita Deo, illi exhibetur soli, ad quam spectat oblatio facrificii. & lib. 8. c. 27. & lib. 2 2. c. Io. de ciuit.Dei dicit,Illos enim ut pro nobis intercedant orare possumus, & debemus: sacrificium autem, pr terquam soli Deo ollarre, ses non est. Unde Chrysest. in epist.ad Philip. homil. 3. Apostolicum hoc esse institutum asserens, dicit. Non frustra ab Apostolis sancitum est, ut in celebratione venerandorum mysteriorum memoria fiat eorum, qui hinc discesserunt. Nouerunt enim multum hinc emolumeti
285쪽
fieri,multum utilitatis. Beatus Dionysius in ecclesiast. hierar.c.7. commemorationem destinctorum in missae sacrificio facere,apostolicam vult esse traditionem. D mascenus librum scripsit de ijs, qui in fide hinc migrarunt, quod sacris operationi bus, &vivorum orationibus vivent. Qualiter autem affectus esse debeat, si digne . manducare velit quis carnes agni,& bibere eius sanguinem,manifestat beatus Paulus I.Cor. a. cum dicit,Probet autem seipsum homo, &sc de pane illo edat, & de calice bibat: qui enim manducat,& bibit indigne,iudicium sibi manducato bibit. Vnde si in veteri lege,ubi figura tantum fuit,non permittebatur accedere ad altare, qui maculam haberet, quanto minus illud licere debet in hoc sacramento, in quo verum corpus Christi, & verus sanguis est Quamobrem suam quisque conscientiam diligenter examinet, ne quoa bonum est, male, malus accipiat. Vnde August. tradi. 2 6. in Ioan. Videte, inquit, fratres, panem coelestem spiritualiter manducate, innocentiam ad altare apportate: peccata &si sunt quotidiana, vel non sunt mortifera,antequam ad altare accedatis, attendite quod dicatis, Dimitte nobis debita nostra, sicut& nos dimittimus debitoribus nostris. Si dimittis, dimitteturia tibi: securus accede, panis est, non venenum. Sed vide si dimittis, nam si non di-- mittis, mentiris, & ei mentiris, quem non fallis: mentiri Deo potes, Deum fallere non potes. Vnde si quis digne, & ad salutem accipere vult, elaborare debet ut sit membrum Christi, hoc est, ut per fidem, & charitatem Christo adhaereat. Hoc enim sacramentum ab Augustino ubi supra, vocatur sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum charitatis. Vnde admonet, quod qui accipit mysterium unitatis, & non seruat vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se . Annunciatur in hoc sacramento Christi mors, ut inquit beatus Paulus ubi supra. Porro Christus mortuus est, ut morte sua nos Deo patri suo coelesti re
conciliaret, ut reconciliatos unum cum illo,Vnum nosipsos inter nos faceret. Quisquis igitur hanc unitatem rumpit, vel a Christo peccando se separat, vel ab eius corpore, quod est Ecclesia suo plusquam illius iudicio tribuendo, segregat, vela quocunque membro per odium se diuidit, quid aliud facit, quam quod crucifigit sibimetipsi filium Dei, dum eadem illa designat, propter quae Christus crucifigi, &mori di3natus est: quem peccata nostra de coelo detraxerunt, ac tam acerbis illius cruciatibus causam dederunt Vnde fit, ut non ad vitam,sed mortem sumat vitam: reus enim es itur corporis, & sanguinis domini. Vnde psal. 68. dicitur. Fiat mensa eorum coram illis in laqueum, & in retributionem, & in scandalum. De vario modo sumendi hoc sacramentum vide Scotum dist.8. .q. 3 . De sacramento poenitentiae. Cap. XII. ER lauacrum re enerationis in hanc vitam ingredimur, non ut ocio vacemus,& delitiis,sed ut contra mundum,carnem,& diabolum in acie semper stemus: ad quos hostes nostros superandos, datur nobis in confirmatione adiutor Spiritus sanctus, cuius virtute sacilius impetum eoru
propulsare possimus. Fit nihilominus, sicut in pretiis usu venire solet,ut ispe ab hostibus nostris sauciati corruamus: & quam per sanctum baptismum adepti vita suo
ramus, eam morte commutemus. Non vult tamen Pater ille misericordiaru, qui est
benignus,& prestabilis sup malitia,quequam de venia'lapsum,desperare. Ideo huic quoq; rei remedium instituit, poenitentis scilicet sacramentum, per quod lapso re-
286쪽
sergere liceret; & hoc est contra Nouatum,a quo Nouatiani,de quo Eusebius lib.6. Ac. 3 3. inquit, quod spem salutis ademit peccantibus, etiam si digne poenituissent, Dicti Nouatiani, superbo nomine, Catharos,idest mundos, appellarunt semetipsos.
