장음표시 사용
291쪽
scut caula ab effectu, & actionis a passione. Tertium a quarto, sciit obiecti ab actione, & quartum a quinto, sicut obiecti a passione appetitiua de illo obiecto. Istorum quinque nihil est vindicare per se, nisi primum,videlicet ipsum velle imporatiuum. Ex supradictis elicitur, quod poenitere primo modo est actus specialis virtutis, cum possit habere speciale obiectum,scilicet peccatum vindicabile, & ci cunstantias ordinatas, videlicet finem, modum,& huiusmodi: non tamen est actus virtutis intellectualis, sed appetitus. Imperare enim intellectui, ut consideret, &voluntati,ut detestetur,non conuenit nisi voluntati: cum voluntas secundum Au gustinum lib. I I. detri. c. 3. imperet sibi& intellectui. Erit igitur appetitiue non ordinantis ad seipsum, ut sunt temperantia, & sertitudo, sed ad alterum, ut iustitia. Potest enim actum istum vindicandi quilibet eodem modo secundum rectam rationem in alterum,sicut in seipsium,exercere: si etiam exercet illum in seipsum, non facit nisi ut in alterum: cum id non faciat in se, nisi ut committitur sibi a legislatore in istum reum vindicare. Vnde accidit quod iste, cui committitur, sit ipse reus. Vindicare etiam hoc modo non est principaliter propter correctionem rei, licet quandoque correctio sequatur; sed est per se, ut ordinetur culpa persoenam eo modo,quo dictum est supra, & ut obseruetur lex punitiua in quem transgressum cst: quod non est crudelitas: ctim ulterior finis sit bonum commune: esset tamen, si staretur in alio fine, quam in bono communi. Est ergo actus iustitiae punitiuae, quς distinguitur contra commutatiuam,& amicitiam: & nobilior inter actus iustitie incommuni,dempto actu premiationis, cum sit proprius legislatori: & si alii conii Gnit, hoc est ex eius commissione, actus tamen prsmiandi est excellentior: quia &soli principi conuenit, sicut pr cedens, & vltra hoc, premium habet utrunque e tremum nobilius, uidelicet meritum pro Quo fit,& premium quod confertur,&personam meritam cui confertur, quς excellunt poenam, culpam, & personam rei, cui poena instigitur. Iste actus,cuius est imperare intellectui, & voluntati, imperio
pertinente ad irascibilem, & ad potentiam aliquam habentem se ad aliquid simile irascibili virtuti, est voluntatis: sicut enim irascibilis sensitiva in virtute suo modo vindicat, ita & illa potentia quae imperat vindicta in parte intellectiva habet quoddam simile irascibili, nec conuenit hoc imperare nisi voluntati. Quantum ad secundam significationem huius termini poenitere, quae est detestari peccatum commis sum, Jicit idem doctor, ' potest esse actus virtutis, cum possit esse actus electivus consormis rationi rectς,que suadet,quod sicut est complacendum in bono honesto; ita etiam quod sit displicendum in malo inhonesto: quaecunque enim virtus inclinat ad detestandum malum inhonestum, utpote charitas, de aliquo inordinato contra eam;inclinat ad talem displicentiam .Pari modo dicendum est de humilitate,& similibus,& talis est virtus appetiti ua.De tertio, quod est gratanter acceptare poenam inflictam pro peccato commisso, eodem modo concludit,' potest esse virtutis: quia con rinis rectae rationi, & multarum virtutum,quarum quaelibet sit appetiti ua: per illas enim diuersas virtutes potest acceptari aliud & aliud obiectum in ordine,ad quod possit poena inflicta pro peccato acceptari. Nam si ex charitate amatur Deus, ex charitate potest acceptari poena inquantum reductitia est ad Dei amorem. Si etiam ex virtute spei desideratur Deus ut bonum mihi, ex cadem vi tute acceptatur poena, Vt ordinat ad hoc attingibile praemium. De quarto videlicet patienter serre poenam inflictam, patet etiam quod potest esse virtutis actus,&specialis virtutis, scilicet patientiae De
292쪽
De Contritione prima Poenitentiae parte. Cap. XXXV.
