Theologicarum institutionum compendium, Clementis Moniliani card. Arae Coeli. Catalogus omnium contentorum in hoc volumine. De Symbolo Apostolorum. De Sacramentis. De Praeceptis diuinis. De Consiliis euangelicis. De Oecumenico concilio. Cum indice co

발행: 1562년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

DE SACRAMENΤΟ.

Hoc Matrimonij Sacramentum tria habet bona. Caput. LXI.

Rimum Matrimonij bonum,beatus Augustinus lib. 9. de Gene. c. 7. &de bono coniugali.c. et . dicit esse fidem: in qua attenditur, ne propter vinculum coniugale cum altera adulteretur: dicit enim beatus Paulus prime Cor.7.Mulier non habet potestatem sui corporis Ad vir,& e c tra. Secundum, prolem: Vt amater suscipiatur,nutriatur,religiose educetur: huius enim potissimum gratia contrahi debet matrimoniu. Ita enim dicit Apostolus pri. Cor. 7. Volo iuniores nubere,filios procreare, tresfamilias esse. Tertium,Sacramentum . in quo attenditur, ut coniugium non separetur, & dimissus, aut dimissa alteri non conivnsatur. Vnde Mati. s. dicitur. Omnis qui dimiserit uxore exceptasernicationis causa, facit ea moechari: & qui dimissam duxerit,adulterat:& Paulus ubi supra, His,inquit, qui matrimonio iuncti sunt ,praecipio, no ego,sed dominus, uxorem a viro non discedere,quod si discesserit,manere innuptam,aut viro suo reconciliari . Que & Christi, & Apostoli verba non alio sensu acceperunt Ambrosius in primam cor.7. Hieronymus ad quaestiones Amadi presbyteri, Augustinus de bono coiug.c.7.& ante cos Origenes in Mat.Ηomil.7.Similiter & Chrysestomus ΗΟ- mil.7. in . S. caput, Mati. atq; Theophilactus,& alii Doctores,quam quod per ea significari existimarent, tanti facramenti rem esse Dedus illud initum nuptiale,ut nec ipsa separatione irritum fiat:quandoquidem vivente viro,a quo relicta est,moechatur, si alteri nupserit. Neq; dispar est causa viri,quem non oportet esse meliorem c C ditione, quam sit mulier. Pi O clarioi i tame notitia dictorum trium huius sacrameti bonorum,dicendum secundum Scotum. 3 I.dist. .s cum secundum Phum.S .Meta. c. de persecto. Bonum & persectum idem sit, duplex est persectio rei, videlicet

intrinseca,ut serma :&extrinlcca,ut finis. Finis modo alicuius potest esse propinquuso remotus,quorum remotior regulariter est potior, cima ad illum ordinetur D propinquior. Sumendo igitur matrimoniu pro illo vinculo derelicto ex primo c tractu,serma eius est indisiolubilitas,& ista importat tertium matrimonij bonu, videlicet sacramentum,pro eo, quod signat indi lubilitatem coniunctionis Christi& Ecclesiae,quod est bonum intrinsecum matrimonij,& eius prima persectio,ac ser malis,quae ordinatur ad copulam carnalem mutuo reddendam, si petatur: quq re ditio iusta est,ex ista obligatione mutua praecedente,& per cosequens huius matrimonij fides,idest fidelitas, siue iustitia ad actum,ad quem coniuges mutuo obliga-E tur,est eius bonum extrin cum,& finis propinquus. Postremo quia actus iste ordinatur ad procreandum prolem religiose educandam,si sequatur: & sic dicta educ tio,si sequatur,est bonum extrinsecu matrimonij,& finis principalis. Ex quibus cui- denter patet,quomodo sacramentum,ut hic sumitur,est primum bonum matrim nij intrinsecum,& serma eius. Fides vero idest fidelitas in iuste reddendo actum debitum est bonum eius,ut finis Propinquus,& minus principalis: bonum autem pro lis,est bonum extrinsecum,& finis ultimus,ac principalis. Et si quis diceret,quod in

matrimonio rato & non consumato non videtur esse hoc tertium bonum matrimos nij, videlicet sacramentum, cum illud sit dissolubile per religionis ingressum,ut habetur extra de regularibus. c. ad Apostolicam: similiter nec bonum prolis, ubi est impossibilitas ad suscipiendam eam: nec bonum fidei,ubi est adulterium: Respo det Sco. ubi supra, quod secramentum,ut est tertium matrimoni; bonum, no accipitur pro Sacramento legis nouae, cum illud, sicut & aera sacramenta,sint sensibi-

