장음표시 사용
391쪽
cinorum abstinentias, seruare debet christianus cum opinione necessitatis: sicuti i& sexta seria,& sabbato,ac diebus rogationu a carnibus abstinere:ac publicis chriastianorum consuetudinibus circa sanctorum honorem, inuocationem,ac imitatio nem : similiter & circa reuerentiam & adorationem imasinum sanctorum & reliquiarum eorundem, & circa elargitionem thesauri indulgentiarum, & veritatem purgatoris, ac similium, quae ecclesia,Vel Apostoli tradiderunt una cum canonicis libris obseruanda, se accomodare. Super quibus vide Augustinum epistola . II 8. capite. F. & libro. I9. codira Faustum capite. 2Ο. Haec, & id genus,non modo libertatem non adimunt euangelicam, sed eam magis promouent: sicuti nec obedientia ciuilis magistatus, aut Voti,& iuramenti obligatio. Est enim, ut inquit Epiphanius Aerio, a peccatis libertas,& ab iis omnibus, quae animu quoquomodo imp diunt , quo minus Deo totus seruiat. Verum quia post baptismum in nobis manci carnis st imulus,&ecclesia est propaganda, ne quis igitur illo victus a gratia excidat, institutum est a Christo matrimonium, quo sacramento Chisti cum ecclesia coniunctionem sunt ficante coniugibus gratia datur, qua adiuti iura matrimonij caste peragant , liberosq; Christo Domino educent, atque instituant. Quod tam est inclistblubile, ut nullo casu post consummationem dissolui queat altero superstite, qualiscunque tandem fuerit . & si ob fornicationem liceat dimittere, nunquam tamen alteram licet ducere, Ut inquit Concilium Milet. capite. I7. & Augustinus de nuptiis libro primo, capite. Io.& de bono conivg. capite . 7. Sed quia hoc vitae genere coelibatus Deo optimo gratior est , ideo voto firmatus Deo offertur, cuius quidem tanta est obligatio, ut si quis post contrahat, non in do sit irritum , sed incestum etiam connubium: quod & de clericis sacro ordine initiatis est sentiendum. Quo denique Brtiores mortis acerbissimae agonem depugnemus, ac peccatorum reliquijs expiati sponso nostro Christo, hoc exilio liberati , praesentemur; appositum est a Christo Domino sacrametum, quod uncti
ne, quam dicimus extremam, consertur: de qua locutum esse beatum Iacobum
cap. s. testatur Chryso. libro de sacerd. Concilium Florentinum, & Innocentius in epistola ad Eugubium. Caeterum quandiu inter hostes infestissimos, daemones stilicet, versemur,scire oportet nullam nobis esse securitatem, sed cum timore ac tremore incolatus nostri tempore salutem esse operandam, ut per bona opera vocatione nostra ut inquit beatus Petrus primo cap. sum et . canonicς ) certam ac firmam faciamus, semper soliciti, ne qui stamus, concidamus, peccati fallacia decepti . Porro dum cadimus,ac scelere nos polluimus, peccatoue mortali offendimus,
non fidem semper nisi infidelitate amittimus: semper tame Spiritum sanctum Inobis expellimus, iramq; Dei sempiternam commeremur. Hisce septem catholicae Christi ecclesiae sacramentis adiuti, & instructi vitam vivimus Christianam, quae cum actuosa sit, fieri non potest, ut bonorum operum si sterilis. Haec autem bona opera Deo non modo grata sunt, eiq; per se quia in Deo sunt facta placita, verusq; cultus: sed merita etiam tam pmioru hac in vita, ut inquit Augustinus Epistola. Io6. quam postea in Vita aeterna. Sunt enim ita iusta, & persecta, ut eis legem Deipij impleant, imo ut seuerum Dei iudicium sustinere queant, ut idem Augustinus ubi supra luculentissime dicit. Quae quoq; non modo pro se, sed & alijs, pro quibus pij ea suscipiunt, aut Deo offerunt, ad peccatorum expiationem tam vitiorum, quam mortuorum presentissima sunt, ut videlicet Deus misericordius cum cis aSat, quam alioqui erat acturus, Vt inquit praefatus Doctor serm. 3 a. de verbis
392쪽
verbis Apostoli, & de civi. Dei libro. a I. cap. 27. Porro animae, a poena peccatis debita suo absolutae tempore,non dormiunt usq; ad iudicium, sed cum Christo D mino suo in caelis regnant,aeterna,diuq; optata, atq; assiduis laboribus comparata beatitudine iam potitae. Ad quam ille nos perducat, qui vivit, & regnat in secula
seculoruin . Amen. Finis Sacramentorum.