ontritionem intelligimus vehementem displicentia & dolorem dec& Amissis a nobis peccatis,ex corde syncero,& intimo procedentem,atq; eo respectu,quod diuinam illis ossendimus maiestatem, eiusmodi inq, ut Deum propter rem nullam vellemus offendere amplius, cu humili su pliciq, imploratione veniar ab eodem, & certo decreto siue proposito, eiusdem v luntati, & praeceptis deinceps obsequendi, tale enim propositum saltem virtute includitur in tali dolore. Amplius, non omnem cordis poenitudinem, & de peccatis displicentiam,ac dolorem, & si mapnu & vehementem: cotritionem intelligimus, qualis in salutari poenitentia requiritur. Na & Saulem & Iudam peccatorum suoru vehementer poenituisse, ut etiam ex eo hic recurrerit ad laqueum, & ille extremae desperationis signa ostenderit; plane indubitatum est: non tamen dolor ille cordis contriti, ad quod respicit Dominus, filerat: qui enim, ex sui tantum amore, sui co- Bmodi respectu, nempe ob solum gehennae metum, de peccatis dolor procedit, etiaquantumuis immentus sit,non est, qui cor cotritu facit, aut veniam impetrat, Vnde, si seruus Domino, quem offendit,diceret, doleo equidem vehementer, quod te offenderim : non tamen propter te, sed propter me doleo, quia ob tua ossensam merito caedor, vinculis constringor, bonis,quibus tibi obsequentes suauiter perfruunt ego miser careo; nunquid, poenitentia huiusmodi impetraret veniam ξ Deo ita diacit, quisquis ita dolet, quod ipsum ostenderit, si propter se doleat, quia ob ostensiam
cesitur, non fallitur, neq; irridetur Deus. Debet sane dolor osscnsae, impetrativus veniae, esse de offensa: quia offensa illius est quem ossendimus: & non tantum, quia nobis damnosa, & incommoda. Cotritio emo,quam Deus in nobis respicit, est do- Ior diuinae offensae non nostri tantum, sed illius praecipvh causa, quem ostendimns: cuiuisodi ut sit, Dei amorem, ex quo proccdat,prequirit. Nihil enim primo,& per se odisse aut detestari possumus, sed operaeprectum est, ut omne odium ex alicuius
amore procedat: odium enim est, aut detestatio voluntatis, velut fuga quaedam ab eo quod apprehenditur ut discoueniens,& inimicum i aut contrarium alicui, cuius amore afficimur. Ex amore ergo aliquo,Vt procedat in nobis odium, ac detestatio peccatorum, necesse est. Is igitur aut nostri tantum amor est,aut Dei solius,aut nostri & Dei. Si nostri tantum procedit in nobis peccatorum odium, ut quia hic nos flagellari ob illa sentimus, & maiora expectamus, Ut puta damnationem aeternam ;nondum est ea detestatio peccatorum nostrorum Vcra contritio, nec veniam ossenis impetrat, de qua nostri tantum causa dolemus. Cum enim, ut beati Gregorij verbis utar,ex peccato poena metuitur, & amissa Dei facies non amatur ; timor scilicet peccandi ex timore, non ex humilitate nascitur: humilitatem appellans eam subi ctionem, qua peccator ad deum reuertens, eius Voluntati prorsus se subijcit , sed, ut dictum est, infructuosa est eiusmodi poenitentia, quae non ex Dei,sed sui amore procedit. Si vero ex Dei selius amore procedat dicta peccatorum detestatio,ea vera est ,r quae facit cor contritum , & humile, quod Deus non despicit, sed beniqne respicit. UQuod si, & ex nostri,& ex Dei simul amore procedat ipsa peccatorum displicentia, ita tamen ut Dei amor, amori nostro praeponderet; ea quoq; contritio salutaris est quoniam eadem sic detestamur diuinam offensam,ut ob nullam rem velimus Deum ostendisse: sed si Dei amor nondum in regno animae vicerit, sed amor sui, quem diuino pra ero amori, ex tali amore, salutaris poenitentia, siue peccatorum detest tio, nou
293쪽
tis,non proficiscitur, quae Vera esse non potest, nisi ex vincenti amore procedat: nasi est, quod illi prefero,consequens est, ut non dubitem in illius plus amati gratiam,
minus amatum Deum offendere: quo assectu, quandiu sum, cor vere contritu, hu-E rnili irrimq: non habeo. De hac prima poenitentiae parte,quae non potest esse sine diuino amore, apertissime beatus Ioannesiaicit ignon es listunt, manent in morte:& ex cosequeti ante dilectione,vita animae no est;Quare,s dilectione necessario poedat iustificatio,necesse est ut possit eius esse cu morte societas .Recte perindet maximo incouenieti habet Aug.ut sine Dei amore quis consequat remissione peccatorii. Sine quo inquit, nemo inuenit gratiam. Dicunt Doctores,quod optima poenitetia est noua vita. Vnde idem August.lib. de utilitate poenitentiae,inouit. Neminem n uam vitam inchoare, quem veteris non poenituerit. Et Effrem de extremo iudicio capite. s. inquit, Beatus homo qui habet compunctionem iugiter secundum Deu, compunctio Lanitas animae est, illuminatio mentis est, compunctio remissionem de lictorum nobis conquirit, compunctio Iesum unigenitum facit in nobis habitare, cum eum desideramus, & qrimus. Et Cyprianus sermone de coena Domini,ait, Sed& in eodem articulo temporis, cum iam anima sestinat ad exitum, & egrediens ad F labia expirantis emerserit, poenitentiam clementiss. Dei benignitas, non aspernat: nec serum est, quod verum: nec irremissibile, quod volutarium: & quaecunq; neces.sitas cogat ad poenitudinem , nec quantitas criminis,nec breuitas temporis,nec ii rae extremitas,nec Vitae enormitas i vera contritio,si pura fuerit voluptatum mutatio excludit a venia, sed in amplitudine sinus sui mater charitas, prodigos suscipit
