장음표시 사용
401쪽
Obligatio ad actum latriae pertinet ad primum praeceptum. Cap. I T. RBligatio igitur ad actum adorationis, siue latriae, pertinet ad primum
praeceptum . Non habebis deos alienos, Exod. 2o. quod non modo est negativum prohibens adorationem exhiberi alicui, cui non conuenit. sed afirmativum, ut habeatur Deus verus, & tanquam dominus adoretur,de quo Deuter. 6.Dominum Deum tuum adorabis :m quo excluditur idololatria, & obligat semper, sed non pro semper. Ad istum uero actum B.eliciendum aliquando ab adulto pro tempore legis Mosaicae uidetur determin tio esse facta per illud ,quod habetur in tertio praecepto ut dicetur insta uidelicet Sabbata sanctifices, quod etiam filii praeceptum legis naturae, ut scilicet aliquo determinato tepore uacaret homo ab operibus seruilibus ad Deu magnil candia . In lege uero noua determinatur tempus in die Dominico, & in oblatione illius summi sacrificii, uidelicet Eucharistiae, quam debet Sacerdos offerre pro se,& pro populo, ad Hebr. 3. Populus autem offert spiritualiter, cum tene tur eadem die audire missam integram, de consecr. dist. I. c.Missas. Et si aliqua necessitas excuset a missa, necesse est impleri illum adorationis actum in aliquo aequivalente, ut saltem die illo specialiter deputato cultui diuino, habeatur esse quis actus immediate relatus in Deum ad eius reuerentiam. Homo Christus quomodo latria adorandus Cap. X.
I quaeratur, an Christo praecise secundum diuinam naturam conueniat latria, respondet Gabriel Biel lect. o. super canonem,Quod refert multum loqui de natura humana in Christo,& de homine Christo. Nam homo est nomen personae, non sic humana natura: & con-zdT duod homo Christus adoratione, quae est latria, est adorandus, cum sit Gersona uerbi, & ita Deus: & ex consequenti ea adoratione, quae solius Dei est,
adorandus est, a qua adoratione licet natura humana excludatur, ut ratio adorandi non tamen, ut terminus adorationis: cum secundum Damali enum in 3.
lib c. a. Ohristum Deum persectum, & hominem perfectum, simul & patrem,&seiritum sanctum cum incommutabili carne eius una adoratione adoramus. Humana autem natura in se considerata, est adoranda hi perdulia, ut dicit glos. ner osal. 08. Adorate scabellu pedum eius Hy perdulia autem est honor quidamaonus, qui exhibetur creaturae rationali excellenti, propter maiorem allanitatem' & coniunctionem ad Deum. Hac adorationis specie adorari debet beata Virgo mater Dei. Vnde in Ephesino concilio,cum Nestorius --,non aut esse Mariam uirgine asseueraret, sub anathematis poena stiisse legimus interdictum , ne quis eam auderet appellare, non quod hoc nomine recte uocari non potuisset, aut possit, sed quod obviandum esse errori putauerunt ouo Nestorius purum hominem Christum,non autem Ueum, & honune oepetisse Mariam uirginem contendebat. Dulia uero est cultus, uel honor, qui exhibetur creaturae, eo quod participat diuinam dignitatem,uidelicet potentia, sapientiam uel bonitatem. Adoratio enim secundum Alexandrum de Ales in 3. par.summae, respicit Deum inquantum est superior,& excellens: unde adora
402쪽
tio est motus in Deum,non ut in fine,sed ut in principium. Amor uero est m tus in ipsum,ut in finem.Ratio autem finis non mutatur in dilectione Dei,& proximi,diligendo ipsum summum bonum ipsi deo & proximo, sicut nec debitum, imo eadem ratione diligo Deum,& proximum:cum in seipso,&sua imagine d
beo diligere summum bonum . Adoratio enim est motus in Deum, ut in principium: uariatur autem ratio principii in adoratione Dei,& proximi, sicut & ratio debiti: qura Deus est principium ad esse,& conseruationem esse ipsius creaturae. Rationalis uero creatura est principium ratione doni excellentis ad bene esse alterius, ut puta subditi,ratione cuius potest ipsum ducere in superiora: sicut Praelatus per potestatem, Doctor ratione sapientiae per cognitionem, Sanctus uir per exemplum. Ratio debiti, qua debeo adorationem uel reuerentiam pro Ximo,est ratio,qua debeo principio ad bene esse,& non ad esse, uel eius conse uationem. Dignitas enim diuini esse per potentiam,& participationem conu nit Praelatis. Dignitas sapientiae doctoribus. Dignitas uero bonitatis conuenit sanctis,ratione quarum sunt principium ad bene esse aliorii:& ut sic,debetur eis
Catholici adorando sanctos ,praelatos,doctores,& imagines non sunt idololatrae. Caput. XI.
