Theologicarum institutionum compendium, Clementis Moniliani card. Arae Coeli. Catalogus omnium contentorum in hoc volumine. De Symbolo Apostolorum. De Sacramentis. De Praeceptis diuinis. De Consiliis euangelicis. De Oecumenico concilio. Cum indice co

발행: 1562년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

DE SACRAMENTO.

Quod autem sacerdotium aaronicum & leuiticum sit translatum, probat ibi idem Apostolus. Nam Christus noui sacerdotij princeps non fuit de tribu Levi,sed Iuda: in qua tribu nihil de sacerdotio locutus cst Moyses.Ideo arguit,translato sacerdotio necesse est, ut & legis translatio fiat. Vnde desinente sacerdotio leuitico, in quo plures facti sunt sacerdotes,& alter alteri successit, Vt Aaroni Eleazar, Eleararo Phinees: idcirco,quod morte prohiberetur permanere, superuenit sacerdotium .dipetuum Iesu Christi, ψ ipse maneat in aeternum. Sed pro ritu temporis illius ante facerdotij institutionem,primogeniti habebant Oiscium sacerdotu. Deinde Aaron& Hij eius consecrati suere in sacerdotes,& Vncti nonnulli, O. 2 9.

De Episcopatu, an sit ordo,& quid per suam consecrationem imprimatur in anima, super qua fundetur tua potestas a sacerdotio distincta, similiter

an ab Episcopo possit tolli huiusmodi potestas. Cap. LIII.

T sciatur, an episcopatus sit ordo,Notandum: q, ordo siue ordinatio sumitur dupliciter. Vno modo,ut est sacramentum ab aliis distinctuini& Isic clim omnes ordines ad Eucharistiae sacramentum ordinetur, episse . in cipatus non erit ordo distinctus a Sacerdotio,quia non habet potestatcinaliquam supra corpus Christi verum,'uam non habeat sacerdos.Alio modo potest considerari ordo, secundum 9 in ossicium quoddam respectu quarundam actionusacrarii: & sic ciun Episcopus habeat potestatero in omnibus actibus hierarchicis respectu corporis Christi mystici, quam non habet saccrdos,hoc modo erit ordo: cuordo sit disparitas gradus in spiritualibus dispensandis. Vnde beatus Dionysius in. libro ecclesiasticae hierarchiae assignat tres ordines, videlicet episcopum,sacerdote,& ministrum,intelligendo per ministrum,ut dicit Viguerius super sacramento ordis nis, diaconum, & inseriores ordines, qui eminenter sunt in diacono. Quoad secundum videlicet,an per suam consecrationem imprimatur aliquid in anima episcopi consecrati &c. Respondet sanctus Tho. in. 27. dist. .q. a. Quod in promotione episcopi datur sibi potestas,quae perpetuo manet in eo,ouanuis dici no possit chairacter: quia per eam non ordinatur homo directe ad Deum, sed ad corpus Christi mysticum: & tamen indelebiliter manet sicut character,quia per consecratione da- C tur. Et pro maiori predictorum declaratione,dicit idem ianctus Tho. 2 2 . q. 39.ad. 3. principale,' duplex est spiritualis potestas,una quidem sacramentalis,alia iurisdictionalis. Prima est,quae per aliquam consecrationem confertur: omnes auic mconsecrationes ecclesiae sunt immobiles,manente re,quae consecratur: sicut et patet in rebus inanimatis. Na calix et altare semel c6secratu no cosecrat item,nisi fuerit

dissipatumi & ideo talis potestas secundum suam essentiam remanet in homine, sicam per consecrationem est adeptus, quandiu vivit, siue in schisma,siue in haeresim labatur: quod patet ex hoc,quia rediens ad ecclesiam,non iterum consecratur. Sed quia potestas inferior non dedet cxire in actum,nisi secudum quod mouetur a potestate superiori ut etiam in rebus naturalibus patet inde est,' tales usum potestatis amittunt,ita videlicet,quod non liceat eiS sua potestate uti: si tamen usi fuerint,eorum potestas essectum habet in sacramentalibus : quia in his homo non operatur nisi sicut instrumentum Dei: unde effectus sacramentales non excluduntur propter culpam quanctiq; conferentis sacramentum. Potestas autem iurisdictionis est,quae

Wc limplici iniunctione hominis consertur,& talis potestas no immobiliter adheret:

342쪽

ORDINIS. I 23

unde in schismaticis,& haereticis non manet: non enim possunt absoluere,nec eXc

municare, aut aliquid huiusimodi, ' si fecerint,nihil fit. Hae retici vero ut inferius dicetuo non habent potestatem spualem secundo modo,bene autem primo modo, loquendo de ipsa essentia potestatis,licet non habeant legitimum usum illius. Et ut melius adhuc hoc intelligatur, mouetur dubium,an Papa possit ab episcopo auser xe eam ordinis potestatem,quae illi per consecrationem data est. Dominus Inno. in .c.Quato de cosuetudine,distinguit.quod aut Papa facit lege, s quam tollit episco Iis hanc potestatem: & tunc dicit, episcopum nihil prorsus agere conferendo tale acramentum contra prohibitioncm . Aut Papa simpliciter prohibet Episcopis, ne faciant: & talis simplex prohibitio non impediret impressionem charasteris: & P normita ibidem venit in eandem sententiam. Dominus tamen Alexander Alensis cum sere tota schola Theologorum,danat hanc opinionem. Et pro sua assertione considerandum,ut inquit beatus Augustinus lib. et . cotra Parmenianu, ' aliud est saliquid omnino non habere,& aliud non recte habere: sicut aliud est no dare,aliud