394쪽
IN superioribus duobus tractatibus, nos Clemens Monilianus Cardinalis
Ararcoeli de Apostolorum symbolo primum , deinceps de medicinali sacramentorum ordine, quoad potuimus,dilucide egimus. Nunc diuinorum materia praeceptorum se nobis offert, quam compendiosa quadam serie prosequi decernentes,de diuina uoluntate quo successus clarior rerum euada nonnulla breuiter percurremus'
E ipsa diuina uoluntate Hugo de S. Victore lib. I. par. q. c. I. inquit. quod prima omnium rerum causa est uoluntas creatoris, quam nulla praecedens mouet causa,ctim aeterna sitinec subsequens confirmat,
in cil meX semetipsa iusta sit: neque iccirco iustum uelit, quia iustum fuit,quod uoluit et sed quod uolui iccirco iustum fuit, quia ipsa uoluit. Vnde siqratur,quare hoc iustu sit, decetissime respodetur, quonia secuta uolutate Uei est, quae iustissima est . Sed si ulterius quaeratur, quare Dei uoluntas iusta sit, co-grue respondebitur, quod primae causae non est causa. Rectitudo estim uoluntatis humanae consistit in consormitate ipsius ad uoluntatem diuinam. Obliquitas uero, & iniustitia, ex deformitate. Vnde beatus Augustinus super psal. 33. Illi sunt recti corde, qui in hac uita diuinam sequuntur uoluntatem . Voluntas Dei quandoque te sanum, quandoque te infirmum uult. Si quando sanus es, dulcis
tibi est uoluntas Dei, & quando infirmaris,amara,non es rectus corde: cum nolis tuam uoluntatem ad diuinam dirigere uoluntatem, sed uis Dei uoluntatem ad tuam curuare obliquitatem: illa recta est,tua curua.Iustitia ergo nostra in hocstra est, ut nostra infirma uoluntas de se non recta, diuinae conformetur uoluntati, tanquam eius regulae, cuius id proprium est, esse rectam . Quia uero angeliquidam, cum ab eadem deflexissent, a loco deiecti uoluptatis, lucis, laetitiae, &amoenitatum,ad loca poenarum, miseriar,& tenebrarum condemnati sunt, ideo oramus, ut fiat uoluntas Dei. Quem modum orandi Christus exemplo nos docui dicens,Ioan. 6. Non ueni, ut facerem uoluntatem meam,sed eius, qui misit me. Si ergo in aeternum manere uolumus, Dei, qui aeternus est, perficere debemus uoluntatem, cum nos homines uoluntatem habeamus obliquam, instabilem quam trahit mundus,suggerit diabolus,concupiscentia inclinat. Ideo dicamus, fiat uoluntaS tua. In quibus nostram diuinae conformare teneamur uoluntatem. Cap. II.
I quaeratur, in quibus teneamur facere Dei uoluntatem , & nostram
diuinae formare uolutati. Diciit doctores 6. & Α7. dist. pri. senten. Quod consormare uoluntatem nostram cum diuina potest esse aut lin uolito, aut in actu uolendi,aut in modo uolendi. In uolito, quando uolumus eandem rem, quam Deus uult. In actu uolendi, si uolumus illud, quod Deus uult nos uelle: licet no illud uel imus, quod Deus uult. exempli gratia, Deus uult filium releuare necessitatem patris, uidelicet infirmitatem,& paupertatem: cum hoc stat, quod uelit Deus patrem infirmum , & pauperem. In AA modo
395쪽
modo uolendi,quando ex simili charitate, & propter eundem finem uolumus, quod uult Deus: sic qui uult aliquid, quod Deus uult, & quod Deus uult eum
uelle: non tamen propter eundem finem , uidelicet non propter Deum c Nam propter seipsum uniuersa operatus est Dominus. Prouer.I6. conformat se diuianae uoluntati in uolito,in actu uelandi,sed non in modo. Hac praeposita distinctione, Respondetur per aliqua dicta. Primum, quod non oportet uoluntatem uiatoris,se conformare diuinae uoluntati in omni uolito: imo quandoq; potest uelle oppositum illius,quod Deus uult. Patet quia non tenetur semper scire co- sequentem uoluntate beneplaciti Dei,dicente Paulo ad Roma.xi. Quis cognouit sensum Domini λ ergo nec uelle, cum uelle praesupponat cognitionem: imo quandoq; potest oppositum meritorie uelle,sicut de Dauid legitur. a. Reg. 7. uoluit aedificare templum Domino, quod tamen Deus noluit per seipsum, sed per filium eius Salomonem aedificari . Voluntas tamen David fuit bona,& recta. Vnde ei dixit Dominus, Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo,bene fecisti,hoc ipsum mente tractans: ueruntamen tu non aedificabis mihi domum . 