Theologicarum institutionum compendium, Clementis Moniliani card. Arae Coeli. Catalogus omnium contentorum in hoc volumine. De Symbolo Apostolorum. De Sacramentis. De Praeceptis diuinis. De Consiliis euangelicis. De Oecumenico concilio. Cum indice co

발행: 1562년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

DE SACRAMENTO

Contra infamiam secundo & tertio modis, q sunt fere idem, licet θ diuersis videt

cet iure,vel iudice,non est aliud remedium q. restitutio in integrum ab eo, qui potest sic restituere, extra de testibus.c.Testimoniti. Ista poena est simpliciter grauior, quantum ad vitam ciuilem, G pcedentes, nisi illae includant istam: cum haec priuet, omni actu legitimo etiam post peractam poenitentiam: talis enim accusare, procurare, testimonium serre non pol &c.ex quo talis persona effecta est vilis unde extra de regulis iuris dicitur. Infamibus portae dignitatis patere non debent.Quarta poena, est irregularitas,quae est inhabilitas ad sesceptioncm & executionem actuum ordinum: haec frequenter a iure infligitur,licet quandoq; a iudice secundum iura insigi possit: a iure incurritur ex quatuor criminibus ad ordines spectantibus, vel adactus eorum.Primum est simonia,quae potest esse in ordine,vel beneficio: si in ordine & scieter, ita ' ordinatus sciat te simoniach ordinari, solus Papa dispensat, trade simonia.c.nobis. Ex quo enim legislator consecrationem eorum omnino irritat, sibi soli conuenit relaxare. Si vero ignoranter, & ignorantia inuincibili, quia alius de quo penitus nesciebat, pilum dedit,ut ordinaretur,non efficitur irregularis,nisi si, postquam sibi constat de simonia,exequatur actu ordinis sic suscepti. Statim .n.' constat sibi de ordine sic suscepto,in suspensus ab executione illius ordinis,quous', a tali suspensione liberetur. Simoniacus autem in beneficio no sic grauiter punitur: quando tamen sibi constat, q, simoniace illud obtinui resignare tenetur:& toto tepore,quo tenet,iniuste tenet,& tenetur ad restitutionem omnium,quae percepit, extra de simonia in diuersis capitibus. Secundum, est furtum in ordine,de quo distinguo:quia aut prohibetur per excommunicationem,ne quis accedat,nisi de illo Episcopatu,& prius legitime eXaminatus,& receptus: aut non prohibetur. In Vtroque casu, sertiue se ingerens,est irregularis,licet in primo indispensabiliter,praeterquaa Papa: in secundo dispensabiliter per Episcopum,ut habetur extra de eo,qui serti ue ordines suscepit .c. pri. & a. Tertium est ministerium in ordine non suscepto, ad

quod etiam accedit irregularitas,ut patet extra de clerico non ordinato ministrante, per totum. Ultimum est contumacia in non obseruando poenas ecclesiasticas,Vt exempli gratia, Sacerdos percutit sacerdotem: cum eo ipso sit excommunicatus, si contemnit,csscitur irregularis,de quo habetur extra de clerico excomunicato Vel deposito ministrante,per totum quod intelligitur de maiori excommunicatione, quia licet in minori excommunicatione celebrans grauiter peccet, nullam tamen irregularitatis notam incurrit & postquam sciuit se esse excomunicatum. Si enim haberet ignorantiam inuincibilem,non tenetur se abstinere ab executionc ordinu:& ita nec sic incurrit irregularitatem, ut habet ibidem in .c.Apostolics in glo.Si autem non sit ignorantia inuincibilis,nec omnimoda incertitudo, ex quo pse famam

vel rumorem publicum deuenit ad eum dicta poena de excommunicatione,irregum laris est,licet cum eo mitius agatur,ut habetur extra de translatione Episcoporum, .c. inter corporalia. Incurritur etiam,si non seruetur poena interdicti, ut habetur cxtra de excessibus praelatorum .c.Tanta:similiter & suspensionis, ut habet extra de sententia,& re iudicata .c. Cum aeterni &c.Incurritur etiam irregularitas ex tribus non criminibuς. Primo ex seruitute,dist. q. & extra de seruis non ordinandis, per

totum. Et ratio est,quia seruus est possessio Domini: ideo non debet ab eo auserri ipso inuito,quando autem ordinatur ,fit inhabilis ad quosdam actus seruiles: ideo debet sibi reddi,licet Dominus non debeat eum in actibus dedecentibus ordinem suum applicare. Secundo, ex illegitimation extra de filiis presbyterorum non Or dinandis

332쪽

ORDINIS.

