장음표시 사용
321쪽
ossiciat, nihil dubitandum est, quin corporis quoq; sanitatem per unctionem hanc adepturus sit. Unde scribit Sulpitius Seuerus.c.a I. in vita sancti Martini,quod oleo sanctificato puellam quadam adeo dira paralysis aegritudine correptam , ut iam nullo ad humanos usus corporis ossicio fungeretur, anitati restituit. Commemorat etiam Rustinus lib. 2 .c. . Ecclesiast. hist. non dissimilia de discipulis beati Antonij, 0 multos infirmos oleo perunctos curabant. Meminit huius sacramenti Chryso.de sacerdotio lib. 3. similiter & Hieronymus ad Rusticum scribens, & Augustinus de visitatione infirmorum lib. et .c. .& Innocentius epistola prima,quam scripsit ad Decentium. c. 8. ubi inter caetera scribit,non poenitetibus istud sundi non potest , quia. genus est Sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur ,quomodo genus unum putatur posse concedi De hoc sacramento multa inuenies in simplemento . . Bielis dist.2 3. quae hic breuitatis causa praetermissa sunt. De Sacramento ordinis. Caput. XLVII.
Vinque sacrameta, videlicet Baptismus, Confirmatio,Poenitentia, E charistia, & Extrema unctio,pertinent ad statum personae: duo vero se quentia pertinent ad comune statum ecclesiae: videlicet ordo, qui pertinet ad generationem spiritualem: & matrimonium, ad carnalem. De ordine hic erit sermo: in sequentibus vero de matrimonio. Sed quia nomen ordinis est aequivocum, ideo prius est distinguendum, quam definiendit: sumitur enim multis modis. Vno modo secundum beatum Augustinum. I9. de civit. Dei.c. I 3. secudum ' est parium, dispariumq; rerum, sitia cuiq; loca distribuens, congrua dispositio. Hoc modo multitudo,in qua contingit inuenire dispositionem cogrua parium& imparium in loco suo, habet ordinem, & illa dispositio est rei pulchritudo: sine.
hoc ordine nihil dicitur pulchru. De quo Apostolus ad Rom. I 3. Quae a Deo sunt, ordinata sunt. Philoso. quoq;. I a. Meta. Omnium entium, quae sitiat in uniuerso, ostendit esse ordinem. Secudu hanc ordinis descriptionem, tota Ecclesia, imo totivniuersum potest dici ordinatum: ubi, non modo in naturalibus,verum & in ecclesiasticis,& ne dum in politia ciuilli,verum & in Hierarchia Ecclesiastica est inuenire multitudinem recte ordinatam, & multimoda dispositione munerum, & membrorum ornatam. Altero modo sumitur ordo, Vt importat gradum praeeminentem in aliqua politia recte ordinata, siue ciuili, siue ecclesiastica: hoc modo persona in tali eminenti gradu constituta dicitur habere ordinem, sicut & dicitur habere quendapnaeeminentiae gradum Antonomasice, quem non habent, qui sunt in gradu inseriori: hoc ino dicimus esse ordinem militum,& ministrorum pro cultu Dei exequedo. Persona igitur habens gradum peminentem ultra omnes homines, dicitur habere ordinem, & potest dici ordinata. Vnde 89. dist.c.ad hoc,legitur. Ad hoc disipennationis prouiso gradus diuersos & ordines constituit esse distinctos, ut dum reuerentiam minores potioribus exhiberent,& potiores minoribus dilectionem impende rent, vera concordia fieret,& ex diuersitate contextio, & recte ossiciorum generetur administratio singulorum. Neq; enim uniuersitas alia poterat ratione subsistere,nisi huiusmodi magnus eam differentiae ordo seruaret. Sumitur etiam ordo prout est gradus in ecclesia, disponens ad aliquem actum eminente ecclesiasticum, vel ad habendum ius aliquod, seu priuilegium spirituale,ri exempli gratia) beneficium,siue iurisdictionem ecclesiasticam,ves ut gaudere possit immunitate clericali,& sic latius
322쪽