VI A enim scriptum est . Non ficies tibi sculptile, ideo inquit D
mascenus,* antequam Deus esset humanatus, facere Deo imaginuerat impietatis,chm esset inuisibilis, incorporeus, in circunscriptibilis. Summae impietatis igitur erat figurare,quod diuinum est. Hinc est,q3 in ueteri testamento non erat in consuetudine usus imaginum, Deum figuratiu. Quia uero Deus ipse per uiscera misericordiae suae, secudum ueritatem propter salutem nostram factus est homo non ut Abrahae uisus est in specie hominis, quando tres uidit,&unum adorauit, nec ut prophetis sed secundum substantiam, uisus est, & cum hominibus conuersatus mirabilia fecit, hassus est, resurrexit,&ad caelos ascendit: quae omnia secundum ueritatem iacta sunt,& uisa ab hominibus ac scripta ad memoriam & doctrinam nostia. Ideo patres,quia non omnes sciunt literas, aut lectioni uacant, excogitauerunt, uelut quosdam triumphos, similia in imaginibus describere ad uelocem memoriam, quas procidentes adoraremus,similiter & Sanctorum certamina crigentia nos ad fortitudinem, imitationem, zelum uirtutis eorum, & gloriam Dei. Honor enim, qui
tribuitur imagini,no alio,quam ad prototypon resertur, sicut a Basilio in libro de S piritu sancto. c. I8 le imus annotatum: cum nemo tam sit lapis, ut lapidibus, & lignis inesse putet sensum. Nihil igitur contra primum praeceptum peccatur,s sanctis,& corum imaginibus debita ueneratio praestetur. Vnde sancta synodus septima. acti. 7. exclamauit. Quicunt sentetias sacrae scriptura: de Idolis, contra uenerandas imagines adducunt, Anathema. Qui uenerandas imasines Idola appellant, Anathema. Qui dicunt, quod imagines christiani, ut Geos, adorent, Anathema. In octava quoque synodo Acti. decima, idem decretum est.
403쪽
Triplex a nobis Deo cultus exhibetur,& sanctis . Caput. XII. RRO maiori praedictorum declaratione est notandum, Quod triplexa nobis Deo cultus debetur. Imitatio uidelicet. Honor,&Inuocatio.
Praecipuus & Deo gratissimus est imitatio. Vidit hoc Ethnicus isse Socrates, qui dixit, uis Deos tibi propitiari . ' bonus esto. Christus enim no latu incarnari uoluit,ut esset uita nostra, sed ut seipsum nobis exempli uiuendi proponeret, ut scut ipse ambulauit,& nos ambularemus Ad hunc cultum inuitat nos Paulus ad Eph. s. Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi. Nec iniquum est hunc praecipue cultum trasserre ad homines, in dixerit Paulus primae cor. . Imitatores mei estote, sicut & ego Christi, uoluit enim ab aliis imitari,quatenus ipse Christum imitatus est,no sub ea ratione, qua persecutor , uel blasphemus, sed quatenus misericordiam Dei consecutus fuerat, & ut iam in seipso non uiuebat,sed Christus in eo: ita ut imitari Paulum,nihil aliud ius rit,quam Christum in Paulo uiuentem imitari . Et sic patet, quam recte cultus hic sanctis tribuatur,quos cum imitari iubemur,nihil aliud,* Chrim in sanctis imitari iubemur,quem imitari non est impossibile,cum dicat Basilius serm. a. de baptisno .c. ultimo. Respicientes igitur in Christum , animi nostri alacritatem glorioso imitandi studio intendamus . Vbi uero sanctos cosideramus, docemur studium hoc imitandi Christum non esse impossibile, ut per illorum considera tionem alacriores facti, *ncerum & immaculatum mandatum Domini ad momtem usque seruemus,atq; in uitam aeternam ingrediamur. Nihil ergo detrahitur persectissimo exemplari sanctos imitando,sed augetur potius illius gloria. Secu-dus