reuertentes.Et Velit nolit Nouatus haereticus, omni tempore dei gratia recipit poenitentes. At latronis mentionem faciens. Latrocinium,inquit, danationem meruerat & supplicium: sed cor contritum, poenam mutauit in martyrium, & sanguinem in baptilinum. In momento, pietas religionem,crudelitas induit pietatem, & si tim c6sumatus,ciuis sanctorum & domesticus Dei permissus est in regnum. Re iubG ritur ergo poenitere, ut est actus virtutis perfectus, lecundum omnes circunstantias ad deletionem peccati:& hoc,vel ut dispositio praeuia,vel concomitans.Primo in do suscit actus insermis,cum sit sine charitate, a cuius solius inhaerentia, & inclina tione ad actum, dicitur actus Ermatus. Secundo modo requiritur actus sermatus i nam in illo instanti in quo deletur peccatum, charitas inest, & per consequens, si actus requiratur ut concomitans, est Brinatus. Actus vero insermis dicitur attri H tio, quae est dispositio ad deletionem peccati mortalis, quae sequitur in ultimo instati alicuius temporis in quo ista attritio durauit. Vnde si attritio sit persecte circun- stantionata in genere moris, videtur dispositio sussciens ad iustitia in in termino illius attritionis acquirendam, quem Deus praefixit esse terminum illius motus atritionis, quam usq; tunc Vult continuari :& tunc in ultimo instanti illius attritionis probabiliter infunditur gratia, & deletur peccatum: Et si manet idem motus cotra peccatum in esse naturae & moris qui prius ; idem motus qui fuit attritio, post infusionem gratiae dicitur contritio: Oportet tamen ibi distinguere signa naturae, quia in primo est actus talis: in secundo charitas: in tertio actus Ermatus a charitate inhaerente, & inclinante: & sic attritio fit contritio, sine mutatione reali ipsius actus, & debet concedi in sensu diuisionis tantum, quod per actum, qui est contritio, deletur peccatum, ut per disipositionem omnino proximam . Pro quo I sciendum quod contritio, quae est pars poenitentiar, includit contritionem, quae ost actus poenitentiae virtutis, & multa super eam addit: quia actus poenitentiae virtutis
294쪽
cst dolor voluntarie assumptus de precatis inquantum sunt contra rationem,& bonum honestum: nec requiritur quod sit maximus, sed susscit quod sit dolor moderatus, cum solo proposito recompensandi ,siue satisfaciendi,& cauendi. Sed contritio quae est pars sacramenti poenitentiae poenitentiae enim ut est sacramentum, tres
Consesso, & Satisfactio, quae sunt partes integrales poenitentiae: similiter & ab Eugenio Papa in decreto pro doctrina Armenorum est dolor de peccatis proprijs,Vo-suntarie assumptus propter Deum summe dilectum, & ideo oportet quod sit maximus, qui possit esse in natura, appreciatiue saltem, ita quod sicut Deus debet diligi super omne diligibile, ita peccatum displiceat,& odiatur super omne odibile, &cum hoc quod habeat propositum conlitendi, & absolutionem obtinendi,& satis. . faciendi sic quod peccator sit,saltem in praeparatione animi, taliter dispositus,quod mallet priuari omnibus bonis mundi temporalibus, & corporalibus, quam Deo, &mallet sustinere omnia tormenta etiam inferni, & mortem ipsam, quam offendere Deum. In praeparatione animi debet durare semper peccatorum contritio: sed quoad actum, qui est de necessitate contritionis. Videndum est quando videlicet peccator in mortali existens, teneatur sub poena mortalis peccati conteri,& dico quod in quatuor casibus. Primo quandocunq; imminet periculum mortis, praecipue de hei conteri, vel alteri secundo quando imminet sceptio et administratio si cramenti , Matth. 7. Nostedanctum dare canibus: & regulariter, quandesquis exercet actuin, necessario requirentem hominem esse in gratia. Tertio omni die
Dominico, clun preceptum sit de sanctificatione sabbati, in quo includi tur dilectio Dei super omnia,& Lanctificatio anime, iuxta illud, Sanctificabunt animas suas, quod regulariter fit per contritionem. Vnde Gregorius in registro inquit. Dominico die a labore terreno cessandum est, atque orationibus omnino insistendum, ut si quid negligentie per sex dies agitur, die resurrectionis Dominicq expietur, &ideo Ecclesia ad implendum hoc preceptum sprecepit omnibus christianis diebus Dominicis audire missam, ut habetur in c. Missas, de consecr. dist. I. Similiter ordinauit fieri consessionem generalem, & corporis Christi eleuationem, ut populus haberet occasionem petendi veniam, & precepta fidei, spei, & charitatis,implendi.
Quarto tenetur quis conteri .auandocunque peccatum mortale preteritum occurrit memoriς practice, hoc est cum iudicio practico, siue cum inclinatione ad complacendum: quia nisi tunc detestetur, exponit se periculo recidivi: si vero redeant ad memoriam speculatiue, siue per modum transeuntis, absque iudicio practico, non tenetur quis ad contritionem: licet valde Hile esset & securum,omni mane, &sero conteri.Et de hoc satis.