accipitur pro ordine clericali.c.Ctim cotingat de arta.& qualit.ordinan.Clericus et dicitur, qui est secudum Brinam ecclesiae priuilegiatus, & coetui clericorum adiunctus, dist. 69.c.Quoniam. Hoc etiam modo prima tonsura, licet non sit ordo proprie, prout ordo est sacramentum a Christo institutum, potest tamen dici ordo inquantum est dispositio quaedam ad suscipiendos ordines: in qua quod capillorum in modum coronae quaedam fit resectio, illud significat,eum,cui capilli resecantur, in illius ministerium assumi, cui seruire regnare est, atq; in regnum quoddam spirituale transferri: quae secudum Paludanum est ex institutione, & ordinatione ecci sar.Nec prima tonsera est nuda crinium amputatio, sed quaedam benedictio data licui ab eo, ad quem pertinet, ratione cuius disponitur aci ordines: & ecclesia priuilagium clericorii ad ipsam extendit, ut habetur in dicto.c. Clim cotingat,de arta. &quali. ordi. Nec est proprie sacramentum, sed sacramentale secundum Altissodo.& siqnum materiale ad praeparandum, & suscipiendum ordines. Idem tenet Raba nus sib.pri. de institutione clericorum. Et licet sit signum alicuius rei sacrae, non tamen est signum certum, & efficax gratiar, que sermaliter sanctificat se habetem: sed est signum rei sacrae hoc modo, quia per toturam deputatur quis ad actum spiritu Iem,icilicet ad militiam clericalem. Sicut enim baptismus alaribit suscipientem g 1ierali collegio christianorum, ita prima tonsura ascribit collegio clericorum, illoruvidelicet, qui specialiter sunt de serte domini. Nec obstat, quod dicitur de arta. &quali.ordi.c.cum contingat videlicet, ' clericalis ordo consertur per primam ton- uiram: quia ibi ordo sumitur pro priuilegio clericali,quod extenditur ad habentem
tonsuram primam. Qui.n.percutit habetem coronam,sive primam tonseram,incidit in excomunicationem, cum percutiat clericum, idest priuilegiatum. Vsus tonsurae secundum Hugo. lib. 2.parte. 3.c. 2.&magistrum,a Narataeis exortus creditur,
qui ob vitae continentia caput radebant, & capillos in igne sacrificii ponebant: hinc usus ille ab apostolis introductus est, ut qui diuinis cultibus mancipantur, ac Deo consecrantur,quasi Nagarari sancti posito crine inueniantur. Vertim dicti Nazaraei rotam comam non radebant, cum non esset tempus regalis, & persecti Sacerdotij, nec in modum coronae,sicut clerici. Et ut hoc melius intelligatur, secundum Hugo.& Lyram super.c.6. libri Numerorum, &glo. beati Augustini super. II. c. libri iudicum,est notandum,' dicti Nazaraei erant in duplici gradu. Aliqui cnim erat Nazarei per totum tempus vitae eorum, sicut legitur de Samuele primi reg. pri. & de Sampsene Iudicum. 13 . & isti quantum ad obligationis perpetuitatem possunt dici filisse figura religiosorum noui testamenti, quorum votum &obseruantia per totum tempus vitae durare, & obligare debet, sicut & de clericis sacris initiatis: &isti nunq radebant, nec vinum, aut siceram bibebant, ut habetur de Sampsene ubi supra: hinc secundum Hupo. num.6. quidam pingunt Christum & Apostolos crinitos in signit sanctitatis. Alij fuerunt Nazaraei ad determinatu lepus, ut beatus Paulus secudum Hugo. act. 2I. Vnde sicut hodie aliquis vovet ad certos dies se ieiun re, aut peregrinari propter Deum,quo expleto, iam non tenet deinceps ad id,quod pro certo tempore se facturum proiniserat: ita & in lege veteri huiusnodi Narataraei redierunt ad vitam communem aliorum peracto suo Voto, num.6.Et tales su
runt figura eorum, qui ad opera supererogationis pro certo tempore vel loco sese Deo deuouerunt:quo tempore stilicet suae separationis, & consecrationis, non radebant caput ad detestandum cultu Idololatris. Cuius sacerdotes capita radebant, Baruch.6.Hinc prohibiti erant sacerdotes Veteris legis, ne raderent caput, aut bar-
323쪽
bam, Leui.a I. Eadem ratione Nararsus non radebat caput tempore sue consecrationis, quia illo tempore erat deputatus diuino cultui: hinc ait August. q. 3 2. super librum Iudic. Vouentes, voluiiui; reddentes non radebantur, sed expletis diebus completionis sui voti radebantur, & vinum bibebant, ac ad communem vivendi
i modum redibant. Sed quid est, ψ deuotione completa Naramus caput radere, &capillos in igne sacrificij ponere iubetur ξ nisi s tunc ad perfectionis filmmam per
tingimus, cum sic exteriora vitia Vincimus, Ut etiam cogitationes superfluas a me te resecemus. Caput enim tondere, est cogitationes superfluas a mente resecare.