cultus Deo debitus consistit in honore,&ueneratione. Vnde dictum est a beato Paulo. I. Tim. I. Soli Deo honor, & gloria: quod non contrariatur sibi dicenti ad Rom. a. Gloria & honor omni operanti bonum. Sciebat enim Paulus , , summus cultus, & gloria soli Deo conueniebat r sed non propterea sua quoch gloria,& honore fraudandos esse putabat eos,qui bonum essent operati, per quos nomen Dei sanctificabatur, sicut contra, per eos qui perperam agunt, nomen Dei blasphematur. Quid enim aliud ueneramur in sanctis, nisi Dei dona e nisi Christum ipsum uiuentem,& operantem in illis Athanasium laudans dicit Gregorius Nazianzenus in oratione in Athanasum,uirtutem laudo,uirtutem autem laudans Deum laudo. Dei natam donum est omnis uirtus,a quo proficiscitur omne datum optimum Iacobi .et. Qui honorat Dominum,inquit Epiphanius, haeresi. 25. honorat etiam sanctum ,qui uero ignominia asscit sanctum, ignominia etiam afficit Dominum. Vnde Augustinus in ps. In Petro quis honoratur,nisi ille defunctus pro nobis: sumus enim Christiani, non Petriani. TONIe a Petro Tolle a Paulo dic. δ Apostoli, ν mar res Christi fuerunt, no plus eis honoris debebitur, quam uel Aristidi iusto, uel Phocioni,vel Zenoni, quorum uitae sanctimoniam ab his,qui Graecorum historias conscripserunt,plurimum i simus esse commendatam. Tertius cultus Deo debitus,& a nobis sibi impende-dus, est in Inuocatione, si ergo nullum crimen est in imitandis sanctis,& honorandis,quid esse criminis in illis inuocandis poterit. ' Non enim tanquam largitores hoc enim solius Dei proprium est sed tanquam deprecatores inuocantur. Aliter enim inuocamus Deum, aliter sanctos. Deum inuocantes dicimus, concede qua sumus,tribue quaesumus. Sanctos inuocantes nihil aliud dicimus , quam
404쪽
qua orate pro nobis. Nec in hoc Christi gloriae derogatur,quod alius a Christo
mediator quaeritur,dum a sanctis intercessio postulatur. Derogabat ne Christi gloriae Paulus, quem toties ad sanctorum intercessionem confugisse legimus e Non ne sciebat unum esse mediatorem Dei, & hominum Christum Iesum c Et tamen pro omnibus, qui in sublimitate costituti sunt,obsecrationes fieri uoluit. Quid autem est obsecrare pro aliquo, nisi mediatorem inter eum esse, quem petis,& eum, pro quo petis r Vnde in concilio Constantinopolitario, ut habetur
tom. z. cociliorum .c.7. cum praescripsissent patres, quibus uerbis esset Deus ora-dus,mox subiunxerunt,tiis actis,& creatore suo solo Deo adorato, invocet sanctos,ut pro se intercedere apud maiestatem diuinam dignentur. Omnes enim
orationes Ecclesiae ad patrem fere dirigere concludit,non per Petrum, non per Paulum, sed per Dominum nostrum Iesum Christum,per solius illius passionis meritum, qua nos redemit, quae omnia concedi sibi postulat. Vnde Gregorius in Narilaenus in monodia Balatii, T v autem, inquit, o Basli ex alto nos rapice, ct carnis stimulum,aut tuis siste precibus aut sertiter nos ferre persuade. Et Hieronymus in Epitaphio Paulae, Vale inquit, is Paula,& tui cultoris ultimam senectutem tuis orationibus adiuua, fides & opera tua te Christo sociant,praesens facilius,quod postulas,impetrabis. Et Augustinus in meditationibus .c. 23. Crate Dominum,orate piissimi,orate omnia agmina sanctorum. Et C hrysestomus homil. 66. ad populum Antiochiae in laudibus ponit Imperatoris, quod is purpura indutus accedit ad Martyrum sepulchra complexurus,& fastu deposito, stat sanctis supplicaturus.