non recte dare. Considerare etiam oportet,varias este in episcopo sitii ordinis pol states, quae omnes non aequa lance pensandae sunt. Habet enim episcopus potestate circa aliquorum sacramentorum collationem, ut sunt ordo, & confirmatio, quae a

solis episcopis conferri possunt: & habet potestatem ex suo ordine benedicendi, &consecrandi, quae sacramentalia dicuntur, ut sunt ecclesis calices,uestimenta&c. quae dicuntur sacramentalia: quia omnia ordinantur ad alicuius sacramenti cons crationem,aut illius administrationem. Quibus iactis fundamentis dico, Quod Pa spa non potest tollere ab episcopo p testatem conserendi illa sacramenta, quae simicidem reseruata, ut sunt confirmatio, & ordo: ita ut illorum collationem irritam& inanem Papa facere possit. Cuius ratio est,quia episcopus hac habet potestatem sibi iure diuino,& a Deo concessain: & per consequens eam ab eo auferre non Valet. Si enim potestas consecrandi sacerdotem posset ab homin iure diuino secluso, alia cui dari,inde sequeretur,ut potestas conficiendi Eucharistiain,quae per illam priore potestatem sacerdoti consertur: posset etiam secluso iure diuino alicui dari. Quia si ego virtute humana possum Petrum in aliquo ordine,& dignitate costituere, quicquid per illum ordine Petrus fecerit,erit humana virtute rutabile. Si vero Petrus per talem ordinem aliquid fecerit,' humana virtute essici non potest, cuidetissime inde sequitur,ut nullus humana virtute possit Petrum in tali dignitate constituerir. Cum ergo potestas sacerdotis superet omnem humanam Virtutc m,nccestario con sequens est, ut potestas efficiendi sacerdotes,quam habet Episcopus, superet etiam in bomiacm humanam virtutem. Si ergo haec potestas solo iure humano competit episcopis,sequitur inde nil competere iure diuino episcopis,quod aliis sacerdotibus no conueniat. Hoc autem fateri est f resis Aerij, quam Augustinus in libro de haer sibus .c. 1 3. nomine haeresis condonat .Si etiam potcstas in episcopo ordinandi &c. non est ex iure diuino,sequitur, ' Papa poterit talem potesatem simplicibus sace dotibus conserre: quod si Panormita non habeat hoc pro inconuenienti, sequitur inde ecclesiam posse sacerdotes omnes pares facere episcopis. Vnde beatus Hicr si nymus ad Euagrium inquit, Quid facit excepta ordinatione, quod presbyter non faciat tamen ex catholica fide docemur,ut inferius patebit,episcopos ex iure diuino esse reliquis sacerdotibus superiores: ita ex catholica fide crodere tenemur, P pam non posse sacerdotibus delegare potestatem sacerdotium p sertim conferendi. Vnde decretum Eugenij P Armenis inquit.Veru ordinis ministrum esse Epum.

343쪽

DE SACRAMENTO

Et sc respondendo ad dubium dico,quod episcopus, quantiis timeticus essectus,

degradatus,nunquam amittit potestatem ordinandi,& cofirmandi: quoniam eidedatur a Deo in sua cosecratione. Omnis enim potestas ordinis ut dictum est supra siue sacrametatis,est indelebilis. Ecclesia etiam non consueuit episcopos haereticos resipiscentes iterum consecrare,sed eos misericorditer in sua dignitate recipere, ut patet in secunda synodo Nicaena, & ut etiam habetur in .c. Conuenientibus.prava.q. 7. Rursus ordinatos ab Tiscopis haereticis, qui veram ecclesiae Erinam in ordii natione seruauerant, ecclesia praecipit iterum no Ordinari .c.Ordinationes.9.q pii. Licet enim ritus ille consecrationis,quo Tiscopus consecratur,sit iure humano i stitutus,tamen potestas,quae episcopo in illa consecratione datur, a selo Deo illi donatur. Quod autem non sint ac nouo ordinandi redeutes ab haereticis,expi csse docet beatus Augustinus lib. 2. contra epistolam Parmeniani ,&citantur a Gratianocius verba .c. Quod quidam .pri.q.pri .Forte quis contra hoc obiiciet .c. Daibertupri.q.7. In quo Vrbanus Papa Daibertum a NeZelone haeretico cpiscopo ordinatu nil recepisse,ait, sed esse iterum ordinandum. Dico NeZelonem ipsum. tauqua fuisse L episcopum,quia ab alio episcopo haeretico extra sermam ecclesiae fuerat colecratus:& vltra,quod Papa potest prohibere episcopis executionem ordinis episcopalis ci ca sacramenta: siue hoc faciat particulari prohibitione,sue generali lege, omnibus episcopis prohibens. Et sic illi contra istam prohibitionem ordinantes peccat,quouis ea,quae faciunt ,sint pro ratis habeda,nec Oporteat illa reiterari. Exercere enim istam potestatem semper,non est diuino iure mandatum t. & ideo quicquid voluerit Papa eficere, poterit. Ex quo elicit, quod episcopus haereticus no potcst redic exequi episcopalis ordinispotestatem circa administrationem ordinis,& consi mationis. Verum Papa potest tollere ab episcopis eam potestatem ordinis, quam habent Μ circa sacramentalia,ut puta circa consecrationes altarium,ecclesiarum, calicum. Haec enim licet episcopis selis facere sit concessum, no tamen hoc a iure diuino i biconuenit,sed humano. Nihil enim horum Christus instituit, sed succestu temporis sunt ab ecclesia instituta: & sic poterunt tolli a successoribus ,qui non minorem auctoritatem habent, quam instituentes:& ex cosequenti omnibus aliis sacerdotibus concedere r ita ut ex concessione Papae possint sacerdotes consecrare ecclesias, altaria, aras,calices,patenas &c. Quam auctoritatem ecclesia potest ab haereticis ause re,& iuxta potestatem,quam habet,illam fecisse constat, ex .c. Ecclesiis, S duobus sequentibus,de cosecra.dist. pri. Vbi praecipit,ab Arrianis cosecratas ecclesias iterucosecrari. Et licet glo. dicat,quod hoc intellisitur,si ecclesiae se a no scruauerint: contra tamen est textus, qui dicit expresse, esse iterum consecrandam ecclesia, quae consecrata est ab eo,qui non haberet fide trinitatis. Est . n. lata distercintia inter sacramenta & sacramentalia: quia consecrationes sacramentorii pendent ex iure diuino, potestas aut super sacramentalia ex solo iure humano: & ideo ecclesia, quae