Itaq; sicut Narami, expleto suo voto, caput tondebant, & capillos in igne s . crincij ponebant, ad ostendendum se totos pro tunc diuini amoris igne inflama tos,noxias quoq; cogitationes,& superfluas prorsus extinctas esse in eis: Sic & ci rici in seriem Domini,non horarie, sed perpetuo elect prohibentur comam nutrire,idest defluentes animi cogitationes habere, ne remissae defluant, aut defluentes se per illicita spargant ,& ne sparse oculos cordis deprimant. Semper igitur clericinoue legis caput tondere iubentur,& capillos in igne sacrificij ponere: quia semper studere debent persectioni,& actus hierarchicos in ecclesia suo ordine exercere. Significare etiam potest illa crinium raso in clericis solicitudinis temporalium,& c rundem cum superfluar proiectionem,similiter & sequestrationem a secularium per senarum statu. Et licet tonsura sit ad susceptionem ordinis dispositio congruitatis, i respectu tamen beneficij, & iurisdictionis Ecclesiasticae,est necessitatis. Ius enim spirituale non cadit in laicum,nec tenet beneficij collatio, aut iurisdictionis comisso, facta laico no tolato.Na qui no est clericus,no est capax,de trafactionibus.c.ex liis. De ordine, ut est Ecclesiae Sacramentum. Cap. XLVIII. Cottis. 24. dist. q. q. mica, inquit,quod loquendo proprie de sacram io, ordo non est sacramentum: quia Omne tale est signum sensibile: o do vero est quidam gradus spiritualis fundatus in charactere insita iniollatione dicti ordinis. Sacramentum igitur ordinis est ordinatio,cuius talem dictus doctor assignat deseriptionem. Ordinatio est institutio alicuius in v gradu ecclesiae praeeminenti,cui conuenit aliquod ministerium circa Eucharistiam exhibendum: facta a ministro idoneo, certa verba simul cum intentione debita l- ferente,ministerium gradus illius aliquo signo visibili reprssentans,ex institutione diuina efficaciter signans gratiam praeeminetem: qua ordinatus digne aliquod ministerium ex quatur. Et secundum hanc ordinationis generalem rationem,possunt proportionabiliter sumi Tales ordinii rationes, ut ordinationis in sacerdote, quod est institutio in gradu ecclesiae praeeminenti, disponens habentem ad conficiendum Eucharistiae sacramentum,facta ab Episcopo, certa verba cum debita intentione proserente. Dictae ordinationis,siue 1acramenti ordinis selus Episcopus est idoneus V minister, loquendo de maioribus,siue sacris ordinibus: cum alij non sacri, ut quatuor minores,ex priuilegio ab abbatibus conferri possint. Secundum vero Altissi dorensem lib. . de ordine.Ordinatio est signaculum secrum, quo spiritualis pol stas confertur ordinato,& officium: intelligentem per signaculum, signum aliquod sensibile. Ad hanc potestatem exercendam non licet cuiquam seipsum ingerere,sed vocatione expectare,quae nihil aliud videt esse,quam ordinatio. Hoc est,quod be tus Paulus admonet,aa Hebr. F. Ne quis sibi sumat honore,sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron. Recte itaq; inter sacramenta ordo numeratur,clan sit sacrae rei signum
324쪽
gnum efficax,& visibilis Arma inuisibilis gratiar, quae multiplex in hoc sacramento
confertur,cum sit ipse ordo,vel ordinatio multiplex,de qua infra. Hoc nomen sibi beatus Augustinus lib. a. contra epistolam Parmeniani. c. I 3. tribuit, ci: in dicit, DNam illud,quod quidam eorum veritate conuicti dicere coeperat, baptismum quidem non amittit,qui recedit ab ecclesia,sed ius tamen dandi amittit: multis modis apparet frustra, & inaniter dici. Primo quia nulla ostenditur causa,cur ille, qui linium baptismum amittere non potest, ius dandi amittere possit. Vtriiq; cnim sacramentu est,& quadam consecratione utrisq; homini datur, illud cu baptigatur, istud cum ordinatur: ideo j; in catholica ecclesia nullum corum licet iterari. Na si qua-do ex ipsa parte venientes etiam praepositi pro bono pacis correcto schismatis errore suscepti sunt,& si visum est opus esse, ut eadem ossicia gererent,quae gerebant,nosunt rursus ordinandi, sed sicut baptismus in cis,ita ordinatio mansit integra: quia in praecisione fuerat vitium,quod unitatis pace correctum est, non in sacramentis, quae ubicuq; sunt,ipsa vera sunt: haec ille. Et ratio est,quia non minus in ordinatim Ene, quam in baptilino character imprimitur. Quod etiam sit sacramentum noua legis, patet ex determinatione ecclesiae,ut habetur in . . concilio carthaginensi, &in triclentino, sessione . s. titulo de sacramentis in generali,canone primo. Quoad materiam huius sacramenti,est notandum, ' non sollan porrectio eiusdem est deessentia sacramenti ordinis,sed etiam tactus illius,ab eo qui ordinem suscipit: quod verba Hrmae ostendunt, clim dicitur. Accipite hoc et illud. Materia orctinis Ianitorum sunt claues, lectoratus, liber,qui dicitur lectionarius,eXOrciratus, liber exo cismorum, Acolytatus, candelabrum cum cereo extincto,& VrceoliS Vacuis. Mat pria Subdiaconatus,liber est Epistolaru,Diaconatus, cuangeliorum. Sacerdotalis vero ordinis est calix cum vino & aqua,& patena cum hostia superposita. Sed ut clarius supradicta intelligantur,est intelligendum, vordines diuiduntur in minores, qui sunt quatuor,videlicet ostiarij,lectores, orcistae,Acolyti: & maiores,qui sunt tres scilicet,Subdiaconi, Diaconi,Sacerdotes. Ostiariorum officiu est stare ad ost iatemplorum dignos admittendo,& indignos repellendo ,quos Ignatius epistola . 