3. Reg. 8. Et Augustinus in Enchiridion caput . Io I . Aliquando bona uoluntate uult homo aliquid, ut bonus filius uult patrem uiuere, quem Deus bona uoluntate uult mori. Illa ergo uoluntas Dei nostram regulat, qua nobis innotescit,quid & qualiter nos uelle oportet: & haec, est praeceptum, uel consilium. Tunc enim recta est nostra uoluntas, quando id, & taliter uolumus, quod, & qualiter Deus uult nos uelle. In actu autem uolendi, & in modo, uoluntas nostra,si si recta, debet se semper diuinae consormare uoluntati. Secundum,Voluntas humana ad aliqualem Dei notitiam attingens, tenetur se consormare habitualiter mediate uoluntati beneplaciti dei, quantum ad uolita,per seipsam. patet, quia in omni homine usum rationis habente,debet esse talis uoluntas habitualis,qua sibi in genere placet, quicquid Deo placet, licet speci
liter ignoret ,quid Deo placeat . Nam quilibet homo tenetur habere cor rectum& ex consequenti uelle, quod uult Deus. Ultimum, uoluntas nostra tenetur sccosormare uoluntati diuini beneplaciti in particulari cognitae, nisi reuelatio,authraeceptum Dei ipsam ad oppositum obligaret. Quia uolens in genere uolitum a Deo, uult etiam hoc uolitum, scitum esse tale: & dicitur notanter, in particulari cognitae, cum possit bonus filius patrem suum uelle uiuere, quem Deus uult mori, dum ignorat, hanc esse Dei uoluntatem . Vnde licet Pater laboret grauissima infirmitate,adhuc filius potest uelle, patrem uiuere, & remedia quaerere licita: cum infirmitas non sit cuidens signum, ut Deus uelit patre mori. in
aliis autem similibus, potest homo in suis necessitatibus quaerere defensionem, di refugium. De uoluntate antecedente,& consequente. Caput. III. O L U N TA S diuina distinguitur in antecedentem,& consequentem,sed non eo modo, quo in nobis est uoluntas praecedens actum,
siue operationem, & subsequens, quo sbi complacet in illo, est in
Deo. Cum in ipso eadem sit uoluntas antecedens, & consequens, jortitur tamen diuersa nomina ad diuersa comparatae respectu enim uoliti mediate , est antecedens; respectu uero uoliti immediate, est consequens. Voluntas
396쪽
Voluntas antecedens est uoluntas diuina,dans alicui antecedentia, unde possit consequi aliquid, uel operari, parata coagere,si ille uelit eandem exequi: & scdicitur antecedenter uelle aliquid, quando ad id agendum, uel consequendilin, dat alicui necessario requisita, paratus illi coagere. Exempli gratia, Voluntas diuina uult antecedenter Petrum mereri,quando dat Petro liberum arbitrium, atq3 gratiam, additq; praeceptum, uel consilium,ut mereatur,paratus sibi cooperari ad actum meritorium ,in quo diuina uoluntas non quasi per se, & immediate fertur super operationem meritoriam, sed quasi mediate, & antecedenter, &tales operationes meritoriae sunt a Deo uolitae antecedenter, etiam priusquam fiant, imo, & si non fiant,ex hoc solum,quia uult effraciter ea, quae antecedunt actum meritorium. Per hoc, quod dicitur uoluntas diuina,excluditur uoluntas
signi: & per illud quod dictum est, dans alicui antecedetia, excluditur uoluntas consequens. Vnde in casu posito,uoluntas diuina dicitur consequens, respectu liberi arbitrii Petri,& gratiar sibi infitis,& praecepti,aut consili de agendo meritorie in esse positi. Sed respectu actus meritorii nondum in esse positi, dicitur