Ob quam rem a Cornelio Papa concilium Romae congregatum est Eporum. LX.toliaem psbyterorum, cum diaconis multis:vbi statutum fuit, Nouatum cu sequacibus alienum esse ab Ecclesia. Eos vero qui lapsi fuerint in certamine, staterna cOmiseratione curandos,& sementis poenitentis medicandos. Hic Cornelius Rit. XX. Papa sub beato Petro, qui in eodem Concilio reuocauit sentcntiam Concilii Carthaginensis, & beati Cypriani de rebaptizadis ii reticis ad nos venientibus: qui tamen Cyprianus librum edidit contra Gictum Nouatum, lapsos ad poenitentiam cohortando . Haec poenitentia siue hoc sacramentum , dicitur esse resurgentium: cuius vimite fit, ut cum corruerimus eleuemur. Et si in ista colluctatione, quae nobis est aduersus principatus , & potestates tenebrarum harum , nos prostemni contigerit, ad hoc poenitentis remedium coniugiamus: per quod erigi,ac vires recuperare possimus. Pronior enim est Deus ad miserendum, quam nos ad misericordiam eius petendam. Vnde Dominus Gregorius Naziangeniis Theologus, in oratione in sanctum lauacrum,ait, Iucundius dat Deus, quam alii acceptant, simul ut dereliquerit impius viam suam, & vir iniquus cogitationes suas,ac ad Dominum conuersus fuerit. Esaiae. y I. obuiis,quod aiunt,manibus, cum ad se reuertentem recipit i & est maius gaudium in Celo super uno peccatore poenitentiam agente,quam C super nonaginta nouem iustis. Causa enim est ectiva huius poenitetis virtutis, ut in quit diuus Bonaventura in I . dist. .ar. 2 .q. a. Deus est,sea dispositiva a nobis, qui creauit nos sine nobis,non iusirsicat nos sine nobis. Dispositio hoc ordine procedit Necesse est primo Dei bonitatem,& iustitiam agnoscere: cui omne malum,& ino dinatio displicet,a qua offenditur,nulloq; modo malum culpae relinquit impunitu:& postea se aliquid fecisse,quod diuinae uisplicet bonitati, deinde cognoscat se ii
mo ex diuina sententia obligatum ad poenam. uo facto,necesse est Dei miserico diam cognoscere: qua paratus est omni reuertenti,& de culpa dolenti remittere,&indulgere. E plarum cognitionum prima aeneratur timor: de quo mastister hic in litera inquit. Quod poenitentia timore cocipitur. Ex secunda vero,spes remissionis.
Et ex his videlicet ex voluntate sese reconciliandi Dco,& satisfaciendi per gemitu, D& alia media cum incipiat facere quod in se est, dispositus est talis ad iustificatione.
Ex quo videre liquet,quod magis timore, quam amore, quis disponatur: cum peccator non habeat Dei, sed sui amorem: iste autem amor nunqua generat poenitentiam,nisi quia timet. Vnde quadiu amat, & credit, non refugit peccatum, sed qua- do timet: ideo non concipitur fide: cum ante timorem,non sit poenitentiae semina rium, quod est cessare a malo. Ex quo etiam patet, quare magis timore, quam sperquia timor seruilis concipit, spes vero promouet: nec hoc inconuenit, quia conceptio ista,non est per productionem in esse, sed per dispositionem,& praeparationem: ideo non oportet quod poenitentia sit cum timore scruili, sed sufficit,quod timor Mparet ad poenitentiam. Et ut magis distincte praedicta intelligamus, notandu quod poenitentia, inquantum est actus, qui Deo operante nostram iustificationem, cui Ecooperamur a timore seruili ,ut in pluribus procedit, & in filiali terminatur,sex coprehendit actus: quorum primus est Dei operatio conuertentis cor: secundum illud Hier. 3 .postquam conuertisti me, egi poenitentiam. Secundus est motus fidei. Te tius est motus timoris seruilis: quo quis timore suppliciorum a peccatis retrahitur.