De consessione, quae est altera pars poenitentis. Cap. XXXVI. R AES V P P O N Ο, ut melius intelligatur hec secunda pars, quod . consesso est triplex .Prima, proprie culpe, que est pars poenitentie, de 'qua infra diffuse. Secunda,laudis diuine, de qua Christus in euangelio,
Confiteor,inquit,tibi pater dne coeli,& terrς quia abscondisti hec,&c.& ista est actus latrie . Tertia est credendorum, de qua ad Rom. I o. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem consesso fit ad salutem: & ista est actus fidei,& meritorius inquantum cadit sub precepto . Et pro maiori declaratione consessionissa
295쪽
cramentalis, est sciendum quod Poenitentia est absolutio hominis poenitentis , s
B cta certis verbis a Sacerdote, iurisdictionem habente, ex institutione diuina escaciter significantibus absolutionem animae a peccato. Dicitur absolutio,cum poen, tentia sit sententia absolutiva, & non condemnatiua, qua reus denuntiatur absolutus. Dicitur hominis, quia si malus angelus in corpore assumpto confiteretur, ibi non esset hoc sacramentum. Dicitur poenitentis, propter ficte accedentem, qui noest materia debita, sed irridens, & non poenitens. Dicitur facta certis verbis, pr pter mutum Sacerdotem, qui licet debitam habeat intentionem, non tamen est ibi sacramentum . Dicitur ulterius, cum debita intentione, propter Sacerdotem carentem usu rationis, ciui licet de facto absoluat, non tamen est ibi sacramentum. Dic, tur etiam, a Sacerdote,propter laicos,& alios in dignitate ecclesiastica constitutos, o non tamen sacerdotio initiatos. Dicitur quoque,turisdictionem habente, cum nullus Sacerdos, poenitentem non subditum, absoluere possit. Sententia enim lata a non suo iudice nulla est, de regii. iuris in 6. Dicitur ultra, ex institutione diuina, cum nulla creatura instituere possit sacramentum. Dicitur praeterea, escaciter si- gnificans, quia abselutio non est signu equivocum,sicut ostulum, ut patet de ostulo Iude. Additur postremo,abselutione anime a peccato: ex quo sequit,quod conses ' ' sio non est sacramentum poenitentie, sed quedam prquia dispositio ad illud sacramentum.Congruit enim, quod ista exterior abselutio fiat a Sacerdote, ut extrema reducantur per medium in extremum. Et ita in hierarchia ecclesiastica, extremos peccatores reduci in Deum per hierarcham, idest Sacerdotem, expedit,sicut fit in Ecclesia triumphante. Hinc elicitur quod doctrina de sacramento poenitentie su
alternetur doctrinς de iudicijs, ctim sua principia recipiat ab ipsis, videlicet, quod iudex absoluere debet subditum suum,& doctrinς de sententijs: & sic sacramentum poenitenti dici potest iudicium sacramentale. Et ex hoc liquet quod no ita est nocesse habere prscisa verba in hoc sacramento,sicut in eucharistia, & baptismo,ctim sussiciat,quod exprimatur actus sententie absoluentis,sicut & in Brensi iudicio non oportet esse determinata verba: inquit enim unus de Theodoro martyre, Iubeo E ignibus tradi: alter vero de sancto Cypriano,Gladio animaduerti placet. Regulariter tamen ista verba sunt apta, Ego te absoluo ab omnibus peccatis tuis: licet no- nulla alia premittantur, vel concomitentur secundum diuersam ecclesiarum consuetudinem, quae tamen non sunt prςtermittenda in illis . Opinio tamen Magistri
in .dist. I 8.c.6. communiter non tenetur, nec pro vera habetur, dicentis, quod in
seluendis culpis, & retinendis, ita operatur euangelicus Sacerdos, & iudicat, sicut olim legalis in illis, qui erant contaminati lepra, quae est peccati typus, ostendebat enim tantum eos sanatos. Probat quippe suam sententiam per illud beati Hierony-F mi super 16. Matth. Tibi dabo,&c. Hunc,inquit,locum non intelligentes quidam, aliquid sumunt de superbia phariscorum, ut damnare innoxios, vel soluere putent noxios, cum apud dominum non sententia Sacerdotum,sed reorum vita quaeratur:& probationem innuens subdit,in Leuitico se ostendere Sacerdoti iubentur leprosi quos illi non faciunt leprosos, vel mundos, sed discemunt qui mundi, vel immundi lunt: ita hic. Vbi Scotus inquit, quod verum est, quod sicut Sacerdos legalis ostendebat leprosos mundatos,sic euangelicus ostendit peccatores iustificatos: sed quod non aliter euangelicus se habeat ad leprosos spiritualiter, quam legalis ad leprosos G corporales, fit sum est: ciinrDeus non dederit in veteri lege aliquam caeremoniam, siue purificatione, cui ministratae ab idoneo ministro regulariter assisteret ad inu dandum
296쪽