362쪽

MATRIMONII. 133

lia: haec autem indissolubilitas est quid spirituale in mentibus contrahentiu . Sacramentum etiam inatrimonij statim transit, cum consistat in fieri: indissolubilitas vero manet,& est in esse quieto. Sacramentum etiam proprie dictum est dispositio ad gratiam in digne suscipientibus: non sic haec indissolubilitas. Hoc igitur facramentum,ut est tertium matrimonij bonum, est intrinsecum bonum omnis matrimonij nouae legis: ita quod impossibile est esse matrimonium sermaliter sine illo, quod est serma eius. Sed alia duo bona non sunt inti inseca matrimonio, nec necessaria B maliter,sed tantum in obligatione & virtualiter. Bonum quidem fidei seruandae in reddendo actu coniugi, quod suum est,& non dando alteri alienu,est obligatio semper,& ad semper: ideo non seruans fidem peccat mortaliter. Bonum autem proliS, Gest ibi in obligatione sub conditione,si eueniat,ut sescipiatur gratanter, & religiose 'educetur: & ideo est ibi sub obligatione pro semper,& ad semper no impedire illud bonum studiose. Ad dubia igitur respondeto aci primu,quod indissolubilitas m

net usq; ad mortem.Et Dominus Alexander Alensis una cii Ricardo . 27. dist. . e ponit illud beati Pauli primae Cor. 7. Mortuo viro, soluta est mulier a lege matrimonij, dicens. Illud esse verum non modo de morte corporali, scd & ciuili: non enim ille actus conuenit nisi viventi vita ciuili: profitens vero religionem moritur piciuiliter. Non obstante tamen sententia dictorum,dicit Scotus, quod in matrim nio rato,& si contrahens intendat non consentire in copulam carnalem, sed statim ingredi religionem ante consummationem non est accomodatio, sed permutatio potestatis pro usu perpetpo: alioquin non esset verum matrimonium nouae legis, ex qua permutatione oritur vinculum indissolubilem is per mortem naturale alterius coniugum,vel per relaxatione illius,qui statuit,hoc esset dissolubile. Christus aute, qui hanc indissolubilitatem induxit Mati. I9 . reprobans pro lege sua repudiu M sticum,hanc relaxauit indissolubilitatem,altero coniugum ingrediente religione.

Ecclesia enim nunquam attentasset post matrimonia rata,non consummata, licentiare alterum ad religione,reliquo remanete in seculo,nisi Christus hoc instituisset: iquod potest haberi ex facto eiusdem vocantis Ioannem Apostolum,& euangelista, ad Apostolatum a nuptiis, Ioannis .et. Cuius exemplum imitati sunt multi sariisti patres. Nec tamen illa nubens alij, erit simul uxor duorum, sed tantum secundi: quia vinculu ipsius ad primit dissolutu est v relaxatione Xpi, quae fuit rationabilis: qa rationabile est obligatione ad minus bonum comutari in obligationem ad maius bonum ab eo,qui habet talem auctoritatem. Professo autem in religione, clim sit qdspuale,est obligatio ad maius bonum. Castitas enim religionis diuisa contra coitigalem secundum Hieronymum cotra Iovinianum habet fructum centenariu , c iugalis vero tricenarium. Nec ista indissolubilitas conuenit matrimonio euangeli- co ratione sacramenti, cum in lege natum fuisset indissolubile: de tamen tunc non suisset proprie sacramentum annexum contractui matrimonij. Erit ergo ista indissolubilitas a Domino superiori, det minante contractum debere fieri pro semper, & Oobligationem debere sequi pro semper,nisi ipsemet in aliquo casu dispensaret. Ex Mquo sequitur,quod contrahentes sub aliqua conditione repugnante alicui istorum trium bonorum nihil faciunt: Vt puta contra indissolubilitatem,accipio te in mea, donec occurrat magis placens. Contra fidem, accipio te in meam,ita ut ii6 tenear tibi seruare fidem nec affirmatiuead reddendum,nisi quando voluero; nec negatiue, quin possim pro libito meo alteri coniungi. Contra bonum prolis, accipio te in meam, si procuraueris venena sterilitatis,vel consentias mecum in eisdem. Ratio

Z iii autem

363쪽

DE SACRAMENTO.

autem,quare dicti contractus non sint matrimoniales,est,quia repugnant dicto c tractui. Imo nullus ibidem contractus est, quia iste non potest dare se contra praeceptum superioris. Praecepit enim Dominus translationem corporum fieri sub orpositis conditionibus. Quicunq; igitur attentaverit oppositum, non sellim mort

liter peccat,sed nihil facit. Inter Beatam Virginem Mariam, & Ioseph, non obstante voto castitatis

utriusq; , fuit verum Matrimonium. Cap. LXII. R o huius veritatis notitia pono aliquas conclusiones. Quarum prima est, ', scripturae,&ecclesiae auctoritate constat, beatissimam virginem Mariam fuisse Ioseph iusti veram sponsam, coniugem,& Uxorem: quod patet Luc. a. ubi dicitur,ut profiteretur cum Maria desponsata sibi ux re pregnante: & Matt.pri.ubi habetur,Noli timere accipere Mariam coniugem tua: idem habet. 27.q.2.sere per totum: & sic tenet ecclesia. Secunda,verum & unctitate persectissimum inter beatam Mariam & Ioseph suit coniugium, tametsi ab omni carnali concupiscentia euaserit liberrimum. Et ratio est, ut habetur ubi supra, quia suit ibi verus consensus de piati, qui facit vere coniuges: fuit fides, quia nullum adulterium : prolem cognoscimus Dominum Iesum Christum: & sacramentu,quia nultu diuortiu: solus nuptialis cocubitus ibi no fuit, cum fuerit desiposata mater imm culata, mater intacta,mater incorrupta Ioseph iusto: sed no in cocupiscentia iuncta secudu ori ene. Vnde recte poterat dicere id Sarae filiae Zaguelis uxoris Tobiae iunioris, Tu lcis Domine,quia nunq. concupiui virum,& mundam seruaui anima mea v ab omni concupiscentia.Cauis autem congruitatis,quare suerit desponsata Ioseph, ctiam ' non erat ab eo maritali affectu cognoscenda, sunt multacia Doctoribus ingo. dist. quar. positae. Duae in praecipue fuerunt. Vna propter ministerium, solatili,& obsequium praestandum virgini & puero a Ioseph euntibus in Aegyptum, & illic