8. Custodes vocat sacrarum portarum: censebantur indigni pagani siue Ethnici, Catechumeni,Haeretici, ex municati, Energument, flagitios poenitentes,qui excludebantur ab aditis templorum,sicut apud Chry sostomum Homil. I. &.6 o. ad populum Antiochenum, & Ambrosium epistola . 3ῖ. videre licet: de quo etiam Di cinysius.c. 3. Eccl. Hierar. Ignatius epistola.8.&Tertullianus aduersus haereticos meminerunt. Dantur Ostiario,cum ordinatur,claues ecclesiae,admoneturq; ab Episto-po,ut sic agat,quasi rationem Deo reddituruS de rebus, quae clauibus his secluduntur. Hoc officium exhibuisse videtur Saluator noster, quando flagello de funiculis facto ementes & vendentes eiecit de templo: qui etiam ostium seipsum appellare dignatus est Mati. 2I .Ego sum ostium,per me,inquit,si quis introierit, saluabitur. Ex hoc ordine prouehitur ordinandus ad officium lectoris, ut ex ecclesiae traditi ne legat in ea prophetias,& lectiones apostolicas: in cuius rei signum traditur ei liber sacrarum scripturarum: & ab Episcopo admonetur,ut accipiat, & sit verbi Dei relator habiturus,si ossicium suum digne expleuerit,partem cum iis, qui bene ministrauerint . Quod ossicium exhibuit Dominus,quando in medio seniorum libruEsaiae aperuit,atq; in eo legit, Spiritus Domini super me,& c. Functos officio lectorum legimus apud Cyprianum lib. a. Epistola . . Aurelium, Celerinum,& Satyru, si apud Gregorium Natiamenum lib.6. c. 3.in Monodiam in Basilium,Basiliuni apud V ii Socratem
325쪽
Socratem in Ecclesiastica historia, Ioannem Chrysostomu . Tertius ordo est exo cistarum,cuius officium est elicere daemones,& dicere populo,ut qui non communicat,det locum: ac aquam in ministerio sundere: datur isti per Episcopum liber , in quo scripti sunt exorcismi ,cui dicitur,ut accipiat & comendet memoriae,& habeat potestatem imponendi manus super Mergumenos,siue Baptiratos, siue Catechumenos . Hoc officio saepe Christus functus est,quando daemonia ex obsessis corporibus eiecit. Quartus ordo est Acolytorum, qui latine vocantur Ceroserarij, quod I accensos cereos serunt,ctim legitur evan ellum,uel clim offertur sacrificium, ut i ceat lux illorum coram hominibus,& videant opera eorum bona, & glorificent patrem nostrum,qui in caelis est. Hi cum Ordinantur,accipiunt ab Episcopo candet brum cum cereo, illis dicente,ut accipiant ceroserarium cum cereo, sciantq; sic ad accendenda ecclesiae luminaria mancipatos in nomine Domini. Accipiunt simul urceum ad suggerendum vinum,& aquam in Eucharistiam sanguinis Cnristi. Hoc officium se testatur habere Dominus,dicens, Mo sum lux mundi, qui sequitur me, non ambulat in tenebris. In argumento utriusq; epistolae ad Thessalonicenses, fitonesimi Acolyti mentio. Unde extat epistola Caij Papae,& martyris, qui fuit te poribus Diocletiani, in qua monet,ne aliter ordinandi ad ordines ecclesiasticos a L cedant, quam ut sit aliquis primo ostiarius,deinde lector,postea exorcista, inde si cretur acolytus, demum subdiaconus, deinde diaconus,& postea presbyter,& ex inde,si meretur, Episcopus ordinetur: quae etiam ratio est,' sacramentum hoc omdo vocatur. Aequum enim est,ut quod in gubernatore nauis obseruatur, id multo diligentius obseruetur in ecclesiae naui gubernanda.In illa enim no statim alicui gubernacula creduntur ,sed ubi multam rerum maritimarum experientiam consec
tus est quispiam,is ad gubernacula prouehatur. De hoc latius vide Naziangenum in oratione funebri in laudem Basilis magni,dicentem, In rebus etiam bellicis, militis primum officio fungitur quis,postea decurio fit, deinde Centurio, tandem, si sit repertus idoneus,dux & imperator militum constituitur. Eodem modo fit in ecclesia,ut nequis ad supremum gradum subito prosiliat, sed in minoribus aliquandiu se exerceat, & pedetentim ad inaiora progrediatur. Quod etiam ita fieri oporM tere in monodia Basilij docet Gregorius Naziangenus. Eusebius etiam lib. 6. c. 2 o. Eccl. histo. recenset Episcopum suturum unum in una scilicet ecclesia, presbyteros
46. Diaconos.7. Subdiaconos .7. Acolytos . a. Exorcistas &Lectores cum ostiariis.ue et .Epiphanius in fine sui libri de haeresbus,ubi ordines enumerat,meminit Episcopi primo loco,deinde presbrieri,diaconi,subdiaconi,lectorii, laboratoru,& ianitorum. Ignatius epistola.8. lalutari iubet primum presbyterum, deinde diac
nos,mox subdiaconos,lectores, cantores, Ostiarios, laborantes,exorcistas,at q;co N sessiores. Caeterum ordines ij minores inter sacros non numerabantur,sed hi tres ta- tum ad sacros ordines pertinere credutur,subdiaconatus,diaconatus,& sacerdotiu.
De primis duobus praefatis sacris ordinibus. Cap.7XLIX.