dandum lepram corporalem,sicut in lege noua dedit sacramentum conserens quod significat, & cui regulariter ipsemet assistit Deus ad mundandum a lepra spirituali, hoc est a peccato, nisi impediat obex ex parte voluntatis. Opinionem supradictam Magistri,sequitur Gabriel Biel distinctio. I 8. q. q. I . que prosecto nimis sacramento derogat poenitentiae. Nam secundum hanc opinionem per sacramentum poenitentiae nunqua deleretur peccatum : sed necesse esset prius deleri per contriationem,ad hoc,quod digne susciperet poenitentiae sacramentum,ctim nullus digne ostendatur munclus a peccato, nisi sit prius immunis ab eo ,& sic nunquam posset esse secunda tabula, cum nunquam liberaret naufragum a periculo submersionis. Subdit ergo Scotus ubi supra de mente domini Alexandri Alensis, quod Deus r quirit dispositionem de cogruo ad hoc, quod peccatori conferat per sacramentum gratiam non quod alliget potentiam suam sacramentis) qui tamen sine dispositi ne illa praeuia,& congrua non conferret per sacramentum gratiam. Quod est maioris misericordis, duplicem scilicet viam instituere, per quam iustificemur, quam nos ad unam tantum viam aristare. Non solum igitur attritus per aliquod tempus usque ad certum instans, in ultimo instanti recipit gratiam delentem peccatum, tanquam per dispositionem de congruo, sed etiam non habens talem actum, qui sufficiat ad dispositionem de congruo,sed tantum voluntatem recipiendi sacramentum Eces , & sine obice peccati mortalis, recipit non ex merito, sed ex pacto diuino, effectum istius sacramenti: ut sic parum attritus, attritione, quς non habet rationem meriti ad remissionem peccati, intendens tamen recipere uacramentum poenitentis, sicut in Ecclesia dispensatur, in ultimo instanti illius prolationis verbo rum', in quo est vis huius sacramenti, recipit gratiam penitentialem. Penitentia vero sumpta quatuor prefatis modis non est sacramentum p nitentie: sed tantum ad idem pertinentia. Dictum vero Cassiodori super psal. 3I. videlicet. Dixi confitebor, &c. dicetis. Magna est Dei pietas,quod ad solam promissionem peccatum dimittit: votum enim pro operatione iudicatur, similiter& Augustini ibidem,no dum pronunciat, sed promittit se pronunciaturum, Deus dimittit, sic intelliguntur,quod frequenter damittitur peccatum per aliquem motum attritionis tanquam per Aspositionem de congruo ante susceptionem sacramenti poenitentio: Sicut in adulto fiequcnter dimittitur peccatum originale, ante baptismum per bonum motum disponetem ad illum de congruo . Nec tamen sequitur quod per sacramentum non dimittatur : quia si illa alia via non adsit, ista quς minus requirit, & que est se cilior, non deficit. Dico ultra, quod ante Θerceptionem dignam poenitentis opo tet suscitari, vel simpliciter: & tunc per sacramentum non deletur peccatum, sed gratia quq infuit, augetur: vel secundum quid, videlicet, ut habeat aliqualem displicentiam de peccatis, & propositum cauendi de cetero, velitq; suscipere sacra mentum poenitentiae, per quod attritio fit contritio, & tunc suscitatur simpliciter per sacramentum: sicut iustificato baptismo flaminis, necessarius est baptisimus su
minis, si adsit facultas illud suscipiendi. Vnde Lagarus vivificatus a Cnrisio, idest
peccator a morte culpe per gratiam resuscitatus, & solutus a carcere sepulchri,
idest a reatu, siue debito poenς inferni, relinquitur discipulis Eluendus ab institis,
scilicet poenis temporalibus, in quas commutatur poena sterna, quas temporales poenas, potest euangelicus Sacerdos aliquo modo relaxare, vel intendere, claue
297쪽
C0fesso de iure diuino est,& quomodo fuit in usu apud patres antiquos, qui eam necessariam esse demonstrant. Caput. XXXVII. Onsessionem sacramentalem a Christo institutam, ei qui est in peccato
mortali, ad salutem animae esse necessariam constat ex determinatione
Ecclesie in concilio Tridentino, ubi dicitur. Si quis dixerit eum qui post a baptismu lapsus est,no posse per Dei gratia resurgere,aut posse quidem,
sed sola fide,amissam iustitiam recuperare sine sacramento poenitentiae, prout sancta Romana & uniuersalis ecclesia seruauit, & docuit, Anathema sit: Aci hoc accedit sententia Tertulliani dicentis libro pri. de Trinitate, una cum Ecclesiae cosensu, confessionem a Domino institutam fuisse, & hoc scouentibus ut comunitcr tenet verbis,quibus Petro, caeterisq; Apostolis ligandi, soluendi*, remittendi, ac retinc- i peccata, potestas a Christo concessa est, quod Apostoli, & laccessores facere non
poterat,nisi prius cognouissent, cuius generis ea riccata essent, & quae medicina cLset eis adhibenda, cinn dicatur a Sapiente prouer. Ia .Qui iudicat quod nouit,iustitiae iudex est: & a beato Hieronymo in.X. Ecclesiastes, uod ignorat medicina, non curat. Confessionem enim sacramentalem dicere esse sollim de humano iure, haere sis est damnata a Sixto Quarto. Quam verissimam orthodoxorum sanctorumq;