manentibus inli ad perfectae aetatis crementum. Alia ad conseruandam Mariae fama apud perfidos iudaeos,& ad incarnationis mysteriu celandum daemoni. Nec ibi fuit mendacium, cum fuerit vere matrimonio copulata, licet nunq copula fuerit su secuta: statim enim restitassent Christum iudaei, si non fuisset de coniugio natus,&matrem secundum legem lapidassent. Quod aute Ioseph fuerit perpetuo virgo pro- bant Paludanus, & Dsis Cardinalis Cameracensis in de laudibus Ioseph,ac Cancellarius Parisien. post eum in sermone de natiuitate Mariae, alleganu. Hieronymum contra Helvidium, & Hugonem de coniugio beatae Mariae. Si enim matri suae iam

prouectar aetatis dare voluit custodem virginem in cruce, Ioannis. I9. quanto mavis psumendum est, θ & in adolescentiori aetate constitutae virginem dederit ministru& sponsum) Et beatus Augustinus in lib. de Virginitate.c.4.Beata Virgo Vovit ante annuntiationem:nec voventes gut proponentes irginitatem teruare, fecerunt co

D tra generale pceptum crescendi & multiplicandi.Et ratio est,quia & si in lege veteri Gen. 2 .& 9. fuerit generalis praecepti matrimonio copulari,necesse est tamI aliquas sanctas personas ab hac lege fuisse diuina dispensatione exemptas, vel de falubriori diuina inspiratione edoctas. Non enim praelumendum est Hieremiam, vel Ioanne Baptistam, qui extra coniugium virgines remanserunt, contrauenisse legi, cum se rint in utero sanctificati: & tamen scriptura nullibi videt eos excipere.Beatus quoq; Hieronymus contra Iovinianum,& beatus Ambrosius de Virginitate lib.pri.ostendunt

364쪽

MATRIMONII. 13

dunt Eliam sitisse virginem,&'ipse primo omnium a contusio abstinuit. Sic non obstante tali generali praecepto necesse fuit beatam virginem nabuisse singulare Spiritus sancti illustrationem de desponsetione cum Ioseph, saluiὴ pudicitia, & honore parentis. Non enim pro ea,vt dixit rex Assierus reginae Esther, haec lex constituta erat: nec fuisset dicta beata virgo si non concepisset ex Spiritu lancto maledicta P-pter sterilitatem. Quia & si in lege veteri tacunditas pro benedictione, & sterilitas Epro maledictione habita fuit, illa tamen maledictio non fuit culpae, sed poenae, & ut inquit diuus Bonaventura dist. 33.quar. in dubiis literalibus, cuiusdam insemiae humanae Hinc illa maledictio,vt habetur de Anna pri. Reg. pri. potius qusdam hominum exprobratio, quam diuina maledictio, dici potuerat. Pro hoc secit dictu Elis, beth concepto Ioanne, Lucae pri. Sic fecit mihi dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobriu meum inter homines. Ad hoc et inquit beatus Bernar. homil. 3. super Missus est.Dura necessitas,& graue iugum super filios Euae: si pariunt,crucia tur : si non pariunt, maledicuntur: & sequitur in persona virginis. Hinc & si video maledictum, non tamen peccatum: illinc vero, & peccatum, & cruciatum. Nec si1- sit peccatum se spote subuere huiusmodi opprobrio propter Deum,& amore meli ris boni, sed magnae persectionis. Alioquin quomodo euasissent peccatum Elias, Eliseus, & caeteri liiij prophetarum, qui sua reliquerunt pro Deo. q. Reg. 2. Vbi inquit Lyranus,quod filij,& discipuli prophetarum vixerunt simul vacantes orationi,& contemplationi in Bethel & Iericho &c. clim tamen tunc temporis paupertas P maledictione, & diuitiarum abundatia pro benedictione erat Θ Vnde Hugo de Sancto Victore distinguit tria tempora, ut habetur in supplemento quar.Bielis dist. 3 o.