Nter dictos maiores ordines,primum locum tenet Subdiaconatus, cuius officium est aquam ad ministerium altaris praeparare, ac tantum de oblationibus in altari ponere,quantum sufficere possit populo Dei: &epistolam cantare,in cuius rei signum accipit Patenam, & Calicem vacuum de manu Episcopi: & admonetur,ut videat, quod ministerium sibi tradatur,
326쪽
atq; ideo ita se exhibeat,ut Deo placere possit.Hoc officio functus est Dominus noster,Ioan. I 3.Quando secta coena linteo se praecinxit, & mittens aquam in pelvim pedes discipulorum lauit,&linteo extersit. Qui suscipit hunc ordinem, ei conti- κnentiae lex a iure indicitur,ut verificetur dictum Esa. sa . Mundamini, qui fertis vasa Domini: aequum enim est,ut seipses exhibeant vasa in honorem,no in contumeliam, atq; ab omni carnis inquinamento se contineant, qui altari appropinquantes vasa illa iurunt,in quibus corpus & sanguis Domini conficitur. Legimus enim Cyprianum lib. 3. Epistola .ra. ordinasse optatum subdiaconum . Hunc ordinem ie-quitur ordo diaconorum,qui latine ministri dici possunt: ordo iste in veteri lege appellabatur leuitarum,num. 3. Vnde leuitici.8.praecepit Dominus M'ysi,ut post Ordinationem Aaron,& filiorum eius tribus Levi ad diuini cultus ministerium ordinaretur,& consecraretur Domino ,& seruiret pro Israel in tabernaculo Dei coram Aaron,& filiis eius. In act. Apostolorum,septem viros boni testimonij, Plenos Spiritu sancto ad hoc officium electos,& oratione praemissa manus eis impositas esse leximus . Temporibus Apostolorum mensis ministrabant, hoc est pecuniam dispensabant,quae dabatur Apostolis,& in pauperum ustis conuertebant, sicut in Chrys stomo, Homil. contra concubinarios,& Cypriano lib. et .Epistola.8. discimus. Ordinantur autem per manuum impositionem, daturq; eis evagellorum codex,& pote- D stas legendi illum eisdem conceditur, similiter& praedicandi:quanuis tempore suo beatus Ambrosius,scribat in. . c. ad Eph. potestatem praedicandi diaconis ademptam osse. Hos diuus Paulus primae Tim. 3.Vult esse pudicos,habentes mysterium fidei in conscientia pura,quos primum etiam probare iubet ,& sic ministrare, nullucrimen habentes. Quo oscio existimatur Christus functus, quando post coenam EProprio ore, & propriis manibus sacramenta confecta dispensavit. Forma subdiaconatus postquam amictus capiti eius impositus fuerit ab Episcopo, & manipulus in brachio sinistro ,& dalmatica indutus, porrigendo librum epistolarum est, accipe Iibrum epistolarum,& habe potestatem legendi eas in ecclesia sancta Dei, tam pro Villis,quam defunctis,in nomine patris,& hiij,& Spiritus sancti. Forma ordinis di conatus postquam Episcopus dixit,accipe Spiritum sanctum ad resistendum diabolo,& tentationibus eius in nomine Domini: & postquam dedit stolam super hum rum sinistrum, porrigedo librum euangeliorum cst,accipe potestatem legendi euagelium in ecclesia Dei,tam pro vivis,quam pro defunctis,in nomine Domini. De nouae legis Sacerdotio. Cap. L. O C Sacerdotium, omnium ordinum excellentissimum,Versatur circa corpus Christi quod est duplex scilicet verum,quod a Sacerdote conle --α- in altari: & Mysticum,quod est ecclesia: de quo primae Ais,unum corpus multi sumus,qui de uno pane partici-cratum offertur in
mirCirca virum versatur Sacerdotis ossicium,cui multiplis potestaS concedisetur In corpus Clinristi verum, datur ei potestas consecrandi, octiendi, & illud aliis distribuedidq; ex Christi institutione, qui potestatem talem in coena nouissimam stituit dicens. Hoc facite in meam commemoratione . In coSus Vero rhristi mysticum datur eisidem potestas baptizandi: dixit enim Apostolis init. I 6.Euntes cete omne oentes,baptiZantes eos in nomine patris & lilii & Spiritus sancti: silmiliter de pote T absoluendi Ioa mutaro per illa verba, Quo n
327쪽