hoc ius statuit,poterit illa potestate ab episcopis auserre.Si quis petat,qualis dicenda est ista potestas episcoporu super sacramentalia,no iurisdictionis, quia per illam nec aliquem punire,nec lententiam aliquam dicere possist. Si ordinis, erit necessario fatendum,esse aliquam ordinis potestatem, quae auferri poterit per eccles iamr quod est contra dicta superius a diuo Tho. a 2. q. 39. ar. 3. Praetcrea posset dici, beatus Tho. quado est potestatem ordinis esse indelebilem,loquitur oe illa, quae est duntaxat super sacramenta,& non super sacramentalia,de qua sollim in illa. q. tr

Opinio

344쪽

ORDINIS. Quomodo opinio Aerij,videlicet , i, Episcopus non sit simplici secerdote

superior, erronea sit. Caput . L VI. Eatus Augustinus in lib. de haeresibus .c. 13. I.oquens de dicto Acrioinquit , v dolens, quia episcopus ordinari non potuit, in Arrianoru hin Αrelam lapsus est: & dogmati eorum inter alia addidit, presbyterum ab episcopo nulla differentia debere discerni. Hunc errorcm post multos annos suscitarunt Valdenses,dicentes. Nullum esse inter sacerdotes diles imen,quibus subscripserunt Marsilius Paduanus,& Ioannes Vultcleis. Probandum ergo a nobis est, quod episcopus ex diuina institutione sit quocunq; alio simplici sacerdote dignitate superior: quod sic conuincitur. Oportet enim umbram similem esse corpori,& figuram veritati. Omnia enim in figura cotingebant illis,ut inquit beatus Paulus pri. cor.X. At in lege veteri distinctio fuit sacerdotum. Nam Aaron summus suit sacerdos,fiiij autem eius minores sacerdotes . Exo. I9. Summus enim sacerdos distincta habebat ornamenta a minoribus: intrabat in Sancta Sanctorum, quod aliis sacerdotibus non licebat,Leuit. I 6. Ad eundem summum pertinebat celebrare fie- Bstum expiationis,ad hebrae.9. Cum ergo tam latum fucrit in lege antiqua inter facerdotes discrimen, consequens est, ut etiam in lege noua diuersum fuerit a Chri sto institutum sacerdotium. Quod confirmatur per beatum Leonem epistola . 66. ad uniuersos Germaniae,& Galliae ecclesiarum Episcopos,diccte.In diuinis enim literis praecipiete Domino solus Moyses in tabernaculo Dci erexit altare: solus ipse unxit,qui utiq; summus Dei sacerdos erat,sicut scriptum est de eo, ps. 98. Moyses, & Aaron in sacerdotibus eius. Ideob; id quod tantum facere principibus sacerdotum iussum est,quorum typum Moyses,& Aaron tenuerunt omnino decretum est, ut episcopi, vel presbyteri,qui filiorum Aaron gestant figuram, arripere non prae- Clamant. Paulus etiam ad Titum scribes ait.c. pri. Huius rei causa reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt,corrigas,& constituas per ciuitates presbyteros, sicut disposui tibi : ubi nomine presbyterorum intelligit episcopos:quoniam,vid heophilactus admonet,& ante illum Chrysostomus, nolebat Paulus uniuersam insulam uni episcopo demandari: potissimum cum adeo magna sui sic dicatur,ut ccntum oppida munita haberet: ideo Tito scribit, ut unicuiq; urbi proprium praeficiat presbyterum, .i.Epum. Epus etiam presbyteros ordinat; simplex autem sacerdos hoc no potest. Rursum,si ex diuina ordinatione idem est omnino episcopus, & presbyter,sequitur inde,ut quemadmodum episcopus presbyteros ordinat,ita presbyter possit ordinare episcopos,quod nunquam factum legimus: quoniam, etsi Paulus pri. Timothei . . dicat, lueoli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyteri,Chrysestomus tame,& Theophil actus, D& reliqui exponunt de episcopo. Sed veniamus ad test imonium antiquoru docto rum. Beda lib. 3. super lucam .c. Iy. inquit,Sicut. I 2. Apostolos formam episcopo-porum exhibere, simul & demostrare,nemo est,qui dubitet: sic & . et .figuram prosbyteroru, idest secudi ordinis sacerdotia gessisse,certum est: tametsi primis ccclesis temporibus ut apostolica scriptura testis est viriq; presbyteri, viriq; vocabant episcopi, quorum uni scientie maturitatem, alii industriam curae pastoralis sunt ficant. Eandem sententiam profert Isidorus in quodam sermone in synodo habito, ita dicens, presbyteri quippe successores, & vicarij sunt.7o. discipulorum, qui precedebant Dominum nostrum Iesum Christum in omnem ciuitatem, & locum,quo