q. a. Nam cum primo sectus est mundus,benedicta est tacunditas,gen. pri. pro h Gminu multiplicatione: dehinc cum ab una tantum gente cognitus est Deus, per i gem maledicta est sterilitas, ut multiplicarentur fideles: unde in ps.7 . dicitur, N ius in iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius. Postremo cum iam ab omni g te coleretur Deus,& multiplicati essent fideles,benedicta est virginitas.Quare tenet doctores probabiliter beatissimam virginem, virginitatis proposito & Voto, ta me-te,quam ore suisse Deo deuotam. Vnde August. lib. de viminitate.c. xi. Virginitas laudatur, non quia talis, sed quia Deo dedicata. Et ratio est secundum Anselmu in libro de similitudinibus, quia opus bonum sectum ex voto plus placet, quam cum fit sine voto: quod enim ex voto procedit, ratione voti est opus religionis. Vnde Au- gust. ubi supra.c. . Angelo annuntianti Maria respondit. Quomodo fiet istud,qu niam virum non cognosco quod profecto non dixisset, nis; prius se virginem Deo deuouisset. Hinc coi consensu & Maria, & Ioseph continentiam secundum Hiero nymum contra Helvidium Deo voverunt. Sanctus Bonaventura in 3o.quar.inquit, ' decuit virFinem Mariam vovere virginitatem propter tria. Primu, Vt esset Chri- sto decentissimum habitaculum: quia enim sepientia diuina candor est lucis aetern , & speculum sine macula,nihil inquinatum incurrit: decebat enim,ut ex matre incorrupta & re, & voluntate firma, conciperetur: perfecta autem incorruptio Volunt iis consistit in voto virginitatis. Secundit,ut esset mulieribus totius Virginitatis ex

plum: sicut e in Deus pater,Christum,viris pposuit in exemplum,sic beatam Maria in exemplum praeposuit mulieribus: & quoniam hoc maxime imitandum, & lauda- dum scilicet votum virginitatis, ideo in illa esse debuit . Tertium, quia in ea debet . esse omnis nobilitatis & sanctitatis priuilegium: abst enim, quod aliqua alia virgo beatam Mariam excellat:quia altissimus, qui fundauit eam, omnis dignitatis priuilegio

365쪽

DE SACRAMENTO.

legio ipsam adornauit: ut sicut eam prae ceteris adamavit, sic ipsa omnibus esset sanctior,ti amabilior uniuersis. Vltima conclusio est, u licet Maria & Ioseph perpetua

Deo deuouissent virginitatem, eorundem tamen Voto non repugnabat Vera matrimonialis coniunctio, seu desponsatio:nec laesi ullatenus,vel obius cauit cuiusuis me talem puritate: quia licet in matrimonio sit mutua datio potestatis corporis ad camnalem copulam,non tamen nisi sub conditione implicita secundum Ricar. scilicet,si petatur. Conditio enim talis non praeiudicat voto,nisi ponatur in effectu. Vbi vero est certitudo per diuinam reuelationem,u conditio nunq. ponetur in effectu, costar, v ibi nullo modo praeiudicat castitatis voto: ut fuit in proposito,ctim Angelus dix rit . Noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Ex quo multo magis concludit,

, & ipsa audiuit,vel ab Angelo,vel per diuinam inspirationem, Noli timere accipere Ioseph virum iustum coniugem tuummam Spiritus sanctus,qui in te descendet,&tibi obumbrabit, dabit tibi ipsiam tuae virginitatis perpetuo custodem,& ministrum M fidelissimum, qui & ipse tecum pari voto perpetuo continebit. Scotus. 3O.dist.quar. ponit nonnulla exempla ad hoc propositu, vide ea ibi. Et licet dicat beatus August.' non est perfectum matrimonium sine comistione sexuum,intelligit quoad significationem. Ratum enim & non consummatum non significat unionem Christi cuniecclesia, sed cosummatum duntaxat. Nec obstat,quodd icitur Mati. pri.Anteec uenirent &c. Similiter,quod non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum . Quia, antequam, non semper dicit ordinem ad id, quod futurum est, sed quandoq; refertur ad id, quod secundum communem naturae cursum potuisset euenisse, licet oppositum euenerit:vt Ioannes mortuus est antequam esset quinqua genarius,quauis nunquam attigerit illaesic dicimus antequa poenituerit,morte prae-m uentus est. De donec, dicendum,quod sumitur pro semper,& pro tempore indeterminato, siue ut dicit perpetuitatem eo modo,quo sumitur in ps. Io9. Sede a dextris meis, donec ponam. Et pri. cor.XV. Oportet illum regnare, donec ponat inimicos

scabellum &c. Nec est sensus, quod tunc desinet regnare,cum subiicientur inimici, sed quod perpetuo regnabit. Ita dico in hoc loco secundum Chryso. super Mati. homil.s. Non ut suspiceris, quia vel postea quandoq; cognouerit: sed ut discas, ctiam ante partum intacta permanserit.Qui vero in euangelio dicuntur fratres do O mini erant fili; sororu beatissimae Maria'. Nec refragatur huic sancto conubio quod dicitur numeror a ultimo. Quod debebant mulieres nubere viris de sua tribu, de qua non erat Ioseph,sed de tribu Iuda,ut habetur I.uc. a. eo quod esset de tribu, &de domo David.Maria vero cu estet cognata Elis alieth,Luc. pri .erat de tribu Leui. Dicit tame Scotus, ubi supra duo:primit,' illa lex data fuit propter filias Salphaadi& hoc, ne transferret polsessio de tribu in tribum: & quod non obligauit nisi mulieres illas,ad quas deuoluctatur haereditas paterna. Beata Maria no filii sic haeres, ideo licuit sibi nubere alteri alterius tribus. Secundum, ' Maria suit de utraq; tribu , de tribu Iuda ex parte Patris,de tribu Levi ex parte Matris: siquidem Iuchim descendit ex Nathan filio David,sicut patet ex Damasceno lib. . c.6. Vbi ponit ge- P nealogiam Sanctae Dei genitricis. Illa autem Anna praesumitur fuisse de tribu Levi, quae videlicet filii mater Mariae, per quam fuit Elisabeth cognata sibi. Joseph etiam fuit Christi pater curatione,& reputatione,cum fuerit eius curator & nutricius, 3 pter causas superius dictas. Origenes super pri. Mati. & post eum Bernardus supillud, voluit occulte dimittere illam. Dicunt, quod nunquam voluit cam dimittere quoad separationem vinculi coniugalis ed in consimili causa: sicut Petrus D