Patrum sententiam diuersis ab initio seculis, diuersis orbis terrae cardinibus scripta magno consensu comprobant. Quod ut certo intelligas, ex illo ipso seculo incipia, D quo syncera adhuc vigebat Christi religio. Ille ter sanctus Leo Pana,Orthodoxae,& syncerae fidei assertor quem claris Elogiis Chalcedonensis synodus exornauerat ad Theodorum Foroiuliensem Episcopum scribens, multiplicem misericordia Dei, ita lapsibus subuenisse humanis affirmat, ut non soliam per baptismi gratiam, sed ut
per poenitetiae medicinam spes vite reparetur aeterne: sic diuinae bonitatis praesidiis ordinatis,ut qui regenerationis dona violassent, indulgentiam Dei nisi sacerdotum ministerio nequeant obtinere. Mediator enim, inquit,Dei & hominu homo Christus Iesus hanc prepositis Ecclesis tradidit potestatem, ut & confitentibus actioneri poenitentiae darent, & salubri satisfactione purgatos, ad comunionem sacramento V rum per reconciliationis ianuam, admitterent. Beatus quoq; Augustinus.c. .lib. 2. de visitatione infirmorum, Sunt,inquit,quida,qui sufficere sibi autumat, si soli Deo, cui nihil est occultum, quem nullius latet conscientia, sua crimina confiteanturinolunt enim, aut erubescunt, seu dedignantur, ostedere se sacerdotibus: quos tamen inter lepram, & lepram discernere, per leξislatorem constituit Dominus: scd nolo, ut ipsa decipiaris opinione,quatenus confundaris confiteri Christi vicario,tabesccs prae rubore, vel ceruicosus prae indignatione: nam ipsius humiliter subeundu est iudicium, quem Dominus,sibi non dedignatur vicarium: ergo ad te venire roges s v cerdotem,&fac ipsum conscientiarum tuarum penitus participem.Cocludit enim , Vasacerdotis egeamus qui inter Deum,& nos mediator sit) salubri iudicio: alioqui, ut alio loco inquit, sine causa dictum esset, Quae solucritis in terra, soluta erunt in coelo, & stustra datae essent claues Ecclesiae Dei. Confitemini etiam peccata vestra, quomodo impleretur stustramus sine ca Euangelium Dei: Frustramus verba Christit promittimus nobis, quod ille negat: non ne nos decipimus Vnde & alibi, nos docet sicut sibi tribuit Pigius controuersia nona de poenitetia,Vt non per nuncium, F non per scripturam, sed ore proprio peccata nostra costeri debeamus sacerdotibus: ut qui inquit,per vos peccastis, per Vos erubescatis. Erubescentia enim ipsa partet γ habet
298쪽
habet remissionis. Chrysostomus de eadem Catholica assertione homil. g. in Mattais
habet hec verba: Consessio,inquiens, peccatorum. testimonium est conscientie timentis Deum. Qui enim timet iudicium Dei, peccata sua non crubescit confiteri: qui autem erubescit,non timet, perfectus enim timor soluit omnem pudorem. Illic
enim turpitudo consessionis aspicitur,ubi futuri iudicij poena non creditur: nuquid nescimus, quia consessio peccatorum habet pudorem & quod hoc ipsum erubescere, poena grauis est Θ sed ideo magis iubet Deus confiteri peccata,vt verecundia patiamur pro poena. Et patet expresse,quod non loquitur de publica siue generali c fessione, sed de illa,quae pudorem, & verecundiam comites,ut necessarios, ita homi cni graues habet: qualis illa generalis non est. Magnus quoq; ille Basilius in regula monachorum, inquit. Confessio peccatorum hanc habet rationem, qua habet vulnus aliquod corporis, vel passio,quae medico demonstranda est. Si ergo non omnibus quis vitia,vel vulnera corporis sui reuelat, nec quibuslibet, sed iis tantumodo, qui summae peritis testimonium habent, & cure ac medelae disciplinam: ita constuso peccatorum fieri debet apud eos sellim,qui curare haec pualent, & emendare,s cundum.scriptum est ad Rom. I s. Vos qui sortiores estis, infirmitatem infirmoruportate,hoc est,auserte,& exportate per curationem. Et paulo ante,Necessarib,inquit, ijs peccata aperiri debent,quibus dispensatio mysteriorum Dei credita est: sic enim & iis, qui antiquitus poenitebant, inueniuntur apud sanctos consessi esse peccata sua. Beatus etiam Ambrosius lib. pri. de poenitentia. c. a. dicit. Quod ius liga- 1idi,& soluendi permissum est solis sacerdotibus. Diuus quoq; Hieronymus. c. I 8. in Ecclesiasten habet haec verba.Si que serpens diabolus occulte momorderit,& nullo conscio,eum peccati veneno insecerit, si tacuerit qui percussus est, & n5 egerit poenitcntiam,nec vulnus suum fratri suo, & magistro voluerit confiteri, magister ei l-desse non poterit: si enim erubescit aegrotus vulnus medico