345쪽

DE SACRAMENTO.

erat venturus. Ita presbyteri, quia coadiutores sent episcoporum, rudes populos initiant,baptigandos unitati ecclesiae incorporant ,in omnibus sacramentis usq; adi manus impositionem populo Dei ministrant. Episcopi vero successores sunt Apo-n stolorum. Beatus quoq; Damasus in epistola de coepiscopis,quos sacerdotes sellimesse decernit, postquam dixerat eos non posse confirmationis sacramentum ministrare,inquit, Quod autem solis apostolis, eorumq; successoribus proprii sit offcij tradere Spiritum sanctum,habetur act.8. praesertim cum nullus ex.7o. quorum isti in ecclesia speciem gerunt,tegatur donum sancti Spiritus per manuum impositione tradidisse. Urbanus quoq; Papa,& Martyr in epistola de communi vita,& oblati ne fidelium,loquens ae renus ecclesiae assignatis, a quibus dispensari debeant, ait. Ipse vero res in ditione singulorum parochiarum episcoporum, qui locum tenent Apostolorum,erant,& sunt usq; adhuc,& futuris esse debent temporibus. Anaci tus Papa, & Martyr in epistola de Patriarchis, & Primatibus, ac reliquis episcopis, inquit, Sacerdotum fratres ordo bipartitus est, & sicut Dominus illum constituit, a nullo debet perturbari. Scitis autem a Domino Apostolos sitisse electos,& consti- tutos ,& postea per diuersas prouincias ad p dicadum dispersos.Cum vero messia coepisset crescere,Videns paucos esse operarios ad corum adiumentum . o. eligi DV cepit discipulos. Episcopi vero Apostolorum, presbyteri quoqQo. distipuloru lo

cum tenent. Hic beatos Apostolos vidit,& ut ipse in principio epistolae, quam modo citauimus,lestatur, a beato Petro Apostolo fuit presbyter ordinatus: ideo maxima adhibenda est ei fides. Beatus etiam Augustinus ubi supra Aerij errores enumerans hunc inter illos recenset,quod videlicet presbyteros pares episcopis fecerit . Sed si obiiciatur dictum beati Hieronymi super primum caput epistolae ad Titum, exponentis illum locum, Huius rei gratia reliqui te Cretae, & dicentis, Idem est ergo presbyter,qui episcopus: & antequam diaboli instinctu studia in religione

fierent,& diceretur in populis,ego autem Pauli, o Apollo,ego autem Cephae,co mum presbyterorum consilio ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisq; eos, quos baptizauerat suos putabat esse, non Christi: in toto orbe decretum est,ut unus de presbyteris electus praeponeretur caeteris,ad quem omnis ecclesiae cura pertineret: & schismatum semina tollerent. Vt autem clarius pateat qualis fuerit beati Hieronymi de hac re sentetia, videamus qd in Dialogo orthodoxi,& lucistriani in dicat. Ibi enim sub persona orthodoxi de confirmationis sacramento disserens ita loquitur. Quod si hoc loco quaeris, quare in ecclesia baptigatus nis per manus episcopi no accipiat Spiritum sanctum,quem nos asserimus in vero baptismate tribui , disce hanc obseruationem ex ea auctoritate descendere, quod post ascensum Domini Spiritus sanctus ad Apostolos descedit,& multis in locis factitatum roperimus. ad honorem potius sacerdotij, quam ad legis necessitatem. Alioqui si ad episcoporum tantum imprecationem Spiritus sanctus defluit,lugedi sunt,qui in vinculis,aut in castellis, aut in remotioribus locis per presbyteros, & diaconos baptigati ante dormierint, quam ab episcopis inuiserentur. Ex quibus verbis clare patet,Hieronymum sentire non esse ex necessitate legis,' episcopus solus per manuum impositi nem Spiritum sanctum conserat: sed hoc esse ex ecclesiae institutione ad honore saxi cerdotij. Concilium Isipalense secundu definit a solis episcopis confirmatione con-Κrri posse: & a presbytero nullo modo posse altu in presbyterum, aut diaconu omdinari : decernitq; , si ipse ordinare attentavcrit, eius ordinationem esse nullam, &esse necessario iterandam ab epistopo , ut sic ordinatus possit aliquid exercere .Neca mirum

346쪽

ORDINI S. 12

mirum debet esse alicui, quod pr ponam diui Hieronymi sentetiae assertionem tot Pontificum:quorum aliqui martyrio clari, & omnes doctrina insignes fuerunt. In ipso enim christianae religionis praedicationis initio omnes,qui credebant Saluatori nostro, discipuli tantummodo nominabantur. Et quia multi nouorum dogma- tu auctores extiterant, doctrinae obuiantes Apostolicae, omnes sectatores suos ct di iscipulos nominabat: nec erat alia nominis discretio inter veros, falsos discipulos.