uoluntas antecedens. Dicitur cum consilio,vel praecepto, ad excludendas operationes uitiosas, quas Deus nullo modo uult. Dicitur ultimo nata coagere,per quod excluditur factum Abrahae,non enim uoluit eum Deus offerre antecedenter filium suum, ex quo non fuit paratus cooperari illi. Voluntas beneplaciti consequens,cst uoluntas diuina sibi in esse alicuius complacens, ipsum diligendo in esse, aut producendo, aut conseruando. Dicitur primo ipsum diligendo in esse, & hoc respectu suiipsius, & personarum in diuinis. Non enim uoluntas,
quae est eadem res cum essentia,seipsam, uel personas producit, aut conseruat, licet seipsam, aut personas uelit. Dicitur ulterius producens,& hoc respectu creaturae, quoniam uolendo creaturas ,eas in esse producit, aut conseruat: & sine
hac uoluntate,nihil fit in uniuerso,quae dicitur beneplaciti, & quae semper impletur: de qua in pS. 13 . Omnia, quaeculam Dominus uoluit,fecit in caelo,& in terra, & in omnibus Aby ssis. Et ratio est,ut dicunt sere omnes Theologi dist. 7. primi sent. Quia,quod aliquis effectus non fiat ab aliqua causa, contingit, aut quia non habet sussicientem uirtutem ad producendum illum: & hoc esse non potest in diuina uoluntate,chm ipsa sit omnipotens,& omnipotentia si respectu cuiuscunque, quod non implicat contradictionem . Aut quia ab alio impeditur in agendo: & hoc etiam,non,quia ratione dicta omnipotentiae potest remouere omne impediens: aliter deesset sibi potentia ad tollendum obstaculu. Vel quia in agendo, dependet ab alia causa, requisita secum ad coagendum, sicut ignis in camino non egit in pueros,quia Deus suam primam subtraxit causalitate,quae est necessaria,in quolibet effectu postiuo: & hoc adhuc non potest esse, quia &. si cum Deo in multis actionibus concurrant causae secundae, sicut sol ad illuminandum, potest tamen sua omnipotentia sine omni causa secunda producere quemlibet effectum,cum sit regula theologalis. Quicquid potest causa prima cusecunda, potest etiam per seipsam sine tali causa secunda. Aut quia ipsa causa mutatur in se,antequam producat estectum,quemadmodum homo non semper exequitur,quod proposuit, & hoc etiam nullo modo potest esse, quia est simpliciter immutabilis,chm quicquid Deus uult pro tempore, uelit ab aeterno. Voluntas antecedens non semper adimpletur,quia licet cuilibet det naturalia, similiter & gratiam,si non ponat obicem,& parata sit cuilibet coagere ad actum m
397쪽
ritorium,similiter & det praeceptum, & consilium, ut exequantur, multi tamen eliciunt actus demeritorios contra dictam uoluntatem.
De uoluntate Signi. Caput. IIII. Oluntas signi est creatura aliqua, siue effectius diuinae uoluntatis, signans,uel manifestans nobis eandem diuinam uoluntate. Vnde saepe ligna nominantur nomine significatorum eo modo,quo dicimus,ille fecit magnam misericordiam pauperi,cum eleemosvna exterior data pauperi ,sit signum misericordiar in animo dantis: & etiam dicimus testamentum, uel codicillum esse ultimam uoluntatem,cum sit signum ultimae uoluntatis testatoris. Ita secundum quandam figuram dicendi, uoluntas Dei uocatur aliquid ,quod proprie non est uoluntas Dei,sed signum illius, ut praeceptio,inhibitio, consilium,permisso,&impletio. Et haec uoluntas signi non semper impletur, praecipue in tribus prioribus, quia Deus omnibus pcipit obseruantiam suae legis,& prohibet illa,quae in se, uel secundum se sunt mala:similiter consulit eu, gelica consilia: nihilominus,ut patet ad sensum, non omnes parent ei. Vnde nuhil aliud est dicere uoluntatem signi non adimpleri, nisi ipDei praecepta,uel prohibitiones , uel consilia non adimplentur. Contra uero permissionem nihil fit,
uia eo ipso,quod est permisso, fit id, quod permittitur. Si enim non fieret, noiceretur permisso,similiter nec contra impletionem. De quatuor primis nonnulla sub compendio ad communem utilitatem dicturus,primo disseram de d calogi pnxceptis sub quibus,cum contineantur prohibitiones, specialem tractatum de illis praetermittam. Secundo de Euangelicis consiliis. Postremo depermissionibus.