287쪽
Quartus est motus spei, quo quis sub spe veniae consequendae assumit propositum emendandi. Quintus est motus charitatis: quo alicui peccatum displicet secundum s seipsum, & iam non propter supplicia. Sextus actus est motus timoris filialis: quo
ρ' quis propter reuerentiam Dei emendam voluntarie offert. Et sic patet,quod actus poenitentiae, quo iustificamur, procedit communiter a timore seruili, sicut a primo motu affectus ad hoc ordinato: a timore vero filiali sicut ab immediato & proximo principio.Nec per hoc,quod dicimus ea procedere a timore, excludimus quin pro
cedat ex actione Dei conuertentiscor. Pessimus autem error est, & crudelissimus eorum,qui dicunt poenitentiam non posse iterari: cum claudat viscera diuinae mis ricordiae: cogeret enim tunc fere omnes peccatores desperare. Ideo Sanctus Bona-
uentura in eadem dist. concludit, quod iterari potest, quotiescunq; peregrinamur 1 Domino: non sic baptismus, cuius ratio est triplex. Prima quia in baptisino imprimitur character, qui est indelebilis: non sic in poenitentia. Secuda, quia baptismus
est contra morbum non iterabilem,videlicet peccatum originale: poenitentia vero contra iterabilem, ut est peccatum actuale: medecina cnim debet aptari morbo. Tertia est,quia baptismus habet totam efficaciam a passione Christi: non sic poenitentia, quae ultra hoc pendet ab actu nostro. Ideo baptismus non iteratur, sicut nec Christi passio. Poenitentia vero iteratur, secundum quod voluntas nostra conuem titur,vel reuertitur. Inde est quod omnis poena in baptisno remittitur, in poenit tia noni baptismus etiam si iteraretur esset nobis occasio peccandi: non sic poenit tia: quae peccata imeunita non relinquit. Et pro hac assertione habemus exemplum in David, qui primo peccauit homicidio,& poenituit: rursus peccauit numerando Populum,& iterum poenituit:& tamen Deus Vtraq; poenitentiam acceptauit. Si v ro obiiciatur illud Amos pri. Super tribus sceleribus Damasci, & super quarto non conuertam eum, ubi glo. Quarto,eadem peccata committenti, nec poenitentiam, nec indulgentiam se daturum denuntiat. Respondet diuus Bonaventura circa litera Magistri,q, Beatus Hieronymus intelligit per primum peccatum consensum in comde . Per secundum, progressum ad opus. Per tertium, assuefactionem ad illud. Per quartum finalem perseuerantiam in illo,vel nolle poenitere, & pro hoc nec dat poenitentiam, nec veniam: clam post mortem, non sit locus poenitentior: ab aliis tribus liberat: pro quibus sicut dat poenitentiam,ita & veniam: sicut innuitur in resuscitatione trium mortuorum: quorum primum in domo, secundum in porta, tertium
Dominus suscitauit in sepulchro. Poenitentia quomodo sit voluntaria,& quae sint causae illius.Cap. XXXIII.