Pagdinandis .c. primo,& secundo.Et ratio est,quia praesumitur ' sint imitatores pate nae incontinentiae,& male morigerati,seu male educati: cum eis tamen fatis facile dispensatur. Vnde Benedictus .Xi. cum quodam tali,sine dispensatione ordinato, &in ordinibus ministrante, facile dispensavit: & Scotus ubi lupra dicit se vidisse bu Iam dispensationis. Tertio ex turpi,& enormi mutilatione,vel infirmitate,ut habetur extra de corpore vitiatis non ordinandis.c. exposuisti: & extra de clerico debilitato . Sed si mutilatio non sit deformis,nec ipse suerit in culpa dictae mutilationis, non excluditur, ut habetur dist. S F. c. si quis a medicis. Si autem se ipse mutilauit, ut ibidem habetur, vix cum tali dispensatur .c. si quis absciderit. Vnde Nicolaus quartus cum magna dissicultate dispensavit cum tali, quantiis religiose: consimiliter dicendum est de infirmitate enormi. Incurritur etiam aliquando irregularitas ex duobus, quae quandoq; sunt cum culpa,& quandoq; sine culpa,ut ex homicidio, & bigamia. Sub homicidio continetur mutilatio activa enormis alterius hominis, ut habetur de homicidio voluntario,& inuoluntario,&. 1 F. dist. c. vltimo: & hoc propter horrorem sanguinis effusi. Vnde dicit Holchoi,' occisor, si appropinquat

occise,occisus emittit sanguinem.Et hac ratione Deus non permisit David ς difredomum nomini suo .a .reg.7. Voluntarium non deletur nisi per baptismum, per quem factus est nouus homo. Si autem simpliciter sit inuolutarium,utpote qa alius irruit in gladium istius,in nullo nocet,dist.28. Si vero sit inuoluntarium secundum uid, verbi gratia,quia non potuit euadere mortem,nis occideret, irregularis est, ist.1 8.c. de his,sed facile dilipensatur. Si autem est casualc,& dedit operam rei licitae,& adhibuit debitam diligentiam,nullam poenam incurrit. Altera vero illarum conditionum praetermissa, incurrit poenam. Biξamia autem simpliciter inducit imregularitate ,de qua extra de Bigamis. Vide de hac irregularitate latifume in summa Anselica titulo eode,similiter & de aliis canonicis poenis. Restat videre de aliis tribus de quibus in sequenti capite. De tribus alijs poenis videlicet, de Excomunicatione, Interdicto,& Suspensione. Caput . LIII.

Xcomunicatio dicitur quasi extra communionem separatio. Communio vero secundum dominum Alexandrum parte. q. q. 8 I. mem. 2. &Sanctium Bona. Triplex est, quaedam mere spiritualis quantum addit ctionem, quae esse debet omnium viatorum ad se inuicem, secundu quapceptum est unicuiq;, diligere proximum,ad Rom. I 3. a qua nullus viator excluden

dus est, & super qua non habet locum excoicatio. Secunda comunio est mere comporalis,in actibus legitimis, Q sunt,osculum, colloquium,conuiuium,oratio,saluta-

tio,& similia. Tertia est quas media inter utrasq;,& est communio in participati ne sacramelorum,praecipue Eucharistiae : & hanc excludit excommunicatio minor: quae comitatur quodlibet mortale: secundam tollit excommunicatio maior,quae indludit minorem: nullus enim excluditur a communione exteriorum actuum, quin simul excludatur a communione sacramctorum, & hoc per inhibitionem, ne communicet alijs, nec alij cum eo. Maior est proprie excommunicatio, & in communi I dcollocutione solum accipitur pro maiore, q sic describitur. Quod est censura, idest

Ioena a canone vel iudice ecclesiastico prolata,priuans a communione hominum,&icramentorum. In definitione minoris remouetur illa dictio hominum, cum tantum

333쪽

DE SACRAMENTO.

tum separet a communione sacramentorum. Vt vero est communis utrisq;, maiori, videlicet & minori, sic describitur, Quod est separatio hominum a communione le- gitima sacramentorum. Legitima participatio, & communio est, qua quis partici-' pat sacramentis sine nouo peccato mortali: minor autem no priuat a communibus ecclesiae suffragijs, nec a legitimis actibus humanis, siue in ecclesia,sive extra, siue in publicis, siue in priuatis. Sedpro adhuc maiori declaratione dicit Scotus dist. I9. . q. 2 .' duplex est serus, unus secretissimus, in quo idem est accusator,& reus: qui dicitur fortis animar,vel poenitentiae:& ad istum lorum pertinent claues scientiae ad diasternendum dignum ab indigno: & potestatis sententiandi,ad quam prior ordinat,

ut iuste exeat in actum. Et notandum,quod licet auctoritas discemendi requirat scientiam,seu discretionem concomitantem ad rectum usum eius: tamen sicut potestas recte iudicandi potest esse sine iustitia,ita & auctoritas cognoscedi potest esse in aliquo sine discretione & scientia. Et sic oportet intelligere magistrum, ' clavis' scientiar,sit scientia discernendi ita ' scientia requiritur ad rectum usum eius,& nosimpliciter,ut clauis insit. Clauis igitur spiritualis est potestas iudicandi,idest solii V di & ligandi,qua dignos recipere,& indignos excludere debet a Regno Dei ecclesiasticus iudex. Et licet potestas sententiandi, seu iudicandi sit clauis principalis:

quia tamen haec potestas,ut rectum habeat usum,exigit auctoritatem cognoscendi' in causa peccatoris, quia sine cognitione causis sententia non potest esse rectat ideo auctoritas cognostendi dicitur clauis:quia est instrumentum quoddam aperiendi, 'licet non proximum,& talesne quo prior clauis non potest habere rectum usum.