remittuntur eis. Confertur etiam eis potestas praedicandi,de qua Mati. 18. Euntes in mundum uniuersum, praedicate Euangelium omni creaturae. Sacerdotis minist rium est ministerium recociliationis: pro Christo enim legatione fungimur.Quod legationis munus tunc Saluator noster mandauit apostolis,& eorum successoribus, cum post iteratam salutationem,pax vobis, Ioannis .eto. dixit. Sicut me misit pater& ego mitto vos. Ad quid enim misit filium pater, nisi ut inter Deum & hominem pacem faceret Ad hoc igitur ipsum suos in uniuersum orbem filius misit sacerdotes, ut eorum in inisterio reconciliaretur Deo hi,qui se ab illo peccatis suis disiiunxissent: quod idem est cum illo,quod dixit Apostolus . a. Cor. s. Posuit in nobis verbum recociliationis, & pro Christo legatione fungimur:& obsecramus pro xpo, reconciliamini Deo. Ex quibus constat sacerdotem nihil aliud esse, quam Christi legatum,& hoc pro capite,& corpore: pro Christo capite legatione fungitur sacc dos, quando ex suggesto verba facit ad populum,& voluntate eius explicat,simulq; nomine Christi obsecrat, ut culpas suas detestati,& ab illis auersi Deo reconcilientur . Pro Christi vero corpore,hoc est ecclesia,legatione fungitur, quando stans ad altare,eam,quae per Christi sanguinem in cruce facta est,reconciliationem Deo patri offerens supplex rogat in totius ecclesiae persona,vt illius reconciliationis virtute populo suo propitius csse, ac illius studium ad ipsum redundare velit. Hoc est, 'Chrysostomus de verbis Esaiς homil. Medium,dicit,stare sacerdotem inter Deum& humanam naturam,illinc venientia beneficia ad nos deferentem,& nostras petitiones illuc perferentem, Dominum iratum reconciliantem,& nos qui ostendimus, cx illius manibus eripientem, Idem lib. 6.de Sacerdotio,inquit.Sacerdote pro Vnbuerso terrarum orbe legatum intercedere,deprecatoremq; apud Deum esse, ut ii minum omnium no viventium modo,sed etiam mortuorum peccatis propitius fiat. Beatus quoq, Ambrosius in oratione priore praeparatoria ad missam ita Saluatore alloquitur,dicens, Quoniam me peccatorem inter te & populum tuum mediu essed voluisti, licet in me boni operis aliquid non agnoscas,officium saltem creditae dispensationis non recuses,ne per me indignum eorum salutis pereat pretium,pro si bus victima factus salutaris,ci ignatus es csse redemptio. Dominus etiam Gregorius,
Nagiagenus in apologetico scribit. Spiritpale esse sacerdotis ossicium populi mediabetatatorem apud Deum enici:qui ctiam Basilium vocat mediatorem inter Deum & hominem . Beatus quoq; Gregorius libro primo epistolarum Epistola. et q. Quid anti stes,inquit,ad Dominum nisi pro delictis populi intercessor eligitur ξ Sacerdos igitur nihil aliud esse videtur: quam sicut Paulus dicit recociliationis minister. Qii obrem non solum clim praedicat Euangelium Sacerdos,minister est recociliationis, verum etiam clim baptirat,ctim poenitentem absoluit, clim eucharistiae sacramentum porrigit, cum orat pro peccatiS populi, cum altaris sacrificium offert,in omni-F bus his nihil aliud est, quam reconciliationis minister. Nam VeruS,siue per excelletiam Sacerdos, verus mediator,& reconciliator non est nisi ille, de quo scriptum e. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech: qui etiam saeuis est propitiatio pro peccatis nostris,qui baptizat,qui peccata remittit,qui recociat, qui interpellat pro nobis,ille est,qui docet,qui consecrat, ipse est Sacerdos,& sacrificili, unum cum eo,cui offertur,& unum cum iis, pro quibus offertur. Sicut ergo in pra dicando non est Sacerdotis nisi ministerium, cum Spiritus patris sit qui loquitur in G illo ,ut inquit beatus Paulus . a. cor. 13. An experimentum quaeritis eius, qui loquiatur in me Christus ξ Sic in oblatione non est Sacerdotis nisi ministerium. Vnde Chrysostomus
328쪽
Chrysostomus homil. 6o. ad populum Antiochenum. Verum & tu laice,inquit,cuSacerdotem videris offerentem,ne ut Sacerdotem esse putes hoc faciente,seu Christi manum inuisibiliter extensam. Et Homil. 8 3. in Mati. Qui tunc in illa coena co- secit, ipse nunc quoq; operatur, ipse perficit, ministrorum nos ordinem tenemus: qui vero haec sanctificat,& transmutat,ipse est. Et rursus in posteriorem ad Tim theum EPistolam homil. a. Sacra ipsa oblatio,siue illam Petrus, siue illam Paulus, siue cuiusuis meriti Sacerdos' offerat, eadem est ,quam dedit Christus ipse discipulis, quam F Sacerdotes modo quoq; conficiunt, nihil habet ista,quam illa minus: cur id ξ Quia non hanc sanctificant homines,sed Christus,qui illam antea sacrau rat. Forma presbyteratus est postquam Episcopus rectexit stolam ab humero sini- Hstro in dextrum in modum crucis dicedo, Accipe iugum Domini, iugum enim eius