R o huius capitis declaratione, pmittendum est secundum Scotu. I dist. quar. a pri .Quod duplex est iustitia, scilicet habitualis, ut charitas: & actualis, ut rediitudo quae inest actui elicito, Actus enim elici po-U test conformiter suae regulae, in qua conserinitate cosistit rectitudo illius& per consequens erit duplex iniustitia videlicet habitualis, ut priuatio gratiae, siue charitatis in anima: & adlualis, ut priuatio supradictae rectitudinis in actu. Trans iante autem actu peccati intrinseco & extrinseco, remanet quaedam iniustitia habitualis: sed non ab illa sola denominatur quis peccator: quia ita diceretur peccator, qui commisisset unum solum peccatum, sicut qui comisisset mille. Cuius ratio est,
quia ita est priuatus tota gratia, qui commisit unum solum, sicut qui mille. Iniustitia vero
288쪽
tia vero actualis manere non potest cessante actui cum illius subiectum proximu sit
actus in anima, sicut & rectitudinis sibi oppositae. Et subdit ' nihil reale absolutum, V
siue relatiuum est in aliquo, cessante actu peccati, a quo censeatur peccator.Et si dicatur aliquid derelictum ab actu,manere, ut habitus vitiosus, dicit. illud non est Brinaliter peccatum,cum possit stare in iustificato. Graues enim peccatores no sta-nm, quando sunt iustificati, habent illam pacem, quam habent perfecti, & in virtutibus exercitati. Sed est,secundum praefatum, quaedam relatio rationis, inquantum est obiectum intellectus diuini vel voluntatis, quae post comissum crime ordinat peccatorem ad poenam correspondentem: ilc tunc intellectus pramidet etiam pro omni tempore,donec poena fuerit soluta. Vnde beatus Augustinus super ps. 3I. videlicet Beati quorum remissae sunt iniquitates, inquit, Videre Deum peccata nil aliud est, quam ad poenam imputare. Auertere autem faciem a peccatis, est ca non ad poena reseruare. Et peccata dicuntur ab eo tecta, clim ea punire non intendit. Ipsum igitur peccatum manere in reatu post actum transeuntem, nihil aliud est, nisi ipsum a Dei voluntate ordinari ad poenam condignam illi peccato. Et hoc patet in simili, quia si quis offendat magnum Principem tali offensa ,' correspodeat magna poena, cessante illo actu, nihil est in illo,quod prius non fuerit, quare modo dicatur inimi cus, & non prius, sed tantum in voluntate Domini offensi, est actus transiens super ipsum. Et propter hoc in ipse est relatio lationis,videlicet ordinatio ad poenam, ut in obiecto volito, vel ordinato ad talem poenam. Ita in peccatore transeunte actu peccati, nihil aliud est,nisi ista relatio scilicet ordinatio ad poenam: quar,ut est disco ueniens illi animae,dicitur eius macula: ut autem se aliter est obligatio ad illa posnam,dicitur reatus: ut vero est actus voluntatis diuinae,in qua est tota illa realitas, o quem actum ordinat ad talem poenam, dicitur offensa: nihil enim aliud est offendi vel irasci Dei, quam velle vindicare,ista poena. Exclusa i3itur passione istius velle, sdicitur Deum esse se aliter iratum vel offensum, cum forinaliter velit vindicare peccatum commissium contra legem suam. Quod deleri potest,& quandoq; deletur iuxta illud symboli Apostolorum, Remissionem peccatorum. Et Deus est qui remittit. Praedestinatus enim aliquando labitur in peccatum: ut David,Petrus,& Paulus: non autem beatificari potest, ad quod principaliter per pdestinationem ordinatur, nisi doleto peccato modo pdicto,cum nullus beatificetur remanes obligatus ad poenam soluendam. Dico ultra quod non remittitur sine poena, vel aequivalente in acceptatione diuina. Per quodcunq; igitur peccatum 'ffendatur Dciis, offensa eius nil aliud est,quam velle vindicare, & punire: & ex consequenti ad cius deletionem requiritur aliqua punitio, vel aequi ualens in acceptatione diuina: licet regulariter per poenam ordinetur: prscipue clim dicat Boctius. q. de consola. prosa. q. Quod upoena est ordinatiua culpς: quod sic intelligitur, secundum beatum Tho. prima. a. ' q. 87. ar. pri. Quia homo a tribus iuste puniri potest, eo quod a triplici subiectione peccando recessit: subditur enim homo primo ordini proprie rationis: deinde omdini exterioris gubernatoris,spiritualiter,Vel corporaliter,politice,aut oeconomice: tertio ordini diuinae gubernationis. Peccans Vero, hos tres peruertit ordineS,agen do contra rationem naturalem,contra legem humanam, & contra legem diuinam.