Et secundum hoc ponuntur duce claues,scilicet scientiar,ad discernendum, ut dictu V est, dignum ab indigno,& potestatis sentetiandi. Haec potestas est triplex videlicet principalis,qua iudex per propriam immutabilem,& inimpedibilem virtutem, aperit sententiando,& impedimenta remouendo: & haec soli Deo conuenit,qui per P-

priam essentiam,quae semper iusta est, imo ipsa iustitia,qua praesidet omniDus, ape Erit,& claudit,ac peccata & reatum dimittendo remouet,quae non potest alteri comunicari,sicut nec essentia. Secunda est excellens,licet non principalis: & haec est potestas a superiore accepta cum uniuersitate causarum iudicandarum, & firmitate iudicij, idest sententiae proferendae. Vniuersitas haec conuenit ei, qui nouit omnia merita & demerita, quae sunt cauis aperiendi, & claudendi coelum. Firmitas conuenit ei, qui habet voluntatem inseparabiliter consermem diuinae iustitiae. Et haec clauis est proprie Christi secundum naturam humanam,de qua Ioan . s. Pater dedit ei iudicium facere,quia filius hominis est. Tertia est ministerij,quae est potestas par- - ticularis,quantum ad causas cognoscendas:& infirma,quantum ad sententiam proferendam, clim possit aliquando deuiare a iustitia & reuocari: & haec est ministroruecclesiae,quibus datum est,ut cognoscant in causis,& secundum legem Dei iudicent regnum c lorum esse aperiendum cui ctim se conformant, a Deo approbatur,& firma manet: si vero dissentiunt,infirma est, & a Deo reuocatur. Obstaculum impediens introitu regni est peccatum,& debitu mortis aeternae: & causa,propter quam G aperitur,sunt merita,& opera iustitiae. Christus autem sua morte soluit debitu aeternae mortis: & merito suae passionis,ac sua voluntate immobiliter iusta,nobis meruit apertionem c li. Nostra autem merita,nisi fuerint coniuncta satisfactioni, & merito Christi, vana sunt, & essectu carentia, quo stilicet ad vitam aeternam capta

dam: licet valere possint ad multa,de quibus doctores sancti diffuse loquuntur, utpote ad disponendum homines,& praeparandu pro venia consequenda, & ad bona temporalia

334쪽

temporalia capessenda,cum nullum bonum apud Deu irremuneratum remaneat. Sacerdos igitur per clauem potestatis secundum Sco. I9. . ministrando sacramentum poenitentiae delet peccati maculam,& mortis aeternae poenam instrumetiliter: Deus vero principaliter attingendo illum effectum. Sacerdos autem absoluendo, di poenam temporalem taxando, remittit aliquid poenae claue non errante. Errat autem,quando aliquid determinat extra totam latitudinem iustitiae punitiuae. Iustitia enim punitiua,quae est quaedam commutatio poens pro culpa, non respicit necessario indivisibilem gradum poenae correspondentem culpae huic: sed est ibi aliqua latitudo,insta quam poena minor non sufficit: & vltra quam poena maior non est imponenda. Manens ergo insta illam latitudinem non errat,& sic eius iudicium a Deo approbatur. Ex quibus elicitur,v usus clauium extendit se ad peccatum, &poenae remissionem, inquantum eius usus in voto requiritur ad contritionis pers etionem : non enim est contritio persecta nisi adsit votum, idest voluntas & propo-stum confitendi,& suscipiendi sacramentalem abselutionem. Alius est serus puDlicus, in quo ccclesia habet potestatem corrigendi peccata publica:& ad hunc serum requiritur etiam auctoritas cognoscendi, & iudicandi: & haec potestas secundum 1 Dominum Alexandrum Alenscm ,quarta parte suae summae.q. 8 I. & sanctum Bona uenturam,dicitur gladius spiritualis. Excommunicatio vero nominatur mucro episcopalis. I 6.q. a. c. Visis,quae etiam potest dici clauis Ecclesiae. Es claues non sunteedem cum prioribus,cian possint ab eisdem separari, ut patet in habentibus iuris dictionem sine sacerdotio,vt in Archidiaconis,& quibusdam aliis,habentibus iurisdictionem secundum ordinationem ecclesiae sine ordine sacerdotali. Hi enim h bent claues illas, videlicet potestatem excommunicandi,& absoluendi iue ligandi in sero poenitentiae. In sacerdotibus communibus,quibus non est data illa potestas,non valet excommunicatio: habent tamen primas claues cum ordine sacerdo- Liali. Excommunicatio licet sit grauissima poena secundum se, tamen non estnociva CXcommunicato,ut habetur . 24.q. 3.c. Corripiantur. Est enim medicinalis, ut habetur in.c.Medicinalis de sententia excommunic. lib. 6. ubi dicitur. Quod climmedicinalis sit,non mortalis,disciplinans non eradicans,dum tamen is,in quem lata fuerit,non contemnat,caute prouideat iudex ecclesiasticus,vi in ea ferenda oste-