confiteri, quod ignorat, medicina non curat. Cyprianus ille Pontisex sanctissimus, & martyr, sermone. F. de lapsis,loquens de his qui corde tantum lapsi sunt.Ii, inquit,quanuis nullo sacrifi- 1eii, aut libelli facinore, constricti sint, quoniam tamen de hoc vel cogitauertit,hoc ipsum apud sacerdotes Dei doleter, & simpliciter cofiteantur: exomologesim, idest consessionem, conscientis siue faciant,animi sui pondus exponant, salutarem med iam, paruis licet,& modicis vulneribus,exquirant: & paulo post,cofiteantur singuli quaeso fratres delictum suum, dum adhuc qui deliquit in seculo est, dii admitti eius consessio potest, dum satisfactio, & remissio per Sacerdotem apud Deum grata est. Origenes homil. 2 . in ps. 37. Vide, inquit, quid nos edocet scriptura diuina, quia Loportet peccatum non celare intrinsecus: sortassis enim sicut ij,qui habent intus in clusam escam indigestam, aut flegmatis humorem stomacho grauiter & molesthinnitentem, si vomuerint, releuantur: ita etiam ij,qui peccauerunt, si ide occultant, & retinent intra se peccatum intrinsecus, urgentur, & propemocium suffocatur a stegmate,vel humore peccatorum. Si autem ipse sui accusator fiat, dum accusat semetipsum, & confitetur, simul evomit & delictium, atq; omnem morbi digerit causam. Et subdit, tantummodo circunspice diligentius, cui debeas confiteri peccatum tuum proba prius medicum,cui debeas causam languoris exponere,qui sciat
infirmari cum infirmante, fiere cum flente: & ita demum, si quid ille dixerit, qui se prius & eruditum medicum ostenderit & misericordem,si quid consilij dederit, faciasn sequaris. Si intellexerit, & praeuiderit talem esse languorem tuum,qui in co- uentu totius ecclesiae exponi debeat,& curari: ut publicum homicidium, & crimen
299쪽
1. aliud notorium, ex quo sertassis & caeteri aedificari poterunt, & tu ipse sacile sanari, multa hoc deliberatione,& satis perito medici illius consilio procurandia est.Eiusde fidei &doctrinae testis est beatus Dionysius in epistola ad Demophilu monachum:
ita enim inter caetera scribit. Tu vero,ut tuae literae indicant, procidentem sacerdoti impium,ut ais, atq; peccatorem,nescio quo pacto contra ordine disciplinae, astas calce abiecisti: cu ille quidem verecunde ,quod oportuit, fateretur se ad peccatoruremedia quaerenda venisse: neq; exhorruisti insuper sacerdotem optimum lacerare conuiciis, miserabilem cum dicens, oui poenitentem atq; impium iustificasset. Cui sententis apertissime subscribunt verba Zozomeni, quae recitantur in tripartita hi-N storia. Quoniam, inquit, omnino non peccare diuinum, & vltra humanam natura esse cognoscitur, peccantibus autem & poenitentiam agentibus veniam dari Deus praecipit, qui vero confiteri refugiunt, maius peccatorum Onus acquirunt: propterea visium est antiquis Pontificibus, ut velut in theatro, sub testimonio ccclesiastici populi, delicta pandantur, & ad hanc rem psbyterum conuersationis bonae, struantemq; secretum, ac sapientem virum statuerunt: ad quem accedentes ij, qui deli querant, delicta propria fatebantur :& ille secundum uniuscuiusq; culpam indice bat & mulctam: quod etiam hactenus in occidentalibus seruatur ecclesiis. Nihil aut aduersus hanc nostram sententiam facit, quod codem loco ex eiusdem Zozomeni verbis notant haeretici, morem illum publicum seruatum fuisse etiam Constantino poli, usq; ad Nectarii tempora, a quo antiquitatis ea consuetudo illic antiquata sit, eo quod nobilissima quaedam mulier confessa presbytero, & accepta ab eo poenitentia, ut ieiunaret, Deoq; sanctis operibus supplicaret: dum ea occasione praeter m o rem saepe,diuq; moraretur in ecclesia, a Diacono solicitata,cum eodem concubuit,& factum venit in publicum: qua causa tumultuante, & in sacerdotes Butente populo, Nectarius amoto scelerato diacono, ex quorudam consilio etiam populum, quod ad consessionem attinet, suae libertati & conscientiae dimisit. Et ratio est,uid licet,'no aduersetur sentetia Zommeni huic nostrae catholicae assertioni, quonianon quid per catholicam ecclesiam, sed quid in una Constantinopolitana, quorundam consilio an satis fano, ipsi viderint ab uno Nectario, ut occurreret furori tumultuantis populi, factu fuerit, illic explicatur. Sed nec durauit diu ea libertas, aut licentia sub Episcopis sequentibus Nectarium, a quibus antiqua catholicae ecclesiae consuetudo,& obseruatio continuo reuocata, & instaurata est: quod ex beati Ioannis Chrysostomi qui Nectarium continuo subsecutus est scriptis luce clarius est cernere. Clemens etiam Papa Epistola prima hanc Petri doctrinam fuisse refert quam illum a ma*istro suo Christo accepisse, dubium no est: ut si sorte alicuius cor vel liuor,aut infidelitas, siue aliquod malum latenter irrepserit, non erubescat, qui animae suae curam gerit, confiteri ei, qui praeest, ut ab ipso per verbum Dei & consilium salubre curetur. Abijcienda prorsus e corde est omnis intrinsecus lates amaritudo peccati, si qua sorte ex desideriis iniquis,Velut cx cibis noxiis, cogrcsata est. Hugo etiam de sancto Vict. lib. a. de sacramentis parte Iq. c. pri. cum adduxisset hunc Iacobi locum, Confitemini alterutrum peccata vestra. Quid est, inquit, ait rutrum λ mox respondet, Non solum homo Deo, sed inter vos alter alteri,hc mines