Operepcium igitur cst,ut qui talis est, triplicem poenam suscipiat, per qua ad ordia
ne que peruerterat redigatur. Punitur homo primo a seipso per remorsum costienti ,secudo ab homine per varia nocumenta: postremo vero a Deo: & sic punitus re- radigitur ad ordine, quia illi a quo ponam patitur, vel inuitus subditur, subiici noluit R ii peccando
289쪽
peccando. Non est enim proprie pgna sine culpa. Vnde beatus Augustinus lib. m.
retractationum.c. 9. dicit. Omnis pena si iusta est, peccati poena est,& suppliciti in nominatur. Poena autem duobus modis potest considerari, aut in vera ratione satisfactionis, & hoc modo unus innocens potest satisfacere pro alio, ut Dominus no
ster Iesus Christus, qui omnia peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. Aut in vera ratione poenae: de qua dico quod inquantum est vindicta,& punitio, nunquam instigitur,nisi propter culpam propriam. Poenae huiusmodi propriae, con
uenit ordinare culpam :& ratio est, quia omne peccatum est actus inordinatus': ει omne peccans, contra aliquem Ordinem agit: ideo oportet,vi ad eundem ordinento per poenam redigatur, quem peccando descruerat. Ad deletionem igitur peccat i, i requiritur punitio voluntaria: quod dico propter damnatos, qui satispatiuntur, &non satisfaciunt: similiter & propter illam poenam, quae sequitur peccatum, quae noest voluntaria: de qua beatus Augustinus in lib. primo de confessione, Iussisti domine, & ita est,ut poena sit sibi quisq; peccator.Poena vero tripliciter potest dici v
. Iuniaria: uno modo contra quam non omnino voluntas remurmurat, sed patienter tolerat: Secundo quae voluntat id acceptatur: tertio quae voluntarie causatur:& hoc
vel a causa proxima partiali, non intendit talem effectum , vel ut a causa remota principali, q intendit hunc essectum. Poena patienter tolerata, potest dici volunta ria, secundum quid,cum malum poenae dum non cst contra rationem rectam ) possit no modo absolute patienter, sed ordinath sustineri, & acceptari in ordine ad ist si finem, de qua Ausustinus in lib.de poenitentia inquit. Peccator de peccato doleat, & de dolore gaudeat. Tristitia autem in voluntate non potest causari, nisi a duabus causis, videlicet actuali nolitione alicuius existetiae, & actuali appliensionc illius, iuxta illud beati Augustini. Iq. de ciuit.dei. c. I s. Tristitia est dissentio animi ab his rebus quae nobis nolentibus acciderunt: huiusmodi causa comunis potest esse volu- tas, imperans actum considerationis, & actum nolitionis eiusdem obiecti, & hoc in ordine ad illii fine intelli, ut sequat tristitia punies,& respectu dictae detestationis est
ca immediata,respectu vero tristitiae, mediatasta quo patet, uomo prima poena vi L delicet tristitia pol esse semine volutaria, & a volutate, sicut a ca totali, remota tia, applicate causas partiales proximas huius effectus.Et licet omnis poena videat inuo luntaria coparata ad voluntate sequente assectione commodi, est tamen voluntaria voluntate iusta acceptante, ac sequente affectionem iustitiae. In ista ergo punitione voluntaria conuenit multa consiaerare:primum quidem velle punire peccatum a se commissum: quod est veste imperativum, seu cfficax, coniungens causas proximas ipsus punitionis passiuae: secundo nolle peccasse: quod est causa partialis proxima, licet non intendat poenam illam: tertio velle acceptare poenam illam passiuam iam inflictam: quarto patienter ferre punitionem: Quae quatuor sic eXplicantur: Vindicare comissum. Detestari illud. Acceptare poenam inflictam. Et patienter ferre eas
dem : & secundum has quatuor acceptiones erit quadruplex definitio eius, quod est poenitere, de quibus in 1equenti capite. Poenitore quid sit secundu quatuor pra fatas considerationes.Cap.XX XIIII. l RIM A poenitentiae definitio est. Poenitere est vindicare peccatum a se commissum: patet enim quod ibi tenetur poena, cum applicare sibi poenam, sit tenere eam: & hoc siue in affectu, siue in es ctu: clim vindi-ucans, non minus Vindicet, si quandoque poena non sequatur propter