dat se prosequi,quod corrigentis fuerit ,& medentis: hec Innocentius tertius. Vnde qui excommunicatur ut ait Apostolus ad hoc excomunicatur, ut spiritus eius saluus fiat in die Domini. Vnde diuus Bonaventura,post AleXandrum,ubi supra.In Mmedicinalibus duplex est modus curandi,videlicet per pharmaca lenientia,& exasperantia. In spiritualibus etiam est unus modus curandi per dulces monitiones,&alius per aseei as increpationes. Primus est pro tractabilibus hominibus. Secundus pro rebellibus. Vnde qui non curatatur per emplastrum,apponitur cauterium. Sic enim inuitis,& incorrigibilibus fit correctio per flagellum. Et ideo Dominus iunda. tor ecclesiae eidem non modo dedit medicamenta sacramentorum ad curandum' accedentes, sed etiam gladium spiritus,& potestatem amputandi,& resecandi contemptores , & rebelles . Excommunicatio quaedam est a iure, ouaedam a iudice, prima est praeseruatiua, secunda curativa. Prima sertur principaliter ad cauendam culpa: est enim quaedam comminatio, ne culpa committatur. Altera sertur ad se gendum contumaciam,Vt saltem metu poene compellatur, secundum illud Saluatoris,compelle intrare. Excomunicatio dutaxat pro mortali ,& pro eo, quod aliter corrigi non potest,utpote cui est annexa contumacia, instigenda est .xi.q. 3. c. Ne

335쪽

mo Episcoporum. Ad medendum vero leuiora sufficiunt sacramenta. Contumax

est, qui ecclesiam contenit audire. Vnde ponuntur triplices modi contumaciae .c. Certum est, eadem.q. Primus, cum quis Vocatus Venire contenti. Secundus, si, veniens renuit obedire. Tertius, si ante causae definitionem recedit,quae omnia v .ra sunt,nisi adsit legitima excusatio. Peccata venialia charitatem non tollunt, per quam Christo incorporamur. Deus autem non praescindit quempiam a comuni ne,nisi propter mortale peccatum: & quando ex alia causa sine mortali vel coni macia quis excommunicatur,eXcommunicatio praefata vera vel praesumpta iniusta esset. Et ratio est secundum Paludanum in. I 8. .q.pri.art. a. quia cum sententia. diris non sit iniusta, potest ita homo formare conscientiam suam, quod ubi no pec-ri cat mortaliter,nuquam incurrit sententiam illam. Iniuria quippe esse dicitur omne U quod non iure fit. Sanctus quoq; Bonaventura indicta dist. inquit, Quod ecclesia non danificat,sed qui peccat,& est contumax seipsum danificat: bene ecclesia ostedit eum danificatum,ut sic suum erubescat peccatum,& deserat. Vnde Chrysost

mus in epistolam ad hebraeos, Nemo,ait, contenat ecclesiastica vincula: non enim

homo est,qui ligat, sed Christus,qui hanc potestatem dedit. Nec obstat, quod ex

communicatio sit aeternae mortis danatio,neq; P excommunicatus tradatur satane,

ut dicit Augustinus in de verbis Apostoli.Omnis christianus dilectissimi,qui a sacerdotibus excommunicatur,satanae traditur: quoniam extra ecclesiam satanas est, Gcut Christus in ecclesia: & per hoc quas diabolo traditur ,qui ab ecclesiastica como munione remouetur: quoniam secundum Bielem ubi supra. Non est hoc intellige in dum effective,sed ostensiue, idest ostenditur da natus, & traditus satanae, cum iam per mortale exclusus lit: adeo quod eis utiliter & licite uti non potest: sed per eam prohibetur, ne hoc agat,quod agere utiliter non debet,aut polost. Nam Diabolus,

ut inquit diuus Bonaventura, Satan,tortor est non tantum animaru , sed & corporum . Tradere autem tortori contingit,aut exponendo torquendum, vel cessando a protectione,aut iubendo tortori,ut affligat. Excommunicare est satanae tradere ad torquendum corpus,non iubendo,sed exponendo,& protectionem excomunicato

subtrahedo: subtrahit . n. suffragia & sacra meta,quibus munitur homo cotra hostis insidias. In primitiua ecclesia, quia daeniones Apostolis subij ciebantur,& inaniis

si standa erat fides per miracula, excoicati non tantum exponebantur,sed & ad mandatum Apostolicum corporaliter vexabantur ad terrorem aliorum, & exaltatione

Apostolorum: & hoc,ut salvi fierent: unde pri.cor . Iudicaui eum, qui sc operatus est uxorem patris sui polluendo tradere satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini, iudicij scilicet,vel mortis. idem pri .ad Tim.pri. ubi dicit. Quidam circa fidem naufragavertit, ex quibus Hymeneus & Alex.quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare.Et ad Gal. pri. Si quis euageliZauerit praeter illud,quod accepistis, anathema sit. In omnibus enim epistolis Pauli non inuenies quod cxc municauerit nisi tribus dictis vicibus. Et primus excoicatus correctus est, ut patet PK secundam epistolam.c. a. ubi monet eos,eum consolari,ne absorbeatur profundiori tristitia. Et si in aliquibus alijs locis praecipiat vitare malos, vel simpliciter, vel quatum ad aliquot actus, non videtur esse ita plene sententia lata excoicationis,cum nosint per hoc traditi satanae. Recitat enim Scotus. I9. .'.pri .Quod quorundam Opinio fuit,q, quos apostolus tradidit satanae, statim diabolus habuit potestatem vexa- di.Non sic probabiliter videtur factum de omnibus malis,quos scribit esse vitandos. Ex quibus etiam patet,ad quid Apostolus excoicando tradidit satan quia ut vexati corpore