366쪽

MATRIMONII.

minum a se repulit, dicens, Exi a me Domine,quia homo peccator sum, Luc. I. &Centurio Dominum repulit a domo,dicens,Domine no sum dignus. Expauit itaq; Petrus potentiae magnitudinem. Expauit Centurio prssentiae maiestatem. Exhorruit nimirum Ioseph sicut homo tanti miraeuli nouitatem,tanti mysterij profundi tatem. Ioseph igitur eam dimittere voluit, ut iustus, ut misericors,Vt quietus: quoniam virtutem mysterij,& sacrametum in eadem cognoscebat, cui approximare se indignum reputabat. Ait ergo,maior est eius dignitas, superexcellit eius san stitas, nec meae congruit dignitati. Voluit ergo eam occulte dimittere, quia noluit eam diffamare. Beatus tamen Augustiniis in sermone de verbis Euagelij dicit,quod I

seph antequam esset ab angelo praemonitus,ea habuit de adulterio suspecta.

De Sponsalibus. Caput. LXIII.

Anctus Bonaventura .a8.4.q pri. inquit. Quod consensus no facit matrimonium, nisi exprimatur per verba de praesenti, aut per signa verbis aequipollentia. Si enim exprimeretur per verba de futuro, in Veritate non esset consensus tunc, sed promissio de consentiendo. Vnde si dicat quis, Ego consentiam in te, tunc non consentit, sed se consenserum promittit. Et quia ibi vere non est consensus, ideo non est matrimonij contractio, sed promisesio: & ex consequenti non obligatio. Quare sponsalia dici debent, quae firmata dicuntur, quando simplici promissioni additur iuramentum: secundum enim iura cogendus est vir, ut mulierem accipiat in uxore,nisi casus interueniat, qui soluat spO- salia. Si vero post sponsalia interueniat copula carnalis,lura praesumunt, quod ipse

consenserit: & hoc per factum exterius. Praesumunt enim, quod tanquam VXorem .- cognoscat, ne reportet commodum de malitia. Vnde in veritate si non consentit, sed sollim tanquam meretricem cognoscat,matrimonium non est. Quia tame coitus ille cum praecedenti sponsione signit est probabile cosensus matrimonialis, ideo secundum iudicium ecclesiae matrimonium est. Pro quo notandu,ouod sicut se habet promissio rei alicuius,& promissi satisfactio,seu solutio: sic se habent sposalia de Cfuturo, & matrimonium de praesenti. & sicut promissio parit obligationem de lege naturae seruanda, solutio vero liberat ab illa lponsione: sic sponsalia inducunt obligationem de velle matrimonium contrahere cum aliquo, quo contracto satisfactu

est desponsationi de futuro. Promissio tamen licet sit seruanda,non tamen est datio potestatis corporis: & ideo non inducit de facto matrimonium. Et si quis illi promissum det alteri, vere datum est de facto,& tenet datio,nec potest dehinc cu d minium transtulit in illum datum ab eo repetere,ut det priori,cui spopondit: peccauit tamen transgrediendo promissum. Est igitur promissio dissolubilis de fact' pdationem sequentem,licet de iure solui non debeat, sed executioni demandari. EX quibus infero, quod sponsalia de suturo etiam iuramento firmata non inducunt DVinculum indissolubile de facto,sed de iure : potest enim sponsus corpus suum de s

cto dare alteri, licet peccet promissum non seruando. Dico ultra,quod contrahens matrimonium legitime cum secunda verbo de praesenti,post sponsalia etiam iurata de futuro cum prima,vere dat corporis sui potestatem secun ,nec potest cum prima coniugale debitum exercere .c. pri. de sponsa duorum. Similiter nec tenetur Ereuerti ad primam mortua secunda: cum actio semel extincta non reuiuiscat: licet,

si contraxit post votum emissum, debet mortua uxore voto satisfacere. Si etia spin

367쪽

DE SACRAMENTO.