Tunc Apostoli conuenientes antiochiam,sicut eorum tinantur acta. c. H. Omnes

discipulos nouo nomine,idest christianos, appellant: haec Athanasius contra Amrium,&c.Et Rabanus super actus Apostolorum eodem capite, ait,omnes sectae nomen trahebant de suo auctore: ideo sundata fide,& firmitatem obtinente,primum in Antiochia,ubi prae caeteris locis fides florebat, sumptu est a Christo nomen chria manum. Et ut adhuc melius prefata intelligantur, sciendum. Quod nomina illa, videlicet Presbyter, & Episcopus ex sua primaeva institutione latiorem habuerunt significationem, quam modo habeant. Episcopus enim dictio graeca est,ab εmi prinpositione graeca, quae idem significat ,quod latinc super: in ετ ις vero idem est,quod intentio: & ita episcopus tantum valet,sicut superintendens. Episcopi ergo nomen inde sumptum cst,jis,qui praeficitur aliis,eorum cure superintendere dedet: iuxta quam interpretationem nulli dubiu, quin presbyteri parochi episcopi dici possint. Nam ipsi etiam superintendunt curae animarum sibi commissarum. Presbyter etiaest vox graeca. ορεσcυπρος latine interpretatur senior: est enim aetatis nomen,quae non iuxta numerum annorum computanda venit, sed iuxta sensus maturitate, lup.

. . de qua Anactetus in epistola de ordinatione episcoporum. Haec canicies sapie tia designat: cum* nongentos,& amplius annos ab Adam usq; ad Abraham vixisse homines legimus, nullus alius primus appellatus e presbyter,idest senior,nisi Abraham,qui multo paucioribus vixisse annis conuincitur. Non ergo propter decrepitam senectiitem,sed propter sapientiam presbyteri nominantur: haec Anactetus. Nomen erθo presbyteri, ex quacunq; derivatione sumatur,commune est episcopis& caeteris lacerdotibus . Episcopi nomen commune est ex sua prima institutione . Omnibus sacerdotibus,praecipue illis,quibus animarum cura commissa est. Ecclesia vero timens,ne propter vocabulorum indistinctam significationem quis opinar tur res etiam esse penitus indiscretas, vocabulorum significationes contraxit hoc modo,ut ille solus nominaretur episcopus, qui aliis sacerdotibus superior existens totius ciuitatis curam haberet: ille Vero diceretur preSbyter, qui corpus Domini conficere, aut consecrare posset. Ecclesia autem hoc statuens, non constituit nouuordinem,aut eiusdem ordinis nouum gradum decreuit: sed gradus sacerdotij anti quoso a Deo institutos censuit propriis nominibus nuncupari, ne G comunione vocabulorum occasio oriretur existimandi res etiam ipsas per ipsa nomina designatas esse prorsus easdem. Hoc enim ecclesiam posse, nullus merito dubitare debet: quoniam si ecclesia propter nouas causas emergentes potuit rebus antiquis noua imponere nomina,quid prohibet,ut nouis etiam insurgentibus causis non potuerit antiqua vocabula ad contractiorem significationem restringere ξDe Papatu, ac eius qualitatibus,similiter an Papa factus haereticus, sit eoipso priuatus dignitate sua.

Caput LVII. Y Pro hac

347쪽

DE SACRAMENTO.

R O hac materia notadu,' qdam sunt necessaria ad simpliciter esse Pa-

, Iules μγa ad bene esse solum: hoc secundo mo talia sunt, ut illis seclusis,Pa pas possi sed no bonus Papa: & haec sunt scietia reru diuinaru, pria

L Ludeliarem gerendam, charitas feruentissima,& id genus. Ad vero esse Papa simpliciter, necesseria sunt duo, quoru primu est solum necessariu ad fieri: &hoc est voluntas ipsius electi, per quam consentit electioni de se factae: ipse enim in , uito non potest fieri Papa. Postsi tamen semel consensit electioni, iam eius voluntas non est necessaria ad esse Papa. Quia &si eum poeniteat voluntatis praeteritae, & nolit esse Papam, & renuntiet papatui, nihilominus adhuc est papa, quousq; ab his, q-bus competit, sit eius renuntia acceptata.c.pri. de renuntiatione lib. 6. Et ratio est, quia quilibet,&si possit renuntiare iuri suo, non tamen alterius. Ecclesia autem cligens.N.nullum adhuc ius habet in eo, quousq; cosentiat. Post si autem cosensit es

ct ioni de se factae, sicut ipse acquisiuit ius seper ecclesiam ad regendum eam, ita illa acquisiuit ius super ipsum, ut ab illo petere possit doctrinam, & alia, quae ex officiosi papali tenetur tribuere ecclesiae. Est enim mutuus contractus inter electores, & ei ctum,initus, quo mutuo se inuicem obliparunt: electus ad reddendum ecclesiae de