336쪽

ti corpore redirent ad poenitentiam, cessando a blasphemia, & peccatis, & ut secudum 1piritum salui fierent. Nullus etiam excoicatur a iudice, nisi prius peremptoriccitatus, & monitus: alioquin excoicatio esset nulla. Rediens vero a contumacia ad obedientiam statim absoluitur. Nullus etiam est excoicandus maiori excoicatione, nisi seipsum prius cxeoicauerit minori,cum propter mortale duntaxat debeat eXcO- smunicari:& talis mortaliter peccas semper cst excoicatus minori excoicatione. Ex qquibus elicio,quod ecclesia habet potestatem per hominem excoicandi hominem. Vnde Mati. I 8. habetur. Si peccauerit in te frater tuus &c. & in fine, si ecclesiam n6 audierit, sit tibi tang ethnicus, & publicanus: ethnici enim extra comunionem Gdelium reputant. Beatus quoq; Ioannes in sua secunda canonica inquit, Si quis v nit ad vos,& hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Meet dixeritis: qui . n.dixerit et aue, comunicat eius operibus malignis. Sanctus Bona. 18.q. ait, Quod quicunq; in ecclesia potestatem habet soluendi, & ligandi,eam habet a Christo mediate vel immediate, qui potestatem contulit Apostolis, & praecipue beato Petro, cui utranq; contulit potestatem in utroq; Bro,poenitet tali scilicet, di exteriore iudiciali. Prima potestas respicit ordinem, altera platione: prima aditum caeli aperit, ideo dicitur clauist altera per censuram subditos coercet, ideo dicitur gladius. Prima est potestas arbitrandi inter Deum & homine: altera inter hominem, & hominem. Prima, ruta collata est Petro, ut sacerdoti, descedit in omnes sicerdotes, quantas non omnes habeant executionem. Secunda, quia collata est sibi, Ut pnelato, descendit in omnes personas ecclesiasticas, que habent iurisdictione coercitiuam, idest iudicij exterioris contentiosi. Vnde qui habet iurisdictionem omdinariam in iudicando aliquos, habet potestatem coercendi eos ter censuram ecclesiasticam, ut iudicium eorum inuiolabiliter obseruetur. Qui vero non habent talem iurisdictionem coercitiuam, licet habeant claues ordinis, scut sacerdotes smplices,non possunt excoicare nisi per commissionem,uel nisi in certis casibus ex consuetudine, ut in furto, & rapina ,sicut sacerdotes parochiales. Consuetudo enim dat vi urisdictionem, quae etiam exercetur in invitos. Ad excoicandum requiritur potestas libera, & non ligata, ideo excoicatus no potest excoicare, sicut nec a iurisdictio

ne suspensius. Est enim quaedam suspensio ab ossicio,& iasi ab executione iurisdietionis:& talis licite no pol celebrare,licet possit excoicare. Alia est suspeso ab executione iurisdictionis,& no ab officio:& talis licite celebrare pol, no in limpliciter incoicare.Est & suspesio ab utroq;,& talis neutru potest .Excoicationis censura non seium x incurritur per sententiam iudicis, sed quandoq; eo ipse ex dispositione scripti iuris. Et ratio est, quoniam in iure scripto lata est sententia cotra multos certa crimina comittentes: ita ' eo ipso, quo talia committunt excoicati sunt: nec requiritur

sententia iudicis ipses excoicantis, sed ut euitentur ab omnibus,suscit denuntiatio iudicis, eos crimen commisisse declarantis. Dico ultra, quod nullus potest excoicari ab homine iurisdictionem in eo non habente. Pro quo nota, quod quis consequitur iurisdictionem in alium,quandoq; ex communi iuris dispositione, sicut ordinarij in suos subditos. Quandoq; ex speciali comissione, sicut legati,& comissarij. Quandoq; ex consuetudine, sicut parochi in certis casibus. Quandoq; ex delicto, ut ordinarius in alienum peccantem in dioecesi sua. Et qualitercuq; quis habeat iurisdicti nem in alium, est superior eo, in quo habet iurisdictionem.In parem vero, vel f periorem ut talis est nullus habet iurisdictionem. Comunitas etiam,vt talis, eXc vmunicari non potest, licet singuli de communitate possint.Vnde si dicat iudex excox ii munico

337쪽

DE SACRAMENΤΟ.

munico uniuersitatem. N. vel totum collegium, excoicatio est nulla. Si vero dicat comunico omnes de uniuersitate. N. qui auctores fuerunt talis criminis,uel consentientes, tenet excomunicatio, secunctam Biciem . I 8. . Hoc enim modo non contingit innocentem excommunicari. Hoc probatur per. . Romana,de sententia communicationis lib.6. Et ratio est secundum Paludanum, quia sententia, quae continet intolerabilem errorem,eo ipso est nulla,sicut est sententia lata in uniue . A sitatem; nam per eum contingit innoxium excommunicari, quod est error intolerabilis. Viterius dico,quod excommunicatus una excommunicatione potest aliis

irretiri: & hoc ab eodem iudice, propter diuersas causas, vel a diue sis iudicibus,