Reliquiae sanctorum sunt uenerandae. Caput. XIII. V ID dicam de sanctarum reliquiarum ueneratione & uirtute Ruf-v IV clicam de sanctarum reliquiarum ueneratione & uirtuteri uLfinus libro secundo. c.32. Ecclesiasticae historiar narrat de Theodosio Imperatore, P is contra Eugenium praelium initurus circumibat cit sacerdotibus & populo omnia orationum loca, & ante martyrum,&Apostolorum thecas iacebat cilicio prostratus,& auxilia sibi fida sanctorum intercessione poscebat. De reliquiis Geruasi, Prothasi,& Stephani mar rum, quid dicam ξ Tantus fuit ad eas hominum concursus, tot & tanta per eaS mir cula facta,ut beatus Augustinus libro. 22. de ciuitate Dei .c. 8. miretur: quo et in loco moris fuisse scribit,ut recitaretur in teplo,quid quisq; beneficii accepisset. Offerre tamen sacrificium alicui,ita est seruitus diuinitati debita,& propria, ut qui homini eam tribueret, idololatriae crimen euadere non possiet. Si dicant haeretici,* animae sanctorum ignorant preces nostras, obiicitur eis illud, quod Gregorius libro. dialogorum .c.32. inquit. Quid enim est, quod ibi sancto- rum Animae nesciant, ubi scientem omnia sciunt & Dionvsius. cap.II. caele- Vstis Hierarchiae, Quis ibi aliquid ignorat,ubi omnes sentem scientiae Deum ubdent ἄρ' certe qui intus omnipotentis claritatem uident, nullo modo credendum
est,quod foris aliquid sit, quod ignorent. Hoc etiam scire possunt, ut dicto Dionysio placet, ubi supra. c. . reuelantibus Angelis. Si iterum obiiciatur nobis dictum nonnullorum aliorum haereticorum, qui eo temeritatis deuenerunt, ut affirmare non uereantur, sanctos nondum esse Dei conspectu suauissimo pol
tos , sed adhuc in abditis quibusdam receptaculis extremum expectare iudiciio uniuersalis
405쪽
c uniuersalis diem. Contra hos respondet Curillus ad Reginas Iibro secundo derecta fide. Olim,inouit,liberatae a corporibus animae hominum, in subterranea receptacula demittebantur,implentes mortis promptuaria. Vbi autem Christus spiritum suum Patri commendauit, etiam hanc nobis praeparauit uiam: no enim
ingrcdimur in infernum &c. Et Basilius de S piritu sancto ad Amphilochium ,
An non extremi stuporis est, inquit,sanctos fateri cum Christo non esse, quad quidem Pauli peregri fians a corpore praesens est apud Deum,& resolutus, iam cst cum Christo obiiciunt tertio dicti haeretici nobis dicentes . Quis generalis D Iudicii erit usus futurus, si ante illud mercedem quisl suam recepturus cstὸ Quibus respondet Gregorius quarto Dialogost. c. et Quod hoc creicit animabus in Iudicio, q) nunc animarum sola,postmodum uero corporum beatitudine, perfruuntur: ut ipsa quoq; carne gaudeant,in qua dolores pro Domino pertuleriat: de qua scriptum est,m in terra sua duplicia possidebunt. Stolas suas igitur, animarum modo recipiunt,tunc post Iudicium animarum simul& corporum gloria latabuntur.
Primum p ceptum de uno colendo Deo,tres habet Clausulas. Cap. XIIII.
Rima clausula est,non habebis Deos alienos coram me. Vbi prohibemur adorare creaturas spirituales, scilicet Angelos. Secunda non facies tibi sculptile,hoc est imagines fictas, quae nullius rei naturalis sunt repraesentativae. Tertia nech omnem similitudinem,uidesicet,rei naturalis imaginem . Et sequitur,quae est in casso desuper, ut Solis, & Lunae: &quae in ter ra deorsum,ut hominis,bouis,& similium: nem quae sunt in aquis,id est piscium. Non adorabis eas scilicet actu exteriori, nes coles affectu interiori. Prima huius pcepti clausula ostendit Iudaeos,& Saracenos Idololatras, qui Deos habent alienos. Iudaei quidem Messam, Saraceni autem Mahometen, expectat. Contra secundam faciunt haeretici,qui non credunt de Deo,nisi quod imagin tione sua,& phantasia confingunt. Contra tertiam faciunt mali christiani, eo msuperbi colunt similitudinem eorum,quae sunt super terram, uidelicet honores . Danielis .ii. Nam super omnia desiderant aliis praeesse. Auari colunt similitudinem eorum, quae sunt in terra, ut puta pecuniam,&diuitias. Auaritia enim est Idolorum seruitus ad colos 3. Voluptuosi colunt similitudinem eorii, quae sunt in aquis,idest delitias,& uoluptates,quom uidelicet Deus uenter est,ad Ephe.3.
De comminatione Dei,huic primo suo praecepto superaddita. Cap. XV.