bitum pastoralis officij, ecclesia vero ad debitam obedientiam illi exhibendam. Et hinc euenit, ut cum primo electus est quis in papa, possit i enutiare electioni de se factae: quia tunc soli renuntiaret iuri suo.Ctim autem semel iam consensit electioni, &factus est papa, tunc iam non potest sine consensu ecclesiae renuntiare papatui.Quatuor.n .leguntur eidem renuntiasse. Clemens,propter causam iustam,Cyriacus,qui se assectauit martyrio.xi.misium virginum, Marcellinus, qui renuntiauit in conculio propter idololatram operationem, & Caelestinus, qui cessit eidem, quia se reputauit indignum huiusmodi munere: & credendum est, quod de consensu Cardina- lium,qui in omnibus, quae ad papam spectant,representat vices ecclesiae, salte postqconsenserunt electioni de se factae propter causas supradictas. Ex quibus patet, qucclvoluntas electi in papam, licet sit necessaria ad fieri papam, non tamen est necessa ria ad conseruationem papatus,quia inuitus potest esse papa. Alterum est necessariuad esse papa in fieri, & in facto esse: & hoc est fides.Nec loquor de fide sermata, quae per dilectionem operatur, ad Gal. s. cum in mortali existens eligi possit in papam: alioquin incideretur in errorem Valdcnsium, & Ioannis Huss, dicentium, Omnem in ecclesiasticam dignitatem amitti per quodcuq; mortale: qui error damnatus fuit in U Concilio Constantien. sessione decimaquinta: sed de fide habituali a spe, & charitate distincta, quae datur in baptismo: & haec est ita necessaria ad esse papam, quod Gne illa nec potest fieri papa, nec conseruari in papatu . Hanc potestatem promisit primo Petro, quado sibi dixit Christus Mati. I 6.Tibi dabo claues regni caelom: quo in loco dicit origenes Christum his verbis maiorem Petro proruisisse ligadi, & soluendi potestatem, quam postea reliquis Apostolis dederit, aut promiserit. Unde anu tes Christus Petro promitteret,interrogauit omnes apostolos,quid de illo sentiret, V cui interrogationi lotus Petrus respodit, Tu es Christus filius Dei vivi: cui remunerationem Dominus subiunxit, dices, Beatus es Simon Bariona &α & tibi dabo claues regni caelorum &c. & quod super eum aedificaret ecclesiam suam promisit. Vbi Theophylactus nos docet, fidem esse fundamentum totius ecclesiasticae structurae. Et si quid super illud aedificatum fuerit, necesse est, ut illo fundamento ablato ruat. V Deficiente ergo fide catholica, quae est fundamentum &c. non posset in eo Papalis

dignitas fundari, quae primus est in illa structura lapis post fidemamo nulla alia ec

clesiastica

348쪽

. O R D I N I S. Ia6esesiastica dignitas a Christo instituta, qualis est Episcopalis, poterit in illo, qui fidei

no habet fiundari: nec character baptisnalis potest esse meritum tale, ut propter illud tanta mercede Christus Petrum donaret. In consessione vero fidei, qua Pctrus secit, multum adfuit meriti: atq; ideo illa digna est habita a Christo, cui tantam P- mitteret mcrcedem. Et licet dicatur baptismum este fundamentum,hoc intelligitur es spectu aliorum secramentorti, clim nullus possit ordinari, nisi sit baptigatus.Chri stus tamen dicit expresse, se seper fidei consessonem fundaturum ecclesiam, & propter talem fidei consessionem promisit, se daturum Petro in praemium claues regni caesorum i quia,ut dicit Theophylactus, aliis Apostolis tacentibus, solus Petru s consessus est, Tu es Christus filius Dei vitii: nec Petrus in vice omnium respondit, cum adhuc super caeteros non haberet potestatem: quod ex hoc patet, cum dixerit in singulari, Ego dico, quia tu es Christus &c. Vnde post l. receperunt Spiritum sanctu,& Petrus constitutus est caput aliorum, dixit Act. et . Non enim, sicut uos estimatis, hi ebrij sunt. Postquam iam Papa creatus est, Primum eius ossicium est confirmare Oreliquos omnes in fide. Vnde Saluator noster passoni proximus,praeuidens Aposto lorum animos post suum discessum Bre turbados, Petro iniungit, Luc. I 8.Et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos in fide scilicet firmando. Secundum officiuest pascendi oues Christi, catholica videlicet doctrina. Vnde quando Saluator dignitatem papalein promissam Petro dedit, dixit illi. Pasce oves meas, Ioannis vitimo: quibus verbis, concordi omnium catholicorum doctorum sciatentia, omnes Christianos oves, & Petrum illarum dixit ellic pastorem. Vnde beatus Au rustinus ad Vincentium donatistam inquit,Eum, qui pastor est ovium Christi, si fiat haereticus, iam non esse pastorem ovium, sed suorum hedorum: qui etiam a fide ecclesiae separatur, consequens est, Vt & a corpore ipsius separetur. Quia sicut, iuxta dictum , Pauli ad Gal. q. Vna est fides, ita una cst ecclesia: & unitas ecclesiae ex unitate fidei inpendet, ut inquit Hugo de sancto Victore. Per fidem accipimus unionc, S per charitatem vivificationem. Plurima etiam sunt sanctorum doctorum testimonia, quae asserunt hominem haereticum nullam prorsus habere in ccclesia iurisdictione.Vnde lanctus Tho. 2 a. q. 39. ar. 3. dicit, Potestatem iurisdictionis non este in haereticis.Et. inde deducit,quod non possitiat a peccatis absoluere, nec alics cXcoicare, aut indul- rgentias dare. Idem Beda super Matthaeum, Quicunqi ab unitate fidei, vel secietate μPetri, quolibet seipsos segregant, tales nec a vinculis peccatorum abibluunt, nec ianuam regni caelestis ingredi possunt.Et Augustinus super Ioanem dicit.Qui extra ecclesiam est,nullam habet ligandi,& soluendi potestatcm. Ioannes de Turre Cremata addit, quod Papa haereticus effectus iure diuino eo ipso est Papatu priuatus. Caetanus etiam idem sub infrascriptis asserit verbis, uidelicet Eum, qui haeresim Μmentalem concepit, & illi pertinaciter adhaesit, quam ctia nullo caetcriori actu nu- nisestauit, esse verum haereticum. Ecclesia tamen haud dubie illum tandiu tolera bit, quousq; constct sibi illum iure diuino esse depositum, aut incrito deponendum, quod non potest esse per lotam haeresim mentalem,nisi illa per aliquem aetum ext riorem innotescat, cum sit regula iuris. Quod quilibet presumendus est bonus, do- Nnec probetur contrarium. Episcopi tamen per solam haeresim incialem iure humano non priuantur iurisdictionis potestate, eo ' per illam non subduntur iuri humano sed per manissistam, per quam subduntur iuri positivo. Papa tn, ut persona publica, & comunis in dadis toto populo Christiano fidei decretis licet ut pie credit errare non possit,ut tamen singularis, & priuata persona & errare potest, & haeretia