aut iuribus. Et ratio est,quia excommunicatio est prohibitio communionis . Aliquis modo potest prohiberi a communione propter eadem causam diuersis prohibitionibus,una iuris,altera iudicis. Et quanuis sit una separatio quantum ad obiectum,videlicet a communione sacramentorum,& hominum, est tamen alia & alia prohibitio,quae etiam possunt separatim tolli per diuersas absolutioncs : nunquam tamen talis restituitur communioni, nisii sublatis omnibus prohibitionibus . Dico plus, quod mortuus excommunicari potest,non quidem quantum ad sacramenta, quia iam ille per mortem ab ecclesia militante separatus est,sed quantum ad id,quo communicat cum ecclesia,hoc est quantum ad suffragia generalia ecclesie,& quantum ad ecclesiasticam sepulturam,ut patet de haeretico, cuius haeresis post mortem suam est deprehese,ut pote in scriptis suis hic relictis,uel alia via.c.sane. 246. 2. Ceterum nullus potest pro alterius crimine excomunicari,nec uxor pro crimine mariti,nec filius pro patris crimine,nec subditus pro crimine Domini.Et ratio est,quia potestas excommunicandi tantum cxtendit se,ut dictum est supra, ad mortale peccatum, tanquain ad obiectum,pro quo fertur. Sed nullus propter alterius crimen incidit in mortale: potest tamen aliquis excommunicari propter participationem cumcommunicato in crimine, vel actibus prohibitis, qui sic participando peccat, &tunc ex proprio peccato excommunicatur. Nullus etiam potest shbditum in loco e non subdito excommunicare. Et ut excommunicatio iuste seratur in certam persi nam ab homine,debent,monitio pr uia,causi iusta,forma debita,in scriptis proniutiata concurrere. Dicitur notater in certam personam,quia si seratur a iure vel iudice per modum statuti ut si superior dicat, Quicunq; fecerit hoc crimen ,eo ipso sit

excommunicatus: aut si praecipit, ne fiat sub poena excommunicationis latae sententiar cum illa excommunicatio non feratur in certam persenam,non requiritur certa monitio,ut contrafaciens sit excommunicatus ipso facto,cum contumacia sit annexa huic transgressioni. Cum vero fertur in certam persenam requiritur triplex monitio,vel una pro tribus coram personis idoneis facta ,cum interuallo dierum,nisi necessitas aliud suadeat. De hoc in.c. sacramento eodem textu. Et nota, quod non est serina aliqua p cise tradita verborum, sed sufficit, quod Brma exprimat consensium iudicis depresenti excommunicantis,non autem de praeterito,vel futuro. Vnde si dicat,denuntiamus illum excommunicatum,quem tamen prius non ein communicauit,non erit excommunicatus,similiter si dicat,volo ut sit cxcommunicatus unus de istis duobus,neuter est excommunicatus. Nec susscit sola intentio iura dicis,sed reciuiritur expresso verborum,hoc renent Hosticia. & Inno. Notandum ctiam ,quod est disserentia inter sententiam excommunicationis iniustam & nulla. Iniusta est,quando aliquid deficit,quod iuxta canonicas sanctiones ad iustam exco municationem requiritur. Vnde ultra mortale,contumaciam, iurisdictionem, tri-

338쪽

ORDINIS.

nam monitionem ut dictum est et quod feratur in scriptis ante appellationem l gitime interpositam crequiritur: & si aliquod horum deficit, sententia est iniusta.

Nulla vero sententia dicitur, quando aliqua iuris constitutione est irretita. Ex quiabus patet , quod omnis sententia excommunicationis nulla est iniusta ,sed non e couei lo: unde si prolata est pro iusta causa, sed animo distorto, sententia talis iniusta esset, sed no nulla. Iniusta excommunicatio ex causa,vel ex parte Ocommunicati,& tamen non nulla, non ligat apud Deum,ligat tamen apua ecclesiam. Vnde Augustinus super ps. Ioa. Qui iustus est,& iniuste maledicitur,praemium illi redditur. Quae verba tractans Gratianus .Xi. q. 3. c. Qui iustus. Hic & si non teneatur ligatus apud Deum,sententiae tamen parere debet digat ergo quantum ad ecclesiam, idest quantum ad ea, quae prohibita sunt excommunicato,ut ad vitandum ecclesiam tepore diuinorum, communionem sacramentorum,& actus legitimos hominu:quod ii non fecerit, tanquam contemptor ecclesiasticae disciplinae iudicabituri & per inobedientiam mortaliter peccabit. Si vero sententia excommunicationis fuerit nulla ob defectum iurisdictionis super excommunicatum simpliciter,uel in illo casu, quo fertur excommunicatio,vel quia sertur post appellationem legitime interpositam , vel quia habet intolerabilem errorem, aut quia nulla praecellit monitio, vel quia habet alium defectum,propser quem ipse iure est irrita,tunc non oportet eam timere,nec se pro excommunicato gerere :& dum sententia cst nulla, non est excommunicatio, neq; quo ad Deum,neq; chio ad Ecclesiam. Vide quo ad hoc Paludanti Vbi supra.q pri. ar. 3. Sententia lata a iure nunquam est iniusta,bene lata ab homine,quae semper est timenda & cauenda: quoniam ligat transgressores quo ad Deu,& quo ad homines. Estectus excommunicationis maioris in genere sunt duo. Pri- πmus & maximus est separatio a diuinis siue sipualibus. Secundus est separatio a comunione,siue consortio fidelium in humanis,sive legitimis actibus. Vnde excludita sacramentis,& a participatione diuinorum officiorum, siue ab ingressu ecclesiae, maxime sub diuinis officiis, excepta sola praedicatione,qua finita, debet statim exire . Item excludit a generalibus ecclesiae suffragiis 1 in priuato enim orare gs potest