Icit enim, Ego Dominus Deus tuus sortis zelotes &c .Repetit autem id ,ego Dominus Deus tuus, ut repetitione demonstret hanc esse sucficientem causam,cur sibi prae omnibus,amor, cultus, seruitus,& Obem dientia debeatur. Quod uero additiortis, zelotes &c. Ad terrorem quidem licit eorum,quos parum mouet solum praeceptum. Sequitur,uisitas iniquitatem patrum in filios in tertiam,& quartam generationem, idest uisitas siue Puniens,non quocunt modo,sed ad instar eius,qui ardenti zelo accensus seu re animaduertit in iniquitatem suorum,non quidem studio exterminandi , sed
reducendi ad ossicium. Vistans autem non quorumcun*, sed patrum in filiis,
406쪽
hoc est in parentibus inchoatam,& in succedentibus generationibus continua- m. Ego sortis Zelotes, amoris zelo accensus, uisito quidem auerses a me in uirga & flagellis usque in tertiam ,& quartam generationem, non autem ultra. Nam eo usque patienter quidem expecto ad resipiscentiam. Verum s aestuantis amoris mei flagellis saepius uisitati non obediant,si obsurdescant, pertinaciterq;
pergant ad quartam usque ganerationem ,non adiiciam ultra , ut amore zelans uisitem eos: sed deseram, abiiciamq; eos, auertens zelum meum ab eis,quemadmodui dicit Dominus ad Hierosolyma,Ezechielis.I6.Propterea auferetur zelus B meus a te,& quiescam, nec irascar amplius: quasi diceret,cessare faciam iram mea in te,& recedet Zelotu pia mea a te, idest extremis suppliciis afficiam te, nec te amabo amplius: qualis profecto subtractio Dei zeli a nobis est, uelut extremum irreconciliabilis indignationis supplicium. Quandiu enim zelat nos Deus, &Zelando uisitat, tandiu ex ardenti amore adhibet increpationes, minas, uerbe ra,dolores:clim dicat Deus Apoc. 3. Quos amo,corrigo,& castigo, eum sane ob finem, ut sic demonstret,cui obsequi oporteat: sicci; reuocet nos ad se,iuxta illud Hieremiae.6. Erudire Hierusale,ne discedat a te anima mea. Verba igitur supradicta textus simul insinuant,& miram abundantiam diuinae bonitatis,ac patientiae in eos,qui male agunt,& horrendam extremi mali comminationem in eos, qui pertinaciter nimia patientia Dei abutuntur Contra quos Paulus ad Rom..et. An diuitias bonitatis eius,& patientiae,& longanimitatis contemnis ξ Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit e Secundum autem duritia tuam,& impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae &reuelationis iusti iudicii Dei,qui reddet unicuique secundum opera sua: iis quidem,qui secundum patientiam boni operis, gloriam,& honorem,& incorruptionem quaerunt, uita aeternam: iis autem,qui non acquiescunt ueritati, iram, & indignationem. Et ideo addit textus ubi supra,& faciens misericordiam in millia his, qui diligunt D& custodiunt praecepta mea, quae uerba intelliges,qua possunt plenitudine intelligi, nempe in millia generationum , hoc est etiam in millesimam usque generationem, in millia retributionum,in millia temporum, artatum, seculorum , &quicquid amplius his dici potest . Nam quemadmodum zelotis amor, seu delusamantis erga filios subtractionis terminum habet: ita purae charitatis dilectio omnino finem nescit,ac modum &c. At pergamus nunc ad secundum madatu . EPraeceptum secundum. Caput. XVI. ON assumes nomen Dei tui in uanum, idest secundum Sco. 37. tertii .q. unica. Non facies Deo irreuerentiam. Hoc praeceptum secundum eundem cum priore est stridie de lege naturae, cum sequa- setur necessario, quod si est Deus, est amandus, ut Deus,& nihil aliud est colendum,tanquam Deus: nec Deo est facienda irreuerentia:& per consequens in istis non poterit Deus dispensare, ut aliquis possit licite facere oppositum illius,quod prohibetur . Memineris ergo praeceptum hoc de non iurando potius esse Euangelicum, quam legale, & nunc obseruatu magis necessarium, quam tempore legis. Constat autem per scripturas expresse praeceptum esse. Primo, non assumere seu usurpare nomen Domini in uanum, uel stustra.