De Decalogi titulo Caput. v. Ecalogo praeponitur quas titulus.Ego sum Dominus Deus tuus, qui
eduxi te de terra Aegypti,de domo seruitutis. Ελo. sto. Vbi manis statur,quis loquatur in Decalogo,quia Deus communis tribus. No- mine enim Domini intelligitur potentia,in qua magnificatur pater.
Nomine Dei,qui dicitur theos graece,idest uidens,intelligitur sapientia, in qua clarificatur filius. In pronomine uero possessivo uidelicet, tuus quod loco determinationis addituo insinuatur bonitas ,per cuius participatione efficitur meus, tuus,&c.in qua magnificatur Spus sanctus.Unitas essetiae innuitur per hoc,quod singulariter dicitur, ego sum. Loquitur autem illi Populo, qui eductus erat de aegypto . Vnde subdit, qui eduxi te &c. Pro quo notandum ,quod praecepta docalogi innata sunt cuilibet rationali creaturae,& sunt data expressis uerbis, ubi supra: Inquantum innata,respiciunt omnes: inquantum uero data,tantiam Populum praefatum eductum de terra aegypti. Educere enim est potentiae. De terra aegypti, sapientiae. De domo seruitutis, bonitatis. Aegyptus enIm tenebrae interpretatur,in quo error infidelitatis,domus seruitutis,reatus peccatic qui enim secit peccatum,Ioannis .8. seruus est peccati J designantur .Dicit ergo,ego Dominus,qui te eduxi,scilicet per potentiam. Deus qui te eduxi de terra aegypti, idest de tenebris erroris,& infidelitatis ad intelligentiam ueritatis,per sapientia. Ego tuus,qui eduxi de domo seruitutis,idest reatu peccati & prauorum morum in libertatem gratiae,& affectionem iustitiae per bonitatem. Praecepta
398쪽
Praecepta decalogi ad duo dilectionis mandata reseruntur. C ap. VI. A D E M autem decalogi praecepta in duabus tabulis digito. Dei scripta,Moysi Exod. ro. data esse legimus, ut inquiunt & Philo in eo Alibro,quem scripsit de decalogo,& Iosephus,quorum quinque erant in una tabula,& quinque in altera. Augustinus uero cotra praefatos, super Modum . q.7. quatuor uult prioris, sex autem posterioris esse tabulae praecepta: quae tamen omnia ad duo dilectionis mandata,Dei uidelicet,& Proximi, re)ucuntur. Ucrlim aliter idem August. in psal. 3 a. ordinat illa: quia in priori tabula ponit tantum tria, in quibus Dei charitas commendatur. In altera uero, septem ordinat, quae ad proximi dilectionem pertinent. Sententiae cuius se suta scribit Magister senten.lio.3. dist. 36.dc 37. addens, Quod dicta pcepta recte impleri absque charitate no ualent, neque ad alium finem praeterquam ad charitatem dirigi debent. In dictis moralibus praeceptis, est ponere duplicem radicem, alteram quo ad inchoationem, alteram quo ad consummationem. Prima est s cudum affectionem timoris,iuxta illud Ecclesiastici . I. Radix sapietiae est timere dominum . Secunda iuxta dispositionem amoris, qui charitas est. Vnde August. contra Faustum.Tanthm noli esse sub lege,ut illam timore impleas, sed sub gratia,ut sit plenitudo legis charitas: & sic quatum ad impletionem, & consummationem radix moralium est penes amorem. Haec charitas uia excellentissima est, Aut inquit beatus Paulus I.Cor. I3. quae secundum se ambulantes,ducir ad patria. Haec est summa bonarum actionum,salus morum,finis coelestium praeceptorum, mors criminum, uita uirtutum, uirtus pugnantium, palma uictorum, causa meritorum bonorum,praemium persectorum, ut inquit Prosper lib. 3. de uita contemplativa. Sanctus quoq; T homas opusculo .ait. Quod omnium humano' cactuti regula,siue lex,est charitas diuina. Sicut enim videmus in artificialibus, O
unumquodque opus tunc bonum,& rectum dicitur,quando regulae coaequatur, sc etiam quodlibet opus humanum tunc rectum est, & uirtuosum, quando regulae diuinae dilectionis concordat. Si uero ab hac discordat regula, nec bonum, nec rectum est. Decem itaque uerba haec,idest sententias,quae scilicet uerba Dominus digito suo hic inscripsisse in tabulis lapideis dicitur, ipsemet proprio suo