Pro excommunicato,Vt conuertatur,& reuertatur ad ecclesiam per humile poenia

tentiam . Suspendit quoq; ab officio,& beneficio,ita ' officium tuum no potest agere,nec fiuctus beneficis recipere,nec officium suum alteri delegare. Non potest etianec bligere,nec cligi,aut beneficium coserre,aut recipere collatum, et si de facto recipit, non facit fructus suos. Nec sufficit dispensatio post obtentam absolutionem , sed necessaria est noua collatio: nisi dispensaret ille,qui beneficium conferre potest: ciuia talis dispensando,videtur de nouo conserre. Item nec potest ordinare ,aut omdinari si tamen id fiat de facto,rata est ordinatio: sed ordinis executio non confertur: & si ea, quae sunt ordinis,publice & solenniter facit, incurrit irregularitatem. Sut in multa Psonaru genera,q sine peccato coicare possit ni cu excoicato et maiori excoicatione,de qbus.D. Gabriel Biel dist. I 8. q. q. 3. In decretis et cociiij Consi tim. habetur. Ad evitandum scandala,& multa pericula,quae conscientiis timor tis contingere possunt,omnibus Christi fidelibus tenore praesentium misericorditer indulgemus, quod nemo deinceps a communione alicuius in sacramentorum administratione,vel receptione,aut aliis quibuscunq; diuinis intus & extra, praetextu cuiuscunq; censurae,aut sententiae ecclesiasticae a iure,vel ab homine generaliter promulgate,teneatur abstinere,vel aliquem vitare,aut interdictum ecclesiasticum o seruare: nisi censura,ves sententia huiusmodi fuerit is, vel contra personam, coli

339쪽

gium, uniuerstatem, eccIesiam, communitatem,vel locum certum a Iudice pro mulgata, vel denuntiata specialiter & expresse,constitutionibus apostolicis,& aliis in contrarium facientibus non obstantibus quibuscunq;. Saluo,si quem pro sacrilega manuum iniectione in clericum sententia lata a canone adeo notorie constiterit incidisse,' sectum non posset aliqua tergiversatione celari, incc aliquo suffragio ex cusari, licet denuntiatus non fuerit volumus abstinere iuxta canonicas sanctiones. Et circa hoc dicit Gerson in de vita spirituali lect. .In omni non denuntiato potest homo fere rationabiliter praesumere proximum suum non esse excommunicatum,& oppositum faciens se stequenter discrimini peccati mortalis exponit, alienum seruum temere iudicando. Alia,quae tangit dissuse idem Biel super personis vitandis,

- - & non vitandis,breuitatis causa dimitto. Sexta poena est interdictum, quae est a

-- ctatio a quibusdam actibus ecclesiasticis exequendis, vel quibusdam talibus assistendo. Et licet haec poena aliquando possit infligi loco,& non personae,quandoq; persenae,& non loco, quandoq, viriq;: tamen, ut est distincta poena ab aliis, frequentius infligitur loco ,& non personis,nisi dum in loco sunt,ut scilicet in tali loco no licear celebrare solenniter diuina,nec alios interesse. Et haec poena interdicti quandoque

contrahitur a iure,quandoq; a iudice.A' iure occurrit exemplum de receptantibus usurarios extraneos, de usuris . cap. Vsia rartim vo3 aguncm lib. 6. A' iudice propter causas innumeras:communius propter inobedientiam communem populi ter-- - Ide. Quandoq; relaxatur in ccrtis casibus a iure, Ut patet de sentetia excom.c.Alma

mater ecclesia lib. 6. Ultima poena est suspensio, quae est prohibitio ab aliquo alias conueniente,& hoc ad lepus,in quo distinguitur specialiter haec poena ab aliis, quae est multiplex: quia quaedam est suspensio ab officio,quaedam a beneficio, quaeda ab

ingressu ecclesiae: quae poena quandoq; incurritur eo ipso, ut habetur extra,de sentelia, & re iudic. c. Cum aeterni. Quandoq; etiam in suscipiendo ordines ab Epist po,qui renuntiat loco & dis nitati tali: quia enim executioncm non habet, illam coferre non potest:& ita si ordinem conseri,siuscipens tamen executioncm non habet, ideo est suspensus,de hoc: pri.q. 7. c. Daibertum: similiter de ordinato scienter Gmoniace,ut dictum est supra.Quandoq; vero infligitur a iudice nunc illa, nunc ista. Tollitur autem per relaxationem sectam ab eo,qui eam tulit, vel a superiori eius. poenae impediant a susceptione,vel collatione ordinis, Doctores communiter tuaerat,qubd de iure prohibent adeo quod illicite attentatur oppositum:si tamede facto attentatur,fit quod intenditur. Et ratio est, quia ecclesiae data est potestas