hominibus,oues pastoribus, subiecti praelatis: ij,qui peccata habent ijs, qui peccata
dimittendi potestatem habent. Beda quoq; in Iacobum, verba plata de sacramentali consessione interpretatur, quam esse necessariam, lib. yo.Ηomiliarii, homil. 49. testatur:& adeo necessariam,vt iuxta beati Bernardi sententiam sermone pri. in die
300쪽
Petri Pauli, praecedat sententia Petri,sententia coeli. Ex quibus verbis patet,quata sit absolutionis visi & quod absoluere non est, ut nonnulli Binniant, absolutum
ostendere, clan ipsi ligandi, soluendiq; potestas sacerdotibus 4 Christo data sit Cocluditur ex praemissis constare, cundem,qui nunc est, ritum confessionis sacramentalis ex Christi institutione, & constitutione, ab initio fuisse in Ecclesia.
Praesupposito tanquam verissimo, quod consesso sit necessaria in effectu, vel . . in voto, queritur de eius conditionibus. Cap.,XXXVIII. Onsessionis necessitas ex multis prouenit, videlicet, vel ex mortis pe- riculo, vel ex praetepto Ecclesiae, vel quia ex proprio munere coveniunt 'sibi quidam abus, qui sine deletione peccati exerceri non possunt, Vt sumptio sacramentorum. Tunc enim quilibet debet se probare per c tritionem,consessionem,& satisfactionem:&se exhibere sanctum,iuxta illud Leuit. I9. Sancti estote, Poniam ego sanctus sum. Nec obstat, quod per contritionem deleatur peccatum a Deo, quia nemo certus est, se sufficientem habere contritione vad deletionem peccati, ideo non debet de seipso praesumere, & periculo se expone re , sed remedia statuta adhibere. Deus etiam contrito condonat, & remittit peccata, propter desiderium petendi absolutionem, quod si quis non habet, non est
contritus. Licet enim per contritionem deleatur peccati macula, manet tamen
obligatio confitendi, & satisfaciendi: quae quidem obligationes, cum ex peccato 'oriantur, peccata nominantur, iuxta illud ad Rom.8. De peccato damnauit pecca tum in ariae. Illi enim, qui gratiam a Rege obtinent, quanquam eisdem culpa in teriori foro remittitur, tamen necesse est ad cancellarium pro litera, & sigillo ac cedant: alias si praeueniantur in iudicio, & fidem non faciant de literis, occiduntur: sic peccator, licet gratiam obtinuerit per contritioncm,remittitur ad Sacerdotem.
Exemplum habemus de Lararo suscitato, qui ex Christi mandato per Apostolos ab institis fuit solutus. Conditiones concomitantes consessionem sunt XVI, quae in instascriptis versibus cotinentur,videlicci,Sit simplex,humilis c6sesso,pura,fidelis, CAtque frequens,nuda,& discreta,libens, verecunda,Integra,secreta,& lachrymabi Iis, accelerata, Fortis, & accusans, & sit parere parata. Ex quibus duae sunt de bene esse, siue de congruitate, videlicet, quod sit frequens, & accelerata i sufficit enim fiat tempore determinato ab Ecclesia in cap. utriusque sexus de poeniten. & remisi semel in anno,videlicet in Paschate resurrectionis,nis prout dictum est supra immineret aliquod mortis periculum, aut sisceptio, vel collatio sacramenti,&c. Aliae autem sunt de necessitate consessionis, vel inquatum est actus virtutis in communi, vel in determinata specie eiusdem, vel inquantum est pars sacramenti. Prima Vim
tutis conditio est,quod sit sciens: & quantum ad hoc dicitur, quod sit discreta, ut Pmaiora, & grauiora, cum maiori pondere confiteatur, & honestis verbis explicet peccata sua,ut non nisi necessarias explicci circunstantias: & prudens, quantum admodum narrandi, ut quae simul & in certo numero exprimi possunt, non diuidati. Secunda eiusdem virtutis conditio est, quod sit eligens cum actus virtutis debeant esse voluntarij: propter hoc dicitur, quod consesso sit libens, hoc est voluntaria, &non coacta. Tertia virtutis conditio est, ut sit propter aliquid, hoc est propter dobitum finem: & quo ad hoc dicitur,quod confesso debet esse pura, hoc est recta ra. . tione facta. Quarta virtutis conditio est, ut immobiliter operetur: di quo ad hoc