407쪽
n Secundo, non polluere nomen Domini. Tertio,non peierare in nomine Domini, Leuit. 19. Quarto, nbn iurare omnino,Mat. I. & Iacobi. 2. Non iurare quodcunque iuramentum. Vanum secundum Philosophum est, quod nihil in se habet, unde possit rationabiliter reserri in aliquem finem honestum , atque utilem . Frustra uero dicitur quicquid praeter necessitatem est, & fructu caret utilitatis ec ullum habet honesti ossicium. Saluator noster Mat. s. ait. Audistis, quia dictum est antiquis, non periurabis: reddes autem Domino iurameta tua. C Ego autem dico uobis,no iurare omnino, neque per caesum & c. Ex quibus uerbis consequens uidetur non esse iurandum per sacramenta, quoniam uasa sunt gratiae Dei, & uberrima nostrae salutis subsidia: neque per Euangelium, quoniauerbum Dei est ,& pabula uitae r neque per nomina plagarum, quia instrumen-ra sunt uindicantis iustitiae Dei: neque per ullam omnino creaturam,quoniam omnia subseruiunt uoluntati diuinae non minus, quam terra, quae dicitur se bellum pedum eius ,
Iuramentum quomodo sit in se bonum. Caput. X VILE D ne decipiaris, nota, quod est limesis damnata, asserere christianis prohibitum esse omne iuramentum , in qua haeresi olim susrunt Uualdenses,Cathari,& Anabaptistae .Rursus haeresis est non mi- nus execrabilis affirmare, quod liceat iurare simul & peierare ex causa: cuius erroris ,per Augustinum ex libro de haeresibus, erant Priscillanistae: in quo errore suerunt etiam illi, qui se apostolicos solent appellare, ut habetur in
sermone. 6s. & 66 diui Bernardi super cantica . In utroque horum extremorii ,
cum sit uitium, sistendum est in medio, in quo uirtus consistit. Si enim simpliciter prohibitum est a Saluatore quodcunque iuramentum, cur dicit alia scriptura, laudabuntur omnes, qui iurant in eo ps. 62. & alibi, Hier. q. Iurabis uiuit Dominus, in ueritate, in iudicio, & in iustitia ξ & Deut. 6. Dominu Deutuum timebis, ac per nomen illius iurabis Contra si aliquo modo iurare licet,
cur tam absolute dicit Dominus. Ego autem dico uobis, non iurare omnino rct beatus Iacobus, Ante omnia fratres mei nolite iurare, neque per canum, ne per terram, neque per quodcunque aliud iuramentu. ' Pro concilianda tali scri- turarum contrarietate, notandae sunt multae Doctorum sententiae. Sanctus homas . 22.q. 89. art. 2. inquit. Iuramentum esse ex se bonum, & hoc ex origine, & fine. Ex origine quidem, quia introductium est ex fide, qua homines credunt Deum habere in fallibilem ueritatem,& uniuersalem omnium cognitionem . Ex fine, quia inducitur ad iustificandum homines, & ad terminandas
controuersias ,ad Hebr. 6. Homines per maiorem se iurant,& omnis controue sae eorum finis ad confirmationem est iuramentum. Finire autem controuersias
hominii, stabilire quoque ueritatem incertam,& ambiguam,res est utilis in moderatione reipublicae, & necessaria, sine qua tribunalia non subsistunt, & descit omnis ueritatis inquisitio. Quo in loco docet Paulus, ad quem debeat hominuiuramentum inflecti scilicet ad Deum , qui longe maior est, & sublimior omni creaturata quia non habet maiore se, ideo per semetipsum iurat . Cum et tur mus, inuocamus Deum in testem illius rei,pro qua fit iusiurandum: nec possumus tutius fidem facere non credenti nobis, quam attestari Deum,ad quem no
408쪽
bis est confugium,ut controuersia omnis dirimatur:& cum iurametum sit actus latriae, ut dicit Dominus Ioannes arboreus libro. 9. suae T heosophiae. c. 17. non
uideo quare in Evangelio simpliciter prohibeatur. Iurare non est malum,sed peierare. Caput. XVIII. Iuus Augustinus sermone .3o. de uerbis Apostoli abunde edifferens
illas tres sacrae scripturae sententias,quae nobis uidentur aduersari, ubdelicet beati Iacobi capite quinto, Sit sermo uester, est est, no non, A &Mati. . Ante omnia nolite iurare,& paulo post, Nolite iurare,neq; per caenum,neque per terram, Inquit, non esse peccatum iurare,sed peierare. Iurauit enim Dominus,iurauerunt & sancti,nec dicit Apostolus,nolite iurare, nisi
ad euitadum periurium.Nam ita scribit Augustinus,quia graue peccatum est peierare,compendium tibi dedit scriptura, noli iurare quid dicturus tibi sum homo e verum iura,& nihil prohibet id,quod ex se bonum est, cedere in malum
cius,qui non eo utitur bene : quemadmodum sumere Eucharistiam ex se bonuest, malum tamen abutenti,& indigne sumenti,ita iurare ex se bonum est: cedit tamen in malum eius,qui leuiter & sine necessitate iurat.Idem Augustinus in expositione ,pri. c. epistolae ad Gal.innuit,quod licet appetere iuramentum no cupiditate uel delectatione iurandi,sed propter aliorum infirmitatem,quia non aliter mouentur ad fidem. Clicthoueus libro H. de uotis Monasticis cap. Io in Antiluthero dicit,Christum non inhibuisse in Evangelio iuramentum sed dedisse
consilium deuitando iuramento,ne quis ex consuetudine prolaberetur in per- Biurium. Nec subticebo,quod dicit Gratianus. 22. q. I. C quod iurametum Quod aliud est sponte accedere ad iuramentum,aliud ad asserendam in nocetiam tua, uel ad foedera pacis conseruanda, uel ad persuadendum auditoribus,quando pi- gri sunt credere,quod eis utile est. Primum prohibetur,secundum conceditur.