349쪽

DE SACRA MENΤΟ.

eum fieri nonnulli opinantur.De Papa catholico loquitur concilium Florentinu sessione ultima.d.Sancta Apostolica sedes,& Romanus Potifex in uniuersum orbe tonet principatum: ipseq; pontifex Romanus successor est beati Petri principis Ap stolorum, & verus Christi vicarius,totius ii ecclesiae caput, & omnium christianorupater, ac doctor: & ipsi,in beato Petro pascendi, regendi, & gubernandi uniuersale ecclesiam a domino nostro Iesu Christo plena potestas tradita est. In concilio quoq;

Constantinopolitano dicitur.Veneramur secundum scripturas, & secundum can num statuta sanctissimum antiquae Romae episcopum primum,& maximum episco,porum:& post illum, Constantinopolitanum episcopum. Et Dias Cyrillus Alexan-U drinus episcopus,inquit, Vt membra maneamus in capite nostro apostolico rona no Pontifice, a quo nostrum est quaerere,quid credere,& quid tenere debeamus pissum veneramur,ipsum rogantes prae omnibus: quoniam ipsius solius est reprehcde

re, statuere, luere, & ligare loco illius, qui ipsum edificauit: & nulli alij, quod suuest plene, sed ipsi dedit,cui omnes iure diuino caput inclinant :& primates mundi,

tanu ipsi Domino Iesu Christo,obediunt. Vnde Deus, comparans Petrum alijs,dia xit Simon Ioannis diligis me plus his λ Respondit et,etiam Diae, tu scis quia amo te. Pasce agnos meos, idest imperfectos, siue perficiendos. Dixit ei iterum,& tertio,Simon Ioannis diligis me, Respondit Petrus, Domine tu scis,quia amo te. Dixit ei, Pasce oves meas, per quas intelligit perfectos, prout erant inter caeteros apostoli:s si tamen Petro, & successoribus dedit illas, comittendo eidem pasturam, & guber. nationem, non solum agnorum, sed etiam ovium: ideo qui no est subiectus Petro, non est de ovili Christi. Nec obstat,quod beatus Petrus esset ouis Christi,ctim ultra hoc fuerit constitutus pastor omnium aliarum ovium, nec ei fiterit deputatus alius - particularis pastor. Quod ipse beatus Petrus exemplo declarauit in primo concilio, , aist. Is . ubi dicitur, Quod conuenerunt apostoli, & seniores ad Petrum videre de obseruatione circuncisionis, & aliorum legalium, cuinq; magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos. Viri fratres vos scitis, quod ab antiquis diebus Deus in nobis elisit per os meum gentes audire verbum euangelij, & credere, &c. Vbi clare explicauit, & affirmauit ad se resolutionem,& fidei decisionem pertinere: & nihil minus , clim Petrus dixisset Deum elegisse gentes audire verbum euangelij peros suum, & credere,non est ausus Paulus se illi aequare,nec eu reprehendere,prout fecit in illa simulatione Antiochiae: quod utiq; fecisset, si Petrus verum non dixisset: sed ipse cum tota multitudine recognouit Petrum pastorem, & superiorem omnium. Vnde dicitur in textu, Tacuit multitudo audita resolutione Petri dicentis, Quid tetatis imponere iugum super ceruices discipulorum, quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus quam resolutionem beatus IacoDus delicentia,& auctoritate beati Petri publicauit, eo quod esset Hierosolymitanus episcopus. Vnde eide Deus