suave est,& onus eius leue. Et postquam dedit vestem sacerdotalem, & consecrauit manus dicendo,consecrare,& sanctificare digneris Domine manus istas per istam unctionem, & nostram benedictionem,porrigendo calicem cum vino, & aqua, superposita patena cum Hostia Accipe potestatem octredi sacrificium Deo,missasq; celebrandi in nomine Domini. Deinde imponendo ambas manus super caput cuiuslibet dicit, Accipe Spiritum sanctum,quorum remiseris peccata,remittutur eis,& quorum retinueris,reteta sunt. Supradicti ordines propter tria sunt instituti,primo propter Dei sapientiam commendandam, quae in ora ala rerum distinctione Imaximξ refulget: sapientis enim,ut inquit Philosophus,est ordinare. Regina Saba videns ordinem ministrorum Salomonis &c. non habebat ultra spiritum prae admiratione sapientiae illius . a. reg. 9. Secundo,ad subueniendum humanae inhrmitati, quae per Vnum non poterat omnia,quae ad diuina mysteria pertinebant explere sine magno gravamine:& ideo distinguuntur ordines per diuersa officia. Vnde dominus numeri .ri. dedit Moysi septem senes populi in adiutoriu,& Aaron ac filios eius per diuersos gladus. Sic conueniens fuit,4 in sacerdotio Christi,aut nouae legis,D Lgurato per leviticum,cssent plures gradus siue ordines. Tertio,vt in via amplior omnibus detur occasio proficiendi ,dum plures in diuersis officiis distribuuntur. Sed quia omnes ordines ordinantur ,ut patet ex supradictis, ad unum scilicet Sacerdotium,& ad unum finem proprium,& immediatum, qui est unire fideles Christo per Eucharistiam: ideo ordo non est nisi unum sacramentum,unum scilicet unitate generis propinqui,ut inquit Scotus. et q. dist. quarti, sicut virtutes morales dicuntur esse tres secundum genus, videlicet iustitia,fortitudo,temperantia,quae in prima diuisione virtutis moralis haec primo occurrunt: in speciali tamen quaelibet istarum ulterius diuiditur. Alia unitas inter ordines,ut videlicet prius recipiatur ordo ins rior, quam superior,non est necessitatis,sed congruitatis. Si enim praetermitteretur 'Ordo inferior,simpliciter aliquid fieret,ut apparet extra de clerico per saltum promoto: unde ibi dicitur,quod non est iterandum,quod est factum, sed quod fuit praetermissum caute supplendum . Nota tamen,' licet possit saltari ob uno ordine, omisso alio, pinermio tamen Sacerdotio non potest quis Episcopus fert,extra de excesssibus praelatorum .c. Ex literis,in fine. Si vero omisit diaconatum, Episcopus est: sed illum ordinem, quem omisit,dare non potest, prima.q.pri. Ita tamen non inest in baptismo, qui praenecessarius est omnibus sacramentis : Illo enim praetemmisse. nullum aliud sacramentum conferri potest,& si attentetur conferri sacram
tum aliud,nihil fit &c. Haec diuus Bonaventura dist. 27. q. circa literam &c. An imprimatur
329쪽
An imprimatur character in omnibus platis ordinibus Cap. LI.
Illuside Bona.in dist.2 .parte. 2.ar.pri. .insit,' in diuersis ordinibusta diuersi imprimui characteres.Et ratio est,quia non ino, eo quod ad I ei cultum assumuntur, distinguntur ab aliis, sed& quia inter ministrantes Jordo est,& distinctio:& vltra,vadus illi,& potestates ministradi,si semel dantur, Dung auseruntur, etiam si ad altius ministerium eleuetur, qui in minori ministrauerat. Et ideo in diuersis ordinibus diuersa signacula imprimi debent, secuduqu. e nobis diuersitas potestatum ministrandi, & perpetuitas innotescat. Tale autem signaculum est character: & ideo in diuersis ordinibus diuersi imprimuntur char civeres.Nec est inter dictos ordines,ut dicit pistus doctor ubi supra.q. 3.Ordo necess-tatis, sed congruitatis, eo q, ad bene esse ministerij sequentis' praeexigitur ordo sue potestas praecedentis : quemadmodum si quis velit ordinate procedere, prius debeteXOrdium pinittere, post narrationem, deinde ratiocinationem, & postremo conclusionem.Si tamen incipere vellet a posteriori posset quidem,sed non sic ordinate. Ita in ordinibus oportet intelligi. Cum enim ordines inseriores ministrent lacris,&sicri Sacerdotio, & inserior gradus prior sit in ascendendo, & potestas ministerialis sit inserior,patet ibi est ordo non necessitatis:quoniam potestates diuersiae sunt,& per seipsas haberi possunt, licet non ita persecte sine alijs. Est igitur ordo in his gradibus secudum maiore accessum ad ultimum scilicet Sacerdotium. Vnde pri moliomo introducitur in Ecclesiam per ostiarium: manu lucitur secundo per prophetiarum lectorei adiuuatur deince per exorcistam,ut liberetur a malo:quarto cXc iratur P acolytus, ut proficiat in bono. Alij vero duo ordines subdiaconatus, & di conatus ministrant Sacerdoti in oblatione sacrificij. Poena canonica quid sit,& an impediat a collatione, & susceptione si ordinis. Cap. LII.