Non obstante iuramento,iustitia christianorum praecellit iustitiam pharis rum. Caput, XIX. I obiiciet aliquis,s christiano non si prohibitum iusiurandum , sed Apermissum,in quo praecellet iustitia Christiani iustitiam Pharisaeorii,
maxime clim dicat ueritas, Mati. 3. Nisi abundauerit iustitia uestra plusquam scribarum,& Pharisaeorum,non intrabitis in regnum caelorumΘUnde, ut nos Saluator ad tuendam persectiorem legem inclinaret, lixit, Audistis,quia dictum est antiquis,non periurabis,reddes autem Domino iuramenta tua'. Ego autem dico uobis non iurare omnino. Dicendum,* licet sit permis. sum christiano iurare, & reddere possit sua iuramenta Deo: non tamen eo modo,quo consueuerat iudaei, quibus permissum erat iurare per Deum, ne idolorum i creaturarum iuramentis assuescerent etiam absq; urgenti necessitate: qua in re iustitia christiani pmponitur iustitiae iudaeorum: cum christianus non nisi propter maximum reipublicae commodum,& nisi cogatur,non iurabit,imo semper paratus est non iurare,sicut paratus est non ulcisci iniuriam. Et ubi inter ueros Christianos sermo hominis fidelis plurimum habet auctoritatis, no est opus i
409쪽
iurameto.Vnde ChWsostomus & habetur. 22. q. .c. Iuramenti inquit, Inter iuramentum &sermonem fidelium nullum debet esse discrimen. quia sicut in iuramento nullam conuenit esse perfidiam,ita quotv in uerbis nostris nullum debet esse mendacium. In uulgaribus tamen hominum contractibus, rudes, & auari mercatores,in quibus parum est christiani animi, uix possunt his credere, cum quibus faciunt commutationes,nis intercesserit iuramentum. An iuramentum Estum per Idolum si recipiendum. Caput. X X. Anc quaestionem discutit Augustinus ad Publicola epist is . dicens, Quod no licet Gentile inducere ad iurandum per idolum,quia consentiret idololatriar. Idolum enim secundum Paulum. I. cor. 8. & snihil si in mundo secundum totum,uel quo ad materiam, & forma simul,quam sibi artifex imprimit,cum nihil habeat simile sibi correspondens in uniuerto,est tamen aliquid in opinione, fictione , & salsa existimatione idolol trantis, quae omnino super uanum & nihil landata est,chm idolum nihil habeat diuinitatis, quam sibi attribuit idololatra. Ideo si catholicus induceret quempiam ad iurandum per idolum peccaret communicando cum falsa existimatione idololatrae. Vide quo ad hoc diuum Bonauen. 37. dist. 3. circa literam. Si tamegentilis habeat aliqua pacta cum christianis,& confirmet illa iurando per suum idolum,licitum est nobis tale iuramentum recipere,non obstate,quod dicit beatus Paulus. r. cor 6. Nolite iugum ducere cum infidelibus: quae enim participatio iustitiae cum iniquitate e &c. cum haec tantum indicent nullum commercium habendum cum infidelibus,ubi nostram eludendo fidem,conarentur nos ad infidelitatem pertrahere,& ubi non possiimus uiuere cum illis absi contume lia Saluatoris. Ex supradictis patet,quomodo iuramentum ad religione spectat, ct quando iurare liceat ,similiter & quare tam rigorose Saluator prohibeat tur mentum : quia ut humanae fragilitatis corda, non iurando,tutius a periurio praeseruentur: similiter ut unusquis p intelligat,* in genere iurare uniuersis est prohibitum, quanuis liceat sacere iusiurandum,quo iuratur in iudiciis,quo foedera ligantur,quo subditi magistratibus subiiciuntur,quo lites inter fratres finiuntur, quo deniq; res seriae utiles'; ualde confirmantur: sine quibus consistere non potest mortalium conuictius,ut in sequeti capite dissus iis declarabitur: dummodo talia iuramenta iuxta sententiam beati Hieronymi interpretado Hieremia.Hier. 4. fiant in iudicio,in iustitia,& ueritate.