ordinandi sibi ministros,ut potcst colligi ex illo verbo Pauli primae Tim. 3. ubi describitur,quales debent Diaconi ordinari. De hoc inferius diffusius disset cmus, ubi tractabimus de gradu epistopatus. Sexus muliebris, & aetas puerilis, an impediant susceptionem ordinu.Cap.LIIII. Cotus. 27. quar. q. a. dicit respondendo ad dubium praedictum. Quod excludi ab ordine vel ordinum susceptione, vel non posse eosdem suscipere, potest intelligi,vel de non posse debite & honeste,vel de non posse licith, cum sit contra praeceptum: vel de nullo modo posse, etiam de secto : ita.si attentetur fieri, nihil fiat. Primo modo, videlicet de non pcsse debite &honeste, puer,cum non habeat discretionem, non potest recipere ordines, cum non possit cum debita reuerentia recipere talem gradum,qui consertur in Ordine, secunt . do modo

340쪽

. ORDIN I S. Iaado modo puer recipere non potest ordinem sacrum,licet possit illo modo recipere

quatuor minores: citin non inueniatur prohibitio arces pucrum a susceptione ordinum non sacrorum: quod sic probatur. Quia susceptioni ordinis sacri annexum est votum continentiae, ut habetur extra de aeta. & qualita. ordi. c. a multis, & 2 8.dist. Puer vero, cum no habeat discretionem, non potest in istud votu tacite,vel expres

se. De tertio, videlicet de no posse etia de facto,dicit,quod hoc no inuenitur in pu Bro,& hoc respectu cuiuscunq; ordinis etiam sacri. Quia potestas exequendi alique actum vel gradum,quo quis potest istum actum exercere,potest duratione praeced re actum illum, vel potentiam propinquam ad eundem. Ordo vero non est nisi gradus disponens ad ministrandum in determinato gradu ecclesiastico: ex consequenti poterit competere alicui, anteg solutis impedimentis sit ille in potetia propinqua ad exercendum actum illum: nec ibi requiritur consensus ad impressionem characteris, sicut nec in minoribus ordinibus. Istud tamen non posse simpliciter, siue temtio modo, est in sexu muliebri, qui stante prohibitione diuina ordinari non potest. Est ergo de necessitate sacramenti, & non modo de necessitate praecepti, ordinandutae sexum virilem, licet reperiantur diaconisae, & presbyterae: cum illae sic dicant, quia seniores,& vidue: aut quia ad legendum euangelium,& homiliam sunt speci li benedictione in religione ordinatae. Secundum ergo beatum Thomam, Ricar. &Palud. Honestatis e, & cogruitatis,quod suscepturus minores ordines habeat usum Crationis, quodq; habeat voluntatem suscipiendi hunc, vel illum ordinem minorem,

saltem interptatiuam. Quo vero ad maiores, praecepti est. Hinc in clem. vltima de aeta.& qualit.ordi.decernitur,ut alio non obstante canonico impedimento possit sis in. I 8.ad subdiaconatus, in et O. ad Diaconatus, in . et I .vero aetatis suae anno ad pre byteratus ordines promoueri. Lib. vero. 6.de temporibus ordinan .c.Nullus.Prohi- Dbetur infans minor septem annorum tonsurari, secundum glo. nisi velit religionem intrare,ubi annectitur poena, priuatio videlicet collationis tonsiuae clericalis, si quis contrauenerit. Unde contra sexum muliebrem habetur. 2 3. dist. Sacratas Deo sc minas,vel monachas,sacra Vasa, vel sacratas pallas penes vos contingere, incensum

circa altaria deserre,perlatum est ad Apostolicam sedem: quae omni reprehensione,& vituperatione plena esse,nulli recte sapientum dubium est. De quibus Apostolus pri. ad Tim. a. Docere mulierem non permitto, intelligens de doctrina publica in Ecclesia. Nec est dictum Apostoli tanq statuentis, sed non permitto, quia Christus

non permisit. Cuius argumentum euidens accipitur, quia nec matrem suam, cui nnulla alia potuit, nec poterit in sanctitate aequiparari, posivit in aliquo gradu ordinis in ecclesia. Et licet beatus Paulus ad Gal. 3 .dicat. In Christo Iessi non est semus,nec liber, non est foemina, neq; masculus, intelli it quoad gloriam consequendam, &gratiam habedam,eo ' in talibus non est distinctio in lege Christi inter taminam,& masculum: quia tantam gratiam habere, & ad tantam gloriam attingere potest

illa, sicut iste: non autem quantum ad gradum excellentem consequendum in ecclesia. Naturalis.n. ratio, quam Apostolus innuit pri. cor. II. huic dicto consonat. Nam natura non permittit mulierem, saltem post lapsum,tenere gradum eminente

in specie humana: siquidem dictuin est ei in poenam peccati sui gen. 2 . Sub viri potestate eris &c. Si etiam Sacerdos aliquis veteris legis superuixisset usq; ad institutionem nouae legis,non habuisset ordines a Christo institutos, nec ordinum ecclesiasticorum officium: ideo fuisset ordinandus. Secundum enim Apostolii ad hebr .7. Translato sacerdotio necesse est, ut fiat legis translatio, & legalium sacrificiorum. F

SEARCH

MENU NAVIGATION