290쪽
desinum alicuius causae secundar, dummodo ipse aeque intendat poenam insigere. Secunda descriptio est. Poenitere est detestari, vel odire peccatum a se commissum: ubi in proxima causa Partiali tenetur poena, & hoc potest intelligi dedi licentia habenda de peccato sub propria ratione,vel in generali simul de quolibet a se com millo , vel de displicentia formali, vel virtuali, quae est actus virtualiter includens illam displicentiam, ut actus martyris sancti Bonifacij, qui dato quod esset inaanus
peccator, tamen statim ut vidit martyres patientes, exclamauit, Christianus sum. Iste actus licet sermaliter non includeret detestationem peccati, includebat tamen prandem virtualiter,uel eminenter. Tertia descriptio. Poenitere est poenam inflicta pro peccato suo gratanter acceptare, & hoc modo tenet poenam tanquam obiectu per actum voluntatis: quod intelligitur de acceptatione,in otia ista includitur,sicut volitio entis ad finem, includitur in volitione finis. Vltima descriptio,Poenitere est poenam pro peccato suo in ilictam,patienter sufferre; per quod patet,quomodo co-sermiter ad sententiam Magistri in litera, hic est etiam poenam tenere, quia non abijcitur murmurando: unde dicitur sustinere, quod est, subactione agentis infibstentis, se illi conBrmando, tenere. Ad deletionem igitur cuiuslibet peccati mom ctalis actualis post baptismum commissi, requiritur aliqua punitio voluntaria uno quatuor praedictorum modorum, loquendo de poenitentia actuali, idest actu poeni tendi, qui est tenentia actualis poenae . Intelligitur autem requiri non simpliciter necesiario, cuius oppositum includat contradictionem, cum posset Deus remittere sine illo actu : posset etiam remittere per aliquem feruentem motum dilectionis in Deum, absque aliquo poenitere praefato. Ad hoc tamen quod regulariter deleatur, Brequiritur motus praefatus, dico regulariter, quia fit secundum regulas determinatas a sapientia diuina: quarum haec est una, quod peccatum non deleatur sine di splicentia de commisso: quae est rationabilis, quia sicut neccatum auertit a fine, &conuertit ad creaturam, ita rationabile est, quod non deleatur nisi per motum oppositum auertentem a peccato,siue a creatura, 't circa illam fuit peccatum, & conuertentem ad Deum. Dicit enim Scotus Vbi supra q. a. quod poenitere secundum somnes quatuor praefatas descriptiones potest et se actus virtutis, quia consorinis rationi rectae: cum secundum rectam rationem quilibet legislator vindicet transgressionem legis. Vnde Arist. Io. Ethi. c. vlt. post doctrinam de vitiis, & virtutibus, statim introducit legem positivam tanquam ultricem vitiorum, & praemiatricem virtutum. Si enim legislator recta ratione Vindicat, minister recta ratione exequiatur: cum uniuersaliter rectitudo subministrationis sit ex coserinitate cius ad agens,
cui subministrat. Modo unicuique commissum est este ministrum Dei, ad 'indicandum in seipso peccata a se commissa. Poenitere autem primo modo est sic vindicare in seipso, & ex consequenti,poenitere hoc modo, semper erit actus virtutis elicitus, vel aptus' natus elici a virtute, vel generare Virtutem, cum sit conformis rectar rationi. Poenitere etia sic, requirit praecognitionem distinctam eius, de quo enitet. pVnde sequentia se habent per ordinem,uidelicet imperare causarum proximarum partialium tristitiae coniunctionem. Ipse causae partiales coniunctae, quae sunt effectus immediatus dicti imperii. Effectus remotus pnctati imperii, ipsa scilicet tristitia,vel complacentia dictae tristitiae, quae est actus voluntatis habens tristitiam pro oblecto, & postremo gaudium de tristitia,quae omnia hoc modo inter se distinguu-tur. Primum quidem, Videlicet actus imperativus a causis proximis tristitiae, sicut causae principalis, & remotae a causa secundaria, & propinqua. Secundum a tertio,