Quid sit iurare in ueritate,iustitia,&iudicio. Caputi XXI.
Ominus Alexander de Ales in .3. parte suae summae.q.3I. mem.3.am 3. inquit,Quod iurare sit duobus modis,uel asserendo de psenti,aut praeterito,uel promittendo de futuro Vnde distinguitur iuramen tum,in assertorium, & promissorium. In vanum iurare prohibetur hic. Vnde in textu subditur,nec habebit insontem Dominus eum,qui assumpsi rit nomen Dei sui frustra. Iuramentum uanum est, quod caret conditionibus,
quae ponuntur Hierem. q. Iurabitis,inquit,uiuit Dominus, in ueritate, iustitia, Gudicio
410쪽
& iudicio, ubi glos interi Hos tres comites debet habere iuramentum. Veritate ex parte iurantis. Iustitiam ex parte eius,quod iuratur. Iudicium ex parte circu- utriusq; . Veritas debet esse in iurantis conscientia, ut credat ita esse, oues fume,sicut iurat in iuramento assertorior uel proponat ita facere, sicut iurat in promissorio. Iustitia debet esse in eo,quod iuratur,quia oportet esse licitum. Si enim esset contra legem Dei, uel praeceptum Ecclesiae,iam non esset iustitia in eo,quod iuratur. Iurauit enim David per Deum occidere Nabal, qui tamen cuad preces Abigail prudentis staminae mox remisisset minas, & reuocasset ensem, non legitur eum contraxisse culpam aliquam de tali periurio,ac poenituisse. Sciebat enim,* nulla est obligatio ad iniustum iuramentum. In circunstantiis atte' ditur iudicium uidelicet discretionis,ut diligenter attendatur & causa, pro qua iuratur,& modus. Iurare ergo in uanum,est iurare,uel sine ueritate , uel sine i u stitia, uel sine iudicio. Causa propter quas iuste iuratur,quae sint. Caput. XXI l. Uratur enim causa boni, uel mali. Causa boni multifariam, uel ueritatis causa, uel pacis, uel amicitiar,uel obedientiae. Primo modo du- Apliciter, uel causa ueritatis summae credendae, cuius causa iurat Paulus, ctran dicit, testis est mihi Deus. Et ipse Saluator, Amen Amen dico uobis, ut ueritas credendorum,quam praedicabat,astrueretur in cordibus auditorum. Vel causa ueritatis creatae, sicut iurant testes in causis pro ueritate alicuius facti manifestanda,de qua Deut. 19. in ore duorum uel trium stat omne u C bum . Ratione uero pacis reformandar, ut Iacob, & Laban Gen.3I. Iuravit enim Iacob per timorem patris sui Isaac. Causa uero amicitiae restaurandae iuratur. Vnde Geraritae Gen. 26. dixerunt, sit iuramentum inter nos,& incamus foe lus.
Ratione obedientiae fit iuramentum triplex. Primum fidelitatis, quod faciunt Principes Regi . a. Reg. 3. Vencrunt seniores israel ad Regem in Ebron,& percussit cum eis foedus coram Domino. Secundum subiectionis,quod faciunt Abbates Episcopis,& Episcopi Metropolitanis . Iurauerunt quoq; hoc modo Principes Galaad ad Iepte Iudic. II. Dominus, qui audit, ipse est mediator,& testis , o
nostra promissa faciemus. Tertium est obseruationis, ut iurant Canonici, cumdatur canonicatus pro consuetudinibus seruandis. Vnde postquam Dominus legem per Moysen promulgavit,iurauerunt omnes se seruaturos ea Iuratur quoq; ratione mali uitandi, sicut quando fit iuramentum de calunia in principio causarum, ne aliqua personarum litigantium caluniose aliam imperat,aut caluitiose se dependat. Similiter & ratione mali expurgandi,ut cum iuratur in purgatione canonica pro tuenda innocetia, de qua Deut. 21. S i inueniatur in terra cadauer occisi hominis,& ignoretur reus, egredientur seniores,& maiores natu &c. Lavabunt manus suas,& dicent manus nostrae non effuderunt sanguinem hunc . Aliter si iuratur, assumitur nomen Dei in uanum,ut puta iurando contra conscientiam,vel illicitum,uel contraueniendo iuramento. De tertio praecepto. Caput. XXIII. Emento, ut diem Sabbati Sanctifices,sex diebus operaberis,' facies omnia opera tua. Septimo uero die Sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo &c. Hoc mandatum secundum Dominu Alciandrum de Ales,in.3. parte summae. q. 32. mem. primo, potest