sus & sponsa verbo de futuro sese carnaliter cognoscunt non fornicario, d maritali affectu, verum fit ibi matrimonium,& indissolubile,non propter copula,sed con sensum nouum in sero Dei,& Ecclesiae. Hic enim cst consensus nouus interior tacitus, vel expressus, signo sufficienti declaratus. Imo secundum beatum Tho. nihil talem consensum ita expresse indicat,sicut copula carnalis,nisi e regione appareant si gna staudis, vel doli. Et dicitur affectus maritalis, quando per illum actum, Velut per signum expressuum consensus mutui & de praesenti,volunt & matrimoniu con-s trahere,& consummare. Ad haec addo,quod virginis raptor, deflorator, oppresser, vel seductor, ubi nulla praecesserunt sponsali tenetur raptam,defloratam,vel simu latorie seductam gratis ducere, si id alias fieri possit legitime: vel dotare, non M saica, sed Apostolica constitutione,ut habetur de adulte. & stupro .c. pri. & . a. Et hoc est verum,si pater virginis ad id cosenserit: & similiter si utriusq; scilicet maris,& foemine consensus accellerit,ut habet glo. ibidem. Et dicitur Apostolica constitutione, luia iudicialia te is veteris hodie non obligant,nisi per nouam ecclesie co-G stitutionem firmentur. Clandestinus matrimonij,aut sponsalium contractus,a per- senis ad contrahendum idoneis celebratus, tacts sit iure prohibitus:vt habetur de Clandest. despon. c. vltimo:ubi dicitur, Clandestina matrimonia penitus inhibemus , prohibentes , ne quispiam sacerdos talibus interesse praesumat: tenet tamen , ut habetur ibidem cap. a . Dicuntur Clandestini contractus illi, qui non

contrahuntur secundum consuetudinem patriae illius, nec coram amicis, parentibus, vicinis,aut testibus susscientibus,qui possint de re ipsa testimonium perhibere . Ricar. tamen in . . ponit tres modos contrahendi huiusmodi contractus: videlicet quando sine testibus, aut quando non seruantur selennitates debitae,aut qua 31 do fiunt sine denuntiatione praeuia. Et licet dicatur. 3 o. q. s. c. Aliter, D non sunt coniugia,sed adulteria,vel colubernia,stupra,aut sernicationes potius, quam legi

tima coniugia: respondetur, quod illud dictum Euaristi Papae,quod seribit Episcopis Africae,non est sic intelligendum,quod non sint in veritate coniugia, dummodo

ibi sint ea,quae ad substantiam contractus requiruntur: sed quia non habent decore&honestatem,quam ecclesia vult in coniugio obseruari. Et quia hon sunt facta in facie ecclesiae, ideo ipsa non praesumit esse vera matrimonia. Validi tamen censendi sunt dicti contractus,ut habetur. 3o.q. I.c. Si quis .f. his autem: ubi dicitur, Coniugia, quae clam contrahuntur,non negantur quidem esse coniugia,nec iubetur disi solui, si utriusq; consessione probari poterunt. Veruntamen prohibentur,quia mutata voluntate alterius eorum,unius tantum consessione iudici fides fieri no potest. Sponsalia sunt secundum Doctores suturarum nuptiarum,siue matrimonij promisisto: & dicuntur a spondendo,hoc est promittendo in futurum: quia antiquitus sp6-- debant, & fideiussores dabant. Et haec promissio de suturo est quoddam lacramentale ad matrimonium, sicut exorcismus ad baptisnum. Et licet non sint de necessitate matrimonij, sicut nec dictus exorcismus baptismi, sunt tamen de congruitate. Inuenta enim sunt ad Quendam & augendam amicitiam contrahentium , & ad interim videndum, si sint aliqua impedimenta: & ut ne fieret alicui preiudiciu . Spo- L salia fiunt abselute quatuor modis, videlicet vel nuda promissione, vel datis arrhis sposalibus,pecunia,aut aliqua re huiusnodi, vel anuli subarrhatione in confirmationem promissionis, vel interueniente iuramento. Dicta sponsalia contrahi non

possunt ante annum septimu . Omnes etiam quotquot nonPossunt contrahere matrimonium,nec sponsalia contrahere valent: usq; enim ad septimum annum praes i ' . tum

368쪽

MATRIMONII. II 6

tum infantes dicuntur, nec habent sufficientem usum rationis. Quo vero ad corra henda sponsalia pares sunt masculus & flamina, licet in matrimonio maior stas requirat in masculo,uidelicet quatuordecim annoru, cum in f hemina sufficiat duodecimus,eo' in ambobus non mo requiritur usus rationis, sed & vis generativa. Vide ad hoc Philosophum . 9. de animalibus. Ex sposalibus oritur publicae honestatis iustitia,quae est propinquitas qusdam ex sponsalibus proueniens, robur trahens CX ecclesiae institutione,propter honestatem inter consangui ncos seruandam introducta: propter quam nullus consanguineorum viri usq; ad quartum gradum mulieri desposatae matrimonio copulari potest: nec etiam consanguinee uxoris viro, ut habeturin.c. Ad audientiam,&.c. Sponsam,extra de sponsal. & in .c.Ex sponsalibus,eodem

titulo, lib. 6. ubi dicitur, quod publicae honestatis iustitia est obstaculu impedies