Lucae. a a. dixit, Et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos, hoc est Apostolos,

quo ad potestatem, & soliditatem fidei.Petrus igitur pro se,& successoribus sumpsit auctoritatem. Vnde beatus Ambrosius suPer illud, Pasce oves meas, inquit, duas oues Θ & quem gregem ξ Non solum tunc luscepit Petrus claues, sed & nobiscum suscepit,& nos cum illo eas suscepimus. Debet enim intelligi, quod Christus no dedit claues soli Petro pro persona sua, sed etiam pro successoribus suis, & pro illis, quos ille,vel alij episcopi ordinarent, aut consecrarent: alias politia Christi filisset humana imperfeAior: cu euidenter constet politiam regalem, in qua prauidet unus, ego cunctis aths persectiore , ut optime probat Philosophus. I a. Metaphysicae. Et ideo

illi,qui

350쪽

ORDINIS.

I et 7illi, qui primatum Petri negant, sunt schismatici, negantes unitatem, qua Christus

tantum commendauit ,& pro qua orauit. Papa etiam secundum Tho. in tract.contra errores graecorum .c. 67. In totam ecclenam uniuersalem habet praelationem.

Vnde legitur in Calcedonen. cocilio, Quod tota synodus acclamauit Leoni Papae. Leo sanctissimus,& oecumenicus,idest uniuersalis Patriarcha, per multos annos V, uat. Et Chrysostomus super Mati. Filius,qui patris est, homini mortali omnium, quae in caelo sunt,& ubiq; terrarum,dedit auctoritatem,dando ei claues &c. Et licet GreSorius prohibeat se vocari uniuertilem episcopum, hoc secit, secundum Tho. ubi supra,quia non perficitur cuilibet particulari ecclesiae,ut proprius,& spalis illius ecclesiae rector. Est igitur Papa caput totius ecclesiae,& paranymphus,ac amicus, Ut inquit BernarduS ad Eugenium,secundum determinatum statu,ut videlicet est viator per eundem. Omnes quoq; Reges,& Principes sunt summo subiecti Potifici, ut oinquit idem sanctus in tract. de Rege lib. pri.c. I . Vnde loquens de Regno ecci siae, & regali lacerdotio ait. Huius regni ministerium,ut a terrenis spiritualia essent distincta, non terrenis regibus,sed Sacerdotibus, & praecipue summo Christi vicario Romano Pontifici est commissum,cui omnes christianos Reges oportet esse subiectos,sicut ipsi Domino Iesu Christo. Vnde mirabiliter ex diuina sepientia factum est,ut in Romana urbe,quam Deus praeuiderat christiani Sacerdotij principale sede futura, hic mos paulatim inolesceret, ut ciuitatis rectores sacerdotibus subderetur. Sic enim Valerius Maximus refert. Omnia post religionem ponenda semper nostra . ciuitas duxit,etiam in quibus summae Maiestatis decus conspici voluit: quapropter non dubitarunt sacris Imperia seruire. Ultra idem sanctus contra impugnantes religionem inquit. Dicere, q, Papalibus statutis non sit obediendum, haereticum est: maxime cum cogere possit secundum eundem .28. dist. q. quempiam ad suseipiendum episeopatum: aliter periret totus ordo ecclesiasticus, cum quandoq; illi,qui sui idonei,onus hoc nolunt uiscipere,nisi coacti. Romanus Pontifex succedit etia beato Petro in ea potestatis persectione, & dignitate vicariatus Christi, qua ipse beatus Petrus a Christo in ecclesia est sublimatus: ut dicit sanctus Tho. in tract. contra errores graecorum.c. 69. Vnde canon concilii Calcedonen. concludit. Si quis epia Vscopus praedicatur infimis,liberam habeat sententiam appellandi ad beatissimum Episcopum Antiquae Romae: quoniam habemus Petrum Petram refugij: & ipsi s li, libera potestate,Dei loco sit ius discernendi episcopi insemiam,secundum claues a Domino sibi datas: & ideo omnia definita ab eo teneantur tanqua a vicario Ap stolici throni. Papa etiam canonice electus,ctim habeat indistinctam potestate s per omnes,potest uti clauibus in quelibet. Illi vero,qui sub illo distinctas acceperutpotestates,in eos dutaxat uti possunt clavibus, qui cis in potestatem veniunt, nisi in necessitatis articulo, ubi nemini secundum Tho. I9. . deneganda sunt sacrameta. Vsius enim clauium requirit aliquam praelationis potestatem, per quam ille, ad que X usus clauium communicatur, efficitur materia propria illius actus. Papa etiam est immediatus praelatus omnium fidelium,non obstante, quod episcopus & iacerdos parochialis sint etiam immediati: quia bene inconuenit secudum Tho. I7. . quod duo equaliter super eandem plebem constituantur: sed non,quod unus sit principalior,ti alius minus principalis. Dico ultra,quod solus Paea habet plenitudinem p testatis secundum eundem . 38.dist. q. dispensandi in votis dis sabilibus. Alii vero tantum participant de hac potestate, quantum eis concessum est. Unde .a a. q. 88. V . vlt. inquit. Quia summus Pontisex gerit plenarie vicem Christi in tota ecclesia - . Y iii ipse

SEARCH

MENU NAVIGATION