Cotus. 2 7. dist. quar.q.pri. inquit,' poena canonica ut de ea loquimur in proposito ) est poena inflicta per canones,prohibens, vel ai cens punitum ab aliquo gradu ecclesiastico, qui alias sibi liceret,quod dicitur: qa si sibi non liceret non esset poena. Non enim est poena laico, v non pos-st conficere,cum hoc sibi non competat. Sacerdoti vero, cilm sibi conueniat ex omdinatione bene esset sibi poena. Sed notandum, quod siue a canone infliSatur, siue a. Didice ad hoc ut sit iusta, debet secundum canones infligi. In speciali septem sunt poenae canonic videlicet,Depositio,Degradatio,Insemia, Irregularitas, Excomunicatio Interdietu, Suspensio. Quarum prima, videlicet depositio est maxima,quia totalis amotio a statu clericali,& a priuilegiis sibi competentibus. Et si degradatio B sit amotio ab omni gradu clericali,tunc idem erit depositio, & degradatio. Si vero deoradatio sit depositio dutaxat a determinato gradu, Videlicet sacerdotio,resem to alio oradu clericali,tunc degradatio erit quaedam partialis poena respectu depositionisJOrdines enim ecclesiastici dicuntur gradus, quia volens ordinari,debet peroradus,& non per saltum ordinari. Et ut clarius innotescant pdicta, est sciendii Puthabetur in.c.Degradatio de poenis lib.6.quod duplex est degradatio, verbalis scili C cet, & actualis . Iure enim cautum est, quod clericus etiam Sacerdos potest non sollim deponi verbaliter ab ordinibus pro certis criminibus & delictis, sed etiam de-ς gradari
330쪽
o R N D I I S. IIT eradari actualiter,ut in crimine haeresis, in homicidio per insidias pensatas, sicut haetur in.c.De caetero, de homicidio in anti. secundum veriorem intellectum illius capituli. Degradatio actualis ut dicit Papa in .c.Degradatio ubi stupra, fit eo modo, quo Princeps secularis cosueuit: exauctorare suos milites,exigetibus corii in delictis. Nam de more, quando exauctorantur milites, traduntur eis insignia militaria, & Ipostea deponuntur gradatiin, secundum quod eis tradita filerui. Eodem modo dicendum est in clerico degradando, cui debent ei tradi ornamenta sibi data in promotione,& postea debent ab illo gradatim amoueri, dicendo in amotione cuiuslibet vestimenti, verba contraria Verbis prolatis in promotione. Et in ablatione vitiami, quod in collatione ordinum fuit primum: infrascripto, vel alio simili modo P- nuntiet. Auctoritate Dei omnipotentis,patris, & filii,& Spiritus sancti,ac nostra,tibi auserimus habitum clericalem, & deponimus, degradamus, spoliamus, & exuimus te omni ordine, beneficio, & priuilegio clericali. Degradatus tamen, sive vem baliter per solam sententiam proprij Episcopi,& assistentia coepiscoporu, siue actua Eliter modo pexposito, licet priuetur potestate iurisdictionis, & priuilegio clericali, similiter & legitima executione gradus sui, non tamen potestate ordinis, ut inserius diffuse disseremus. Vnde Scotus ubi supra,inquit, quod in deposito charactor, qui est indelebilis, non tollitur,nec per consequens ordines suscepti tolluntur,sed licentia licite exercendi actum cuiuscunq; ordinis, & priuilegium illud, quod competit
ordinatis. Vnde talis traditur curie seculari: ita quod & quantum ad actus ecclesi sticos, & tutelam personarum ecclesiasticarum, & quantum ad suum serum, totaliter excluditur de numero persenarum ecclesiasticarum. Haec poena degradationis insi itur pcise a iudice . Forma autem, secundum qua est infligenda, habetur extra pde poenis.c. Dcgradatio in.6. Cauis aute, propter quas infligit, sunt peccata enormia,ut pote haeresis,de qua extra de haereticis. c. Ad abolendam. Schisma, de qua extra de schisinatibus.c.Ad scindedos lib. 6. Vel reuelatio cofessionis, extra de poenitentijs,& remissionibus. c. omnis utriusq; sexus. Nec ista poena remittitur, nisi per
restitutionem in integru ab eo, qui potest restituere, qui est solus Papa . Tertia poena praesupposito quod depositio,& degradatio sint duae poenae aliquo modo distinctae est intitnia,quae est status testa dignitatis, quantum ad vitam & mores: sicut fama est status illaesae dignitatis, quoad eosdem. Pro quo sciendum, quod non est ideesse in mem,& infamatum. Infamatus est,qui de crimine aliquo publice accusatur. CInfamis autem non est propter talem impositionem criminis, sed vel per crime publice c5milsum, Ppter quod ius determinat aliquem sere inseme,ut si publi ce periurauit: vel quia a iudice, coram quo probatur crime citis, iudicatur infamis: ita quod omnis insemis est publice notatus de crimine, quod ius punit poena insemiae, licet quandoq; de hoc non sit in iudicio conuictus, & tunc est infamis tantum a iurei sed quando est conuictus, & a iudice tali poena punitus, tunc est insemis a iure,& a iudice. Ex quibus patet,qualiter insemia contrahatur, quia prima contrahitur ex imp sitione criminis infimatorij. Secunda incurritur, vel a iure, vel a iudice puniente dicta poena tale crimen. Causa autem quare insemiasecundo modo incurratur, ha hetur. 6.q.pri .c.infames. Omnes infames esse dicimus,quos leges seculi insemes at pellant: quq leges punientes crimen infamiae canonicae sunt censende' ear habentur. ff. de hi qui notantur insemia per totum.Contra infamiam primo modo ut qua do quis est infamatus remedium est purgatio canonica,ut habetur extra de purgatione canonica.c. Ex tuarum, quae tollit totaliter illam insemiam, siue infamatione. Contra