matrimonium contrahendum, & dirimens contractum etiam carnali copula con

summatum : in quo tamen potest summus Pontifex dispensare, cum sit de iure posmtiuo introducta. Dirimuntur autem sponsalia pluribus modis. Primo dissensu mutuo, ut in .c. A nobis extra de desponsa. impu. & in .c. Preterea de sposa.& ma. ubi dicitur,quod etiam si fuerint iurata, dirimuntur, ne Erte deterius inde contingat: habenda tamen est dispensatio super iuramento: & si sponsalia fuerint occulta,pos sint occulte separari: si vero publica, auctoritate iudicis fieri debet. Secundo cum aliquis desponsatorum cotrahit cum alia matrimonium per verba de praesenti, etiaante copulam,Vt in.c.Si inter virum, & mulierem,de sponsa. & ma. Sed non per secunda sponsalia de futuro etiam iurata,vbi supra. Tertio altero desponsatorum religionem intrante suspenduntur,& profitente di hiuntur: quia religio est mors ciuilis,& ditatuit matrimonium non consitammatum: a sortiori sposalia &c. Quarto, quando alter coniugum ad longinquam regionem se transfert, ubi silpra.c.De illis: leges in,quar quoad hoc a canonibus non reprobantiao limitant terminum videlicet triennium: insta quod si reuertetur, tenent sponsalia: ultra illum terminii di . soluta sunt,& potest alteri licite copulari. Si vero fuerit matrimonium per verba depraesenti, etiam non consummatum,ante certitudinem de morte coniugis non potcum altero matrimonium contrahere:& si contrahatur, est nullum, etiam si ignoretur quid fustum sit de alio, ut habetur in .c.In praesentia, eodem titulo.Quinto Eluuntur sponsalia propter crimen seperueniens, vis alter in fornicationem, vel in aliud graue crimen,propter quod infamiam patiatur, incidat. Sexto per lepra ignoratam,aut superuenientem, ut in.c. Literas,aeconiugio leprosorum,& generaliter superuenientibus impedimentis, quibus impeditur matrimonium. De impedimentis matrimonij, quae licet impediant contrahendum, non tamen dirimunt contractum. Caput. LXIIII. R O dictorum impedimentoru notitia est notandum, quod secundum Doctores duplicia sunt impedimenta: quaedam impediunt contrahenda, & non dirimunt contracta: quaedam & impediunt, & dirimunt: itas si attentetur contrarium,nihil fit.De primis tantum disseremus in hoc capite, de caeteris in sequentibus. Ad cuius euidentiam sciendum, 9 impedimenta, ruar tantum impediunt, & non dirimunt, ideo dicuntur impedire, quia talia imp imenta habentes sunt prohibiti contrahere: si tamen faciunt,licet mortaliter peccent, non tamen ditaluuiitur contracta: & sunt septem. Primum interdictum, qua-

369쪽

DE SACRAMENTO.

do matrimonium fit contra dispositionem iuris, videlicet quando ius prohibet tali modo fieri scilicet clandestine, hoc est absq; sponsalium publicatione in ecclesia, Gue omissis bannis, ubi solitum est illa interuenire, ut habetur in.c.si extra,de cland stina despon. ubi in.S.sane interdicitur sacerdotibus, & religiosis sub poena suspe fonis ab ossicio per triennium, ne habeant talibus matrimonijs interesse ut dictum est in capite praecedenti quod est intelligendum,nisi consuetudo sit in oppositum.

Ideo tales mortaliter peccant,sicut & qui cotrahit cum excoicato: quia comunicat cum eo in sacramento matrimonij. Propter tamen excomunicationem alterius, Vel

amborum non ditatuitur contractum. Secundum impedimentum sunt seriae, siue tempus feriatum: ut a prima dominica aduentus inclusiue usq; ad festum Regum a dominica in septuagesima usq; ad octauam Paschae,& a tribus diebus ante ascenessionem usq; ad octauam pentecostes, propter comunionem: quae laudabiliter in illis . selennitatibus antiquitus fieri solebat, ut habetur in.c.Non Oportet il. 2.3 3. q. q.&in.c. Capellanus extra deferijs. Verum in dictis temporibus non prohibentur fieri sponsalia, vel matrimonia simpliciter: sed solennitas, nuptiarum celebratio,&spon se traductio. Tertium impedimentum est, quando quis contraxit sponsalia cum

una, maxime iuramento firmata, & de pnti contrahit matrimonium cum alia: cum faciat iniuriam desponsatae, ideo peccat: matrimonium tamen tenet, ut habetur in .c. Veniens it. 2 .extra de spon. & matri. Quartum impedimentum est catechismus,

qui est prima instructio rudimentorum fidei,videlieet quando declarantur articuli fidei,& quid credendum sit: inde venit catechumenus, qui ide est, quod instructus rper talem enim instructionem contrahitur qdam spiritualis propinquitas inter catechigantem, & catechizatum. Vnde Apostolus pri. cor.q. Nam in Christo Iesu per euangelium ipse vos genuit unde sicut catechismus est quaedam dispositio futuri baptismi, sic sponsalia sunt qdam sponsio futurarum nuptiarum. Et ideo sicut in spomialibus contrahitur ut dictum est supra) quidam modus propinquitatis,ita & in ca