ore prius promulgauerat ad uniuersum populia de medio ignis Exod 2o.dicens. Ego sum dominus Deus tuus,qui eduxi te de terra Aegypti,de domo seruitutis,&c. Tabulas autem Dei mandato scriptas, imo proprio digito illius, secit Moyses recludi in arca foederis ad perpetuam Dei memoriam Obseruantia diuinora praecepto' est nobis possibilis,licet madatum de diligendo Deum ex toto corde,in hac uita impleri persecte no possit. C ap VILNtequam ueniamus ad uniuscuiusq; praecepti declarationem, pra suppono unum, uidelicet quod obseruantia dictorum diuinorti praeceptorum est nobis cum ipsius adiutorio possibilis, quod tamen ipse pnatus est semper nobis praestare,si nos eo uti uolumus.Vnde postq; dominus praecepta dederat filiis Israel, ostedere uolens omnia, quae cis praecep
rat possibilia esse,dixit Deut. zo, Mandarum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, AA ii i non
399쪽
non supra te est, neque procul postum,ne v in cano situm,ut possis dicere, quis
nostrum ualet ad caesum ascendere, ut deserat illud ad nos &c. S ed iuxta te est sermo ualde in ore tuo,& in corde tuo, ut facias illum. Et Mat. Ia'. Iugum meusuaue est,& onus meum leue. Similiter primae Ioan . s. Mandata eius grauia non B sunt. Beatus quoque Ambrosus in primo libro de Iacob, ct uita beata. c. 3 . ait. Nemo tenetur ad culpam,nisi uoluntate propria deflexerit. Et beatus Baslius in uita Monachorum .c. 83. de dilectione inimicorum ait. Nunquam autem praeciperet hoc iustus& clemens Deus, nisi utique etiam possibilitatem nobis donaret. H ieronymus quoque ad Damasum ait, Execramur etiam eorum blasphemiam,qui dicunt,impolubile aliquid homini praeceptum esse, & mandata nonc a singulis posse seruari. Sed si haeretici obiiciant nobis praeceptum dilectionis Dei ex toto corde, Respondetur, O non sic praecipitur nobis, ut Deum ex toto corde diligamus, ut nihil praeter illum diligamus, aut quod omnes uires nostr uoluntatis tali dilectioni applicemus : sed sic iubemur diligere Deum, ut nihil repugnans praeceptis Dei amemus. Qua propter ille dicendus est diligere Deuex toto corde, qui Deum diligens reliqua omnia mandata seruat, ut aperte colligitur quarti, Reg. xi. ubi de Rege Iehu dicitur, Porro Iehu non custodiuit, ut ambularet in lege Domini Dei Israel in toto corde suo,& subdens causam dixit Non enim recessit a peccatis Hieroboam,qui peccare fecit Israel. Quia enim alterum mandatum transgressus est,dictus est,non ambulasse in toto corde. Unde Gregorius super illa uerba Ioan . I . Si quis diligit me sermonem meum serua-D bit . Vere .n.eu diligimus,si ad mandata eius, a nostris nos uoluptatibus coarctemus . Sed dilectio Dei,ad quam producendam anima adhibet omnes uires suas,& omnem conatum, in hac uita haberi non potest: nec illa nobis pn cipitur ,sed illa est, quae expectatur in praemium. Vnde sicut ex beati Pauli sententia primae cor. I3. Dicitur. Nunc cognoscimus ex parte,ita hic oportet dicere, quod diligamus ex parte, clim dilectio sequatur cognitionem, & in posterum speremus diligere ex toto.Hoc idem Augu. inquit libro .3 contra duas epistolas Pelagianorum ad Boniflacium . c. 7. cuius opinionis est etia sanctus Tho. 22. q articulo 6. &Bernaratis serm. o. super cantica, dicens. Est charitas E in actu,est & in affectu:& de illa quidem,quae operis est, puto datam legem hominibus , mandatumq; formatum. Nam in affectu, quis ita habeat, ut manda- ture'Ergo illamadatur ad meritum,ista in praemium datur,cuius initium quide, profectumq; , uitam praesentem experiri diuina posse gratia non negamus: sed plane consummationem deserimus fututae selicitati.