techismo,ut habetur in.c. per catechismum de cognatione spirituali. Quintum impedimentum est votum simplex castitatis, hoc est non solenniratum professione tacita, vel expressa, aut susceptione ordinis sacri. peccat entin talis mortaliter contrahendo cum intentione consummandi, ex quo agit contra Votum: non tamen contractum dissoluitur, ut habetur in.c. Rursus, extra qui clerici, vel VOuentes.Licet.n. votum simplex tantae sit obligationis apud Deli, quantae est solenne: ecclesia tamen noluit illegitimare ad matrimonium contrahendum voventes castitatem, ut habesin.c.Vnico de Voto & Vo. redemp.lib.6. peccat tamen exigendo debitum, sed non reddendo. Idem dicendum est de vovente castitatem post matrimonium: post mortem tamen uxoris tenetur continere. Sextum impedimentum est consuetudo: quae alicubi est, quod non contrahatur inter filium & filiam duorum compatrum, per uorum neutrum deuentum est ad co3nationem spiritualem: peccant contrahe o, chm consuetudo vigorem legis habeat: non tamen dirimit contractum. Scptimum impedimentum dicitur crimen: sex autem sunt crimina, quae impediunt.Priamu est incestus, ut dicit glo. in c. pri. super Verbo copulare de eo , qui cognouit co- sanguineam uxoris suae. Secundum est uxoricidium, ut habetur in c. Admonere,&c. Inseriores. 33 . q. a. Idem iudicium est de uxore occidente virum. Tertium est raptus alienae sponis, ut habetur in c. Statutum. 27. q. 2 . Quartu est eleuatio pro

prij fiiij in baptisino,insidiando matrimonio, & piudicando uxori si superuiuat talis insi debet manere absq; spe coniugij, Vt in.c.de m. 3O.q. pri.Quintum crime est in- tersectio

370쪽

terfectio sacerdotis,ut in.c.Qui Presbyterum de poenitcn.dc remissio.Sextu est peccatum, propter quod imponitur solennis poenitentia repore,quo poenitct.c. De his. 33.q. z.Vltimum,cum quis moniale m scienter accipit in uxorem.c. bii ergo. 27. q. pri.hoc tamen vitium potest reduci ad incestum.

i De impedimentis matrimonium dirimentibus Caput . LXV.

Mpedimenta matrimonium dirimentia sunt xij. quae his vetiibus contia 4nentur. Error, conditio, votum, cognatio, crimen. Cultus disparitas, vis,ordo,ligamen,honestas. Si sis assinis, si sorte coire nequibis. Haec socianda vetant connubia, facta i etractant. De quibus sigillatim inferius disseram, & pri. de errore. Vnde error secundum beatum Augustinum in Enchi.c. 16.idem est, quod ignorantia, sumendo ignorantiam positive,ut contrarie opponiatur scientiae. Non enim secundum eundem statim errat, qui aliquid ignorat: sed gexistimat scire, quod nescit: pro vero enim approbat falsum,quod est erroris Pprili: Vnde secundum eundem Errare nihil aliud est, si iudicare verum, quod falsum est. Error ergo,de quo ad prssens, psupponit aliquam rei cognitioncm, & ponit iudiciurationis peruersiim propter circunstantiae alicuius ignorantiam, ut cum quis coirectat rem alienam, quam credit suam. Cum igitur consensus ponatur causa effecti- Ma matrimonij, sine quo matrimoni' consistere non potest, consensus vero est actus 'voluntatis,qui p supponit cognitionem secundum beatum August. I o. de trini.c. Pri. ergo causans erroneam rei apprehensionem impedit & consensum volitionis circunstantiae ignoratae, & causat iudicium erroneum: hinc dicitur,qui errat, no cosentit. Et placet circa hunc errorem hic ponere nonnulla exempla,quae ponit Magister. 3o.distin. quar.in litera cum dubijs & responsionibus circa illa sanci i Bonaven- 'turae. Primum exemptu vel simisc, quod ponit Magister sent.est. Si diabolus transfigurans se in Angelum lucis credatur bonus,non est error periculosus: cui sententia Obijcit sanctus Bonaventura, quod hic error,cum ducat ad idololatriam ut si oste- dat se esse Christum,& credatur, ac adoretur videtur perniciosissimus. Ide sanctus respondet ubi supra,quod Magister loquitur de errore illo, qui non procedit ultra, cum non sit error iuris, sed fac9.Si vero ultra procedat,& non adoretur simnliciter, sed sub conditione, ut pote adoratur, si sit vere Christus: sic nulla est idololatria. . Si autem adhuc ultra prodiret, tunc ibi inciperet esse pcriculum. Aliud exemplum ponit Magister ubi supra videlicet.Si quis haereticus in riona vel nomine Augustini vel Ambrosij alicui catholico se offerret, eum ti ad sitae fidei imitationem vocaret, si ille assentiret, in cuius sententiam fidei diceretur consensisIe Non in haereticorum sectam, sed in integritatem fidei, quam ille haereticus se mentiebatur habere. Si ta- Dmen quispiam dicat errorem illum esse periculosissimum: quia si talem haereticum nomine Augustini recipit, tunc credit omnia, quae sibi dicit: & ita contra fidem: &ex consequenti qui sic crederet, essiceretur haereticus, & nullus a tali errore excusaretur. Respondet idem sanctus Bonaventura ibide,' si haereticus ille,qui sic se offert sub nomine Augustini procederet in praedicando errorem, si ex tunc crederet, periculum esset:ctim non tantum in perseca esset error,sed & in fidet nec excusatur talis, qui sic consentit, cum habeat consiliarium interiorem, ad quem debet recurrere, & Equem debet consulere. Sed si ille non procedat ultra , sed solum in generali dicat, M a & quod

SEARCH

MENU NAVIGATION