Adoratio quae spectat ad primum praeceptum quid sit , & quomodo
distinguatur a reuereri,honorare,laudare,& glorificare.
Caput. VI ILRimum enim praeceptum,quo Deum unum colere iubemur ad patrem,secundum de iuramenti ueritate, ad filium, Tertium de spirituali uacatione, ad Spiritum sanctum, pertinere uidetur: ita ut his tribus pceptis tres personas, quae sunt unus Deus, colere iubeamur.
Principio* uidendum, quid sit adoratio, & quomplex: & qua Deus proprie sit a nobis adorandus. Pro quibus nota, quod ista te habent per ordinem,uidelicet
400쪽
Iicet reuereri,honorare, Iaudare,glorificare, & adorare, de semper posterius addit aliquid ad prius. Revereri quempiam secundum Scot. dist . 9. Tertii, est
animo reputare magna bona,quae quis uidet in eo,aut aestimat esse in illo,parub pende do illorum coparatione, quae considerat in seipso. Honorare uero,est reuerentiam interius existentem in animo opere exteriori indicare. Vnde honor est exhibitio reuerentiae in testimonium uirtutis. uidelicet eius,quem reueretur. Laudare autem,est honoratum pro bonis,quae in se habet, aliis commendare. Glorificare,seu magnificare, est laudes honorati,longe, lateque praeconi dare. Gloria enim est frequens fama cum laude. Adorare autem,est in id,quod est rouerendum, honorandum, atque glorificandum propter suae sanctitatis eminentiam atque uirtutis, totam spem atque fiduciam, se subiiciendo,proiicere. Vnde adoratio dicitur cultus propter uidelicet diligentem intentionem circa illud, quod adoratur. Illud enim dicitur coli, cui quis studiose intendit,operam suam exhibendo. Dicitur etiam seruitus,quia huiusmodi opera exhibentur adorato in recognitionem sui dominii. Dicitur Theosebia, id est diuinus cultus, uia in ipsa singulariter colitur Deus. Dicitur & religio, quando ad huiusmo-i adorationem homo seipsum specialiter obligat, dicente Tullio in Rhetorica,
Religio cuidam superiori naturae cultum, reuerentiamq; affert. Adoratio est una trium,sicut est una maiestas. Vnde Gene. 18 . dicitur, quod Abraham tres uidit, & unum adorauit Vnde licet sit discretio trium personarum , est tamen una adoratio, quia una maiestas, una aequalitas in tribus . Vnde Ioan . s. Qui non honorificat filium, non honorificat Patrem,qui eum misit. Et Hilarius in libro de Trini. Honor geniti est honor Gignentis , & e conuerso. Respiciendo etiam essentiam, unus & idem honor numero latriae, & eadem adoratio debetur ei. Sed quia ut dicitur Ioan . Spiritus est Deus, & qui adorant eum, in Spiritu, &ueritate oportet adorare : ideo beatus Augustinus inquit, Quod adorare in Spiritu est fide, spe, ct charitate in eum tendere. Extollere etiam bonitatem alicuius in corde suo tanquam summam respectu bonitatis suae, a quo quis suam etiam habet bonitatem, cum respiciat solum Deum pro obiecto conuenienti, ut summum bonum, uel Dominum , pertinet ad latriam , quae soli Deo conuenit, cui interiori actui correspondent aliqui exteriores: signa dicti interioris, ut sacrificia, ritus, uel genuflexiones, protestantes istam reuerentiam summo Domino exhibendam, & summam dominationem in eo, cui talia exhibentur, & subiectionem ad illum in exhibente . Ex quibus actibus tam latriae interioris, quam exterioris frequenter elicitis potest generari habitus inclinans ad faciliter ,& prompte eliciendum similes actus, qui sicut crant boni, & debitis circunstantiis ornati, ita habitus ex eisdem 'generatus , crit bonus . Latria enim potest accipi, uel pro cultu siue reuerentia , aut adoratione Deo exhibita actu interiori, ratione summi dominii, uel summi boni. Vel pro reuerentia exhibita Ueo, actu exteriori. Seu pro habitu inclinante ad talem actum . Et ille actus, clim sit rationi rectae consonuε , uirtus est, non theologica secundum Scotum, ubi supra, clim non habeat Deum pro obiecto immediato, sed honorem deferendum Domino increato; Eriter ouirtus moralis, contenta sub rustitia, qua redditur superiori, quod sibi debetur
